Obrazy na stronie
PDF
ePub

modestissimam totius eloquentiæ regulam tenet. Illa vero copia laudem parit, cui veritas virtuti, et omnibus officiis amica consentit. Multa siquidem et fallaciter loqui, nugigeruli est, et famam omnino negligentis, et in se virorum gravium provocantis odium et contemptum. Nam et spiritus sapientiæ auctor est, quia qui sophistice loquitur odibilis est. Non mediocris tamen utilitas est, in deprehendendis importunitaticis sophisticis, sine quarum notitia quisquis ad examinationem veri et rerum ventilationem progreditur, quasi miles inutilis est, qui adversus exercitatum, et instructum hostem, procedit exarmatus. Licet ergo ad exercitium colloquentem vicissim fallere, et quasi in campidoctorum schola, inter cives jocularem militiam exercere: sed ubi se colloquentium intentio, ad philosophiæ sobrietatem exigit, importunitates sophistica delitescunt. Et si forte ab alterutra parte emerserint, sic a sapientibus corripiuntur, sicut in republica inter contrahentes, dolus malignantium coercetur. Cæterum verba rebus, res temporibus contemperare, et intervenientes fallacias prudenter arguere, non paucorum dierum est, aut levis opera. Unde plurimi accedentes, retrorsum abeunt, et aliquam vestium philosophiæ portiunculam præferentes, gloriantur apud indoctos, ac si in jurisdictionem eorum tota concesserit. Ut enim ait quidam, (verbis namque manentibus nomen excidit)

Gartio quisque duas postquam scit jungere partes,

Sic stat, sic loquitur velut omnes noverit artes.

in

De generibus et speciebus novam adfert sententiam, quæ Boetium latuit, quam doctus Plato nescivit, et quam iste felici sorte in secretis Aristotelis nuper venit. Veterem paratus est solvere quæstionem, in qua laborans mundus jam senuit, in qua plus temporis consumptum est, quam in acquirendo et regendo orbis

imperio consumserit Cæsarea domus; plus effusum pecuniæ, quam in omnibus divitiis suis possederit Croesus. Hæc enim tamdiu multos tenuit, ut quum hoc unum tota vita quærerent, tandem nec istud nec aliud invenirent. Et forte ideo, quia curiositati non sufficiebat in eis, quod solum potuit inveniri. Nam sicut in umbra cujuslibet corporis, frustra soliditatis substantia quæritur; sic in his quæ intelligibilia sunt, duntaxat et universaliter concipi, nec tamen universaliter esse queunt, solidioris existentiæ substantia nequaquam invenitur. In his ætatem terere, nihil agentis, et frustra laborantis est. Nebulæ siquidem sunt rerum fugacium, et quum quæruntur avidius, citius evanescunt. Expediunt hanc auctores multis modis, variisque sermonibus; et dum indifferenter verbis usi sunt, varias opiniones invenire visi sunt, et litigiosis hominibus multam contendendi materiam reliquerunt. Inde est quod sensibilibus, aliisque singularibus apprehensis, quoniam hæc sola veraciter esse dicuntur, ea in diversos status subvehit, pro quorum ratione in ipsis singularibus specialissima generalissimaque constituit. Sunt qui more mathematicorum, formas abstrahunt, et ad illas quicquid de universalibus dicitur, referunt. Alii discutiunt intellectus, et eos universalium nominibus censeri confirmant. Fuerunt et qui voces ipsas genera dicerent esse et species: sed eorum jam explosa sententia est, et facile cum auctore suo evanuit. Sunt tamen adhuc qui deprehenduntur in vestigiis eorum, licet erubescant auctorem vel sententiam profiteri, solis nominibus inhærentes, quod rebus et intellectibus subtrahunt, sermonibus adscribunt.

Magno se judice quisque tuetur,

et ex verbis auctorum, qui indifferenter nomina pro rebus, vel res pro nominibus posuerunt, suam ad

struit sententiam vel errorem. Oriuntur hinc magna seminaria jurgiorum, et colligit quisque quo suam possit hæresin confirmare. A generibus et speciebus nequaquam receditur, sed eo applicabit, undecunque institutus sit sermo. Poeticum illum te subito miraberis invenisse pictorem, qui ad omnia, quæ necessitas exigit, scit fortasse " simulare cupressum." Desipit ita Rufus in Nævia, a qua eum, teste Coquo, nullus casus avertit. Nam

Quicquid agit Rufus, nihil est nisi Nævia Rufo;
Si gaudet, si flet, si tacet, hanc loquitur.
Cœnat, propinat, poscit, negat, innuit, una est
Nævia: si non sit Nævia, mutus erit.

