Obrazy na stronie
PDF

DE SEQUENTIBUS DUOBUS DE ORDINE LIBRIS.

Ad edendum opus de Ordine animum adjecit Augustinus auctore Zenobio, cujus viri amicitiam et plurimam in se suosque familiares benevolentiam commemorat lib. 1, c. 7; ubi se ipsi ea de re multa atque alta percontanti facere satis antehac non potuisse dicit, cum non modo rei difficultas, sed temporum etiam angustiae prohiberent. Cæterum amico vehementer instanti ne diutius differret, atque ad copiosius respondendum carmine provocanti morem gerere oportuit.

Coepit itaque conscribendis hisce libris vacare apud Cassiciacum sub finem anni 386; quippe cum primum librum perfecerit antequam Mediolano regressus esset Alypius, qui inchoato jam contra Academicos opere, ante 13 diem novembris eo profectus, inde rediit opportune ut interesset tum ejusdem operis posterioribns duobus absolvendis libris, tum etiam alteri cudendo libro de ordine : in quo citatur interdum liber de Beata Vita, laudatur etiam locus libri tertii contra Academicos: unde secundum hunc de 0rdine librum post istos perfectum esse intelligimus.

Argumentum utriusque libri exhibet annexa hic Retractatio. In primo insignior locus est, ubi comprimuntur æmulationis et inanis juctantiæ motus illi, quibus agitari solent adolescentes qui litteris navant operam. In secundo libro ex ordinis definitione nascuntur variæ quæstiones. cumque rei difficultas collocutorum captum superaret, visum est Augustino rectum studendi ordinem edocere. Quapropter primum de informandis rite moribus, tum de comparandis humanis disciplinis disserit, quibus fretus adjumentis animus ad celsiora demum percipienda evehatur.

Vide librum 1, cap. 3, Retractationum, col. 588-389, a verbis, Per idem tempus, n. 1, usque ad verba n. 3, 0rdinem rerum Zenobi. M.

S. AURELII AUGUSTINI

HIPPONENSIS EPISCOPI

D E O R ID IN E

LIBRI DUO (a).

LIBER PRIMUS.

Disputationes duas exhibet, quarum prima docet omnia prorsus et bona et mala ordine divinæ providentiæ contineri. Secunda de ordinis præstantia et notione nonnihil tangit; atque hic data occasione incompositos animi motus et pueriles gloriolæ obtentu rixas alumnorum suorum graviter carpit Augustinus; tumque Monnicam dicit ob sexum a philosophica disputatione minime arcendam esse.

PRAEFATIO. capite, inspiciunt, quam quomodo fiat ut et Deus hu

CAPUT PRIMUM. — Omnia divina providentia regi.

1. 0rdinem rerum, Zenobi, consequi ac tenere cuique proprium, tum vero universitatis quo coercetur ac agitur hic mundus, vel videre vel pandere difficillimum hominibus atque rarissimum est. Huc accedit quod etiamsi quis hæc possit, non illud quoque valeat efficere, ut dignum auditorem tam divinis obscurisque rebus, vel vitæ merito, vel habitu quodam eruditionis, inveniat. Nec tamen quidquam est quod magis avide expetant quæque optima ingenia, magisque audire ac discere studeant qui scopulos * vitæ hujus et procellas, velut erecto quantum licet

(a) Scripti sub finem anni 386.

