Obrazy na stronie
PDF

mulieri et adultero ab illo inimico atque invido consilium datum, ut il!a sibi conflaretur calumnia, ne si quid proderet, crederetur. Angebamur nos, et molestissime ferebamus, quod etiamsi de appetita muliere incertum erat, livor tamen in illis duobus, quibus meliores ibi non inveniebamus, apparebat acerrimus, et alia conjicere cogebat. Postremo in tl.eatris Electos et ætate, et, ut videbantur, moribus graves, cum seme presbytero sæpissime invenimus. 'Omitto juvenes, quos etiam riaeantes pro scenicis et aurigis deprehendere solebamus; quae res non mediocri argumento est, quomodo se possint continere ab occultis, cum eam cupiditatem superare non possint, quae illos Auditorum suorum oculis ostentat et prodit erubescentes atque fugitantes. An vero illius etiam sancti, ad cujus disputationes in ficariorum vicum ventitabamus, tantum illud flagitium proderetur, si virginem sanctimonialem mulierem tantum, non et praegnantem facere potuisset? Sed occultum et incredibile malum crescens uterus latere non passus est. Quod cum mater fratri juveni prodidisset, acerrime dolens, religionis tamen nomine ab accusatione publica revocatus est; perfecitque ut ille (non enim hoc fere quisquam posset), de illa ecclesia pelleretur : et me impunita res omnino esset, cepit consilium, ut adjunctis sibi amicis, hominem pugnis calcibusque concideret (Ibid., nn. 71, 72).

2. In hanc rem adhuc maxime insignem refert historiam, quæ quidem usque adeo percrebuerat, ut ad absentes etiam longeque positos fama vulgante perveniret. Contigit illa Romæ cum ab ea urbe abesset Augustinus, qui rem omnem gestam, a familiari suo probæ fidei viro, oculato ejus teste, cognovit : nonnullisque insuper idem eadem serie referentibus, cum Romam postea venisset, compertam omnino exploratamque sibi fuisse testatur. Illam ipse narrat hunc in m )dum : Quidam vester Auditor (Manichæos alloquitur) in illa memorabili abstinentia nihilo Electis cedens, qui et liberaliter institutus esset, et vestram sectam copiose vellet et soleret defendere, molestissime ferebat, quod ei vage pessimeque habitantium passimque viventium Electorum mores perditissimi sæpe disputanti objiciebantur, Cupiebat itaque, si fieri posset, omnes qui secundum illa praecepta vitam degere parati essent, congregare in domum suam, et suis sumptibus sustinere. Erat enim et non mediocris pecuniae contemptor, et non mediocriter pecuniosus. Querebatur autem impediri tantos conatus suos episcoporum dissolutione, quibus adjuvantibus implere debebat. Interea vester episcopus quidam, homo plane, ut ipse eaepertus sum, rusticanus atque impolitus, sed nescio quomodo, ea ipsa duritia severior in custodiendis bonis moribus videbatur. Hunc diutissime desideratum, et aliquando praesentem arripit iste, eaeponit homini voluntatem suam : laudat ille atque consentit, placet ut in domo ejus prior ipse incipiat habitare. Quod ubi factum est, eo congregati sunt Electi omnes, qui Romæ esse p0tuerunt. Proposita est vivendi regula de Manichæi epistola. Multis intolerabile visum est; abscesserunt: remanserunt tamen pudore non pauci. Cœpit ita vivi ut placuerat, et ut tanta praescriòebat auctoritas : cum interim Auditor ille vehementer omnes ad omnia cogeret, neminem tamem ad id quod non prior ipse susciperet. Interea riacæ inter

