Obrazy na stronie
PDF
ePub

tus est. Quid sibi homo comparare debet ut sit beatus. Quis Deum habeat. Academicus beatus esse non potest, ergo nec sapiens.

7. Manifestum vobis videtur ex anima et corpore nos esse compositos? Cum omnes consentirent, Navigius se ignorare respondit. Cui ego: Nihil, nihilne omnino scis, inquam an, inter aliqua quæ ignoras etiam hoc numerandum est? Non puto me, inquit, omnia nescire. Potesne, inquam, nobis dicere aliquid eorum quæ nosti? Possum, inquit. Nisi molestum est, inquam, profer aliquid. Et cum dubitaret : Scisne, inquam, saltem te vivere? Scio, inquit. Scis ergo habere te vitam, siquidem vivere nemo nisi vita potest. Et hoc, inquit, scio. Scis etiam corpus te habere? Assentiebatur. Ergo jam scis te constare ex copore et vita. Scio interim; sed utrum hæc sola sint, incertus sum. Ergo duo ista, inquam, esse non dubitas, corpus et animam sed incertus es utrum sit aliud quod ad complendum ac perficiendum hominem valet. Ita, inquit. Hoc quale sit, alias, si possumus, quæremus, inquam. Nunc illud jam ex omnibus quæro, cum fateamur cuncti neque sine corpore, neque sine anima esse posse hominem, cibos propter quid horum appetamus. Propter corpus, inquit Licentius. Cæteri autem cunctabantur, varioque sermone inter se agebant, quomodo posset propter corpus cibus necessarius videri, cum appetererur propter vitam, et vita non nisi ad animam pertineret. Tum ego Videtur, inquam, vobis ad eam partem cibum pertinere, quam cibo crescere robustioremque fieri videmus? Assentiebantur præter Trygetium. Ait enim: Cur ergo non pro edacitate mea crevi? Modum, inquam, suum a natura constitutum habent omnia corpora, ultra quam mensuram progredi nequeant: tamen ea mensura minora essent, si eis alimenta defuissent; quod et in pecoribus facilius animadvertimus. Et nemo dubitat cibis subtractis omnium animantium corpora macrescere. Macrescere, inquit Licentius, non decrescere. Satis est mihi, inquam. ad id quod volo. Etenim quæstio est utrum ad corpus cibus pertineat. Pertinet autem, cum eo subducto, ad maciem deducitur. Omnes ita esse censuerunt.

8. Quid ergo anima, inquam ? nulla ne habet alimenta propria? an ejus esca scientia vobis videtur? Plane, inquit mater; nulla re alia credo ali animam quam intellectu rerum atque scientia. De qua sententia cum Trygetius dubium se ostenderet: hodie, inquit illa, tu ipse nonne docuistis unde aut ubi anima pascatur? Nam post aliquantam prandii partem te dixisti non advertisse quo vasculo uteremur, quod alia nescio quæ cogitasses, nec tamen ab ipsa ciborum parte abstinueras manus atque morsus. Ubi igitur erat animus tuus, quo tempore illud, te vescente, non attendebat; inde, mihi crede, et talibus epulis animus pascitur, id est theoriis et cogitationibus suis, si per eas aliquid percipere possit. De qua re cum dubitanter streperent: Nonne, inquam, conceditis hominum doctissimorum animos multo esse quam imperitorum quasi in suo genere pleniores atque majo

