Obrazy na stronie
PDF
ePub

5

1.

Licentius lætus exclamans: Prorsus, inquit, nihil verius, nihil divinius dici potuit. Nam et major et miserabilior egestas nulla est, quam egere sapientia; et qui sapientia non eget, nulla re omnino egere potest.

28. Est ergo animi egestas, inquam, nihil aliud quam stultitia. Hæc est enim contraria sapientiæ, et ita contraria ut mors vitæ, ut beata vita misera; hoc est, sine aliquo medio. Nam ut omnis non beatus homo miser est, omnisque homo non mortuus vivit; sic omnem non stultum manifestum est esse sapientem. Ex quo et illud jam licet videre, non ex eo tantum Sergium Oratam fuisse miserum, quod timebat ne fortunæ illa munera amitteret, sed quia stultus erat. Quo fit ut miserior esset, si tam pendulis nutantibusque iis quæ bona putabat, nihil omnino metuisset. Esset enim non fortitudinis excubiis, sed mentis sopore securior, et altiore stultitia demersus miser. At se omnis qui caret sapientia magnam patitur egestatem, omnisque compos sapientiæ nihilo eget, sequitur ut stultitia sit egestas. Ut autem omnis stultus miser, ita omnis miser stultus est. Ergo ut omnis egestas miseria, ita omnis miseria egestas esse convincitur

29. Quam conclusionem Trygetius cum se parum intellexisse diceret: Quid, inquam, inter nos ratione convenit? Eum egere, inquit, qui sapientiam non habeat. Quid est ergo, inquam, egere? Sapientiam, inquit, non habere. Quid est, inquam, sapientiam non habere? Hic cum taceret, nonne hoc est, inquam, habere stultitiam ? Hoc, inquit. Nihil est ergo aliud, inquam, hahere egestatem, quam stultitiam; ex quo jam necesse est egestatem alio verbo nominari, quando stultitia nominatur. Quanquam nescio quomodo dicamus, Habet egestatem, aut, habet stultitiam. Tale est enim ac si locum aliquem, qui lumine careat, dicamus habere tenebras : quod nihil est aliud quam lumen non habere. Non enim tenebræ quasi veniunt aut recedunt; sed carere lumine hoc ipsum est jam tenebrosum esse, ut carere veste hoc est esse nudum. Non enim veste accedente veluti aliqua res nobilis nuditas fugit. Sic ergo dicimus aliquem habere egestatem, quasi dicamus habere nuditatem. Egestas enim verbum est non habendi. Quamobrem, ut quod volo explicem sicut possum, ita dicitur, Habet egestatem ; quasi dicatur, Habet non habere. Itaque, si stultitiam ipsam veram et certam egestatem esse monstratum est, vide jam quæstionem quam susceperamus, utrum soluta sit. Dubitabatur enim inter nos, utrum cum appellaremus miseriam, nihil aliud quam egestatem nominaremus. Dedimus autem rationem, recte stultitiam vocari egestatem. Sicut ergo et omnis stultus miser, et omnis miser stultus est; ita necesse est non solum omnem qui egeat (miserum, sed etiam omnem qui miser sit egentem esse fateamur. At si ex eo quod et omnis stultus miser est, et omnis miser stultus est, conficitur stultitiam esse miseriam; cur non ex eo quod et quisquis eget miser, et quisquis miser est egeat, nihi aliud miseriam quam egestatem esse conficimus?

30. Quod cum omnes ita esse faterentur. Illud jam, inquam, sequitur, ut videamus quis non egeat : is enim erit sapiens et beatus. Egestas autem stultitia est, egestatisque nomen: hoc autem verbum sterilitatem quandam et inopiam solet significare. Attendite, quæso, altius, quanta cura priscorum hominum, sive omnia, sive quod manifestum est, quædam verba creata sunt, earum rerum maxime quarum erat notitia pernecessaria. Jam enim conceditis omnem stultum egere, et omnem qui egeat stultum esse credo vos etiam concedere animum stultum esse vitiosum, omniaque animi vitia uno stultitiæ nomine includi. Primo autem die hujus disputationis nostræ nequitiam dixeramus esse ab eo dictam quod nec quidquam sit, cui contrariam frugalitatem a fruge fuisse nominatam. Ergo in iis duobus contrariis, hoc est frugalitate atque nequitia, illa duo videntur eminere, esse et non esse. Egestati autem de qua quæstio est, quid putamus esse contrarium? Hic cum aliquantum cunctarentur : Si dicam, inquit Trygetius, divitias; video his paupertatem esse contrariam. Est quidem, inquam, vicinum. Nam paupertas et egestas unum atque idem accipi solent. Tamen aliud verbum inveniendum est, ne meliori parti desit unum vocabulum, ut cum illa pars paupertatis et egestatis nomine abundet, ex hac parte solum opponatur divitiarum nomen. Nihil enim absurdius quam ut hic sit egestas vocabuli, ubi est ocntraria pars egestați. Plenitudo, inquit Licentius, si dici potest, videtur mihi recte opponi egestati.