mana curet, et tanta in humanis rebus perversitas usquequaque diffusa sit, ut non divinæ, sed ne servili quidem cuipiam procurationi, si ei tanta potestas daretur, tribuenda esse videatur. Quamobrem illud quasi necessarium iis quibus talia sunt curæ, credendum dimittitur ; aut divinam providentiam non usque in hæc ultima et ima pertendi, aut certe mala omnia Dei voluntate committi. Utrumque impium, sed magis posterius. Quanquam enim desertum Deo quidquam credere, cum imperitissimum, tum etiam periculosissimum animo sit; tamen in ipsis hominibus nemo quemquam non potuisse aliquid criminatus est: negligentiæ vero vituperatio multo est quam malitiæ crudelitatisque purgatior. Itaque velut compellitur ratio tenere non immemor pietatis, aut ista terrena non posse a divinis administrari, aut negligi atque contemni potius quam ita gubernari, ut omnis de Deo sit mitis atque inculpanda conquestio. 2. Sed quis tam cæcus est mente, ut quidquam in movendis corporibus rationis* quod præter humanam dispositionem ac voluntatem est, divinæ potentiæ moderationique dare dubitet? nisi forte aut casibus tam rata * subtilique dimensione vel minutissimorum quorumque animalium membra figurantur; aut quod casu quis negat, possit nisi ratione factum fateri ; aut vero per universam naturam, quod in singulis quibusque rebus nihil arte humana satagente ordinatum miramur, alienare a secretissimo majestatis arbitrio ullis nugis vanæ opinionis audebimus. At enim hoc ipsum est plenius qnæstionum, quod membra pulicis disposita mire atque distincta sunt, cum interea humana vita innumerabilium perturbationum inconstantia versetur et fluctuet. Sed hoc pacto si quis tam minutum cerneret, ut in vermiculato pavimento nihil ultra usius tessellæ modulum acies ejus valeret ambire, vituperaret artificem velut ordinationis et compositionis ignarum ; eo quod varietatem lapillorum perturbatam putaret, a quo illa emblemata in unius pulchritudinis faciem congruentia simul cerni collustrarique non possent. Nihil enim aliud minus eruditis hominibus accidit, qui universam rerum coaptationem atque concentum imbecilla mente complecti et considerare non valentes, si quid eos offenderit, quia suæ cogitationi magnum est, magnam putant rebus inhærere foeditatem. 3. Cujus erroris maxima causa est, quod homo sibi ipse est incognitus. Qui tamen ut se noscat, magna opus habet consuetudine recedendi a sensibus ( I Retract. cap. 3, n. 2), et animum in seipsum colligendi atque in seipso retinendi. Quod ii tantum assequuntur, qui plagas quasdam opinionum, quas vitæ quotidianæ cursus infligit, aut solitudine inurunt, aut liberalibus medicant disciplinis. CAPUT II. Dedicat hoc opus Zenobio. Ita enim animus sibi redditus, quæ sit pulchritudo universitatis intelligit; quæ profecto ab uno cognominata est. Idcircoque illam videre non licet animæ quæ in multa procedit, sectaturque aviditate pauperiem; quam nescit sola segregatione multitudinis posse vitari. Multitudinem autem non hominum dico, sed omnium quæ sensus attingit. Nec mirere quod eo egestatem patitur magis, quo magis appetit plura complecti. Ut enim

in circulo quantumvis amplo unum est medium quo cuncta convergunt, quod centrum geometræ vocant!, et quamvis totius ambitus partes innumerabiliter secari queant, nihil tamen est præter illud unum, quo cætera pariliter dimetiantur, et quod omnibus quasi quodam æqualitatis jure dominetur ; hinc vero in quamlibet partem si egredi velis, eo amittuntur omnia, quo in plurima pergitur: sic animus a seipso fusus immensitate quadam diverberatur, et vera mendicitate conteritur, cum eum natura sua cogit ubique unum quærere, et multitudo invenire non sinit. 4. Sed et hæc quæ dixi qualia sint, et quæ causa exstet erroris animarum, quoque modo et in unum congruant atque perfecta sint cuncta, et tamen peccata fugienda sint, assequeris profecto, mi Zenobi. Sic enim mihi notum est ingenium tuum, et pulchrimoderatione atque sordibus. Quod signum in te futuræ sapientiæ perniciosis cupiditatibus divino jure præscribit, ne tuam causam deseras falsis voluptatibus illectus ; qua prævaricatione nihil turpius et periculosius inveniri potest. Assequeris ergo ista, mihi crede, cum eruditioni operam dederis, qua purgatur et excolitur animus, nullo modo ante idoneus cui divina semina committantur. Quod totum cujusmodi sit, et quem flagitet ordinem, quidve studiosis et h0nis ratio promittat, qualemque vitam nos vivamus charissimi tui, et quem fructum de liberali otio carpamus, hi te libri satis, ut opinor, edocebunt, nomine tuo nobis quam nostra elaboratione dulciores, præseftim si te in ipsum ordinem, de quo ad te scribo, meliora eligens inserere atque coaptare volueris. 5. Nam cum stomachi dolor scholam me deserere coegisset, qui jam, ut scis, etiam sine ulla tali necessitate in philosophiam confugere moliebar, statim me contuli ad villam familiarissimi nostri Verecundi. Quid dicam, eo libente? Nosti optime hominis, cum in omnes, tum vero in nos benevolentiam singularem. Ibi disserebamus inter nos quæcumque videbantur utilia, adhibito sane stilo quo cuncta exciperentur, quod videbam conducere valetudini meæ. Cum enim nonnulla loquendi cura detinerer, nulla inter disputandum irrepebat immoderata contentio. Simul etiam ut si quod nostrum litteris mandare placuisset, nec aliter dicendi necessitas, nec labor recordationis esset. Agebant autem ista mecum Alypius et Navigius frater meus, et Licentius repente admirabiliter poeticae deditus. Trygetium item nobis militia reddiderat, qui tanquam veteranus adamavit historiam. Et jam in libris nonnihil habebamus.