res? Manifestum esse dixerunt. Recte igitur dicimus eorum animos, qui nullis disciplinis eruditi sunt, nihilque bonarum artium hauserunt, jejunos et quasi famelicos esse. Plenos, inquit Trygetius, et illorum animos esse arbitror, sed vitiis atque nequitia. Ista ipsa est, inquam, crede mihi, quædam sterilitas et quasi fames animorum. Nam quemadmodum corpus detracto cibo plerumque morbis atque scabie repletur, quæ in eo vitia indicant famem; ita et illorum animi pleni sunt morbis quibus sua jejunia confitentur. Etenim ipsam nequitiam matrem omnium vitiorum, ex eo quod nequidquam sit, id est ex eo quod nihil sit, veteres dictam esse voluerunt. Cui vitio quæ contraria virtus est, frugalitas nominatur. Ut igitur hæc afruge, id est a fructu, propter quamdam animorum fecunditatem; ita illa ab sterilitate, hoc est a nihilo, nequitia nominata est: nihil est enim omne quod fluit, quod solvitur, quod liquescit et quasi semper perit. Ideo tales homines etiam perditos dicimus. Est autem aliquid, si manet, si constat, si semper tale est, ut est virtus, cujus magna pars est atque pulcherrima, quæ temperantia et frugalitas dicitur. Sed si hoc obscurius est quam ut id jam vos videre possitis; certe illud conceditis, quia si animi imperitorum etiam ipsi pleni sunt, ut corporum, ita animorum duo alimentorum genera inveniuntur; unum salubre atque utile, alterum morbidum atque pestiferum.

9. Quæ cum ita sint, arbitror die natali meo, quoniam duo quædam esse in homine convenit inter nos, id corpus atque animam, non me prandium paulo lautius corporibus nostris solum, sed et animis etiam exhibere debere. Quod autem hoc sit prandium, si esuritis, proferam. Nam si vos invitos, et fastidientes alere conabor, frustra operam insumam; magique vota facienda sunt, ut tales epulas potius quam illas corporis desideretis. Quod eveniet si sani animi vestri fuerint ægri enim, sicut in morbis ipsius corporis videmus, cibos suos recusant et respuunt. Omnes se vultu ipso et consentiente voce, quidquid præparassem jam tumere ac vorare velle dixerunt.

10. Atque ego rursus exordiens: Beatos esse nos volumus, inquam ? Vix hoc effuderam, occurrerunt una voce consentientes. Videturne vobis, inquam, beatus essse qui quod vult non habet? Negaverunt. Quid? omnis qui quod vult habet, beatus est? Tum mater: Si bona, inquit, velit et habeat, beatus est; si autem mala velit, quamvis habeat, miser est. Cui ego arridens atque gestiens: Ipsam, inquam, prorsus, mater, arcem philosophiæ tenuisti. Nam tibi procul dubio verba defuerunt, ut non sicut Tullius te modo panderes, cujus de hac sententia verba ista sunt. Nam in Hortensio, quem de laude ac defensione philosophiæ librum fecit: Ecce autem, ait, non philosophi quidem, sed prompti tamen ad disputandum, omnes aiunt esse beatos qui vivant ut ipsi velint. Falsum id quidem: Velle enim quod non deceat, idem ipsum miserrimum. Nec tam miserum est non adipisci quod velis, quam adipisci velle quod non oporteat. Plus enim mali pravitas voluntatis affert, quam fortuna cuiquam boni.

In quibus verbis illa sic exclamabat, ut obliti penitus sexus ejus, magnum aliquem virum considere nobiscum crederemus, me interim, quantum poteram, intelligente ex quo illa, et quam divino fonte manarent. Et Licentius: sed dicendum, inquit, tibi est, ut beatus sit quisque, quid velle debeat, et quarum rerum eum oporteat habere desiderium. Invita me, inquam, natali tuo, quando dignaberis; quidquid apposueris libenter sumam. Qua conditione hodie apud me ut epuleris peto, nec flagites quod fortasse non est paratum. Quem cum modestæ ac verecundæ commonitionis suæ pœniteret: Ergo illud, inquam, convenit inter nos, neque quemquam beatum esse posse, qui quod vut non habet; neque omnem qui quod vult habet, beatum esse? Dederunt.

