Obrazy na stronie
PDF
ePub

diffidentia. Tum Trygetius gaudentibus verbis: Habemus, inquit, jam quod plus est, Licentium non Academicum; eos enim ille studiosissime defendere solebat. Hæc modo, inquit, omitte quæso, ne me hoc vafrum quiddam et captatorium a nescio qua divina re, quæ mihi ostentare se cœpit, et cui me inhiantem suspendo, detorqueat atque disrumpat. Hic ego multo uberius cernens abundare lætitias meas quam vel optare aliquando ausus sum, versum istum gestiens effudi :

Sic Pater ille deum faciat, sic altus Apollo,
Incipias:

(Eneid. x, 874. 875.) perducet enim ipse, si sequimur quo nos ire jubet, atque ubi ponere sedem, qui dat modo augurium, nostrisque illabitur animis (Id. 11, 88, 89). Nec enim altus Apollo est, qui in speluncis, iu montibus, in nemoribus, nidore thuris pecudumque calamitate concitatus implet insanos: sed alius profecto est, alius ille altus veridicus, atque ipsa (quid enim verbis. ambiam ?) Veritas: cujus vates sunt quicumque possunt esse sapientes. Ergo aggrediamur, Licenti, freti pietate cultores, et vestigiis nostris ignem perniciosum fumosarum cupiditatum opprimamus.

11. Jam, inquit, interroga, oro te, si possim hoc tantum nescio quid explicare, et tuis verbis et meis. Hoc ipsum, inquam, mihi responde, primo unde tibi videatur aqua ista non temere sic, sed ordine influere. Nam quod illa ligneolis canalibus superlabitur, et ducitur usque in usus nostros, potest ad ordinem pertinere. Factum est enim ab hominibus ratione utentibus, ut uno ejus itinere simul et biberent et lavarent, et pro locorum opportunitatibus consequens erat ut ita fieret. Quod vero illa, ut dicis, folia sic inciderunt, ut hoc quod admirati sumus eveniret; quo tandem rerum ordine, ac non potius casu factum putabimus? Quasi vero, inquit ille, aliter atque ceciderunt, debuisse aut potuisse cadere cuiquam videri potest, serenissime intuenti nihi posse fieri sine causa. Quid ? jam vis persequar situs arborum atque ramorum, ipsumque pondus quantum natura foliis imposuit? Quid, aeris vel mobilitatem qua volitant, vel mollitiem qua descendunt, variosque lapsus pro affectione cœli, pro onere, pro figuris suis, cæterisque innumerabilibus atque obscurioribus causis, quid me attinet quærere? Latent ista sensus nostros, penitus latent : illud tamen quod aggressæ quætioni satis est, nescio quomodo animum non latet, nihil fieri sine causa. Potest enim odiosus percontator pergere quærere, quæ causa erat ut ibi arbores ponerentur? Respondebo, secutos esse homines uber terræ. Quid, si fructuosæ arbores non sunt, ac temere natæ sunt? Et hic respondebo, nos parum videre; nam temerariam, quæ illas genuit, nequaquam esse naturam. Quid plura? Aut aliquid sine causa fieri docear, aut nihil fieri nisi certo causarum ordine credite.

1 Mss. plerique, Deus faciat. Tum nonnulli, sic altus Iesus 2 In Mss. S. Arnulfi Metensis legitur, agresti quæstioni. Fortasse aptius.

CAPUT V. Ordine cuncta Deus administrat. 12. Cui ego: Licet, inquam, me odiosum percontatorem voces; vix enim possum non esse, qui expugnavi ne cum Pyramo et Thysbe colloquereris; pergam tamen quærere abs te. Natura ista quam vis videri ordinatam, cui bono, ut de cæteris rebus innumerabilibus taceam, istas ipsas arbores quæ fructus non afferunt, procreavit? At illo cogitante quid diceret, ait Trygetius: Numquidnam usus arbustorum in solis fructibus præbetur hominibus? Quanta sunt alia, quæ umbra, quæ lignis, postremo quæ ipsis frondibus seu foliis fiant? Nolli obsecro, inquit ille, interrogationibus ejus hæc reddere. Innumerabilia sunt enim quæ proferri possunt, ex quibus nulla est hominibus utilitas aut certe ita latet vel imbecilla est, ut ab hominibus, præsertim nobis, erui defendive non possit. Ipse potius nos doceat, quomodo aliquid fiat quod non causa præcesserit. Post, inquam, ista videbimus. Non enim jam me necesse est esse doctorem, cum tu qui jam tantæ rei te certum esse professus es, adhuc me nihil docueris nimium discere cupientem, et propter hoc solum dies noctesque vigilantem.