Electos oriebantur creberrimae, objiciebantur ab invicem crimina, quae ille omnia gemens audiebat, dabatque operam, ne se ipsos in jurgando incautissime proderent : prodebant nefanda et immania. Ibi cognitum est quales essent, qui tamen inter caeteros vim praeceptorum illorum subeundam sibi esse putaverunt. Jam de caeteris quid suspicandum erat, aut quid potius judicandum ? Quid plura? Coacti aliquando murmuraverunt, sustineri illa mandata non posse: inde in seditionem. Agebat Auditor causam suam comple.rione brevissima : Aut illa omnia esse servanda, aut illum qui talia sub tali conditione præcepisset, quæ nullus posset implere, stultissimum eaeistimandum. Vicit tamen, non emim aliter poterat, unius sententiam effrenatissimus plurium strepitus. Postea etiam ipse cessit episcopus, et cum magno dedecore aufugi! : cujus sane cibi præter regulam clanculo accepti, et sæpe inventi ferebantur, cum ei de proprio sacculo diligenter occultato pecunia copiosa suppeteret. IIæc si falsa esse dicitis, nimis apertis et pervulgatis rebus obsistitis. Sed utinam hoc dicatis. Cum enim sint ista manifesta, et iis qui scire voluerint cognitu facillima; intelligitur quam vera dicere soleant, qui hæc vera esse negaverint (De Morib. Manich., nn. 74, 75). Non est dubium quin Auditor ille Manichæus sit Constantius, quem Augustinus alibi scribit, Manichæorum quam plurimos in domum suam congregasse, ut eos ad implenda Manichæi præcepta cogeret : quibus illa graviora viderentur, alios alio fuisse dispersos ; qui vero in his servandis perseverarunt, a cæteris Manichæis discessisse, facto schismate, quod quia mattis dormiebant, Mattariorum appellatum est (Contra Faustum, lib. 5, cap. 5). Tandem Constantius iste catholicam fidem amplexus est, et adhuc superstes erat, cum Augustinns contra Faustum scriberet circa annum quadringentesimum quartum. 3. Non flagitiosi tantum Manichæorum mores offensioni erant Augustino : sed ipsa quoque doctrina suspicionem ei præbere coeperat, maxime postquam audivisset Helpidium adversum eos palam ac publice Carthagine disputantem, proferentemque aliquot ex Scripturis argumenta, a quibus Manichæi sese male expedirent. Respondebant tamen ad ea, ut poterant, ne causam deseruisse videri possent : sed ipsa eorum responsio suspicionem augebat, nedum amoliebatur. Causabantur scilicet, Scripturas Novi Testamenti falsatas fuisse a nescio quibus codicum corruptoribus, queis Judæorum leges Christianis institutis inserere visum esset. Sed præterquam quod eam quamcumque responsionem occulte magis Auditorum suorum auribus insusurrabant, quam publice promerent; nullum porro exemplar incorruptum ab iis proferebatur in quo quidem non exstarent quæ falsi redarguebantur (Confess. lib. 5. cap. 11, n. 21). Quamobrem imbecilla et futilis videbatur illa responsio, non solum Augustino aut Honorato, sed et omnibus qui paulo majorem in judicando diligentiam adhiberent, quam turba credentium (De Utilitate credendi, n. 7). Minime vero omnium intelligere poterat, stante Manichæi doctrina, cur tandem Deus animas in mortalium corpora innumeris calamitatibus obnoxia detrusisset. Qua difficultate cum sese expedire sectatores illius non possent, inde se divinitus admonitum scribit, ut ejurato errore, ad Ecclesiæ fidem se converteret (Contra Fortunat., disput. 