31. Postea, inquam, de verbo quæremus fortasse diligentius. Non enim hoc curandum est in inquisitione veritatis. Quamvis enim Sallustius lectissimus pensator verborum, egestati opposuerit opulentiam (Sallustius, de Bello Catilin.); tamen accipio istam plenitudinem. Non enim hic grammaticorum formidine laborabimus, aut metuendem est ne ab eis castigemur, quod incuriose utimur verbis, qui res suas nobis ad utendum dederunt (a). Ubi cum arrisissent: Ergo, quia mentes vestras, inquam, cum intenti estis in Deum, velut quædam oracula non contemnere statui, videamus quid sibi velit hoc nomen ; nam nullum accommodatius esse arbitror veritati. Plenitudo igitur et egestas contraria sunt: at etiam hic similiter, ut in nequitia et frugalitate, apparent illa duo, esse et non esse. Et si egestas est ipsa stultitia, plenitudo erit sapientia. Merito etiam virtutum omnium matrem multi frugalitatem esse dixerunt. Quibus consentiens Tullius etiam in populari oratione ait : Ut volet quisque accipiat: ego tamen frugalitatem, id est modestiam et temperantiam, virtutem esse maximam judico (Orat. pro Dejotaro). Prorsus doctissime ac decentissime consideravit enim frugem, id est illud quod esse dicimus, cui est non esse contrarium. Sed propter vulgarem loquendi consuetudinem, qua frugalitas quasi parcimonia dici solet duobus consequentibus quid senserit, illustravit, subjiciendo modestiam

1 Ita Mss. At prius excusi habent: Non enim nec hic grammaticorum formidine liberabimur.

(a) Verecundi grammatici beneficium subindicat.

et temperantiam : et hæc duo verba diligentius attendamus.

32. Modestia utique dicta est a modo, et a temperie temperantia. Ubi autem modus est atque temperies, nec plus est quidquam nec minus. Ipsa est igitur plenitudo, quam egestati contrariam posueramus, multo melius quam si abundantiam poneremus. In abundantia enim intelligitur affluentia et quasi reinimium exuberantis effusio. Quod cum evenit ultra quam satis est, etiam ibi desideratur modus, et res quæ nimia est, modo eget. Ergo nec ab ipsa redundantia egestas aliena est; a modo autem et plus et minus aliena sunt. Ipsam etiam opulentiam si discutias, invenies eam nihil aliud tenere quam modum. Nam non nisi ab ope dicta est opulentia. Quomodo autem opitulatur, quod nimium est, cum incommodius sit sæpe quam parum? Quidquid igitur vel parum vel nimium est, quia modo eget, obnoxium est egestati. Modus ergo animi sapientia est. Etenim sapientia contraria stultitiæ non negatur, et stultitia egestas, egestati autem contraria pienitudo. Sapientia igitur animi in sapientia est. Unde aliud præclarum est, et non immerito diffamatur hoc primum in vita esse utile : Ut ne quid nimis.

(Terent. in Andria, act. 1, scen. 1.)

