Obrazy na stronie
PDF

quod videbitur, per diem respondebo, qui mihi jam videtur redire; nisi lunæ est ille qui fenestris fulgor inducitur. Simul et agendum est ne tanta bona tua, Licenti, absorbeat oblivio, Quando enim nostræ litteræ non sibi hæc mandari flagitent? Dicam plane tibi quod sentio, disputabo adversum te quantum possum; non enim mihi, si me viceris, major triumphus dari potest. Si autem vel callidita'i vel acuto cuidam errori hominum, quorum partes suscipere tentabo, cesserit imbecillitas tua, quæ minus pasta eruditione desciplinarum tantum deum fortasse sustinere non poterit; res te ipsa commonebit quantæ tibi vires, ut in eum firmior redeas, parandæ sint: simul quia et istam disputationem nostram elimatius volo provenire; non enim eam grossis auribus debeo. Nam Zenobius noster multa mecum sæpe de rerum ordine contulit, cui alta percontanti nunquam satisfacere potui, seu propter obscuritatem rerum, seu propter temporum angustias. Crebrarum autem ille procrastinationum usque adeo impatiens fuit, ut me, quo diligentius et copiosius respondere cogerer, etiam carmine provocaret, et bono carmine, unde illum magis ames. Sed neque tunc tibi legi pofuit abistarum rerum studio remotissimo, neque nunc potest. Nam profectio ejus tam repentina et perturbata fuit tumultu illo, ut nihil istorum venire nobis in mentem potuerit: nam id relinquere mihi responsuro statuerat; et multa concurrunt cur ei sermo iste mittatur. Primum est, quia debetur; deinde, quia cujusmodi nunc vitam ducamus, etiam sic indicari ejus in nos benevolentiæ decet; postremo, quod in gaudio de spe tua nemini cedit. Nam et cum præsens esset, pro familiaritate patris tui, vel potius omnium nostrum multum sollicitus erat ne ingenii tui quædam scintillæ, quas diligenter animadvertebat, non tam conflarentur cura mea, quam tua exstinguerentur incuria. Et cum te poeticæ quoque studiosum esse cognoverit, sic gratulabitur, ut eum mihi gestientem videre jam videar. CAPUT VIII. — Licentius philosophiæ amore succensus. Reprehensus a Monnica quod psalmi versiculum ad requisita naturae egressus cantitaret. Liberalium disciplinarum utilitas. 21. Nihil mihi quidem gratius facies, inquit : sed, sive mobilitatem meam et puerilem levitatem ridebitis, sive aliquo vere divino nutu et ordine fit in nobis, non vobis dubitem dicere, pigrior sum ad illa metra subito effectus; alia, longe alia nescio quid mihi nunc luce resplenduit. Pulchrior est philosophia, fateor, quam Thysbe, quam Pyramus, quam illa Venus et Cupido talesque omnimodi amores: et cum suspirio gratias Christo agebat. Accepi ego hæc, quid dicam, libenter; aut quid non dicam? Accipiat quisque ut volet, nihil curo, nisi quod forte immodice gaudebam. 22. Interea post paululum dies sese aperuit; surrexerunt illi, et ego i!lacrymans multa oravi: cum audio Licentium succinentem illud Propheticum læte atque garrule Deus virtutum, converte nos; et ostende faciem tuam, et salvi erimus (Psal. Lxxix, 8). Quod pridie post cœnam cum ad requisita naturæ foras exis