13. Quo me mittis, inquit ? An quia levius te sequor quam ista folia ventos, quibus in profluentem aquam jaciuntur, ut eis cadere parum sit, nisi etiam trahantur? Nam quid aliud erit cum Licentius et Augustinum, et ea quæ sunt in media philosophia docet? Noli obsecro, inquam, aut te tantum abjicere, aut me extollere. Nam et ego in philosophia puer sum, et non nimis curo, cum interrogo, per quem mihi ille respondeat, qui me quotidie querulum accipit: cujus te quidem credo quandoque vatem futurum; neque hoc, quandoque, forsitan longum est. Sed tamen alii quoque multum sepositi ab hujusmodi studiis docere aliquid possunt, cum disserentium societati quasi vinculis interrogationum coarctantur. Idem autem aliquid non est nihil. An non vides (tuo enim simili utar libentius) illa ipsa folia quæ feruntur ventis, quæ undis innatant, resistere aliquantum præcipitanti se flumini, et de rerum ordine homines commonere, si tamen hoc quod abs te defenditur, verum est?

14. Hic ille lecto etiam exsiliens præ lætitia : Quis neget, Deus magne, inquit, te cuncta ordine administrare? Quam se omnia tenent! quam ratis successionibus in nodos suos urgentur ! quanta et quam multa facta sunt ut hæc loqueremur ! quanta fiunt ut te inveniamus! Unde enim hoc ipsum, nisi ex rerum ordine manat et ducitur, quod evigilavimus, quod illum sonum advertisti, quod quæsisti tecum causam, quod tu causam tantillæ rei non invenisti? Sorex etiam prodit, ut ego vigilans prodar. Postremo tuus etiam ipse sermo, te fortasse id non agente (non enim cuiquam in potestate est quid veniat in mentem). sic nescio quomodo circumagitur, ut me ipse doceat quid tibi debeam respondere. Namque, oro te, si hæc quæ a nobis dicta sunt, litteris, ut instituisti, mandata pervagentur paulo latius ad hominum famam; nonne ita res magna videbitur, ut illa consultus aliquis vates magnus aut Chaldæus respondere debue

rit, multo antequam evenit? Quod si respondisset, ita divinus diceretur, ita efferretur laudibus omnium, ut tamen ex eo nemo quærere auderet cur folium ab arbore ceciderit, aut utrum mus oberrans jacenti homini molestus fuerit? Numquidnam enim talia futura quisquam illorum aut per se dixit aliquando, aut a consultore coactus est dicere? Atqui, si futurum quemdam librum non ignobilem diceret, et id necessario eventurum videret, non enim posset aliter divinare; profecto quidquid volitatio foliorum in agro, quidquid vilissima bestiola in domo facit, tam sunt in rerum ordine necessaria, quam illæ litteræ. His enim verbis fiunt, quæ sine illis præcedentibus vilissimis rebus nec in mentem venire possent, nec ore procedere poterisque mandari. Quare jam, rogo, nemo ex me quærat cur quidque fiat. Satis est nihil fieri, nihil gigni quod non aliqua causa genuerit ac moverit.

CAPUT VI. Ordo omnia complectitur.