2, n. 37). Erat istud perpetuum validissimumque Nebridii argumentum, quod unum errori repellendo satis erat, si satis animum advertisset. Quærebat scilicet acutus adolescens a Manichæis, quid erat Deo factura gens illa tenebrarum, quam ex adversa mole solerent opponere, uti principium mali, si Deus cum ea pugnare noluisset. Si enim responderetur, aliquid fuisse nocituram ; violabilis Deus et corruptibilis foret : si autem nihil eam nocere potuisse diceretur, nulla afferretur causa pugnandi, et ita pugnandi, ut quædam portio et membrum vel proles de ipsa substantia Dei, anima scilicet, misceretur adversis potestatibus, et non a Deo creatis naturis; atque in tantum ab eis corrumperetur et commutaretur in deterius, ut a beatitudine in miseriam verteretur, et indigeret auxilio quo erui purgarique posset (Confess. lib. 7, cap. 2, n. 3). Movebat eum præterea, quod nullam substantiam malum esse a quopiam audierat. Neque vero hunc scrupulum ejus animo amoliebatur Manichæorum ille antesignanus, qui egregie quæstionem puerili ea cavillatione dissolvere se putabat : Vellem, inquiebat ille, scorpionem in manu hominis ponere, ac videre, utrum non subtraheret manum : quod si faceret, non verbis, sed re ipsa convinceretur, aliquam substantiam malum esse ; quamdo quidem illud animal esse substantiam non negaret. Hespondebat ergo, ait Augustinus, pueriliter pueris. Quis emim meliuscule imbutus et eruditus, non videat per inconvenientiam corporalis temperationis hæc lædere, ac rursus per convenientiam non dere, saepe etiam commoda non parva conferre. Nam si illud venenum per se ipsum malum esset, eumdem scorpionem magis priusque perimeret (De Moribus Manich., n. 1 1). Jamque eo ventum erat, ut placita philosophorum, queis animum diligenter excoluerat, longissimis Manichæorum fabulis non compararet solum, sed et anteferret (Confess. lib. 5, cap. 3, n. 3). Widebat scilicet homo perspicax motuum coelestium causas, æquinoctiorum, solstitiorum, defectuum denique solis ac lunæ, multo melius a philosophis explicari, quam a Manichæo; tametsi is in eam rem copiosissime delirasset (Ibid., n. 6). Quamvis enim ea rerum naturalium cognitio non pertineat ad verae pietatis institutionem : quod tamen Manichæus hac in parte fallebatur sive fallebat, fidem auctoritatemque omnem in reliquis ei abrogabat. Non dubia quippe exinde suspicio oboriebatur, eum multo magis in rebus a sensu remotioribus pertractandis aberrare; neque porro eum vera sinceraque sapientia instructum esse, qui ea quæ non intellexisset, temere doceret. Quanto vero minus credi poterat, eum Spiritu divino afflari, aut quod ipse omnium maxime existimari cupiebat, Spiritum sanctum auctoritate plenaria personaliter in eo residere (Ibid., cap. 5, n. 8), qui in rebus cuique mediocriter erudito perviis adeo turpiter allucinabatur, ut cæcutire potius quam caligare videretur? Interim ei credere jubebatur Augustinus, etsi eis rationibus, quas