11. Quid illud. inquam, conceditis, omnem qui beatus non est, miserum esse? Non dubitaverunt. Omnis igitur, inquam, qui quod vult non habet, miser est. Placuit omnibus. Quid ergo sibi homo comparare debet, ut beatus sit, inquam? Forte enim etiam hoc isti nostro convivio subministrabitur, ne Licentii aviditas negligatur: nam id, opinor, ei comparandum est, quod cum vult, habet. Manifestum esse dixerunt. Id ergo, inquam semper manens, nec ex fortuna pendulum, nec ullis subjectum casibus esse debet. Nam quidquid mortale et caducum est, non potest a nobis quando volumus, et quamdiu volumus haberi. Assentiebantur omnes. Sed Trygetius: Sunt, inquit multi fortunati, qui eas ipsas res fragiles casibusque subjectas, tamen jucundas pro hac vita cumulate largeque possideant nec quidquam illis eorum quæ votunt desit. Cui ego: Qui timet, inquam, videturne tibi beatus esse? Non videtur, inquit. Ergo quod amat quisque si amittere potest, potestne non timere? Non potest, inquit. Amitti autem possunt illa fortuita. Non igitur hæc qui amat et possidet, potest ullo modo beatus esse. Nihil repugnavit. Hoc loco autem mater: Etiamsi securus sit inquit, ea se omnia non esse amissurum, tamen talibus satiari non poterit. Ergo et eo miser, quo semper est indigus. Cui ego: Quid, inquam, his omnibus abundans rebus atque circumfluens, si cupiendi modum sibi statuat, eisque contentus decenter jucundeque perfruatur; nonne tibi videtur beatus ?Non ergo, inquit, illis rebus, sed animi sui moderatione heatus est. Optime, inquam, nec huic interrogationi aliud, nec abs te aliud debuit responderi. Ergo nullo modo dubitamus, si quis beatus esse statuit, id eum sibi comparare debere quod semper manet, nec ulla sæviente fortuna eripi potest. Hoc, inquit, Trygetius, jamdudum consensimus. Deus, inquam, vobis æternus, et semper manens videtur? Hoc quidem, inquit Licentius, ita certum est, ut interrogatione non egeat; cœterique omnes pia devutione concinuerunt. Deum igitur, inquam, qui habet, beatus est.

12. Quod cum gaudentes libentissime acciperent: Nihil ergo, inquam, nobis jam quærendum esse arbitror, nisi quis hominum habeat Deum; beatus enim profecto is erit. De quo quæro quid vobis videatur. Hic Licentius: Deum habet, qui bene vivit. Trygetius:

Deum habet, inquit, qui facit quæ Deus vult fieri. In cujus sententiam Lastidianus concessit. Puer autem ille minimus omnium: Is habet Deum, ait, qui spiritum immundum non habet. Mater vero omnia, sed hoc maxime approbavit. Navigius tacebat. Quem cum interrogassem quid sentiret, illud ultimum sibi placere respondit. Nec Rusticum percontari visum est negligendum, quænam esset de re tanta ejus sententia, qui mihi videbatur non deliberatione magis quam pudore impeditus silere; Trygetio consensit.

13. Tum ego: Teneo, inquam, omnium placita de re magna sane, et ultra quam nec quæri quidquam oportet, nec inveniri potest, si modo eam, uti cœpimus, serenissime ac sincerissime investigemus. Quod hodie quia longum est, et habent in epulis suis et animi quamdam luxuriem, si ultra modum in eas et voraciter irruant (ita enim male quodammodo digerunt; unde valetudini mentium non minus quam ab illa ipsa fame metuendum est), melius nos hæc quæstio cras esurientes, si videtur, accipiet. Illud modo libenter liguriatis volo, quod subito mihi ministratori vestro in mentem suggestum est inferendum; et est, nisi fallor, qualia solent ultima apponi, quasi scholastico melle confectum atque conditum. Quo audito sese omnes quasi in elatum ferculum tetenderunt, coegeruntque ut dicere properarem quidnam id esset. Quid, inquam, putatis, nisi cum Academicis totum quod susceperamus confectum esse negotium? Quo accepto nomine, tres illi quibus res nota erat, sese erexerunt alacrius; et velut porrectis, ut fit, manibus inferentem ministrum adjuverunt, quibus potuerunt verbis, nihil se jucundius audituros esse monstrantes.

