Obrazy na stronie
PDF
ePub

si barbam vellit, si aures quasi nimium breves producit, si dat alapam, aut percutit pugno impie, si alterum eruit oculum, sustine patienter, nisi utrumque mavis amittere; quia quicquid præsumunt, Cæsaris dextra factum jactitant. Si telum manu gestas, si spontaneam detractas præbere cervicem, ventrem nudat, ostentat jugulum, cervicem extendit, et te provocat, ut si audes, Cæsaris intestina telo rimeris, et quo libuerit modo, manum mittas in Cæsarem. Se enim personam Cæsaris gerere gloriantur. At si hæc est dextera Cæsaris, quænam sinistra erit? Profecto factio istorum, non justitiam exequitur, sed illudit, et non implet, sed evacuat legem: licet nonnulli sæva prærogativa verborum, adversus mentem legis suum fraudulenter tueantur errorem. Sapientes enim sunt, ut faciant mala. Quum vero provincialibus sit hæc pestis perniciosa, nulli perniciosior potest esse, quam principi. Bona siquidem provincialium principis sunt. Ad necessitatem et usum principis, omnia quæ provincialium sunt, de jure exponuntur. Provincia tota quasi arca principis est, quam quisquis exhaurit, gravissime delinquit in principem, cujus extenuat facultates. Nam provinciales quasi quidam superficiarii sunt, et quoties usus exigit potestatis, rerum suarum non tam domini sunt, quam custodes. Si vero necessitatis non incumbit articulus, sua sint provincialium bona sua, quibus nec ipse princeps licenter abutitur. Si enim expedit reipublicæ ne quis re sua male utatur, abuti aliena usquequaque non licet. At quum per ministros iniquitatis et sceleris, et satellites Sathanæ, viros Herodianos, fuerit exhausta provincia, si necessitas imminet, quibus utetur princeps? Proinde si sapit, in chamo et freno maxillas eorum confringet, ne videlicet more luporum, quos improba ventris agit in

gluvies, vastare possint, et lacerare provinciam, et injuriam principis, quasi vires totius reipublicæ exhaurire. Alioquin et ipse in egestatem incidet, provincialibus omnibus odiosus, redditurus suo judici rationem in destricto examine, de operibus manuum suarum, et de læsione provincialium, quos injuste, et quasi per fraudem sub umbra tuitionis manu spoliavit, et laceravit inermi.

Cap. 2. Quod militia delectum exigit, scientiam et exercitationem.

RESTAT armata manus, quæ castrensem et cruentam (ut dictum est) exercet militiam. In hujus autem moderatione sapientia et justitia principis elucet plurimum. Ut enim ait Vegetius Renatus, nullus est quem oporteat, vel plura, vel meliora scire, quam principem, cujus doctrina debet omnibus prodesse subjectis. Quum enim pacis itemque belli debeat opera moderari, legum reique bellicæ ipsum oportet habere peritiam. Et quidem de pacatis studiis aliqua superius dicta armata discutitur, quæ sine exercitatione non convalescit. cessante, non prodest inutilis manus. At in his, scientia et exercitatio utiliora sunt. Scientia enim rei bellicæ dimicandi nutrit audaciam. Nemo facere

sunt, nunc manus delectu, scientia, et Quovis enim istorum

metuit, quod se bene didicisse confidit. Etenim in certamine bellorum exercitata paucitas ad victoriam promptior est, quam rudis et indocta multitudo exposita semper ad cædem. Quid enim Romanos gentium omnium fecit esse victores? Scientia utique et exercitatio, et fides, quam electi ex sacramento reipublicæ impendebant. Nam quid adversus Gallorum multitudinem, Romana paucitas valuisset? Quid adversus Germanorum proceritatem, brevitas potuisset audere?