ADMONITIO PP. BENEDICTINORUM. Ad c9dices mille fere annorum Theoílerigensem et Corbeiensem collati sunt (præsentes de Ordine libri), ad Vaticanum;

Vedastigum, Thuaneos duos, ad Regio-Montensem, Albinensem, Michaelium, Arnuliensem, monasterii Windgcinen$

unum, Nayarrigi Gymnasii unum, Collogii RR. PP. Bernardinorum Paris. unum ; ad lectionés quatuor Mss. Belgicorum

Lov. et ad editiones Bad. Am. Er. Lov.

Comparavimus præterea eas omnes editiones initio Retractationum et Confessionum me

[ocr errors]

1 Hic Mss. decem omittunt rationis; sed paulo post habent rationi divinæ potentiae moderationique, * Sic Bad. Am. Er. et aliquot Mss. At Lov., rara.

1 Plerique Mss., mathematici vocant.

DiSPUTATIO PRIMA.
CAPUT III. — Occasio disputationis.

6. Séd nocte quadam cum evigilassem de more, mecumque ipse tacitus agitarem quæ in mentem nescio unde veniebant: nam id mihi amore inveniendi veri jam in consuetudinem verterat, ita ut aut primam, si tales curæ inerant, aut certe ultimam, dimidiam tamen fere noctis partem pervigil quodcumque cogitarem ; nec me patiebar adolescentium lucubrationibus a meipso avocari, quia et illi per totum diem tantum agebant, ut nimium mihi videretur, si aliquid etiam noctium in studiorum laborem usurparent; et id a me ipsi quoque præceptum habebant, ut aliquid et præter codices secum agerent, et apud sese habitare consuefacerent animum : ergo, ut dixi, vigilabam ; cum ecce aquæ sonus pone balneas quæ præterfluebat, eduxit me in aures, et animadversus est solito attentius. Mirum admodum mihi videbatur quod nunc clarius, nunc pressius eadem aqua strepebat silicibus irruens. Cœpi a me quærere quænam causa esset. Fateor, nihil occurrebat; cum Dicentius lecto suo importunos percuso juxta ligno sorices terruit, seseque vigilantem hoc modo indicavit. Cui ego : Animadvertisti, inquam, Licenti (nam video tibi Musam tuam lumen adlucubrandum accendisse [1 Retract. c. 3, n. 2]), quomodo canalis iste inconstanter sonet ? Jam, inquit, mihi hoc non est novum. Nam desiderio serenitatis cum expergefactus aliquando aurem admovissem, ne imber ingrueret, hoc agebat aqua ista quod nunc. Approbavit Trygetius. Nam et ipse in eodem conclavi lecto suo cubans vigilabat, nobis nescientibus: erant enim tenebræ ; quod in Italia etiam pecuniosis prope necesse est.

7. Ergo ubi vidi scholam nostram, quantacumque aderat, nam et Alypius et Navigius in urbem ierant, etiam illis horis non sopitam, et me cursus ille aquarum aliquid de se dicere admonebat : Quidnam vobis, inquam, videtur esse causæ quod sic alternat hic sonus ? Non enim quemquam putamus his horis vel transitu, vel re aliqua lavanda toties illum meatum interpellare. Quid putas, inquit Licentius, nisi alicubi folia cujuscemodi quæ autumno perpetuo copioseque decidunt, angustiis canalis intertrusa evinci aliquando atque cedere: ubi autem unda quæ urgebat, pertransierit, rursum colligi atque stipari: aut aliquid aliud vario casu foliorum natantium fieri, quod ad illum fluxum nunc refrenandum, nunc emittendum similiter valeat? Visum est mihi probabile aliud non habenti, confessusque sum, laudans ingenium ejus, nihil me invenisse, cum diu quæsissem cur ita esset.