Res illa ad philosophandum videtur aptior, in qua liberior est licentia fingendi quod volueris, et minor ex rei difficultate, aut disceptantium imperitia, certitudo. Sæpe sicut ad hostem impediendum, facilius salebras et angustias transeundi miles cautus observat: sic difficiles quis aut a scripturis, aut a rationibus excitat quæstiones, aut si aliud propositum est, ex industria in eas, quasi ex incidenti prolabitur. Et si satisfacere non sufficis, quia nemo est, qui omnia, quæ etiam ab imperitis quæruntur, sufficiat explanare, statim annuit oculis, distorquet vultum, brachium jactat, clamat, salit, et transfiguratur gestibus, qui in quovis histrione vel mimo videantur inepti. Non utique satisfacies, nisi ei respondeas verbis suis, et id tantum dicas, quod consuevit audire. Ipse tamen licet scrupulosior sit, totius est solutionis ignarus. In uno tamen fortasse sibi prospexit cautius, quod in marsupio omnia, quibus inflatur, ingessit. Facile tamen, et quasi acu vesicam hanc perforando, quicquid loquacitatis in follibus imperiti gutturis resonabat, interdum uno sapientis verbulo acquiescit. Nec illos ad philosophandum crediderim aptiores, qui

omni verbulo longam orationem subjiciunt, ac si ad omnia quæ quæruntur, sermo sit ad populum faciendus. Regulariter siquidem proditum est, quod qui plus vel minus respondet quam quæritur ab eo, lineam recte disputandi ignorat. Cæterum quum quis docendus est, illa sunt dicenda duntaxat, quæ solutionis propositorum adminiculum præstant. Unde illos, qui in singulis legunt omnia, et dum unum quæritur, nituntur omnia expedire, planum est recte docentium formulam non tenere. Aut enim nesciunt quis sit recte docendi modus, aut dissimulatione officii venditant forte ingenia sua. Et ut ait Cicero, non quid proposita disciplina, sed quid ipsi possunt, ostentant. Qui ergo Porphyriolum omnibus philosophiæ partibus replent, introducendorum obtundunt ingenia, memoriam turbant. Et qui instituendus erat, tanta gravitate concutiunt, ut onus reputet importabile, quod suscepit. Divinæ paginæ libros, quorum singuli apices divinis pleni sunt sacramentis, tanta gravitate legendos forte concesserim, eo quod thesaurus spiritus sancti, cujus digito scripti sunt, omnino nequeat exhauriri. Licet enim ad unum tantummodo sensum accommodata sit superficies litera, multiplicitas mysteriorum intrinsecus latet. Et ab eadem re sæpe allegoria fidem, tropologia mores variis modis ædificat. Anagoge quoque multipliciter sursum ducit, ut literam non modo verbis, sed rebus ipsis instituat. At in liberalibus disciplinis, ubi non res, sed duntaxat verba significant, quisquis pro sensu litteræ contentus non est, aberrare mihi videtur, aut ab intelligentia veritatis, quo diutius teneantur, se velle suos abducere auditores. Plane, Porphyriolum ineptum credo si ita scripsit, ut sensus ejus intelligi nequeat, nisi Aristotele, Platone, et Plotino perlectis. Valeat quicumque me in aliquam disciplinam disponit introducere compendio

[blocks in formation]

tali. Ego siquidem illum sequar, qui literam aperit, et quasi superficie patefacta, sensum, ut ita dicam, historicum docet.

Cap. 13. Quæ sint necessaria et quasi claves philosophandi, et quod simplicitas amica est veritati: et quid sit luctari cum angelo, vel cibare eum. Et quid sit aut prosit ad vocationem sapientiæ, relinquere patriam.

QUÆ vero sint discendi claves, quæ philosophantibus ad intuendam speciem veritatis, viam eo tendentis expediunt, senex Carnotensis paucis expressit. Et licet metri ejus suavitate non capiar, sensum approbo, et philosophantium mentibus credo fideliter ingerendum. Ait ergo:

Mens humilis, studium quærendi, vita quieta,
Scrutinium tacitum, paupertas, terra aliena,
Hæc reserare solent multis obscura legendo.

Humilibus namque dat gratiam Dominus, et illis veritatis intelligentiam confert, qui timore initiati, ei in dilectione Dei, et executione mandatorum suorum fideliter adhærent. Nam ex testimonio sapientis, qui confidunt in Domino, intelligent veritatem; superbis autem resistit Deus. Quis eo invito philosophabitur? aut eo renitente in aliquo obtinebit? Humilitas est, ut nec personam docentis contemnat quis, aut quamcunque scientiam, nisi forte quam religio reprobavit. Si ut dici solet, invita Minerva nihil recte aggredimur, quis ad scientiam sine eo perveniet, qui scientiarum dominus est, et in quo sunt omnes sapientiæ thesauri absconditi? Hoc itaque moliri arduum nimis est, et difficilius, et longe majus, quam, ut fabularum utamur verbis, clavam eripere de manu Herculis. Imo certe longe minus est, quoniam nihil est; si tamen quod omnino nihil est, aliquo majus aut minus est. Quis

« PoprzedniaDalej »