set, paulo clarius cecinit, quam ut mater nostra ferre posset, quod illo loco talia continuo repetita canerentur. Nihil enim aliud dicebat, quoniam ipsum cantilenæ modum nuper hauserat, et amabat, ut fit, melos inusitatum. Objurgavit eum religiosissima, ut scis, femina, ob hoc ipsum quod inconveniens locus cantico, esset. Tunc ille dixerat, jocans: Quas vero si quis hic me inimicus includeret, non erat Deus exauditurus vocem meam. 23. Ergo mane cum regressus esset solus, nam uterque ob eamdem causam processerat, accessit ad lectulum meum. Verum dic mihi, inquit, ita fiat nobis quod vis, quid de me existimes. Atque ego adolescentis dexteram apprehendens: Quid, inquam, existimem sentis, credis, intelligis. Neque enim arbitror te frustra heri tamdiu cecinisse, ut virtutum Deus converso tibi se ostendat. At ille cum admiratione recordatus: Magnum, inquit, dicis et verum. Non enim meipsum parum movet quod modo tam ægre avocabar a nugis illis carminis mei, et jam redire ad eas piget et pudet, ita totus in quædam magna et mira subvehor. Nonne hoc est vere in Deum c0nverti? Simul et illud gaudeo, quod frustra mihi scrupulus superstitionis injectus est quod tali loco talia cantitabam. Mihi, inquam, neque hoc displicet, et ad illum ordinem puto pertinere ut etiam hinc aliquid diceremus. Nam illi cantico, et locum ipsum quo illa offensa est, et noctem congruere video. A quibus enim rebus putas nos orare ut convertamur ad Deum, ejusque faciem videamus, nisi a quodam cæno corp0ris atque sordibus, et item a tenebris quibus nos error involvit? Aut quid est aliud converti, nisi ab immoderatione vitiorum, virtute ac temperantia in sese attolli? Quidve aliud est Dei facies, quam ipsa cui suspiramus, et cui nos amatæ mundos pulchrosque reddimus, veritas? Melius dici non potest, inquit exclamans. Deinde suppressius quasi ad aurem: Vide, quaeso, quanta occurrerunt, ut credam erga nos aliquid jam prosperiore ordine fieri. 24. Si ordinem, inquam, curas, redeundum tibi *' ad illos versus. Nam eruditio disciplinarumliberalium modesta sane atque succincta, et alacriores et perseverantiores et comptiores exhibet amatores ampl* ctendæ veritati, ut et ardentius appetant, et consta* tius insequantur, et inhæreant postremo dulcius! h^ tract. cap. 3, n. 2), quæ vocatur, Licenti, beata vita. Qua nominata, omnes sese erigunt, et quasi attendum" in manus, utrum habeas quod dare possis egenti* variisque morbis impeditis. Quibus sapientia cumP** cipere cœperit ut medicum perferant, seque cum aliqua patientia curari sinant, in pannos suos recidunt. Quorum concalefactione tabificati, scabiem volupta"" aerumnosarum scalpunt libentius quam ut monita"* dici paululum dura et morbis onerosa perpetiendo atque subeundo, valetudini sanorum lucique reddamtur. Itaque illo summi Dei nomine ac sensu tanq"° stipe contenti vivunt miseri, vivunt tamen. Alio** tem viros, vel, ut verius loquamur, alias animas, dum hoc corpus agunt, jam thalamo suo dignas coni"* ille optimus ac pulcherrimus quærit, quibus non vivere, sed beate vivere satis sit. Vade ergo interim ad illas Musas. Verumtamen, scis quid te facere velim ? Jube, ait, quod placet. Ubi se, inquam, Pyramus et illa ejus supra seminecem, ut cantaturus es, interemerint, in dolore ipso, quo tuum carmen vehementius inflammari decet, habes commodissimam opportunitatem. Arripe illius fœdæ libidinis et incendiorum venenatorum exsecrationem, quibus miseranda illa contingunt: deinde totus attollere in laudem puri etsinceri amoris, quo animæ dotatæ disciplinis ct virtute formosæ copulantur intellectui per philosophiam, et non solum mortem fugiunt, verum etiam vita beatissima perfruuntur. Hic ille tacitusac diu consideratione mutans, motato capite abscessit. 25. Deinde ego quoque surrexi, redditisque Deo quotidianis votis, ire cœperamus in balneas. Ille enim locus nobis, cum coelo tristi in agro esse minime poteramus, aptus ad disputandum et familiaris fuit. Cum ecce ante fores advertimus gallos gallinaceos ineuntes pugnam nimis acrem. Libuit attendere. Quid enim non ambiunt, qua non peragrant oculi amatum, ne quid unde unde * innuat pulchritudo rationis cuncta scientia et nescientia modificantis et gubernantis, quæ inhiantes sibi sectatores suos trahit quacumque atque ubicumque se quæri jubet? Nam unde aut ubi non potest signum dare? Ut in eisdem ipsis gallis erat videre, intenta projectius capita, inflatas comas, vehementes ictus, cautissimas evitationes, et in omni motu animalium rationis expertium nihil non decorum, quippe alia ratione desuper omnia moderante. Postremo legem ipsam victoris; superbum cantum, et membra in unum quasi orbem collecta velut in fastum dominationis. Signum autem victi ; elatas a cervice pennulas, et in voce atque motu deforme totum, et eo ipso naturæ legibus nescio quomodo concinnum et pulchrum. 26. Multa quærebamus: cur sic omnes, cur propter dominationem in subjectas sibi feminas, cur deinde nos ipsa pugnæ facies aliquantum et præter altiorem istam considerationem duceret in voluptatem spectaculi : quid in nobis esset quod a sensibus remota * multa quæreret; quid rursum quod ipsorum sensuum invitatione caperetur. Dicebamus nobis ipsis : Ubi non lex? ubi non meliori debitum imperium? ubi non umbra constantiæ ? ubi non imitatio verissimæ illius pulchritudinis? ubi non modus ? Atque inde admoniti ut spectandi modus esset, perreximus quo propositum erat. Atque ibi, ut-potuimus, sane diligenter (nam et recentes res erant, et quando poterant tam insignita trium studiosorum memoriam effugere?) omnia nostræ lucubrationis opuscula in hanc libelli partem contulimus. Nihilque a me aliud actum est illo die, ut valetudini parcerem, nisi quod ante coenam cum ipsis dimidium volumen Virgilii audire quotidie solitus eram, nihil nobis ubique aliud quam rerum modum considerantibus. Quem non