14. Tum ego ita rem proposui. Si manifestum est, inquam, beatum non esse qui quod vult non habet, quod paulo ante ratio demonstravit; nemo autem quærit quod invenire non vult, et quærunt illi semper veritatem: volunt ergo invenire; volunt igitur habere inventionem veritatis. At non inveniunt : sequitur eos non habere quod volunt; et ex eo sequitur etiam beatos non esse. At nemo sapiens, nisi beatus: sapiens igitur Academicus non est. Hic repente illi, quasi totum rapientes exclamaverunt. Sed Licentius attentius et cautius advertens timuit assensionem, atque subjecit: Rapui quidem vobiscum, siquidem exclamavi illa conclusione commotus. Sed nihil hinc admittam in viscera, et partem meam servabo Alypio: nam aut simul eam mecum lambet, aut me admonebit cur non oporteat attingere. Dulcia, inquam, magis metuere Navigius deberet, splene vitioso. Hic ille arridens: Plane, inquit, me talia sanabunt. Nam nescio quomodo contortum hoc et aculeatum, quod posuisti, ut ait ille, de melle Hymetio, acriter dulce est, nihilque inflat viscera. Quare totum etiam, palato aliquantum remorso, tamen ut possum libentissime in medullas trajicio. Non enim video quomodo redargui possit ista conclusio. Prorsus nullo modo potest, inquit Trygetus. Quare gaudeo jamdiu cum illis me inimicitias susce

1 Er. Ven. Lov. veritatis, et non inveniunt. M.

pisse. Nam nescio qua impellente natura, vel, ut verius dicam, Deo, etiam nesciens quomodo refellendi essent, tamen eis nimis adversabar.

45. Hic Licentius: Ego, inquit, illos nondum desero. Ergo, ait Trygetius, dissentis a nobis? Numquidnam, ille inquit, vos ab Alypio dissentitis? Cui ego: Non dubito, inquam, quin si adesset Alypius, huic ratiunculæ cederet. Non enim tam absurde sentire poterat, ut aut beatus ille videretur, qui tantum bonum animi, quod ardentissime vellet habere, non haberet, aut illos nolle invenire veritatem, aut eum qui beatus non sit esse sapientem: nam his tribus, quasi melle, farre, atque nucleis, illud quod metuis, gustare, confectum est. Illene, inquit, huic tam pravæ puerorum illecebræ cederet, Academicorum tanta ubertare deserta, qua inundante hoc nescio quid breve aut obruetur, aut pertrahetur? Quasi vero, inquam, longum aliquid. nos quæramus, præsertim adversus Alypium: nam non mediocriter parva ista esse fortia et utilia, satis sibi ipse de suo corpore argumentaretur. Tu autem qui elegisti de absentis auctoritate pendere, quid horum non probas? Utrum beatum non esse, qui quod vult non habet? an illos negas velle habere inventam veritatem, quam vehementer inquirunt? an videtur tibi quisquam sapiens non beatus? Prorsus beatus est, inquit, qui quod vult non habet, quasi stomachanter arridens. Quod cum juberem ut scriberetur: Non dixi, inquit exclamans. Quod item cum annuerem scribi: Dixi, inquit. Atque ego semel præceperam ut nullum verbum præter litteras funderetur. Ita adolescentem inter verecundiam atque constantiam exagitatum tenebam.

16. Sed cum his verbis eum jocantes, quasi ad vescendam particulam suam provocaremus, animadverti cæteros rei totius ignaros, sed scire cupientes quid inter nos solos tam jucunde ageretur, sine risu nos intueri. Qui mihi prorsus similes visi sunt, quod plerumque fieri solet, iis qui cum epulantur inter avidissimos rapacissimosque convivas, a rapiendo vel gravitate sese abstinent, vel pudore terrentur. Et quia ego invitaveram, et magni cujusdam hominis personam, atque ut totum explicem, veri hominis etiam in illis epulis invitatorem gerebam, sustinere non potui, conmovitque me illa inæqualitas mensæ nostræ et discrepantia. Arrisi matri. Atque illa liberrime quod minus habebant, quasi de suo cellario promendum imperans: Jam dic nobis, inquit, et redde qui sint isti Academici, et quid sibi velint? Cui breviter cum exposuissem aperteque, ita ut nemo illorum ignarus abscederet: Isti homines, inquit, caducarii sunt (quo nomine vulgo apud eos vocantur, quos comitialis morbus subvertit), et simul surrexit ut abiret; atque hic omnes læti ac ridentes, interposito fine discessimus.