Hispanos quidem non tantum numero, sed et viribus corporis manifestum est præstitisse Romanis. Afrorum dolis atque divitiis semper impares extiterunt. Unde adversus hæc omnia, profuit tyronem solertem eligere, et ut ita dictum sit, docere jus armorum, quotidiano exercitio roborare doctrinam, quæcunque possunt in acie et præliis evenire, prænosse meditatione campestri, et in desides severitas vindictæ. Hoc memoratus auctor testatur, et fere verbis eisdem adjiciens inutilem esse militum nutritum tenere, et deliciis assuetum, præferens tanquam aptiorem plebem rusticam, quæ sub divo et in labore nutritur, solis patiens, negligens umbræ, balneorum nescia, ignara deliciarum, simplicis animi, parvo contenta cibo, duratis ad omnem laborum tolerantiam membris. Cui gestare ferrum, fossam ducere, onus ferre, consuetudo de rure est. Nunquid cantores, aleatores, aut aucupes, quum opus fuerit, ad hæc invenientur idonei? Plane et istos, et piscatores, dulciarios, linteones et omnes qui aliquid tractasse videbuntur ad gynæcea pertinens, a militari officio sic repellit, ut fabros ferrarios, itemque lignarios, cervorum aprorumque venatores, in usum militiæ censeat eligendos. Nam et Hierobaal ut figuralium mysteria taceantur, domino mandante prohibitus est in multitudine timida, et inexercitata habere fiduciam, et illos solos adversus Madianitas producere, quos robur animi, et exercitium corporis approbaret. Quum ergo Gedeon cunctis audientibus proclamaret, qui formidolosus et timidus est revertatur, recesserunt ex populo viginti et duo millia virorum, et tantum decem millia remanserunt. Sed ab his decem millibus illos solos tanquam expeditiores ad bella judicium Domini præelegit, qui in siti sua velut canes festini lamberent, manu ad os

projiciente aquas His relictis, qui deflexo poplite

liberant. In trecentis itaque viris facta est biberatio populi, hostes cæsi, captivati reges, et interfecti non tam militiæ quam malitiæ principes, percussitque Zebee, et Salmana in ore gladii, et tulit ornamenta et bullas, quibus colla regalium camelorum decorari solent, ornamenta quoque, monilia, et vestem purpuream, quibus reges Madian uti consueverant, sibique de tanta præda solas inaures aureas Hismaelitarum reservavit, cæteris ex ratione populo distributis. Vicit ergo innumerabiles hostium copias, inexpedita paucitate virorum fortium, quos non facile crediderim in deliciis urbium aut regalibus epulis quotidianisque conviviis didicisse ut aquam lamberent, unde eos dominus præ cæteris censuit eligendos. Si tamen interdum necessitas exigit, urbanos delicatioresque ad arma compelli, ex quo primum nomen dedere militiæ, laborare, decurrere, portare pondus, et solem pulveremque ferre condiscant, parco victu utantur et rustico. Interdum sub divo, interdum sub papilionibus commorentur, tunc demum ad usum erudiantur armorum. Et, si longior expeditio emergit, in angariis plurimum detinendi sunt: proculque habendi ab illecebris civitatis, ut eo modo et corporibus eorum robur accedat, et animis. Nec inficiandum est, post urbem conditam Romanos ex civitate semper profectos esse ad bellum: sed tunc nullis deliciis fungebantur, sudorem cursu et campestri exercitio collectum, nandi usu juventus abluebat in Tyberi. Idem bellator, idemque agricola; sed genera tantum commutabat armorum. Quod usque adeo verum est, ut aranti Quintio Cincinnato dictaturam constet oblatam,

Quem trepida ante boves dictaturam induit uxor,

Et sua aratra domum lictor tulit.

Ex agris ergo robur exercitus præcipue supplendum

est. Ut enim ait, nescio quo pacto mortem minus timet, qui deliciarum minus novit in vita.

Cap. 3. De militibus gloriosis, qui militiæ inutiles

sunt.

ERUBESCENT forte milites gloriosi, et qui Thrasonem comicum potius vita et moribus, quam professione et nomine repræsentant, hæc armatæ militiæ munia, quæ non tam (ut eis videtur) disciplinam redolet militarem, quam ignominiosæ servitutis angustias. In eo namque militarem gloriam constare opinantur, si nitidiori splendeant habitu, ut lineas suas vestesve sericas, sic perstringant et torqueant, ut quasi cutem cerussatam, aliisve fucis obnoxiam, carni faciant cohærere, si gradariis equis insideant mollius, si calamistrati, curative Acteo non cedant Apollini, et deliciis sint magis, quam virtute præsignes. Eorum si forte construxeris aciem, castrum Thaidis, quam Hannibalis tutius expugnabis. Quisquis eorum in aula jactantior est, quum ad prælii discrimen acceditur, Lacones duce Sanga turmatim præmittet ad pugnam, novissimos præsidii causa subsequens, cum funditoribus aliisque, qui in hostem tela eminus mittere, quam manum conserere volunt. Quum vero sine vulnere et cicatrice (quod frequentius evenit) domum redeunt,

Tunc exhausta canunt prælia Marte gravi.
Illic

acides, illic tendebat Achilles.

Et pingunt fluido Pergama tota mero.

Et quisque mortes mille circa tempora sua errasse gloriatur. Exinde gloriam eorum ferre non poteris. Fabula hæc in annum centesimum protelabitur. Filii quoque qui nascentur et exsurgent, enarrabunt

« PoprzedniaDalej »