' Am. Er. et Lov. habent, ne quid inde innuat: et paulo ost, atque ubicumque sectari jubet. Sed concinnior Mss. ectio, quam in textu damus.

* Sic Mss. At Edd. remotum.

probare nemo potest; sentire autem, cum quisque aliquid studiose agit, difficillimum atque rarissimum. DISPUtATiO SECUNDA. CAPUT IX. — Ordo duae ad Deum. 27. Deinde postridie bene mane alacres ad solitum locum convenimus, in eoque consedimur. Et ego attentis in me ambobus : Hic esto, inquam, Licenti, quantum potes, et tu quidem, Trygeti ; nec enim parva res agitur: de ordine quærimus. Quid ego nunc quasi in schola illa, unde me quoquo modo evasissa gaudeo, constitutus, copiose atque ornate vobis ordinem laudem ? accipite, si vultis, imo facite ut velitis, quo neque quidquam de hujus laude brevius, neque ut mihi videtur verius dici potest. Ordo est quem si tenuerimus iu vita, perducet ad Deum ; et quem nisi tenuerimus in vita, non perveniemus ad Deum. Perventuros autem nos jam, nisi me animus de vobis fallit, præsumimus et speramus. Diligentissime igitur inter nos ista quæstio versari debet atque dissolvi. Vellem adessent cæteri qui nobiscum his megotiis solent interesse. Vellem, si fierit posset, non istos tantum, sed omnes saltem familiares nostros, quorum semper admiror ingenium, nunc * mecum habere quam vos estis intentos; aut certe ipsum tantum Zenobium, quem de hac re tanta molientem numquam pro ejus magnitudine otiosus accepi. Sed quia id non evenit, legent litteras nostras, quoniam instituimus jam de istis rebus verba non perdere, resque ipsas a memoria fugaces, scriptorum quasi vinculo quo reducantur innectere. Et sic fortasse ordo ipse poscebat, qui eorum procuravit absentiam. Nam et vos profecto in rem tantam, quia solis perferenda imponitur nobis, erectiore animo insurgitis ; et cum illi legerint qui nobis maxima cura sunt, si quid eos moverit ad contradicendum, alias nobis disputationes disputatio ista procreabit, seque ipsa successio sermonum in ordinem inseret disciplinæ. Sed nunc, ut promiseram, Licentio, quantum res patitur, adversabor ; qui totam causam jam pene confecit, si possit eam defensionis muro stabiliter firmeque vallare. CAPUT X. — Ordo quid. Ut coercendi æmulationis et inanis jactantiæ motus in adolescentibus, qui dant operam litteris. 28. Hic ubi eos, silentio, vultu, oculis, suspensione atque immobilitate membrorum et rei magnitudine satis commotos, et audiendi desiderio inflammatos esse conspexi : Ergo, inquam, Licenti, si tibi videtur, collige in te quidquid virium potes, elima quidquid habes acuminis, et ordo iste quid sit definitione complectere. Tum ille ubi se ad definiendum cogi audivit, quasi aqua frigida aspersus exhorruit ; et turbatiore vultu me intuens, ut fit, ipsa trepidatione subridens: Quid hoc est rei? quid quasi tibi videor, inquit? an vere nescio quo adventitio spiritu me credis inflatum ? Statimque sese animans : Aut fortasse, ait, aliquid mecum est. Paululumque siluit, utindefinitionem quidquid illi de ordine notionis erat,