8. Tum interposito modico silentio : Merito, inquam, tu nihil mirabaris, et apud Calliopam te intus tenebas. Merito, inquit ille: sed modo plane dedisti mihi magnum mirari. Quidnam hoc est, inquam ? Quod tu, inquit, ista miratus es. Unde enim solet, inquam, oboriri admiratio, aut quæ hujus vitii mater est (Ibid.), nisi res insolita præter manifestum causaram ordinem ? Et ille: Præter manifestum, inquit, accipio;nam præter ordinem nihil mihi fieri videtur.

Hic ego erectior spe alacriore quam soleo esse, cum aliquid ab his requiro, quod rem tantam et tam subito, heri pene ad ista conversus, adolescentis animus concepisset, nulla unquam de his rebus inter nos antea quæstione agitata : Bene, inquam, bene; sed prorsus bene multum sensisti, multum ausus es: hoc mihi crede ; longo intervallo transcendis Heliconem, ad cujus verticem tanquam ad cœlum pervenire conaris. Sed pervellem adesse huic sententiæ, nam eam labefactare tentabo. Sine, inquit, modo me mihi, quæso te ; nam valde in aliud intendi animum. Hic ego non nihil metuens ne studio poeticæ penitus provolutus a philosophia longe raperetur : Irritor, inquam, abs te versus istos tuos omni metrorum genere cantando et ululando insectari, qui inter te atque veritatem immaniorem murum quam inter amantes tuos conantur erigere; nam in se illi velinolitarimula respirabant. Pyramum enim ille tum canere instituerat.

9. Quod cum severiore quam putabat voce dixissem, subticuit aliquantum. Et ego jam reliqueram cœpta, et ad me redieram, ne frustra occupare præoccupatum atque inepte vellem. Tum ille :

Egomet meo indicio miser quasi sorex, inquit, non dictum est commodius apud Terentium, quam nunc dici a me de me potest : sed sane illud ultimum fortasse in contrarium vertetur. Quod enim ait ille, -* Hodie perii, (In Eunucho, act. 5, scem. 6.) ego hodie forte inveniar. Nam si non contemnitis quod superstitiosi solent etiam de muribus augurari, si ego illum murem vel soricem, qui me tibi vigilantem detulit, strepitu meo commonui, si quid sapit redire in cubile suum secumque conquiescere; cur non ego ipse isto strepitu vocis tuæ commonear philosophari potius quam cantare? Nam illa est, ut tibi quotidie probanti jam cœpi.credere, vera et inconcussa nostra habitatio. Quare si tibi molestum non est, atque id fieri debere arbitraris, roga quod vis; defendam, quantum possum, ordinem rerum, nihilque præter ordinem fieri posse asseram. Tantum enim eum animo imbibi atque hausi, ut etiamsi me quisquam in hac disputatione superarit, etiam hoc nulli temeritati, sed rerum ordini tribuam. Neque enim res ipsa, sed Licentius superabitur. CAPUT IV. — Nihil omnino sine causa fieri.

10. Ego rursum gaudens eis me restitui. Tum Trygetio: Quid, inquam, tibi videtur ? Faveo quidem, inquit, ordini plurimum ; sed incertus tamen, et rem tantam diligentissime discuti cupio. Favorem, inquam, tuum illa ergo pars habeat '; nam quod incertus es, etiam cum Licentio ac meipso tibi puto esse commune. Prorsus, ait Licentius, ego hujus sententiæ certus sum. Quid enim dubitem parietem, cujus mentionem fecisti, antequam plane se erexerit, diruere ? Non enim vere poetica tantum me avertere a philosophia potest, quantum inveniendi veri

1 Editi, ille ergo paries. Male ; nam id Trygetioimponitur ut pro sua parté defendendum ordinem suscipiat.

diffidentia. Tum Trygetius gaudentibus verbis : Habemus, inquit, jam quod plus est, Licentium non Academicum; eos enim ille studiosissime defendere solebat. Hæc modo, inquit, omitte quæso, ne me hoc vafrum quiddam et captatorium a nescio qua divina re, quæ mihi ostentare se cœpit, et cui me inhiantem suspendo, detorqueat atque disrumpat. Hic ego multo uberius cernens abundare lætitias meas quam vel optare aliquando ausus sum, versum istum gestiens effudi : Sic Pater ille deum faciat, sic altus Apollo, Incipias: (Æneid. x, 874. 875.)