[ocr errors]

15. Hic apparet te, inquam, nescire adolescens quam multa, et a qualibus viris contra divinationem dicta sint. Sed responde nunc, non utrum fiat aliquid sine causa; nam id jam video te nolle respondere: sed ordo iste susceptus tuus bonumne quidquam, an malum tibi esse videatur. Et ille submurmurans : Non, inquit, sic rogasti, ut unum e duobus queam respondere. Video hic enim quamdam medietatem. Nam ordo mihi nec bonum, nec malum videtur. Quid saltem censes, inquam, ordini esse contrarium? Nihil, ait ille. Nam quomodo esse contrarium quidquam potest ei rei quæ totum occupavit, totum obtinuit? Quod enim erit ordini contrarium, necesse erit esse præter ordinem. Nihil autem esse præter ordinem video. Nihil igitur ordini oportet putare esse contrariam. Ergone, ait Trygetius, contrarius ordini error non est? Nullo modo, inquit. Nam neminem video errare sine causa. Causarum autem series ordine includitur. Et error ipse non solum gignitur causa, sed etiam gignit aliquid cujus causa sit. Quamobrem quo extra ordinem non est, eo non potest ordini esse contrarius.

16. Et cum tacuisset Trygetius, egoque meipsum non caperem gaudio, quod videbam adolescentem charissimi amici filium etiam meum fieri; nec solum, verum in amicum quoque jam mihi surgere atque grandescere, et cujus studium vel in mediocres litteras desperaveram, quasi respecta possessione sua toto impetu in mediam venire philosophiam. Quod dum tacitus miror et exæstuo in gratulationem, subito ille quasi mente quadam correptus exclamat: 0 si possem dicere quod volo! Rogo; ubi, ubi estis, verba? succurrite. Et bona et mala in ordine sunt. CAPUT VII. Deus non diligit mala licet ad ordinem pertineant.

17. Credite, si vultis; nam quomodo id explicem nescio. Ego mirabar et tacebam. Trygetius autem ubi vidit hominem paululum quasi digesta ebrietate affa

1 Lov. despecta possessione. At cæteri codices editi et scripti habent, respecta.

bilem factum redditumque colloquio: Absurdum, inquit, mihi videtur, Licenti, et plane alienum a veritate quod dicis; sed quæso patiare me paululum, nec perturbes clamitando. Dic quod vis ait ille: non enim metuo ne meauferas ab eo quod video, ac pene teneo. Utinam, inquit, ab eo quem defendis ordine devius non sis, non tanta in Deum feraris ( ut mitius loquar) incuria. Quid enim potuit dici magis impium, quam etiam mala ordine contineri? Certe enim Deus amat ordinem. Vere amat, ait ille; ab ipso manat, et cum ipso est. Et si quid potest de re tantum alta convenientius dici, cogita, quæso, ipse tecum. Nec enim sum idoneus qui te ista nunc doceam. Quid cogitem, inquit Trygetius? Accipio prorsus quod dicis, satisque mihi est in eo quod intelligo, Certe enim et mala dixisti ordine contineri, et ipsum ordinem manare a summo Deo, atque ab eo diligi. Ex quo sequitur ut et mala sint a summo Deo, et mala Deus diligat.

18. In qua conclusione timui Licentio. At ille ingemiscens difficultate verborum, nec omnino quærens quid responderet, sed quemadmodum quod respondendum erat promeret: Non diligi Deus mala, inquit; nec ob aliud, nisi quia ordinis non est ut Deus mala diligat. Et ordinem ideo multum diligit, quia per eum non diligit mala At vero ispa mala qui possunt non esse in ordine, cum Deus illa non diligat? Nam iste ipse est malorum ordo ut non diligantur a Deo. An parvus rerum ordo tibi videtur, ut et bona Deus diligat, et non diligat mala? Ita nec præter ordinem sunt mala, quæ non diligit Deus, et ipsum tamen ordinem diligit: hoc ipsum enim diligit diligere bona, et non diligere mala; quod est magni ordinis, et divinæ dispositionis. Qui ordo atque dispositio, quia universitatis congruentiam ipsa distinctione custodit, fit ut mala etiam esse necesse sit. Ita quasi ex antithetis quodammodo, quod nobis etiam in oratione jucundum est, id est, ex contrariis, omnium simul rerum pulchritudo figuratur.