1 Lov., non minus mecum habere. Alii Libri, nunc mecum habere.

conduceretur. Deinde erectior: Ordo est, inquit, pe quem aguntur omdia quæ Deus constituit. 29. Quid ipse Deus, inquam ? non tibi videtur agi ordine? Prorsus, inquit, videtur. Ergo agitur Deus, ait Trygetius. Et ille : Quid enim, inquit, Christum Deum negas, qui et ordine ad nos venit, et a Patre Deo missum esse se dicit ? Si igitur Deus Christum

1 ordine ad nos misit, et Deum Christum esse non ne

gamus, non solum agit omnia, sed agitur ordine etiam Deus. Hic Trygetius addubitans : Nescio, inquit, quomodo istucaccipiam. Deum enim quando nominamus, non quasi mentibus ipse Christus occurrit, sed Pater. Ille autem tunc occurrit, quando Dei Filium nominamus. Bellam rem facis, inquit Licentius. Negabimus ergo Dei Filium Deum esse ? Hic ille, cum ei respondere periculosum videretur, tamen se coegit atque ait: Et hic quidem Deus est, sed tamen proprie Patrem Deum dicimus. Cui ego : Cohibe te potius, inquam ; non enim Filius improprie Deus dicitur. At ille religione commotus, cum etiam verba sua scripta esse nollet, urgebat Licentius ut manerent, puerorum scilicet more, vel potius hominum, proh nefas ! pene omnium, quasi vero gloriandi causa inter nos illud ageretur. Cujus motum animi cum objurgarem gravioribus verbis, erubuit: qua ejus perturbatione animadverti ridentem lætantemque Trygetium. Et ambobus : Itane agitis, inquam ? Nonne vos movet quibus vitiorum molibus atque imperitiæ tenebris premamur et cooperiamur? Hæccine est illa paulo ante vestra. de qua ineptus lætabar, attentio et in Deum veritatemque surrectio ? 0 si videretis, vel tam lippientibus oculis quam ego, in quibus periculis jaceamus, cujus morbi dementiam risus iste indicet ! 0 si videretis ! quam cito, quam statim, quantoque productius eum verteretis in fletus. Miseri, nescitis ubi sumus ? Demersos quidem esse animos omnium stultorum indoctorumque commune est, sed non uno atque eodem modo demersis opem sapientia et manum porrigit. Alii sunt, credite, alii sunt qui sursum vocantur, alii qui in profunda laxantur. Nolite, obsecro vos, geminare mihi miserias. Satis mihi sint vulnera mea, quæ ut sanentur, pene quotidianis fletibus Deum rogans, indigniorem tamen esse me qui tam cito saner quam volo, sæpe memetipse convinco. Nolite, obsecro, si quid mihi amoris, si quid necessitudinis'debetis, siintelligitis quantum vos diligam,quanti faéiam, quantum me cura exagitet morum vestrorum, si dignus sum quem non negligatis, si denique, Deo teste, non mentior, nihil me plus mihi optare quam vobis, rependite mihi beneficium. Et si me magistrum libenter vocatis, reddite mihi mercedem : boni estote. 30. Hic ubi, ne plura dicerem, lacrymæ mihi modum imposuerunt, Licentius molestissime ferens, quod omnia scribebantur : Quid enim, ait, fecimus, oro te? Adhuc, inquam, nec fateris saltem peccatum tuum? Tu nescis in illa schola graviter me stomachari solitum, quod usque adeo pueri non utilitate atque decore disciplinarum, sed inanissimæ laudis amore ducerentur, ut quosdam etiam aliena verba recitare non pu