33. Dixeramus autem in exordio hodiernæ disputationis nostræ, quod si inveniremus nihil aliud esse miseriam quam egestatem, eum beatum esse fateremur, qui non egeret. Est autem inventum : ergo beatum esse nihil est aliud quam non egere, hoc est esse sapientem. Si autem quæritis quid sit sapientia (nam et ipsam ratio, quantum in præsentia potuit, evolvit atque eruit); nihil est aliud quam modus animi, hoc est, quo sese animus librat, ut neque excurrat in nimium, neque infra quam plenum est coarctetur. Excurrit autem in luxurias, dominationes, superbias, cæteraque id genus, quibus immoderatorum miserorumque animi sibi lætitias atque potentias comparari putant. Coarctatur autem sordibus, timoribus, mœrore, cupiditate, atque aliis, quæcumque sunt, quibus homines miseros etiam miseri confitentur. Cum vero sapientiam contemplatur inventam, cumque ut hujus pueri verbo utar, ad ipsam se tenet, nec se ad simulacrorum fallaciam, quorum pondus amplexus a Deo suo cadere atque demergi solet, ulla commotus inanitate convertit; nihil immoderationis, et ideo nihil egestatis, nihil igitur miseriæ pertimescit. Habet ergo modum suum, id est sapientiam, quisquis beatus est. 34. Quæ est autem dicenda sapientia, nisi quæ Dei Sapientia est? accepimus autem etiam auctoritate divina, Dei Filium nihil esse aliud quam Dei Sapientiam (I Cor. 1, 24): et est Dei Filius profecto Deus. Deum habet igitur quisquis beatus est: quod omnibus nobis jam ante placuit, cum hoc convivium ingressi sumus. Sed quid putatis esse sapientiam, nisi veritatem? Etiam hoc enim dictum est: Ego sum Veritas (Joan. XIV, 8). Veritas autem ut sit, fit per aliquem summum modum, a quo procedit, et in quem se perfecta convertit. Ipsi autem summo modo nullus

per

alius modus imponitur: si enim summus modus summum modum modus est, per seipsum modus est. Sed etiam summus modus necesse est ut verus modus sit. Ut igitur, veritas modo gignitur, ita modus veritate cognoscitur. Neque igitur veritas sine modo, neque modus sine veritate unquam fuit. Quis est Dei filius? Dictum est, Veritas. Quis est qui non habet patrem, quis alius quam summus modus? Quisquis igitur ad summum modum per veritatem venerit, beatus est. Hoc est animo Deum habere, id est Deo frui. Cætera enim quamvis a Deo habeantur, non habent Deum.

35. Admonitio autem quædam, quæ nobiscum agit, ut Deum recordemur, ut eum quæramus, ut eum pulso omni fastidio sitiamus, de ipso ad nos fonte veritatis emanat. Hoc interioribus luminibus nostris jubar sol ille secretus infundit. Hujus est verum omne quod loquimur, etiam quando adhuc vel minus sanis vel repente apertis oculis audacter converti, et totum intueri trepidamus: nihilque aliud etiam hoc apparet esse quam Deum, nulla degeneratione impediente perfectum. Nam ibi totum atque omne perfectum est, simulque est omnipotentissimus Deus. Sed tamen quamdiu quærimus, nondum ipso fonte, atque ut illo verbo utar, plenitudine saturati, nondum ad nostrum modum nos pervenisse fateamur : et ideo, quamvis jam Deo adjuvante, nondum tamen sapientes ac beati sumus. Illa est igitur plena satietas animorum, hæc est beata vita, pie perfecteque cognoscere a quo inducaris in veritatem, qua veritate perfruaris, per quid connectaris summo modo. Quæ tria unum Deum intelligentibus unamque substantiam, exclusis vanitatibus variæ superstitionis, ostendunt. Hic mater recognitis verbis quæ suæ memoriæ penitus inhærebant, et quasi evigilans in fidem suam, versum illum sacerdotis nostri :

[blocks in formation]

36. Ergo, inquam, quoniam modus ipse nos admonet, convivium aliquo intervallo dierum distinguere, quantas pro viribus possum gratias ago summo et vero Deo Patri, Domino liberatori animarum: deinde vobis qui concorditer invitati, multis etiam me cumulastis muneribus. Nam tantum in nostrum sermonem contulistis, ut me negare non possim, ab invitatis meis esse satiatum. Hic omnibus gaudentibus et laudantibus Deum : Quam vellem, inquit Trygetius, hoe nodo nos quotidie pasceres. Modus, inquam, ille ubique servandus est, ubique amandus, si vobis cordi est ad Deum reditus noster. His dictis, facto disputationis fine, discessimus.

1 Lov., quo veritate perfruaris, per quid connectaris summo bono. Sed concinnius aliæ editiones et Mss. nobis cum præferunt, qua veritate... summo modo.