perducet enim ipse, si sequimur quo nos ire jubet, atque ubi ponere sedem, qui dat modo augurium, nostrisque illabitur animis (Id. iii, 88, 89). Nec enim altus Apollo est, qui in speluncis, iu montibus, in memoribus, nidore thuris pecudumque calamitate concitatus implet insanos: sed alius profecto est, alius ille altus veridicus, atque ipsa (quid enim verbis ambiam ?) Veritas: cujus vates sunt quicumque possunt esse sapientes. Ergo aggrediamur, Licenti, freti pietate cultores, et vestigiis nostris ignem perniciosum fumosarum cupiditatum opprimamus.

{{. Jam, inquit, interroga, oro te, si possim hoc tantum nescio quid explicare, et tuis verbis et meis. Hoc ipsum, inqu*m, mihi responde, primo unde tibi videatur aqua ista non temere sic, sed ordine influere. Nam quod illa ligneolis canalibus superlabitur, et ducitur usque in usus nostros, potest ad ordinem pertinere. Factum est enim ab hominibus ratione utentibus, ut uno ejus itinere simul et biberent et lavarent, et pro locorum opportunitatibus consequens erat ut ita fieret. Quod vero illa, ut dicis, folia sic inciderunt, ut hoc quod admirati sumus eveniret; quo tandem rerum ordine, ac non potius casu factum putabimus? Qnasi vero, inquit ille, aliter atque ceciderunt, debuisse aut potuisse cadere cuiquam videri potest, serenissime intuenti mihi posse fieri sine causa. Quid ? jam vis persequar situs arborum atque ramorum, ipsumque pondus quantum natura foliis imposuit? Quid, aeris vel mobilitatem qua volitant, vel mollitiem qua descendunt, variosque lapsus pro affectione cœli, pro onere, pro figuris suis, cæterisque innumerabilibus atque obscurioribus causis, quid me attinet quærere ? Latent ista sensus nostros, penitus latent: illud tamen quod aggressæ* quætioni satis est, nescio quomodo animum non latet, nihil fieri sine causa. Potest enim odiosus percontator pergere quærere, quæ causa erat ut ibi arbores ponerentur ? Respondebo, secutos esse homines uber terræ. Quid, si fructuosæ arbores non sunt, actemere natæ sunt? Et hic respondebo, nos parum videre ; nam temerariam, quæ illas genuit, nequaquam esse naturam. Quid plura? Aut aliquid sine causa fieri docear, aut nihil fieri nisi certo causarum ordine credite.

[ocr errors]

CAPUT V. — Ordine cuncta Deus administrat.

{?. Cui ego: Licet, inquam, me odiosum percontatorem voces; vix enim possum non esse, qui expugnavi ne cum Pyramo et Thysbe colloquereris; pergam tamen quærere abs te. Natura ista quam vis $idéri ordinatam, cui bono, ut de cæteris rebus innumerabilibus taceäim, istas ipsas arbores quæ fructus non afferunt, procreavit? At illo cogitante quid dic* ret, ait Trygetius: Numquidnam usus arbustorum in solis fructibus præbetur hominibus? Quanta sunt alia, quæ umbra, quæ lignis, postremo quæ ipsis frondibus seu foliisfiant? Nolliobsecro, inquitille, interrogationibus ejus hæc reddere. Innumerabilia sunt enim quae proferri possunt, ex quibus nulla est hominibus utilitas aut certe ita latet vel imbecilla est, ut ab hominibus, præsertim nobis, erui defendive non possit. Ipse potius nos doceat, quomodo aliquid fiat quod non causa præcesserit. Post, inquam, ista videbimus. Non enim jam me necesse est esse doctorem, cum tu qui jam tantæ rei te certum esse professus es, adhuc me nihil docueris nimium discere cupientem, et propter hoc solum dies noctesque vigilantem.