deret, exciperentque plausus (o ingemiscendum malum!) ab eisdem ipsis quorum erant illa quæ recita. bant. Ita vos, quamvis nihil unquam, ut opinor, tale feceritis; tamen et in philosophiam, et in eam vitam quam me tandem occupasse lætor, æmulationis labificæ atque inanisjactantiæ ultimam, sed nocentiorem cæteris omnibus pestem introducere ac proseminare conamini : et fortasse, quia vos ab ista vanitate mor. boque deterreo, pigriores eritis ad studia doctrinæ; et ab ardore ventosæ famæ repercussi, in torporem inertiæ congelabitis. Me miserum, si necesse erit tales etiam nunc perpeti, a quibus vitia decedere sine aliorum vitiorum successione non possint. Probabis, ait Licentius, quam purgatiores futuri simus. Modo illud obsecramus per omnia quæ diligis, ut ignotum nobis velis, atque illa omnia deleri jubeas; simul, ut parcas etiam tabulis, quas jam non habemus. Non enim aliquid in libros translatum est eorum quæ a nobis multa disserta sunt (a). Prorsus, inquit Trygetius, maneat nostra poena, ut ea ipsa, quæ nos illicit fama, flagello proprio a suo amore deterreat. Ut enim solis amicis et familiaribus nostris litteræ istæ innotescant, nOD parum desudabimus. Assensus est ille. CAPUT XI. — Monnica ob seaeum non arcenda a philosophica disputatione. 31. Atque interea mater ingressa est, quæsivitque a nobis quid promovissemus; nam et ei quæstio nota erat. Cujus et ingressum, et rogationem cum scribi nostro more jussissem : Quid agitis, inquit? Numquidnam in illis quos legitis libris etiam feminas unquam audivi in hoc genus disputationis inductas ? Cuiego; Non valde curo, inquam, superborum imperitorumque judicia, qui similiter in legendos libros atque in salutandos homines irruunt. Non enim cogitant qualesipsi; sed qualibus induti vestibus sint, et quanta pomp* rerum fortunæque præfulgeant. Isti enim in litteri* non multum attendunt aut unde sit quæstio, aut quo pervenire disserentes moliantur, quidve ad eis explicatum atque confectum sit. In quibustamen quiano* nulli reperiuntur quorum animi contemnendi m" sunt, aspersi sunt enim quibusdam condimentis homanitatis, et facile per aureas depictasque januas ai sacrosancfa philosophiæ penetralia perducuntur; sa'* eis fecerunt et majores nostri, quorum libros tibinobis legentibus notos esse video. Et his temporibus, st omittam cæteros, vir et ingenio et eloquentia, ellP* insignibus muneribusque fortunæ, et quod ante om"* est, mente præstantissimus Theodorus, quem l*" ipsa nosti, id agit, ut et nunc et apud posteros nullum genus hominum de litteris nostrarum temporumjure conqueratur. Mei autem libri si quorum forte m*!"* tetigerint, lectoque meo nomine non dixerint, 1* quis est ? codicemque projecerint, sed vel curi9* vtl nimium studiosi contempta vilitate liminis in"* perrexerint ; me tecum philosophantem non moles! ferent, nec quemquam istorum quorum meis li''°"° sermo miscetur, fortasse contemnent. Sunt enim noti

(a)Inscribebant primum tabulis;hinc porroin libro* transferebant.

solum liberi, quod cuivis disciplinæ liberali, nedum philosophiæ satis est, sed summo apud suos loco nati. Doctissimorum autem hominum litteræ etiam sutores philosophatos, et multo viliora fortunarum genera continent: qui tamen tanta ingenii virtustisque luce fulserunt. ut bona sua cum qualibet hujuscemodi nobilitate nullo modo vellent, etiamsi possent, ulla conditione mutare. Nec deerit, mihi crede, tale hominum genus, cui plus placeat hoc ipsum, quia mecum philosopharis, quam si quid hic aliud, aut jucunditatis aut gravitatis invenerit. Nam et feminæ sunt apud veteres philosophatæ, et philosophia tua mihi plurimum placet. 32. Nam ne quid, mater, ignores, hoc græcum verbum,quo philosophia nominatur,latine amor sapientiæ dicitur. Unde etiam divinæ Scripturæ quas vehementer amplecteris, non omnino philosophos, sed philosophos hujus mundi evitandos atque irridendos esse præcipiunt (Coloss. 11, 8). Esse autem alium mundum ab istis oculis remotissimum, quem paucorum sanorum intellectus intuetur (I Retract. cap. 3, n. 2), satis ipse Christus significat, qui non dicit, Regnum meum non est de mundo : sed, Regnum meum non est de hoc mundo ? (Joan. xviii, 36.) Nam quisquis omnem philosophiam fugiendam putat, nihil nos vult aliud,