2 Sic incunctanter legendum cum Mss. et omnibus antiquis editionibus Bad. Am. Er. et Coloniens. an. 1520. Non vero, sola fide, uti habetur apud Lov. manifesto lapsu, cum ad hæc continenter addatur. alacri spe, flagrante charitate.

DE SEQUENTIBUS DUOBUS DE ORDINE LIBRIS.

Ad edendum opus de Ordine animum adjecit Augustinus auctore Zenobio, cujus viri amicitiam et plurimam in se suosque familiares benevolentiam commemorat lib. 1, c. 7; ubi se ipsi ea de re multa atque alta percontanti facere satis antehac non potuisse dicit, cum non modo rei difficultas, sed temporum etiam angustiæ prohiberent. Cæterum amico vehementer instanti ne diutius differret, atque ad copiosius respondendum carmine provocanti morem gerere oportuit.

Cœpit itaque conscribendis hisce libris vacare apud Cassiciacum sub finem anni 386; quippe cum primum librum perfecerit antequam Mediolano regressus esset Alypius, qui inchoato jam contra Academicos opere, ante 13 diem novembris eo profectus, inde rediit opportune ut interesset tum ejusdem operis posterioribns duobus absolvendis libris, tum etiam alteri cudendo libro de ordine: in quo citatur interdum liber de Beata Vita, laudatur etiam locus libri tertii contra Academicos: unde secundum hunc de Ordine librum post istos perfectum esse intelligimus.

Argumentum utriusque libri exhibet annexa hic Retractatio. In primo insignior locus est, ubi comprimuntur æmulationis et inanis juctantiæ motus illi, quibus agitari solent adolescentes qui litteris navant operam. In secundo libro ex ordinis definitione nascuntur variæ quæstiones. cumque rei difficultas collocutorum captum superaret, visum est Augustino rectum studendi ordinem edocere. Quapropter primum de informandis rite moribus, tum de comparandis humanis disciplinis disserit, quibus fretus adjumentis animus ad celsiora demum percipienda evehatur.

Vide librum 1, cap. 3, Retractationum, col. 588-589, a verbis, Per idem tempus, n. 1, usque ad verba n. 3, Ordinem rerum Zenobi.

M.

S. AURELII AUGUSTINI

DE

HIPPONENSIS EPISCOPI

ORDINE

LIBRI DUO (a).

LIBER PRIMUS.

Disputationes duas exhibet, quarum prima docet omnia prorsus et bona et mala ordine divinæ providentiæ contineri. Secunda de ordinis præstantia et notione nonnihil tangit; atque hic data occasione incompositos animi motus et pueriles gloriolæ obtentu rixas alumnorum suorum graviter carpit Augustinus; tumque Monnicam dicit ob sexum a philosophica disputatione minime arcendam esse.

[ocr errors]

PREFATIO.

CAPUT PRIMUM. Omnia divina providentia regi. 1. Ordinem rerum, Zenobi, consequi ac tenere cuique proprium, tum vero universitatis quo coercetur ac agitur hic mundus, vel videre vel pandere difficillimum hominibus atque rarissimum est. Huc accedit quod etiamsi quis hæc possit, non illud quoque valeat efficere, ut dignum auditorem tam divinis obscurisque rebus, vel vitæ merito, vel habitu quodam eruditionis, inveniat. Nec tamen quidquam est quod magis avide expetant quæque optima ingenia, magisque audire ac discere studeant qui scopulos vitæ hujus et procellas, velut erecto quantum licet (a) Scripti sub finem anni 386.

capite, inspiciunt, quam quomodo fiat ut et Deus humana curet, et tanta in humanis rebus perversitas usquequaque diffusa sit, ut non divinæ, sed ne servili quidem cuipiam procurationi, si ei tanta potestas daretur, tribuenda esse videatur. Quamobrem illud quasi necessarium iis quibus talia sunt curæ, credendum dimittitur; aut divinam providentiam non usque in hæc ultima et ima pertendi, aut certe mala omnia Dei voluntate committi. Utrumque impium, sed magis posterius. Quanquam enim desertum Deo quidquam credere, cum imperitissimum, tum etiam periculosissimum animo sit; tamen in ipsis hominibus nemo quemquam non potuisse aliquid criminatus est:

negligentiæ vero vituperatio multo est quam malitiæ crudelitatisque purgatior. Itaque velut compellitur ratio tenere non immemor pietatis, aut ista terrena non posse a divinis administrari, aut negligi atque contemni potius quam ita gubernari, ut omnis de Deo sit mitis atque inculpanda conquestio.