[blocks in formation]

-

CAPUT III. Disputatio secundæ diei. Quis Deum habeat eo modo ut beatus sit. Spiritus immundus duobus modis appellari solet.

17. Postridie autem cum item post prandium, sed aliquanto quam pridie serius, iidem ibidemque consedissemus Tarde, inquam, venistis ad convivium: quod vobis non cruditate accidisse arbitror, sed paucitatis ferculorum securitate; quod non tam mature aggrediendum visum est, quod cito vos peresuros putastis. Non multum enim reliquiarum credendum erat remansisse,ubi die ipso atque solemnitate tam exiguum repertum erat. Fortasse recte. Sed quid vobis præparatum sit, ego quoque vobiscum nescio. Alius est enim qui omnibus cùm omnes 1, tum maxime tales epulas præbere non cessat: sed nos ab edendo, vel imbecillitate, vel saturitate, vel negotio plerumque cessamus: quem manentem in hominibus beatos eos facere, inter nos heri, ni fallor, pie constanterque convenerat. Nam cum ratio demonstrasset eum beatum esse qui Deum haberet, nec huic quisquam vestrum sententiæ restitisset, quæsitum est quisnam vobis videretur Deum habere. De qua re, si bene memini, tres sententiæ dicta sunt. Nam parti placuit, Deum habere illum qui ea faceret quæ Deus vellet. Quidam autem dixerunt quod is Deum haberet, qui bene viveret. Reliquis vero in eis Deus esse visus est, in quibus qui immundus appellatur, spiritns non est.

18. Sed fortasse omnes diversis verbis unum idemque sensistis. Nam si duo prima consideremus, et omnis qui bene vivit, ea facit quæ vult Deus; et omnis qui ea facit quæ vult Deus, bene vivit; nec quidquam est aliud bene vivere, quam ea facere. quæ Deo placeant: nisi quid vobis aliud videtur. Assentiebantur. Tertium vero illud paulo diligentius considerandum est, propterea quod ritu castissimorum sacrorum spiritus immundus 2, quantum intelligo, duobus modis appellari solet : vel ille qui extrinsecus invadit animam sensusque conturbat, et quemdam nominibus infert furorem; cui excludendo qui præsunt, manum imponere vel exorcizare dicuntur, hoc est, per divina eum adjurando expellere: aliter autem dicitur spiritus immundus, omnis omnino anima immunda; quod nihil est aliud quam vitiis et erroribus inquinata. Itaque abs te quæro, tu puer, qui fortasse aliquanto sereniore ac purgatiore spiritu istam sententiam protulisti, quis tibi videatur immundum spiritum non habere illene qui dæmonem non habet, quo vesani homines fieri solent; an ille qui animam suam a vitiis omnibusque peccatis mundavit? Is mihi videtur, inquit, immundum spiritum non habere, qui caste vivit. Sed castum, inquam, quem vocas? eumne qui nihil peccat, an eum qui ab illicito tantum concubitu temperet? Quomodo, inquit, castus potest esse,

1 Qui omnibus vel communes, juxta Er. Vel cum omnes juxta Lov. M.

2 In prius Edd. legitur: Quod ritu castissimorum sacrorumque spirituum spiritus immundus,etc., minus bene, ut intelligitur satis ex re subjecta et ex Mss. quos sequimur. Hic nempe castissimorum sacrorum nomine commendantur sacramenta initiorum.

qui ab illicito tantum concubitu abstinens sese, cæteris peccatis non desinit inquinari? Ille est vere castus, qui Deum attendit, et ad ipsum solum se tenet. Quæ verba pueri sicut dicta erant, cum conscribi mihi placuisset: Is ergo, inquam, necesse est ut bene vivat, et qui bene vivit necessario talis est; nisi quid tibi aliud videtur. Concessit cum cæteris. Ergo una est hic, inquam, dicta sententia.