quam non amare sapientiam. Contemnerem te igitur in his litteris meis, si sapientiam non amares; non autem contemnerem, si eam mediocriter ainares; multo minus, si tantum quantum ego amares sapientiam. Nunc vero cum eam multo plus quam meipsum diligas, et noverim quantum me diligas ; cumque in ea tantum profeceris, ut jam nec cujusvis incommodi fortuiti, nec ipsius mortis, quod viris doctissimis difficillimum est, horrore terrearis, quam summam philosophiæ arcem omnes esse confitentur; egone me non libenter tibi etiam discipulum dabo ? 33. Hic illa cum blande ac religiose nunquam me tantum mentitum esse dixisset, et viderem tam multa nos verba fudisse, ut neque scribenda non essent, et jam libri modus esset, neque tabulæ reliquæ forent ; placuit quæstionem differri, simul ut meo stomacho parcerem. Nam eum, plus quam vellem, commoverant ea quæ mihi evomenda in illos adolescentes necessario visa sunt. Sed cum abire cœpissemus: Memento, inquit Licentius, quam multa et quam necessaria nobis abs te accipienda per occultissimum illum divinumque ordinem etiam te nesciente subministrentur. Video, inquam, et ingratus Deo non sum ; vosque ipsos qui hæc advertitis ob id ipsum præsumo fore meliores. Hoc fuit tantum illo die negotium meum.

LIBER SECUNDUS.

Disputationes hoc libro duæ continentur, quibus dum Ordinis definitionem expendunt colloquentes, incidunt in varias quæstiones, scilicet : quomodo sapiens cum Deo maneat immotus; an etiam ea quæ perperam ab hominibus fiunt, ex I)ei ordine agantur; utrum, Deus justus esset ante, originem mali ; utrum ex Dei ordine malum exortum sit. Agitur demum fusius de recto studendi ordine, qui postulat in informatis rite moribus, et comparatis humanis disciplinis

promoveatur adimus ad altora et divina percipienda.

DISPUTATIO PRiMA. CAPUT PRIMUM. — Ordinis definitio eaependitur. H. Interpositis deinde pauculis diebus venit Alypius, et exorto sole clarissimo, invitavit cœli nitor, et quantum in illis locis hieme poterat, blanda temperies in pratum descendere, quo sæpius et familiarius utebamur. Nobiscum erat etiam mater nostra, cujus ingenium, atque in res divinas inflammatum animum, cum antea convictu diuturno et diligenti consideratione perspexeram ; tum vero in quadam disputatione non parvæ rei, quam die natali meo cum convivis habui, atque in libellum contuli tanta mihi mens ejus apparuerat, ut nihil aptius veræ philosophiæ videretur. Itaque institueram, cum abundaret otio, agere ut colloquio nostro non deesset. Quod in primo etiam hujus operis libro abs te cognitum est. 2. Cum igitur memorato in loco, ut commode potuimus, consedissemus, ego illis duobus adolescentibus: Quamvis vobis, inquam, succensuerim, pueriliter de magnis rebus agentibus; tamen mihi videtur non sine ordine, propitio Deo, accidisse, quod in sermone quo vos ab ista levitate detrahebam, tempus ita consumptum est, ut res tanta ad Alypii adventum dilata videatur. Quapropter, quoniam ei jam quæstionem notissimam feci, et quantum in ea processerimus ostendi, paratusne es, Licenti, causam quam suscepisti ex illa tua definitione defendere? Nam memi