2. Sed quis tam cæcus est mente, ut quidquam in movendis corporibus rationis1 quod præter humanam dispositionem ac voluntatem est, divinæ potentiæ moderationique dare dubitet? nisi forte aut casibus tam rata subtilique dimensione vel minutissimorum quorumque animalium membra figurantur; aut quod casu quis negat, possit nisi ratione factum îateri; aut vero per universam naturam, quod in singulis quibusque rebus nihil arte humana satagente ordinatum miramur, alienare a secretissimo majestatis arbitrio ullis nugis vanæ opinionis audebimus. At enim hoc ipsum est plenius quæstionum, quod membra pulicis disposita mire atque distincta sunt, cum interea humana vita innumerabilium perturbationum inconstantia versetur et fluctuet. Sed hoc pacto si quis tam minutum cerneret, ut in vermiculato pavimento nihil ultra usius tessellæ modulum acies ejus valeret ambire, vituperaret artificem velut ordinationis et compositionis ignarum ; eo quod varietatem lapillorum perturbatam putaret, a quo illa emblemata in unius pulchritudinis faciem congruentia simul cerni collustrarique non possent. Nihil enim aliud minus eruditis hominibus accidit, qui universam rerum coaptationem atque concentum imbecilla mente complecti et considerare non valentes, si quid eos offenderit, quia suæ cogitationi magnum est, magnam putant rebus inhærere fœditatem.

3. Cujus erroris maxima causa est, quod homo sibi ipse est incognitus. Qui tamen ut se noscat, magna opus habet consuetudine recedendi a sensibus ( I Retract. cap. 3, n. 2), et animum in seipsum colligendi atque in seipso retinendi. Quod ii tantum assequuntur, qui plagas quasdam opinionum, quas vitæ quotidianæ cursus infligit, aut solitudine inurunt, aut liberalibus medicant disciplinis.

CAPUT II. - Dedicat hoc opus Zenobio.

Ita enim animus sibi redditus, quæ sit pulchritudo universitatis intelligit; quæ profecto ab uno cognominata est. Idcircoque illam videre non licet animæ quæ in multa procedit, sectaturque aviditate pauperiem; quam nescit sola segregatione multitudinis posse vitari. Multitudinem autem non hominum dico, sed omnium quæ sensus attingit. Nec mirere quod eo egestatem patitur magis, quo magis appetit plura complecti. Ut enim

in circulo quantumvis amplo unum est medium quo cuncta convergunt, quod centrum geometræ vocant', et quamvis totius ambitus partes innumerabiliter secari queant, nihil tamen est præter illud unum, quo cætera pariliter dimetiantur, et quod omnibus quasi quodam æqualitatis jure dominetur; hinc vero in quamlibet partem si egredi velis, eo amittuntur omnia, quo in plurima pergitur: sic animus a seipso fusus immensitate quadam diverberatur, et vera mendicitate conteritur, cum eum natura sua cogit ubique unum quærere, et multitudo invenire non sinit.

4. Sed et hæc quæ dixi qualia sint, et quæ causa exstet erroris animarum, quoque modo et in unum congruant atque perfecta sint cuncta, et tamen peccata fugienda sint, assequeris profecto, mi Zenobi. Sic enim mihi notum est ingenium tuum, et pulchritudinis omnimodæ amator animus, sine libidinis immoderatione atque sordibus. Quod signum in te futuræ sapientiæ perniciosis cupiditatibus divino jure præscribit, ne tuam causam deseras falsis voluptatibus illectus; qua prævaricatione nihil turpius et periculosius inveniri potest. Assequeris ergo ista, mihi crede, cum eruditioni operam dederis, qua purgatur et excolitur animus, nullo modo ante idoneus cui divina semina committantur. Quod totum cujusmodi sit, et quem flagitet ordinem, quidve studiosis et bonis ratio promittat, qualemque vitam nos vivamus charissimi tui, et quem fructum de liberali otio carpamus, hi te libri satis, ut opinor, edocebunt, nomine tuo nobis quam nostra elaboratione dulciores, præsertim si te in ipsum ordinem, de quo ad te scribo, meliora eligens inserere atque coaptare volueris.