19. Post hoc intersiluit modice. Et repente sese erigens qua Trygetius lectum habebat: Nam quæro ex te, quæso, inquit, justusne sit Deus? Tacebat ille, nimis, ut postea retulit, admirans et horrens subito condiscipuli et familiaris sui afflatum nova inspiratione sermonem. Quo tacente, ille ita secutus est. Si enim Deum justum non esse responderis, tu videris quid agas, qui me dudum impietatis arguebas. Si autem, ut nobis traditur, nosque ipsius ordinis necessitate sentimus, justus est Deus, sua cuique distribuendo utique justus est. Quæ autem distributio dici potest, ubi distinctio nulla est? Aut quæ distinctio, si bona sunt omnia? Quidve præter ordinem reperiri potest, si Dei justitia bonorum malorumque meritis sua cuique redduntur? Justum autem Deum omnes fatemur. Totum igitur ordine includitur. Quibus dictis resilit e strato, et jam lenior voce cum ei verbum nemo faceret: Nihilne mihi, inquit, vel tu qui compulisti ad ista, respondes?

20. Cui ego: Nova nunc religio isthæc in te incessit, cedo (Terent. Andr. act. 4, scen. 3), inquam. Sed

quod videbitur, per diem respondebo, qui mihi jam videtur redire; nisi lunæ est ille qui fenestris fulgor inducitur. Simul et agendum est ne tanta bona tua, Licenti, absorbeat oblivio, Quando enim nostræ litteræ non sibi hæc mandari flagitent? Dicam plane tibi quod sentio, disputabo adversum te quantum possum; non enim mihi, si me viceris, major triumphus dari potest. Si autem vel callidita'i vel acuto cuidam errori hominum, quorum partes suscipere tentabo, cesserit imbecillitas tua, quæ minus pasta eruditione desciplinarum tantum deum fortasse sustinere non poterit; res te ipsa commonebit quantæ tibi vires, ut in eum firmior redeas, parandæ sint: simul quia et istam disputationem nostram elimatius volo provenire; non enim eam grossis auribus debeo. Nam Zenobius noster multa mecum sæpe de rerum ordine contulit, cui alta percontanti nunquam satisfacere potui, seu propter obscuritatem rerum, seu propter temporum angustias. Crebrarum autem ille procrastinationum usque adeo impatiens fuit, ut me, quo diligentius et copiosius respondere cogerer, etiam carmine provocaret, et bono carmine, unde illum magis ames. Sed neque tunc tibi legi potuit abistarum rerum studio remotissimo, neque nunc potest. Nam profectio ejus tam repentina et perturbata fuit tumultu illo, ut nihil istorum venire nobis in mentem potuerit: nam id relinquere mihi responsuro statuerat; et multa concurrunt cur ei sermo iste mittatur. Primum est, quia debetur; deinde, quia cujusmodi nunc vitam ducamus, etiam sic indicari ejus in nos benevolentiæ decet; postremo, quod in gaudio de spe tua nemini cedit. Nam et cum præsens esset, pro familiaritate patris tui, vel potius omnium nostrum multum sollicitus erat ne ingenii tui quædam scintillæ, quas diligenter animadvertebat, non tam conflarentur cura mea, quam tua exstinguerentur incuria. Et cum te poeticæ quoque studiosum esse cognoverit, sic gratulabitur, ut eum mihi gestientem videre jam videar. CAPUT VIII. Licentius philosophiæ amore succensus. Reprehensus a Monnica quod psalmi versiculum ad requisita naturæ egressus cantitaret. Liberalium disciplinarum utilitas.

21. Nihil mihi quidem gratius facies, inquit : sed, sive mobilitatem meam et puerilem levitatem ridebitis, sive aliquo vere divino nutu et ordine fit in nobis, non vobis dubitem dicere, pigrior sum ad illa metra subito effectus; alia, longe alia nescio quid mihi nunc luce resplenduit. Pulchrior est philosophia, fateor, quam Thysbe, quam Pyramus, quam illa Venus et Cupido talesque omnimodi amores: et cum suspirio gratias Christo agebat. Accepi ego hæc, quid dicam, libenter; aut quid non dicam? Accipiat quisque ut volet, nihil curo, nisi quod forte immodice gaudebam.