nisse me arbitror, te ordinem esse dixisse per quem Deus ageret omnia. Paratus sum,inquit, quantum valeo. Quomodo ergo, inquam, agit ordine omnia Deus ? Itane ut etiam se ordine agat; an præter eum ordine ab eo cætera gubernantur? Ubi omnia bona sunt, inquit, ordo non est. Est enim summa æqualitas, quæ ordinem nihil desiderat. Negas, inquam, apud Deum omnia bona esse? Non nego, inquit. Conficitur, inquam, neque Deum, neque illa quæ apud Deum sunt, ordine administrari. Concedebat. Numquidnam, inquam, omnia bona nihil tibi videntur esse ? Imo, ait, ipsa vere sunt. Ubi est ergo, inquam, illudtuum quod dixisti, omnia quæ sunt, ordine administrari, nihilque omnino esse quod ab ordine separatum sit? Sed sunt, inquit, etiam mala, per quæ factum est ut et bona ordo concludat ; nam sola bona non ordine reguntur, sed simul bona et mala. Quum autem dicimus, Omnia quæ sunt, non sola utique bona dicimus. Ex quo fit ut omnia simul, quæ Deus administrat, ordine administrentur. 3. Cui ego : Quæ administrantur et aguntur, videntur tibi moveri, an immobilia putas esse ? Ista, inquit, quæ in hoc fiunt mundo, fateor moveri. Reliqua, inquam, negas? Quæ sunt cum Deo, inquit, non moventur; reliqua omnia moveri arbitror. Cum igitur ea quæ cum Deo sunt, inquam, non moveri putas, cætera autem concedis moveri, ostendis omnia quæ moventur non esse cum Deo. Repete hoc ipsum, inquit, paulo planius. Quod non mihi visus est difficultate intelligendi fieri voluisse, sed quærendi spatium quo inveniret quid responderet. Dixisti, inquam, ea quæ cum Deo sunt non moveri, cætera autem moveri. Si ergo hæc quæ moventur non moverentur si essent cum Deo, quoniam omnia quæ sunt cum Deo, negas moveri, restat ut præter Deum sint quæ moventur. Quibus dictis adhuc tacebat ; cum tandem : Videtur mihi, inquit, quod et in hoc mundo si qua non moventur, cum Deo sunt. Nihil hoc ad me, inquam. Fateris enim, ut opinor, non omnia quæ in hoc mundo sunt, non moveri. Ex quo conficitur, non omnia mundi hujus esse cum Deo. Fateor, inquit, non omnia. Ergo est aliquid sine Deo. Non, inquit. Cum Deo suntigitur omnia. Hic cunctabundus : Quæso, inquit, illud non dixerim, quod sine Deo nihil sit; nam prorsus omnia quæ moventur, non mihi videntur esse cum Deo. Sine Deo est, inquam, igitur coelum hoc, quod moveri nemo ambigit. Non est, inquit, sine Deo cœlum. Ergo est aliquid cum Deo, quod moveatur. Non possum, inquit, ut volo, explicare quod sentio : tamen quid moliardicere, peto ut non exspectatis verbis meis, sagacissime, si potestis, intelligatis. Nam et sine Deo mihi nihil videtur esse ; et quod cum Deo est, rursum videtur inconcussum manere : cœlum autem dicere sine Deo esse, non possum ; non solum quod nihil sine Deo esse arbitror, sed quod cœlum putem habere aliquid quod non movetur, quod vere aut Deus est, aut cum Deo, quamvis ipsum cœlum non dubitem verti ac moveri. CAPUT II. — Cum Deo esse, quid sit. Quomodo sapiens cum Deo manet immotus. 4. Defini ergo, inquam, si placet, quid sit esse cum Deo, et quid sit non esse sine Deo. Si enim de verbis inter nos controversia est, facile contemnetur, dum— modo rem ipsam quam concepisti mente, videamus. 0di ego, inqnit, definire. Quid ergo faciemus, inquam? Tu, inquit, defini, quæso. Nam facilius est mihi videre in alterius definitione quid non probem, quam quidquam bene definiendo explicare. Geram tibi morem, inquam. Videtur tibi id esse cum Deo, quod ab eo regitur atque administratur? Non, ait{ille, hoc animo conceperam, cum dicebam ea quæ non moventur, esse cum Deo. Vide ergo, inquam, utrum hæc tibi saltem definitio placeat: cum Deo est quidquid intelligit Deum. Concedo, inquit. Quid ergo, inquam? sapiens tibi Deum intelligere non videtur ? Videtur, inquit. Cum ergo sapientes non solum in una domo, aut urbe, sed etiam per immensa regionum peregrimando, navigandoque moveantur; quomoio erit verum, quidquid cum Deo est non moveri ? Risum mihi, inquit, movisti, quasi ego quod sapiens facit, dixerim esse cum Deo. Cum Deo est, sed illud quod novit. Non novit, inquam, sapiens codicem suum, pallium, tunicam, supellectilem, si quam habet, cæteraque id genus, quæ stulti etiam bene noverunt? Fateor, inquit, 'nosse tunicam, et nosse pallium, non esse cum Deo. 5. Hoc ergo, inquam, dicis: Non omne quod novit sapiens, esse cum Deo ; sed tamen quiquid sapienti