13. Quo me mittis, inquit ? An quia levius te sequor quam ista folia ventos, quibus in profluentem aquam jaciuntur, ut eis cadere parum sit, nisi etiam trahantur? Nam quid aliud erit cum Licentiis et Augustinum, et ea quæ sunt in media philosophia docet ? Noli obsecro, inquam, aut te tantum abjicere, aut me extollere. Nam et ego in philosophia puersum, et non nimis curo, cum interrogo, per quem mihi ill* respondeat, qui me quotidie querulum accipit: cujus te quidem credo quandoque vatem futurum; neque hoc, quandoque, forsitan lougum est. Sed tamen alii quoque multum sepositi ab hujusmodi studiis docere aliquid possunt, cum , disserentium societati quasi vinculis interrogationum coarctantur. Idem autem aliquid non est nihil. An non vides (tuo enim simili utar libentius) illa ipsa folia quæ feruntur ventis, quæ undis innatant, resistere aliquantum præcipitanti se flumini, et de rerum ordine homines commonere, si tamen hoc quod abs te defenditur, verum est?

14. Hic ille lecto etiam exsiliens præ lætitia: Quis neget, Deus magne, inquit, te cuncta ordine admini* strare? Quam se omnia tenent ! quam ratis successionibus in nodos suos urgentur ! quanta et quam mulfacta sunt ut hæc loqueremur ! quanta fiunt ut teinveniamus ! Unde enim hoc ipsum, nisi ex rerum ordine manat et ducitur, quod evigilavimus, quo illum sonum advertisti, quod quæsisti tecum ca* sam, quod tu causam tantillæ rei non invenisti* Sorex etiam prodit, ut ego vigilans prodar. Postrem" tuus etiam ipse sermo, te fortasse id non agente in" enim cuiquam in potestate est quid veniatinmentem) sic nescio quomodo circumagitur, ut me ipse doceat quid tibi debeam respondere. Namque, oro te, sib* quæ a nobis dicta sunt, litteris, ut instituisti, ma* data pervagentur paulo latius ad hominum famam; nonne ita res magna videbitur, ut illa consuli* aliquis vates magnus aut Chaldæusrespondere deb*

rit, multo antequam evenit? Quod si respondisset, ita divinus diceretur, ita efferretur laudibus omnium, ut tamen ex eo nemo quærere auderet cur folium ab arbore ceciderit, aut utrum mus oberrans jacenti homini molestus fuerit? Numquidnam enim talia futura quisquam illorum aut per se dixit aliquando, aut a consultore coactus est dicere? Atqui, si futurum quemdam librum non ignobilem diceret, et id necessario eventurum videret, non enim posset aliter divinare; profecto quidquid volitatio foliorum in agro, quidquid vilissima bestiola in domo facit, tam sunt in rerum ordine necessaria, quam illæ litteræ. His enim verbis fiunt, quæ sine illis præcedentibus vilissimis rebus nec in mentem venire possent, nec ore procedere poterisque mandari. Quare jam, rogo, nemo ex me quærat cur quidque fiat. Satis est nihil fieri, nihil gigni quod non aliqua causa genuerit ac moverit. CAPUT VI. — 0rdo omnia complectitur.

15. Hic apparet te, inquam, nescire adolescens quam multa, et a qualibus viris contra divinationem dicta sint. Sed responde nunc, non utrum fiat aliquid

sine causa; nam id jam video te nolle respondere: .

sed ordo iste susceptus tuus bonumne quidquam, an malum tibi esse videatur. Et ille submurmurans: Non, inquit, sic rogasti, ut unum e duobus queam respondere. Video hic enim quamdam medietatem. Nam ordo mihi nec bonum, nec malum videtur. Quid saltem censes, inquam, ordini esse contrarium? Nihil, ait ille. Nam quomodo esse contrarium quidquam potest ei rei quæ totum occupavit, totum obtinuit? Quod enim erit ordini contrarium, necesse erit esse praeter ordinem. Nihil autem esse præter ordinem video. Nihil igitur ordini oportet putare esse contrariam. Ergone, ait Trygetius, contrarius ordini error non est? Nullo modo, inquit. Nam neminem video errare sine causa. Causarum autem series ordine includitur. Et error ipse non solum gignitur causa, sed etiam gignit aliquid cujus causa sit. Quamobrem quo extra ordinem non est, eo non potest ordini esse contrarius. 16. Et cum tacuisset Trygetius, egoque meipsum non caperem gaudio, quod videbam adolescentem charissimi amici filium etiam meum fieri; nec solum, verum in amicum quoque jam mihi surgere atque grandescere, et cujus studium vel in mediocres litteras desperaveram, quasi respecta * possessione sua toto impetu in mediam venire philosophiam. Quod dum tacitus miror et exæstuo in gratulationem, subito ille quasi mente quadam correptus exclamat: 0 si possem dicere quod volo! Rogo; ubi, ubi estis, verba ? succurrite. Et bona et mala in ordine sunt. CAPUT VII. — Deus non diligit mala licet ad ordinem pertineant. 17. Credite, si vultis; nam quomodo id explicem nescio. Ego mirabar et tacebam. Trygetius autem ubi vidit hominem paululum quasi digesta ebrietate affa