et numeris et oculis suis exploratas habebat, neutiquam cohærerent Manichæi fabulæ, imo prorsus ab eis discreparcnt. Nondum tamen satis compererat, utrum etiam secundum Manichæi verba, vicissitudines longiorum et breviorum dierum atque noctium, et ipsius noctis et diei, et deliquia luminum, et si quid ejusmodi in aliis libris legerat, posset exponi (Ibid., n. 9). Quapropter adventum Fausti, qui honestarum omnium disciplinarum peritissimus et apprime disciplinis liberalibus eruditus habebatur, ardenti studio exspectabat (Ibid., cap. 6, n. 10). Cæteri enim Manichæi solvendis ejus quæstionibus impares, hunc ipsi assidue promittebant, cujus adventu collatoque colloquio, non solum omnes rerum astronomicarum nodi, sed etiam quicumque, vel istis longe intricatiores, ipsius animo possent occurrere, planissime expedirentur. 4. Faustus iste gente Afer , civitate Milevitanus (Contra Faustum, lib. 1, cap. 1), obscuro et egeno patre natus (Ibid., lib. 5, cap. 5), Manichæorum sectam amplexus, inter eos episcopi momen obtinuit (Comf. lib. 5, cap. 3, n. 3). Jactabat se dimisisse patrem, matrem, uxorem, liberos, et cætera omnia, quæ lex evangelica jubet relinquere; aurum et argentum rejecisse, æs in zonis non habere; se quotidiano contentum cibo, de crastino non curare, nec esse sollicitum unde ventrem impleret, aut corpus operiret : denique se pauperem esse, mitem, pacificum, puro corde, lugentem, esurientem, sitientem, persecutiones et odia sustinentem propter justitiam, prædicabat. At notior erat Fausti mollities, iis maxime qui Romæ familiariter eo usi essent, quam ut longa confutatione egeret. Redarguebant scilicet hominis inverecumdiam delicatæ illæ plumæ quibus indormiebat, caprinæ lodices quibus operiebatur, deliciarum denique affluentia omnis, qua non modo Mattariorum severiorem disciplinam, sed etiam domum patris sui hominis pauperis Milevitani fastidire videbatur. Nunc quod attinet ad eam partem vanæ commendationis, qua se ob præstitum veritati patrocinium, persecutiones et odia sustinuisse gloriabatur; dissimulari quidem non potest, pios aliquot viros hæreseos actionem illi intendisse, eoque nomine in jus vocatum, convictumque aut confessum, mitissima pro meritis pœna, eis ipsis qui vocaveramt Catholicis intercedentibus, in quamdam insulam sententia proconsulis Africani cum nonnullis suis gregalibus deportatum esse, unde non multo post, ut erat solita per id tempus erga damnatos indulgentia principium, revocatus fuit (Contra Faustum, lib. 5, capp. 1, 5, 7, 8). Et hæc quidem contigisse videntur ad annum trecentesimum octogesimum sextum, cum ingens Manichæorum multitudo coram Messiano proconsule causam dicere jussa est, atque, uti videri potest, ab eo damnata. 5. Ut Faustus ob mores suos præ cæteris non eminebat; sic aliis Manichæis doctrina et eruditione superior non erat. Nam omnium liberalium disciplinarum, præterquam grammaticæ, rudis atque expers erat; eamque ipsam, in qua excellere videbatur, non quæsitam ex occulto aliquo genere litterarum, sed de medio sumptam tenebat. Verum quia Tullii orationes aliquot, unaque paucissimos Senecæ libros, poetarum etiam nonnulla, ac si quæ essent a suæ sectæ tractatoribus eleganter et ornate scripta, lectitaverat, usu atque exercitatione continua non mediocrem indeptus erat dicendi facultatem, eo ad decipiendum incautos aptiorem, quo magna animi moderatione et naturali quodam lepore condiebatur (Comf. lib. ö, cap. 6, n. f 1). Tametsi enim serius ad dicendi artem accessisset; ut erat tamen ingenio acer et callidus (Contra Faustum, lib. 21, cap. 10), vultu ad modestiam composito, eloquio dulci ac blando (Conf. lib. 5, cap. 6, n. 10), vulgaria quæque ac trita multo suavius multoque jucundius garriebat. 0b eam suaviloquentiam non paucis magnus diaboli laqueus exstitit Catholicis(Ibid., cap. 3, n. 3); suisque multo maximus magister est habitus, quibus eo sapiens ac prudens, quo disertus atque eloquens videbatur. His quibuscumque eloquentiæ præsidiis instructus, librum scribere ausus est, quo adversum Legem et Prophetas et eorum Deum, et Incarnationem Christi lingua sacrilega impie invehitur : ac ne Scripturis Novi Testamenti revincatur, eas quoque falsatas esse his locis, quibus præpediri se posse sentit, præfidenter asseverat. Uum autem liber in Augustini manus pervenisset, eum continuo de verbo ad verbum confutavit : quo factum est ut eumdem librum etiam nunc haberemus. En qualis quantusve fuerit nominatissimus ille Faustus, quem Augustinus toto ferme novennio adeo cupide exspectavit, futurum sperans, ut is quem veluti coelo delapsum hominem celebrabant Manichæi, scrupulum omnem, quo dudum pungebatur, animo evelleret. Quod quidem multo felicius contigit, quam ab eo putabatur : ille enim ipse Faustus, qui multis laqueus mortis e.rstitit, inquit, meum, quo captus eram, relaaeare jam cœperat, nec volens, nec sciens (Ibid., cap. 7, n. 13).