22. Interea post paululum dies sese aperuit; surrexerunt illi, et ego illacrymans multa oravi: cum audio Licentium succinentem illud Propheticum læte atque garrule Deus virtutum, converte nos; et ostende faciem tuam, et salvi erimus (Psal. LXXIX, 8). Quod pridie post cœnam cum ad requisita naturæ foras exis

set, paulo clarius cecinit, quam ut mater nostra ferre posset, quod illo loco talia continuo repetita canerentur. Nihil enim aliud dicebat, quoniam ipsum cantilenæ modum nuper hauserat, et amabat, ut fit, melos inusitatum. Objurgavit eum religiosissima, ut scis, femina, ob hoc ipsum quod inconveniens locus cantico, esset. Tunc ille dixerat, jocans: Quas vero si quis hic me inimicus includeret, non erat Deus exauditurus vocem meam.

23. Ergo mane cum regressus esset solus, nam uterque ob eamdem causam processerat, accessit ad lectulum meum. Verum dic mihi, inquit, ita fiat nobis quod vis, quid de me existimes. Atque ego adolescentis dexteram apprehendens: Quid, inquam, existimem sentis, credis, intelligis. Neque enim arbitror te frustra heri tamdiu cecinisse, ut virtutum Deus converso tibi se ostendat. At ille cum admiratione recordatus: Magnum, inquit, dicis et verum. Non enim meipsum parum movet quod modo tam ægre avocabar a nugis illis carminis mei, et jam redire ad eas piget et pudet, ita totus in quædam magna et mira subvehor. Nonne hoc est vere in Deum converti? Simul et illud gaudeo, quod frustra mihi scru pulus superstitionis injectus est quod tali loco talia cantitabam. Mihi, inquam, neque hoc displicet, et ad illum ordinem puto pertinere ut etiam hinc aliquid diceremus. Nam illi cantico, et locum ipsum quo illa offensa est, et noctem congruere video. A quibus enim rebus putas nos orare ut convertamur ad Deum, ejusque faciem videamus, nisi a quodam cæno corporis atque sordibus, et item a tenebris quibus nos error involvit? Aut quid est aliud converti, nisi ab immoderatione vitiorum, virtute ac temperantia in sese attolli? Quidve aliud est Dei facies, quam ipsa cui suspiramus, et cui nos amatæ mundos pulchrosque reddimus, veritas? Melius dici non potest, inquit exclamans. Deinde suppressius quasi ad aurem: Vide, quæso, quanta occurrerunt, ut credam erga nos aliquid jam prosperiore ordine fieri.

24. Si ordinem, inquam, curas, redeundum tibi est ad illos versus. Nam eruditio disciplinarum liberalium modesta sane atque succincta, et alacriores et perseverantiores et comptiores exhibet amatores amplectendæ veritati, ut et ardentius appetant, et constantius insequantur, et inhæreant postremo dulcius (1 Retract. cap. 3, n. 2), quæ vocatur, Licenti, beata vita. Qua nominata, omnes sese erigunt, et quasi attendunt in manus, utrum habeas quod dare possis egentibus variisque morbis impeditis. Quibus sapientia cum præcipere cœperit ut medicum perferant, seque cum aliqua patientia curari sinant, in pannos suos recidunt. Quorum concalefactione tabificati, scabiem voluptatum ærumnosarum scalpunt libentius quam ut monita medici paululum dura et morbis onerosa perpetiendo atque subeundo, valetudini sanorum lucique reddantur. Itaque illo summi Dei nomine ac sensu tanquam stipe contenti vivunt miseri, vivunt tamen. Alios autem viros, vel, ut verius loquamur, alias animas, dum hoc corpus agunt, jam thalamo suo dignas conjux ille

optimus ac pulcherrimus quærit, quibus non vivere, sed beate vivere satis sit. Vade ergo interim ad illas Musas. Verumtamen, scis quid te facere velim? Jube, ait, quod placet. Ubi se, inquam, Pyramus et illa ejus supra seminecem, ut cantaturus es, interemerint, in dolore ipso, quo tuum carmen vehementius inflammari decet, habes commodissimam opportunitatem. Arripe illius fœdæ libidinis et incendiorum venenatorum exsecrationem, quibus miseranda illa contingunt: deinde totus attollere in laudem puri et sinceri amoris, quo animæ dotatæ disciplinis ct virtute formosæ copulantur intellectui per philosophiam, et non solum mortem fugiunt, verum etiam vita beatissima perfruuntur. Hic ille tacitus ac diu consideratione nutans, motato capite abscessit.