19. Sed illud a vobis paululum quæro, velitne Deus ut homo Deum quærat? Dederunt. Item quæro; numquidnam possumus dicere, illum qui Deum quærit, male vivere? Nullo modo, dixerunt. Etiam hoc tertium respondete; spiritus immundus potestne Deum quærere? Negabant, aliquantum dubitante Navigio, qui postea cæterorum vocibus cessit1. Si igitur, inquam, qui Deum quærit, id facit quod Deus vult, et bene vivit, et spiritum immundum non habet; qui autem Deum quærit, nondum habet Deum non igitur quisquis aut bene vivit, aut quod vult Deus facit, aut spiritum immundum non habet, continuo Deum habere credendus est. Hic cum se cæteri concessionibus suis deceptos riderent, postulavit mater, cum diu stupida fuisset, ut ei hoc ipsum quod conclusionis necessitate intorte dixeram, explicando relaxarem atque solverem. Quod cum factum esset: Sed nemo, inquit, potest pervenire ad Deum, nisi Deum quæsierit. Optime, inquam. Tamen qui adhuc quærit, nondum ad Deum pervenit, etiamsi bene vivit. Non igitur quisquis bene vivit, Deum habet. Mihi, inquit, videtur Deum nemo non habere: sed eum qui bene vivit, habet propitium; qui male, infestum. Male igitur, inquam, hesterno die concessimus eum beatum esse qui Deum habet: siquidem omnis homo Deum habet, nec tamen omnis homo beatus est. Adde ergo, inquit, propitium.

20. Saltem, inquam, hoc inter nos satis constat, eum beatum esse qui habet propitium Deum? Vellem, inquit Navigius, consentire: sed illum vereor qui adhuc quærit; præsertim ne concludas beatum esse Academicum, qui hesterno sermone, vulgari quidem et male latino, sed aptissimo sane, ut mihi videtur, verbo caducarius nominatus est. Non enim possum dicere homini Deum quærenti adversum Deum esse : quod si dici nefas est, propitius erit; et qui propitium Deum habet, beatus est. Beatus ergo erit ille qui quærit: omnis autem quærens nondum habet quod vult. Erit igitur beatus homo qui quod vult non habet, quod heri nobis omnibus videbatur absurdum; unde credebamus Academicorum tenebras esse discussas. Quare jam de nobis Licentius triumphabit; nihilque illa dulcia, quæ contra valetudinem meam temere accepi, has de me pœnas exigere, quasi prudens medicus admonebit.

21. Hic cum etiam mater arrisisset: Ego, inquit Trygetius, non concedo continuo Deum adversari cui non sit propitius, sed esse aliquid medium puto. Cui ego: Istum tamen hominem, inquam, medium, cui nec Deus propitius est nec infestus, Deum quoquo modo habere concedis? Hic cum ille cunctaretur: 1 Quatuor Mss., vultibus cessit.

PATROL. XXXII.

Aliud est, inquit mater, Deum habere, aliud non esse sine Deo. Quid ergo, inquam, melius est; utrum habere Deum, an non esse sine Deo? Quantum, inquit, possum intelligere, ista est sententia mea: qui bene vivit, habet Deum, sed propitium; qui male, habet Deum, sed adversum. Qui autem adhuc quærit, nondumque invenit, neque propitium neque adversum, sed non est sine Deo. Hæccine, inquam, vestra etiam sententia est? Hanc esse dixerunt. Dicite mihi, quæso, inquam non vobis videtur esse homini Deus propitius cui favet? Esse confessi sunt. Non ergo, inquam, favet Deus quærenti sese homini? Responderunt : Favet. Habet igitur, inquam, qui Deum quærit, Deum propitium; et omnis qui habet Deum propitium, beatus est. Beatus est ergo et ille qui quærit. Qui autem quærit, nondum habet quod vult. Erit igitur beatus qui quod vult non habet. Prorsus, inquit mater, non mihi videtur beatus esse qui quod vult non habet. Ergo, inquam, non omnis qui habet Deum propitium, beatus est. Si hoc cogit ratio, inquit, non possum negare. Ista igitur, inquam, distributio erit, ut omnis qui jam Deum invenit et propitium Deum habeat, et beatus sit: omnis autem qui Deum quærit propitium Deum habeat, sed nondum sit beatus; jamvero quisquis vitiis atque peccatis a Deo se alienat, non modo beatus non sit, sed ne Deo quidem vivat propitio.