6. Jam Faustus Carthaginem venerat, cum Augustinus annum ætatis ageret undetrigesimum, quem idibus novembris anno Christi trecentesimo octogesimo secundo inierat. Et si vero quam ille de se concitarat exspectationem, haud omni ex parte sustinere tuerique posset; erat ei tamen eloquentia famæ non impar, qua se quoque primo anditu magnopere delectatum fuisse non diffitetur Augustinus. Delectabar autem, ait, et cum multis, vel etiam præ multis laudabam ac efferebam (Ibid., cap. 6, n. 11). Quanquam, ut erat æquus rerum æstimator, uberem illam dicendi facultatem, quam meritis laudibus prosequebatur, acri judicio ab rerum veritate discerneret. Moleste interea ferebat, nullam sibi esse copiam, hominem publica in concione dicentem interpellandi, atque alternis cum eo familiariter disserendi, quo oborientes animo difficultates invicem excuterent. Cum primum vero hujus sese dedit opportunitas, illum cum familiaribus suis frequens convenit, eosque scrupulos qui se angerent, cum eo communicavit. Protuli, inquit, quædam quae me movebant : eaepertus sum prius hominem eaepertem

liberalium disciplinarum, nisi grammaticæ, atque ejus ipsius usitato modo (Conf. lib. 5, cap. 6, n. 1 I). Desperatio exinde ingens, fore unquam ut Faustus eos animi æstus, quibus laborabat Augustinus, sedaret, aut nodos quæstionum quibus præpediebatur exsolveret. Vehementer scilicet cupiebat, rationes mathematicas, quas quidem in philosophorum commentariis legisset, cum iis quæ Manichæi libris continebantur, conferre, explanarique sibi an motus coelestes conversionesque siderum, æque certo ex illius sectæ opinione atque ex astrologorum disciplina explicari possent. Sed ad ea cum ventum esset, Faustus tenuitatis suæ conscius. ac, quod habet Augustinus, non usquequaque imperitus, imperitiæ suæ modeste se excusavit, neque disputationis aleam subire ausus est. Gratior fuit alque acceptior Augustino modesta „illa confessio, quam aliorum ejusdem sectæ inverecunda temeritas, conantium ea docere quæ nescissent unquam. Quam animi moderationem in cæteris quoque subtilioribus ac difficilioribus quæstionibus præ se tulit, constanterque retinuit Faustus; indeque multo plus gratiæ iniit ab eodem Augustino, quam si vel garrula loquacitate Manichæi mendaciis veri speciem induisset, aut etiam inquisitioni plane satisfecisset. Pulchrior enim recte judicanti videbatur ea animi temperantia, quam ipsa rerum de quibus quærebat, aperta cognitio (Ibid., cap. 7, n. 12). Officiose nihilominus atque humaniter Fausto morem gerens Augustinus, aut cum eo familiariter de arte rhetorica disceptare cœpit, aut insimul legere quæ ille in primis audire optaret, aut quæ ejus* ingenii facultati magis congruere sibi viderentur. Deferbuit subinde studium illud ingens, quo flagraverat ii, Manichæi doctrinam, omnisque illico spes concidit reperiendorum in ea secta hominum, qui eas quæstiones enodarent, quibus solvendis celebratissimus ille Faustus impar fuisset. Quamobrem eo cognito, omnem in ea hæresi proficiendi curam abjecit. Fluctuabat animo cunctabundus in eodem luto hæsitans, eaque cunctatio major in dies oboriebatur, ex quo Faustus copiam illi fecerat secum colloquendi, neque porro exspectationi responderat (De Utilitate crededendi, n. 20). Atque hæc videri potest meta novem illorum annorum quibus Manichæis adhæsisse se scribit, uti a nobis superius observatum est (Supra, cap. 6, nn. 4, 5). Quanquam id ætatis haud omnino se ab eorum societate sejunxerit : Sed quasi melius quidquam non inveniens, inquit, e0 qu0 jam qu0quo modo irrueram, contemtus interim esse decreveram, nisi aliquid forte quod magis eligendum esset eluceret. (Confess. lib. 5, cap. 7, n. 13). Sic animo affectus erat, cum relicta Africa Romam petiturus trajecit in Italiam: quod iter cum statim ab habito cum Fausto sermone commemorat (Ibid., cap. 8, n. 14), indicare videtur, id se anno ætatis suæ vigesimo nono vergente, per litterarias forsitan inducias anni trecentesimi octogesimi tertii, suscepisse : quanquan revera nihil obstet quominus susceptum ab ipso sub ineuntem hunc eumdem annum Christi existimetur.