25. Deinde ego quoque surrexi, redditisque Deo quotidianis votis, ire cœperamus in balneas. Ille enim locus nobis, cum cœlo tristi in agro esse minime poteramus, aptus ad disputandum et familiaris fuit. Cum ecce ante fores advertimus gallos gallinaceos ineuntes pugnam nimis acrem. Libuit attendere. Quid enim non ambiunt, qua non peragrant oculi amatum, ne quid unde unde 1 innuat pulchritudo rationis cuncta scientia et nescientia modificantis et gubernantis, quæ inhiantes sibi sectatores suos trahit quacumque atque ubicumque se quæri jubet? Nam unde aut ubi non potest signum dare? Ut in eisdem ipsis gallis erat videre, intenta projectius capita, inflatas comas, vehementes ictus, cautissimas evitationes, et in omni motu animalium rationis expertium nihil non decorum, quippe alia ratione desuper omnia moderante. Postremo legem ipsam victoris; superbum cantum, et membra in unum quasi orbem collecta velut in fastum dominationis. Signum autem victi; elatas a cervice pennulas, et in voce atque motu deforme totum, et eo ipso naturæ legibus nescio quomodo concinnum et pulchrum.

26. Multa quærebamus: cur sic omnes, cur propter dominationem in subjectas sibi feminas, cur deinde nos ipsa pugnæ facies aliquantum et præter altiorem istam considerationem duceret in voluptatem spectaculi: quid in nobis esset quod a sensibus remota 2 multa quæreret; quid rursum quod ipsorum sensuum invitatione caperetur. Dicebamus nobis ipsis: Ubi non lex? ubi non meliori debitum imperium? ubi non umbra constantiæ ? ubi non imitatio verissimæ illius pulchritudinis? ubi non modus? Atque inde admoniti ut spectandi modus esset, perreximus quo propositum erat. Atque ibi, ut potuimus, sane diligenter (nam et recentes res erant, et quando poterant tam insignita trium studiosorum memoriam effugere?) omnia nostræ lucubrationis opuscula in hanc libelli partem contulimus. Nihilque a me aliud actum est illo die, ut valetudini parcerem, nisi quod ante cœnam cum ipsis dimidium volumen Virgilii audire quotidie solitus eram, nihil nobis ubique aliud quam rerum modum considerantibus. Quem non 1 Am. Er. et Lov. habent, ne quid inde innuat: et paulo post, atque ubicumque sectari jubet. Sed concinnior Mss. lectio, quam in textu damus.

2 Sic Mss. At Edd. remotum.

probare nemo potest; sentire autem, cum quisque aliquid studiose agit, difficillimum atque rarissimum.

DISPUTATIO SECUNDA.

CAPUT IX. Ordo dux ad Deum.

27. Deinde postridie bene mane alacres ad solitum locum convenimus, in eoque consedimur. Et ego attentis in me ambobus: Hic esto, inquam, Licenti, quantum potes, et tu quidem, Trygeti; nec enim parva res agitur: de ordine quærimus. Quid ego nunc quasi in schola illa, unde me quoquo modo evasissə gaudeo, constitutus, copiose atque ornate vobis ordinem laudem? accipite, si vultis, imo facite ut velitis, quo neque quidquam de hujus laude brevius, neque ut mihi videtur verius dici potest. Ordo est quem si tenuerimus iu vita, perducet ad Deum; et quem nisi tenuerimus in vita, non perveniemus ad Deum. Perventuros autem nos jam, nisi me animus de vobis fallit, præsumimus et speramus. Diligentissime igitur inter nos ista quæstio versari debet atque dissolvi. Vellem adessent cæteri qui nobiscum his negotiis solent interesse. Vellem, si fierit posset, non istos tantum, sed omnes saltem familiares nostros, quorum semper admiror ingenium, nunc mecum habere quam vos estis intentos; aut certe ipsum tantum Zenobium, quem de hac re tanta molientem nunquam pro ejus magnitudine otiosus accepi. Sed quia id non evenit, legent litteras nostras, quoniam instituimus jam de istis rebus verba non perdere, resque ipsas a memoria fugaces, scriptorum quasi vinculo quo reducantur innectere. Et sic fortasse ordo ipse poscebat, qui eorum procuravit absentiam. Nam et vos profecto in rem tantam, quia solis perferenda imponitur nobis, erectiore animo insurgitis; et cum illi legerint qui nobis maxima cura sunt, si quid eos moverit ad contradicendum, alias nobis disputationes disputatio ista procreabit, seque ipsa successio sermonum in ordinem inseret disciplinæ. Sed nunc, ut promiseram, Licentio, quantum res patitur, adversabor; qui totam causam jam pene confecit, si possit eam defensionis muro stabiliter firmeque vallare. CAPUT X.