cum Deo est, id nosse sapientem. Optime, inquit;nam quidquid sensu isto corporis novit, non est cum Deo, sed illud quod animo percipit. Plus etiam fortasse audeo dicere ; sed tamen dicam : vobis enim existimatoribus, aut confirmer, aut discam. Quisquis enim ea sola novit quæ corporis sensus attingit, non solum cum Deo esse non mihi videtur, sed ne secum quidem. Hic cum Trygetium animadvertissem in eo vultu, ut nescio quid velle dicere videretur, sed vere. cundia eum, ne quasi in alienum locum irrueret, contineri ; feci potestatem, jam tacente Licentio, ut promeret si quid vellet. At ille: Ista, inquit, quæ ad sensus corporis pertinent, prorsus nemo mihi videtur nosse. Aliud est enim sentire, aliud nosse. Quare si quid novimus, solo intellectu contineri puto, et eo solo posse comprehendi. Ex quo fit, ut si illud est cum Deo quod intelligendo sapiens;novit, totum quod novit sapiens possit esse cum Deo. Quod cum Licentius approbasset, subjecit aliud quod nullo pacto possem contemnere. Ait enim : Sapiens prorsus cum Deo est, nam et seipsum intelligit sapiens. Quod conficitur et ex eo quod a te accepi, id esse cum Deo, quod intelligit Deum; et ex eo quod a nobis dictum est, id esse cum Deo, quod a sapiente intelligitur.Sedhanc ejus partem per quam istis utitur sensibus (non enim puto connumerandam esse, cum sapientem vocamus), fateor me nescire, nec omnino cujusmodi sit suspicari. 6. Negas ergo; inquam, non solum ex corpore et anima, sed etiam ex anima tota constare sapientem; siquidem partem istam qua utitur sensibus, animæ esse negare dementis est. Non enim ipsi oculi vel aures, sed nescio quid aliud per oculos sentit. Ipsum autem sentire, si non damus intellectui, non damus alicui parti animæ. Restat ut corpori tribuatur, quo absurdius dici nihil interim mihi videtur. Anima, inquit, sapientis perpurgata virtutibus, etjam cohærens Deo, sapientis etiam nomine digna est, ne quidquam ejus aliud decet appellari sapientem : sed tamen quasi quædam, ut ita dicam, sordes atque exuviæ quibus se ille mundavit, et quasi subtraxit in seipsum, ei animæ serviunt. Vel si tota hæc anima dicenda est, ei certe parti animæ serviunt atque subjectæ sunt; quam solam sapientem nominari decet. In qua parte subjecta etiam ipsam memoriam puto habitare. Utitur ergo hac sapiens quasi servo, ut hæc ei jubeat, easque jam domito (atque substrato metas legis impor nat, ut dum istis sensibus utitur propter illa quæ jam non sapienti, sed sibi sunt necessaria, non se audeat extollere, nec superbire domino, nec iis ipsis quæ ad se per tinent passim atque immoderate Iuti. Ad illam enim vilissimam partem possunt ea pertinere qu* prætereunt. Quibus autem est memoria necessaria, nisi prætereuntibus, et quasi fugientibus rebus? Ille igitur sapiens amplectitur Deum, eoque perfruitur qui semper manet, nec exspectatur ut sit, nec metuitur ne desit, sedeo ipso quo vere est, semper est præsen* Curat autem immobilis et in se manens servi sui qu° dammodo peculium, ut eo tanqua frugi et diliget* famulus bene utatur, parceque custodiat.

« PoprzedniaDalej »