22. Quod cum placuisset omnibus: Bene habet, inquam; sed adhuc illud vereor, ne vos moveat quod jam superius concesseramus, miserum esse quisquis beatus non sit cui consequens erit esse miserum hominem qui propitium tenet Deum, quem adhuc Deum quærentem nondum diximus esse beatum. An vero, quod ait Tullius, multorum in terris prædiorum dominos divites appellamus; omnium virtutum possessores pauperes nominabimus? Sed illud videte, utrum quomodo verum est quod omnis egens miser sit, ita sit verum quod omnis miser egeat. Ita enim erit verum nihil aliud esse miseriam quam egestatem, quod me nunc, cum diceretur, laudare sensistis. Hoc autem hodie longum est ut quæramus; quare peto ne fastidio vobis sit ad istam mensam cras etiam convenire. Quod cum omnes se libentissime habere dixissent, surreximus. CAPUT IV.

Disputatio tertiæ diei. De quæstione pridie proposita dicendum. Miser est omnis qui eget. Sapiens porro aliquo non eget. An omnis qui miser est, egeat. Animi egestas. Animi plenitudo. Quis demum sit beatus.

23. Tertius autem dies disputationis nostræ, matutinas nubes quæ nos cogebant in balneas, dissipavit tempusque pomeridianum candidissimum reddidit. Placuit ergo in pratuli propinqua descendere, atque omnibus nobis ubi commodum visum est considentibus, reliquus ita sermo peractus est. Omnia pene, inquam, quæ interroganti mihi concedi a vobis volui, habeo ac teneo: quare hodierno die, quo possimus tandem hoc nostrum convivium aliquo intervallo dierum distinguere, aut nihil, aut non multum erit, ut

(Trente-une.)

opinor, quod mihi vos respondere necesse sit. Dictum enim erat a matre, nihil aliud esse miseriam quam egestatem, convenitque inter nos, omnes qui egeant miseros esse. Sed utrum omnes etiam miseri egeant, nonnulla quæstio est, quam hesterno die non potuimus explicare. Hoc autem ita se habere, si ratio demonstraverit, perfectissime inventum est qui sit beatus erit enim ille qui non eget. Omnis enim non miser, beatus est. Beatus est ergo qui egestate caret, si quam dicimus egestatem, eamdem miseriam esse constiterit.

24. Quid enim, ait Trygetius? non potest ex eo jam confici, omnem non egentem beatum esse, quo manifestum est omnem qui egeat esse miserum? Nam concessisse nos memini, nihil esse medium inter miserum et beatum. Aliquidne, inquam, inter mortuum et vivum tibi medium videtur esse? nonne omnis homo aut vivus aut mortuus est? Fateor, inquit, neque hic esse aliquid medium: sed quorsum istud? Quia, inquam, etiam istud te fateri credo, omnem qui ante annum sepultus est, esse mortuum. Non negabat. Quid? omnis qui ante annum sepultus non est, vivit? Non, ait, sequitur. Ergo, inquam, non sequitur ut si omnis qui eget miser est, omnis qui non eget sit beatus, quamvis inter miserum et beatum, ut inter vivum et mortuum, medium nihil inveniri queat.

25. Quod cum aliqui eorum paulo tardius intellexissent, me id quibus potui verbis ad eorum sensum accommodatis aperiente atque versante: Ergo, inquam miserum esse omnem qui egeat, dubitat nemo: nec nos terrent quædam sapientium corpori necessaria. Non enim eis eget ipse animus, in quo posita est vita beata. Ipse enim perfectus est; nullus autem perfectus aliquo eget et quod videtur corpori necessarium sumet, si adfuerit; si non adfuerit, non eum istarum rerum franget inopia. Omnis namque sapiens fortis est; nullus autem fortis aliquid metuit. Non igitur metuit sapiens aut mortem corporis, aut dolores, quibus pellendis vel vitandis vel differendis sunt necessaria illa, quorum ei potest contingere inopia. Sed tamen non desinit eis bene uti, si ipsa non desunt. Verissima est enim illa sententia:

Nam tu quod vitare possis stultum admittere est.

