Obrazy na stronie
PDF
ePub

alios superesse temporibus. Vitam quietam necessariam esse, vel Ethicus docet, qui studentis inane exercitium reputat, si ad ostium ejus prementium se tumultuum turba pulsat. Ait enim :

Quis locus ingenio, nisi quum se carmine solo
Vexant, et dominis Cyrrhæ, Nysæque feruntur
Pectora nostra, duas non admittentia curas?
Magnæ mentis opus, nec de ladice paranda,
Attonitæ, currus et equos, faciesque deorum
Adspicere, et qualis Rutilum confundat Erinnys.

Nam quod turba veritatis lumen impediat, cæcus Evangelicus docet, quem turbæ præcedentes et sequentes increpabant pariter, ut taceret. Siquidem dicente Domino, qui versatur in turbis, turbatur erga plurima, quo nihil studiis aut bonis moribus exercendis est perniciosius. Si enim studium, ut Ciceroni placet, est vehemens applicatio animi, ad aliquid agendum magna cum voluntate; profecto mens quæ turbata ad plura distrahitur, nequaquam in uno virtutis opere, fideliter occupatur. Sed studii tunc exercitatio plurimum proficit, quum virtus in singulis, quæ legit aut audit homo, tacito apud se veri judicii scrutinio convalescit. Ibi namque ratio cuncta examinat, et fructum omnium appendit in statera. Cæterum vita quieta esse non potest, si naturæ necessaria subtrahuntur; et e contra si luxuriat animus in deliciis, rerum affluentia lumen orationis extinguit. Unde fœcunda virorum paupertas, et veræ humilitatis custos, et socia virtutis, præmissis adhibetur, ut luxuriam moderatrix ista compescat, et stimulis suis hominem sui memorem, officio virtutis jugiter instare compellat. Honesta quidem res est, ut ait sapiens, læta paupertas, nec tamen est paupertas, si læta, sed Crosi divitiis potior. Unde Democritus, quum divitiis censeri posset, quæ tantæ fuerunt, ut pater ejus exercitui Xerxis

epulum dare ex facili potuerit, quo magis vacuo animo studiis literarum esset paratus, parva admodum summa retenta, patrimonium suum patriæ donavit. Athenis autem compluribus annis moratus, omnia temporum momenta, ad percipiendam et exercendam doctrinam conferens, ignotus illi urbi vixit, quod ipse quodam volumine testatus est. Crates quoque ille Thebanus, projecto in mare non parvo auri pondere: Abite, inquit, pessum, malæ cupiditates, ego vos mergam, ne ipse mergar a vobis. Sed et Anaxagoras, quum a diutina peregrinatione, patriam repetisset, possessionesque desertas vidisset: Non essem, inquit, ego salvus, nisi istæ perissent. Socraticum fertur oraculum, neminem locupletem fieri ut doceat, nisi se ad discendum pauperem et egenum credat; semper enim discentibus plura deerunt, quæ scitu jucunda aut necessaria sunt. Terram alienam philosophia exigit, et suam interdum alienam facit, imo alienam facit suam, et nullo unquam gravatur exilio. Hoc est quod domesticas, et quæ carnis sunt, abigit solicitudines, ut homo totus quodammodo versus in spiritum, omne quod sapientiæ profectum impedit, reputet alienum. Ubique tamen domi, et ubique in patria, quia ubique locorum apud se, et ubique apud sapientiam commoratur. Et forte huc patriarcham invitat Dominus, dum eum exire de terra, et de cognatione sua præcipit,ut in peregrinatione proficiens, multiplicetur in gentem magnam, ipsamque terram acquirat feliciter quam relinquit, dum ad vocationem sapientiæ, omnia quæ sunt mundana contemnit. Siquidem virtus modestæ paupertatis exercitio crescit, et fortitudo facilius divitiis, quain laboribus expugnatur. Qui vero in cognatione temporalium, quibus quodammodo ingenitus est, pedem sui figit affectus, servit et minoratur, et jure dominii feliciter acquiruntur omnia, quæ mundi cordis affectione,

quasi mentis pede calcantur. Sed quis est, qui hanc arduam viam vel intrare disponat? Angelum forte quis aggreditur, aut quis, si aggreditur, perseverat ? Nec tamen sine discrimine colluctandi, videtur facies veritatis, et nisi pauperis exilii amaritudo præcedat, Rachelis et Liæ conjugatio non dulcescit, nec succrescit soboles numerosa, nisi in virtutis baculo Jordanem labentium solitudo transierit, et in duabus turmis spiritualium et corporalium bonorum in patriam dives regreditur, qui etiam inter cognatos exul, in puræ contemplationis et rectæ operationis labore diutius sudavit. Qui vero alia via philosophari nituntur, errant, et urgente fame primogenita distrahent, si tamen invenerint germanum, qui vel lenticulam sapientiæ, precii nomine largiatur. Est enim, ut fertur dixisse Aristippus, indulgere vitiis, a legendi studio temperare.