Ordo quid. Ut coercendi æmulationis et inanis jactantiæ motus in adolescentibus, qui dant operam litteris.

28. Hic ubi eos, silentio, vultu, oculis, suspensione atque immobilitate membrorum et rei magnitudine satis commotos, et audiendi desiderio inflammatos esse conspexi Ergo, inquam, Licenti, si tibi videtur, collige in te quidquid virium potes, elima quidquid habes acuminis, et ordo iste quid sit definitione complectere. Tum ille ubi se ad definiendum cogi audivit, quasi aqua frigida aspersus exhorruit ; et turbatiore vultu me intuens, ut fit, ipsa trepidatione subridens: Quid hoc est rei? quid quasi tibi videor, inquit? an vere nescio quo adventitio spiritu me credis inflatum ? Statimque sese animans: Aut fortasse, ait, aliquid mecum est. Paululumque siluit, ut in definitionem quidquid illi de ordine notionis erat, 1 Lov., non minus mecum habere. Alii Libri, nunc mecum habere.

#

conduceretur. Deinde erectior: Ordo est, inquit, pe quem aguntur omdia quæ Deus constituit.

29. Quid ipse Deus, inquam? non tibi videtur agi ordine? Prorsus, inquit, videtur. Ergo agitur Deus, ait Trygetius. Et ille: Quid enim, inquit, Christum Deum negas, qui et ordine ad nos venit, et a Patre Deo missum esse se dicit? Si igitur Deus Christum ordine ad nos misit, et Deum Christum esse non negamus, non solum agit omnia, sed agitur ordine etiam Deus. Hic Trygetius addubitans: Nescio, inquit, quomodo istuc accipiam. Deum enim quando nominamus, non quasi mentibus ipse Christus occurrit, sed Pater. Ille autem tunc occurrit, quando Dei Filium nominamus. Bellam rem facis, inquit Licentius. Negabimus ergo Dei Filium Deum esse? Hic ille, cum ei respondere periculosum videretur, tamen se coegit atque ait: Et hic quidem Deus est, sed tamen proprie Patrem Deum dicimus. Cui ego: Cohibe te potius, inquam; non enim Filius improprie Deus dicitur. At ille religione commotus, cum etiam verba sua scripta esse nollet, urgebat Licentius ut manerent, puerorum scilicet more, vel potius hominum, proh nefas! pene omnium, quasi vero gloriandi causa inter nos illud ageretur. Cujus motum animi cum objurgarem gravioribus verbis, erubuit: qua ejus perturbatione animadverti ridentem lætantemque Trygetium. Et ambobus Itane agitis, inquam? Nonne vos movet quibus vitiorum molibus atque imperitiæ tenebris premamur et cooperiamur? Hæccine est illa paulo ante vestra. de qua ineptus lætabar, attentio et in Deum veritatemque surrectio? O si videretis, vel tam lippientibus oculis quam ego, in quibus periculis jaceamus, cujus morbi dementiam risus iste indicet! O si videretis! quam cito, quam statim, quantoque productius eum verteretis in fletus. Miseri, nescitis ubi sumus? Demersos quidem esse animos omnium stultorum indoctorumque commune est, sed non uno atque eodem modo demersis opem sapientia et manum porrigit. Alii sunt, credite, alii sunt qui sursum vocantur, alii qui in profunda laxantur. Nolite, obsecro vos, geminare mihi miserias. Satis mihi sint vulnera mea, quæ ut sanentur, pene quotidianis fletibus Deum rogans, indigniorem tamen esse me qui tam cito saner quam volo, sæpe memetipse convinco. Nolite, obsecro, si quid mihi amoris, si quid necessitudinis debetis, siintelligitis quantum vos diligam, quanti faciam, quantum me cura exagitet morum vestrorum, si dignus sum quem non negligatis, si denique, Deo teste, non mentior, nihil me plus mihi optare quam vobis, rependite mihi beneficium. Et si me magistrum libenter vocatis, reddite mihi mercedem boni estote.