(Terent. in Eunucho, act. 4, scen. 6.) Vitabit ergo mortem ac dolorem, quantum potest et quantum decet; ne si minime vitaverit, non ex eo miser sit quia hæc accidunt, sed quia vitare cum posset, noluit: quod manifestum stultitiæ signum est. Erit ergo ista non vitans, non earum rerum perpessione, sed stultitia miser. Si autem non valuerit evitare, cum id sedulo ac decenter egerit, non eum ista irruentia miserum facient. Etenim et illa ejusdem comici sententia non minus vera est:

Quoniam non potest id fieri quod vis,
Id velis quod possit.

(Id. in Andria, act. 2, scen. 1.) Quomodo erit miser, cui nihil accidit præter voluntatem? Quia quod sibi videt non posse provenire, non petest velle. Habet enim rerum certissimarum volun

[ocr errors]

tatem, id est, ut quidquid agit, non agat nisi ex virtutis quodam præscripto et divina lege sapientiæ, quæ nullo ab eo pacto eripi possunt.

1

26. Jam nunc videte, utrum etiam omnis qui miser est, egeat. Nam huic sententiæ concedendæ difficultatem illa res facit, quod multi in magna fortuitarum rerum copia constituti sunt, quibus ita facilia sunt omnia, ut ad eorum nutum præsto sit quidquid cupiditas poscit. Difficilis quidem ista vita est. Sed fingamus aliquem talem, qualem Tullius fuisse dicit Oratam. Quis enim facile dicat Oratam egestate laborasse, hominem ditissimum, amoenissimum, deliciosissimum, cui neque ad voluptatem quidquam defuit, neque ad gratiam, neque ad bonam integramque valetudinem? Nam et prædiis quæstuosissimis et amicis jucundissimis, quantum libuit, abundavit; et illis omnibus aptissime ad salutem corporis usus est, ejusque (ut breviter totum explicem) omne institutum voluntatemque omnem successio prospera consecuta est. Sed fortasse inquiet aliquis vestrum, plus illum quam habebat, habere voluisse. Hoc ignoramus. Sed quod satis est quæstioni, faciamus eum non desiderasse amplius quam tenebat. Videturne vobis egoisse? Etiamsi concedam, inquit Licentius, nihil eum desiderasse, quod in homine non sapiente nescio quomodo accipiam; metuebat tamen, erat enim vir, ut dicitur, ingenii non mali, ne illa omnia sibi vel uno adverso impetu raperentur. Non enim magnum erat intelligere, talia cuncta, quantacumque essent, esse sub casibus constituta. Tum ego arridens: Vides, inquam, Licenti, fortunatissimum istum hominem a beata vita ingenii bonitate impeditum. Quo enim erat acutior, eo videbat illa omnia se posse amittere; quo metu frangebatur, illudque vulgare satis asserebat: Infidum hominem malo suo esse cordatum.

27 Hic cum et ille et cæteri arrisissent: Illud tamen, inquam, diligentius attendamus, qui etsi timuit iste, non eguit: unde quæstio est. Egere est enim in non habendo, non in timore amittendi quæ habeas. Erat autem iste miser, quia metuebat, quamvis non egeret. Non igitur omnis qui miser est, eget. Quod cum approbavisset cum cæteris etiam ipsa cujus sententiam defendebam, aliquantulum tamen addubitans: Nescio, inquit, tamen, et nondum plene intelligo quomodo ab egestate possit miseria, aut egestas a miseria separari. Nam et iste qui dives et locuples erat, et nihil, ut dicitis, amplius desiderabat ; tamen quia metuebat, ne amitteret egebat sapientia. Ergone hunc egentem diceremus, si egeret argento et pecunia; cum egeret sapientia, non diceremus? Ubi cum omnes mirando exclamassent, me ipso etiam non mediocriter alacri atque læto, quod ab ea potissimum dictum esset quod pro magno de philosophorum libris, atque ultimum proferre paraveram: Videtisne, inquam, aliud esse multas variasque doctrinas, aliud animum attentissimum in Deum? Nam unde ista quæ miramur, nisi inde procedunt? Hic

1 Mss. octo cum Bad. et Am. constanter habent, Oratum.

« PoprzedniaDalej »