5. Nam cum stomachi dolor scholam me deserere coegisset, qui jam, ut scis, etiam sine ulla tali necessitate in philosophiam confugere moliebar, statim me contuli ad villam familiarissimi nostri Verecundi. Quid dicam, eo libente? Nosti optime hominis, cum in omnes, tum vero in nos benevolentiam singularem. Ibi disserebamus inter nos quæcumque videbantur utilia, adhibito sane stilo quo cuncta exciperentur, quod videbam conducere valetudini meæ. Cum enim nonnulla loquendi cura detinerer, nulla inter disputandum irrepebat immoderata contentio. Simul etiam ut si quod nostrum litteris mandare placuisset, nec aliter dicendi necessitas, nec labor recordationis esset. Agebant autem ista mecum Alypius et Navigius frater meus, et Licentius repente admirabiliter poeticæ deditus. Trygetium item nobis militia reddiderat, qui tanquam veteranus adamavit historiam. Et jam in libris nonnihil habebamus.

ADMONITIO PP. BENEDICTINORUM.

Ad codices mille fere annorum Theodericensem et Corbeiensem collati sunt (præsentes de Ordine libri), ad Vaticanum. Vedastinum, Thuaneos duos, ad Regio-Montensem, Albinensem, Michaelium, Arnuliensem, monasterii Vindocinensis unum, Navarrici Gymnasii unum, Collogii RR. PP. Bernardinorum Paris. unum ; ad lectiones quatuor Mss. Belgicoruta

Lov. et ad editiones Bad. Am. Er. Lov.

Comparavimus præterea eas omnes editiones initio Retractationum et Confessionum me

[blocks in formation]

1 Hic Mss. decem omittunt rationis; sed paulo post ha- 1 Plerique Mss., mathematici vocant.

bent rationi divinæ potentiæ moderationique,

2 Sic Bad. Am. Er. et aliquot Mss. At Lov., rara.

DISPUTATIO PRIMA.

CAPUT III. Occasio disputationis.

6. Séd nocte quadam cum evigilassem de more, mecumque ipse tacitus agitarem quæ in mentem nescio unde veniebant: nam id mihi amore inveniendi veri jam in consuetudinem verterat, ita ut aut primam, si tales curæ inerant, aut certe ultimam, dimidiam tamen fere noctis partem pervigil quodcumque cogitarem; nec me patiebar adolescentium lucubrationibus a meipso avocari, quia et illi per totum diem tantum agebant, ut nimium mihi videretur, si aliquid etiam noctium in studiorum laborem usurparent; et id a me ipsi quoque præceptum habebant, ut aliquid et præter codices secum agerent, et apud sese habitare consuefacerent animum: ergo, ut dixi, vigilabam ; cum ecce aquæ sonus pone balneas quæ præterfluebat, eduxit me in aures, et animadversus est solito attentius. Mirum admodum mihi videbatur quod nunc clarius, nunc pressius eadem aqua strepebat silicibus irruens. Copi a me quærere quænam causa esset. Fateor, nihil occurrebat; cum Dicentius lecto suo importunos percuso juxta ligno sorices terruit, seseque vigilantem hoc modo indicavit. Cui ego: Animadvertisti, inquam, Licenti (nam video tibi Musam tuam lumen ad lucubrandum accendisse [1 Retract. c. 3, n. 2]), quomodo canalis iste inconstanter sonet? Jam, inquit, mihi hoc non est novum. Nam desiderio serenitatis cum expergefactus aliquando aurem admovissem, ne imber ingrueret, hoc agebat aqua ista quod nunc. Approbavit Trygetius. Nam et ipse in eodem conclavi lecto suo cubans vigilabat, nobis nescientibus: erant enim tenebræ ; quod in Italia etiam pecuniosis prope necesse est.