Cap. 14. De septima clave discentium.

IN libro Quintiliani de institutione oratoris, septima discentium clavis ponitur, amor docentium, quo præceptores ut parentes amandi sunt et colendi. Sicut enim illi corporum, ita et isti quidem sunt genitores animorum, non quidem de se sapientiæ propagando substantiam, sed quasi sapientiam in auditorum mentibus gignunt, in melius reformando naturam. Et hæc quidem pietas, studio plurimum confert. Nam et libenter audiunt, quos amant, et dictis credunt, et eis esse similes concupiscunt, et pio faciente affectu, in ipsos cœtus scholarium læti alacresque conveniunt. Emendati non irascuntur, laudati non erubescunt, ut sint et ipsi carissimi studio merebuntur. Nam ut doctorum officium est docere, sic auditorum se præbere dociles. Alioquin neutrum sine altero sufficit. Nam sicut

hominis ortus ex utroque gignentium est confectus, et frustra sparseris semina, nisi ea præmollitus foverit sulcus ita eloquentia coalescere nequit, nisi sociata tradentis accipientisque concordia. Hæc quidem Quintilianus in præceptis eloquentiæ, sed nihilominus sunt ad institutionem sapientiæ applicanda. Profecto nec eloquentia, nisi præceptis sapientiæ comparatur. Et in forum illorum, qui aures audiendi habent, non modo ridiculosus, sed quodammodo vesanus, irrumpit, quemcunque philosophia, ut loqueretur diligentius non instruxit. Septem alias claves, quas ad intelligentiam scripturarum, Tychonius posuit, in lucem profert liber, qui de doctrina Christiana inscribitur, sed nequaquam istis obviant, omnes potius versantur in una istarum. Eas namque studium quærendi complectitur. Cæterum de traditione gentilium, sermo fuerat institutus, ita tamen ut ad institutionem fidelium ex proposito referatur. Una tamen est et singularis, et quasi clavium clavis, clavis illa quæ aperit, et nemo claudit, claudit et nemo aperit, et sine qua ad intelligentiam veri nullus accedit, quam quisquis aut non apprehendit, aut non tenet, potius eum insanire crediderim quam philosophari.

Cap. 15. In quo Epicurus, et sui, summum bonum constituant: et quod per multos labores itur ad voluptates.

MULTA quidem sunt, et difficilia, quibus philosophantium probatur virtus, quia ad summum non est iter nisi per ardua. In spe tamen proficiendi omnia mansuescunt, et dum laboris pensatur utilitas, mens ad omnia roboratur. Et quidem ad summum tendunt omnes, sed via dispari. Nemo tamen, ut opinor, illuc sine labore pertingit, aut tendit. Quum enim

sint tres philosophantium sectæ, quæ et ipsæ scinduntur in semitas multas, omnes, etsi dissimiliter, laborant tamen assequendo finem quem statuunt. Siquidem Epicurus et totus grex sodalium ejus, vitam beatam asserit, quæ tanta semper jucunditate lætatur, ut tristitiæ et perturbationis non interveniat vel tenuis motus. Vera quidem definitio est, et qua nihil potest esse rotundius. Ab ea tamen plebs, quæ eum sequitur, deflexit in voluptates, reputans se earum usu beatissimam esse futuram. Mihi tamen persuaderi nequit hoc aliquem hausisse de fonte Socratico, qui tantam morum docuit puritatem, ut a posteris creditus sit, non humanum modo, sed divinum spiritum habuisse. Sed quia facile est aure vel ore insipientium, dicta optima depravari, ad compendium immunditiæ tracta sunt, quæ virtutis esse debuerant instrumentum. Caro siquidem opinata est, (nam hoc utique cordatus homo non sentit) quod amore jocisque nil est jocundius, nil suavius parasitica vita, aut eorum qui epulantur quotidie splendide, qui vino æstuant, splendidis utuntur vestibus: denique omnia quæ mens, lingua, manus appetit, cogitare, loqui, et facere, et in nullo contraire sibi, aut motum reprimere propriæ voluntatis, vitam esse hominis vera et summa felicitate gaudentis. Sed nunquid huc sine labore venitur? Quot obices, ne sic vivatur, varietas humanæ sortis interjacit? Ut rebus namque utaris ad libitum, opulentia necessaria est. His enim egenus non utitur ita, quod desunt, aut parcit sæpe, ne desint. Sed ponantur adesse. Inter multos competitores, et tanta currentes aviditate, eos fortior asportabit. Viribus itaque opus est, ut serventur. Exigitur ergo et potentia. Nunquid hæc gratis, id est, sine labore, et solicitudine acquiruntur? Sed in his contemni durum quidem est et intolerabile, eo quod

« PoprzedniaDalej »