:

30. Hic ubi, ne plura dicerem, lacrymæ mihi modum imposuerunt, Licentius molestissime ferens, quod omnia scribebantur : Quid enim, ait, fecimus, oro te? Adhuc, inquam, nec fateris saltem peccatum tuum? Tu nescis in illa schola graviter me stomachari solitum, quod usque adeo pueri non utilitate atque decore disciplinarum, sed inanissimæ laudis amore ducerentur, ut quosdam etiam aliena verba recitare non pu

deret, exciperentque plausus (o ingemiscendum malum!) ab eisdem ipsis quorum erant illa quæ recitabant. Ita vos, quamvis nihil unquam, ut opinor, tale feceritis; tamen et in philosophiam, et in eam vitam quam me tandem occupasse lætor, æmulationis labificæ atque inanis jactantiæ ultimam, sed nocentiorem cæteris omnibus pestem introducere ac proseminare conamini et fortasse, quia vos ab ista vanitate morboque deterreo, pigriores eritis ad studia doctrinæ ; et ab ardore ventosæ famæ repercussi, in torporem inertiæ congelabitis. Me miserum, si necesse erit tales etiam nunc perpeti, a quibus vitia decedere sine aliorum vitiorum successione non possint. Probabis, ait Licentius, quam purgatiores futuri simus. Modo illud obsecramus per omnia quæ diligis, ut ignotum nobis velis, atque illa omnia deleri jubeas; simul, ut parcas etiam tabulis, quas jam non habemus. Non enim aliquid in libros translatum est eorum quæ a nobis multa disserta sunt (a). Prorsus, inquit Trygetius, maneat nostra pœna, ut ea ipsa, quæ nos illicit fama, flagello proprio a suo amore deterreat. Ut enim solis amicis et familiaribus nostris litteræ istæ innotescant, non parum desudabimus. Assensus est ille. CAPUT XI. — Monnica ob sexum non arcenda a philosophica disputatione.

31. Atque interea mater ingressa est, quæsivitque a nobis quid promovissemus; nam et ei quæstio nota erat. Cujus et ingressum, et rogationem cum scribi nostro more jussissem: Quid agitis, inquit? Numquidnam in illis quos legitis libris etiam feminas unquam audivi in hoc genus disputationis inductas? Cui ego: Non valde curo, inquam, superborum imperitorumque judicia, qui similiter in legendos libros atque in salutandos homines irruunt. Non enim cogitant quales ipsi, sed qualibus induti vestibus sint, et quanta pompa rerum fortunæque præfulgeant. Isti enim in litteris non multum attendunt aut unde sit quæstio, aut quo pervenire disserentes moliantur, quidve ad eis explicatum atque confectum sit. In quibus tamen quia nonnulli reperiuntur quorum animi contemnendi non sunt, aspersi sunt enim quibusdam condimentis humanitatis, et facile per aureas depictasque januas ad sacrosancta philosophiæ penetralia perducuntur; satis eis fecerunt et majores nostri, quorum libros tibi nobis legentibus notos esse video. Et his temporibus, ut omittam cæteros, vir et ingenio et eloquentia, et ipsis insignibus muneribusque fortunæ, et quod ante omnia est, mente præstantissimus Theodorus, quem bene ipsa nosti, id agit, ut et nunc et apud posteros nullum genus hominum de litteris nostrarum temporum jure conqueratur. Mei autem libri si quorum forte manus tetigerint, lectoque meo nomine non dixerint, Iste quis est? codicemque projecerint, sed vel curiosi, vel nimium studiosi contempta vilitate liminis intrare perrexerint; me tecum philosophantem non moleste ferent, nec quemquam istorum quorum meis litteris sermo miscetur, fortasse contemnent. Sunt enim non

(a) Inscribebant primum tabulis; hinc porro in libros transferebant.

« PoprzedniaDalej »