7. Ergo ubi vidi scholam nostram, quantacumque aderat, nam et Alypius et Navigius in urbem ierant, etiam illis horis non sopitam, et me cursus ille aquarum aliquid de se dicere admonebat : Quidnam vobis, inquam, videtur esse causæ quod sic alternat hic sonus? Non enim quemquam putamus his horis vel transitu, vel re aliqua lavanda toties illum meatum interpellare. Quid putas, inquit Licentius, nisi alicubi folia cujuscemodi quæ autumno perpetuo copioseque decidunt, angustiis canalis intertrusa evinci aliquando atque cedere: ubi autem unda quæ urgebat, pertransierit, rursum colligi atque stipari: aut aliquid aliud vario casu foliorum natantium fieri, quod ad illum fluxum nunc refrenandum, nunc emittendum similiter valeat ? Visum est mihi probabile aliud non habenti, confessusque sum, laudans ingenium ejus, nihil me invenisse, cum diu quæsissem cur ita esset.

8. Tum interposito modico silentio: Merito, inquam, tu nihil mirabaris, et apud Calliopam te intus tenebas. Merito, inquit ille: sed modo plane dedisti mihi magnum mirari. Quidnam hoc est, inquam ? Quod tu, inquit, ista miratus es. Unde enim solet, inquam, oboriri admiratio, aut quæ hujus vitii mater est (Ibid.), nisi res insolita præter manifestum causaram ordinem? Et ille: Præter manifestum, inquit, accipio ; nam præter ordinem nihil mihi fieri videtur.

Hic ego erectior spe alacriore quam soleo esse, cum aliquid ab his requiro, quod rem tantam et tam subito, heri pene ad ista conversus, adolescentis animus concepisset, nulla unquam de his rebus inter nos antea quæstione agitata: Bene, inquam, bene; sed prorsus bene multum sensisti, multum ausus es: hoc mihi crede; longo intervallo transcendis Heliconem, ad cujus verticem tanquam ad coelum pervenire conaris. Sed pervellem adesse huic sententiæ, nam eam labefactare tentabo. Sine, inquit, modo me mihi, quæso te; nam valde in aliud intendi animum. Hic ego non nihil metuens ne studio poeticæ penitus provolutus a philosophia longe raperetur: Irritor, inquam, abs te versus istos tuos omni metrorum genere cantando et ululando insectari, qui inter te atque veritatem immaniorem murum quam inter amantes tuos conantur erigere; nam in se illi vel inolita rimula respirabant. Pyramum enim ille tum canere instituerat. 9. Quod cum severiore quam putabat voce dixissem, subticuit aliquantum. Et ego jam reliqueram cœpta, et ad me redieram, ne frustra occupare præoccupatum atque inepte vellem. Tum ille:

Egomet meo indicio miser quasi sorex, inquit, non dictum est commodius apud Terentium, quam nunc dici a me de me potest: sed sane illud ultimum fortasse in contrarium vertetur. Quod enim ait ille,

Hodie perii,

(In Eunucho, act. 5, scen. 6.) ego hodie forte inveniar. Nam si non contemnitis quod superstitiosi solent etiam de muribus augurari, si ego illum murem vel soricem, qui me tibi vigilantem detulit, strepitu meo commonui, si quid sapit redire in cubile suum secumque conquiescere; cur non ego ipse isto strepitu vocis tuæ commonear philosophari potius quam cantare? Nam illa est, ut tibi quotidie probanti jam cœpi credere, vera et inconcussa nostra habitatio. Quare si tibi molestum non est, atque id fieri debere arbitraris, roga quod vis; defendam, quantum possum, ordinem rerum, nihilque præter ordinem fieri posse asseram. Tantum enim eum animo imbibi atque hausi, ut etiamsi me quisquam in hac disputatione superarit, etiam hoc nulli temeritati, sed rerum ordini tribuam. Neque enim res ipsa, sed Licentius superabitur.

CAPUT IV. - Nihil omnino sine causa fieri.

10. Ego rursum gaudens eis me restitui. Tum Trygetio: Quid, inquam, tibi videtur? Faveo quidem, inquit, ordini plurimum; sed incertus tamen, et rem tantam diligentissime discuti cupio. Favorem, inquam, tuum illa ergo pars habeat ; nam quod incertus es, etiam cum Licentio ac meipso tibi puto esse commune. Prorsus, ait Licentius, ego hujus sententiæ certus sum. Quid enim dubitem parietem, cujus mentionem fecisti, antequam plane se erexerit, diruere? Non enim vere poetica tantum me avertere a philosophia potest, quantum inveniendi veri

1 Editi, ille ergo paries. Male; nam id Trygetio imponitur ut pro sua parte defendendum ordinem suscipiat.

« PoprzedniaDalej »