* Lov. despecta possessione. At cæteri codices editi et scripti habent, respecta.

hilem factum redditumque colloquio: Absurdum, inquit, mihi videtur, Licenti, et plane alienum a veritate quod dicis; sed quaeso patiare me paululum, nec perturbes clamitando. Dic quod vis ait ille: non enim metuo ne meauferas ab eo quod video, ac pene teneo. Utinam, inquit, ab eo quem defendis ordine devius non sis, non tanta in Deum feraris ( ut mitius loqnar) incuria. Quid enim potuit dici magis impium, quam etiam mala ordine contineri? Certe enim Deus amat ordinem. Vere amat, ait ille; ab ipso manat, et cum ipso est. Et si quid potest de re tantum alta convenientius dici, cogita, quæso, ipse tecum. Nec enim sum idoneus qui te ista nunc doceam. Quid cogitem, inquit Trygetius? Accipio prorsus quod dicis, satisque mihi est in eo quod intelligo. Certe enim et mala dixisti ordine contineri, et ipsum ordinem manare a summo Deo, atque ab eo diligi. Ex quo sequitur ut et mala sint a summo Deo, et mala Deus diligat. 18. In qua conclusione timui Licentio. At ille ingemiscens difficultate verborum, nec omnino quærens quid responderet, sed quemadmodum quod respondendum erat promeret: Non diligi Deus mala, inquit; nec ob aliud, nisi quia ordinis non est ut Deus mala diligat. Et ordinem ideo muitum diligit, quia per eum non diligit mala At vero ispa mala qui possunt non esse in ordine, cum Deus illa non diligat? Nam iste ipse est malorum ordo ut non diligantur a Deo. An parvus rerum ordo tibi videtur, ut et bona Deus diligat, et non diligat mala? Ita nec præter ordinem sunt mala, quæ non diligit Deus, et ipsum tamen ordinem diligit: hoc ipsum enim diligit diligere bona, et non diligere mala; quod est magni ordinis, et divinæ dispositionis. Qui ordo atque dispositio, quia universitatis congruentiam ipsa distinctione custodit, fit ut mala etiam esse necesse sit. Ita quasi ex antithetis quodammodo, quod nobis etiam in oratione jucundum est, id est, ex contrariis, omnium simul rerum pulchritudo figuratur. 19. Post hoc intersiluit modice. Et repente sese erigens qua Trygetius lectum habebat: Nam quæro ex te, quæso, inquit, justusne sit Deus? Tacebat ille, nimis, ut postea retulit, admirans et horrens subito condiscipuli et familiaris sui afflatum nova inspiratione sermonem. Quo tacente, ille ita secutus est. Si enim Deum justum non esse responderis, tu videris quid agas, qui me dudum impietatis arguebas. Si autem, ut nobis traditur, nosque ipsius ordinis necessitate sentimus, justus est Deus, sua cuique distribuendo utique justus est. Quæ autem distributio dici potest, ubi distinctio nulla est? Aut quae distinctio, si bona sunt omnia? Quidve præter ordinem reperiri potest, si Dei justitia bonorum malorumque meritis sua cuique redduntur? Justum autem Deum omnes fatemur. Totum igitur ordine includitur. Quibus dictis resilit e strato, et jain lenior voce cum ei verbum nemo faceret: Nihilne mihi, inquit, vel tu qui compulisti ad ista, respondes? 20. Cui ego: Nova nunc religio isthæc in te incessit, cedo (Terent. Andr. act. 4, scen. 3), inquam. Sed

« PoprzedniaDalej »