LIBER SECUNDUS.

De Augustini, profectione in Italiam, et de rebus ibi ab eo gestis usque ad suum in Africam reditum.

CAPUT PRIMUM.

1 Augustinus Romam proficiscitur. 2 0cculte ac incita matre. 3 Ibi in morbum indicit periculosum. 4 Inter Manichæos versatur, quænam eum in illorum adhuc secta distinebant. 5 Rhetoricam in Urbe docet.

{. Cum in Italiam transmittere Augustinus animum induxit, eum profecto, quem ex illa navigatione fructum, Deo aspirante, capturus erat, haudquaquam ipse sibi pollicebatur. Romam contendebat, rhetoricam ibi professurus, non spe ductus amplioris emoJumenti et majoris honoris, tametsi et isthæc incentiva, quae amici adhibebant, nonnihil moverent animum : sed hæc præcipua causa et pene sola impulsus, quod audierat quietius Romæ quam Carthagine studere adolescentes, et ordinatiore disciplinæ coercitione sedari. Verum si rem altius repetamus, peculiari Dei nutu dirigebatur, qui occulto consilio et stimulos ei admovebat quibus Carthagine avelleretur, et illecebras quibus Romam attraheretur adjiciebat, ut per varios demum anfractus, ad salutis portum errantem deduceret. Quod ipse agnoscens Augustinus : Et in his, ait, altissimi tui recessus et praesentissima in nos misericordia tua cogitanda et praedicanda est (Confes. lib. 3, cap. 8, n. 14). Eum Messiani proconsulis in Manichæos lata sententia percussum ex Africa profugisse, postmodum objectarunt adversarii (Contra Litt. Petitiani, lib. 3, n. 30): quo commento nullum absurdius. Messiani quippe sententia dicta fuit anno Christi trecentesimo octogesimo sexto : Augustinus autem Mediolani procul dubio erat ante annum trecentesimum octogesimum quintum; cujus rei documentum in promptu habebat ipse, ad eam, ubi necessitas posceret, multorum illustrium virorum testimonio comprobandam instructissimus.

2. Hoc sane iter clanculum suscepit; cum navigarit inscio ipso Romaniano, quicum sua consilia communicare solitus erat, cujus etiam liberos relicta Carthagine deserebat. Eum tamen cui tot tantisque beneficiis obstrictus erat, nisi tum abfuisset, id celaturus fuisse non videtur : quamobrem nec ei vel leviter succensuit Romanianus, nec de pristina benevolentia remisit aliquantum (Contra Academ., lib. 2, m. 3): quippe cui perspectior erat Augustini animus, quam ut adversum se ingratum atque immemorem suspicari posset. Non latuit Monnicam quod Augustinus animo volvebat proficiscendi consilium; quæ cum more matrum, ac multis multo amplius filii consuetudine delectaretur, neque ab eo divelli se æquo animo pati posset (Tagasta an Carthagine decedentem, dubium est), filum insequi constituit, vel ut una secum domum illum reduceret, aut si porro is animum in proposito obfirmaret, comes itineris ei adjungeretur. Finxit tum quidem Augustinus velle se solummodo

amico mox navigaturo adhærere, usque dum portu solvisset : sed eo astu delusa non est pia matris sollicitudo, neque eo adduci potuit, ut sola domum remigraret : quin vehementer redire recusanti vix persuasum est, ut in loco navi proximo ac Cypriani martyris memoriæ sacro eam noctem transigeret. Ea dum ibi orationibus intenta Deum enixius deprecaretur, ut filium navigatione inhiberet, is se clanculo subduxit, atque obsecundantibus ventis Romam navigavit. Quod illa mane cum deprehendisset, tota in miserabiles fletus effusa, moestis vocibus littus omne implevit, nunc suam ipsius orbitatem deplorans, nunc filii fraudem, nunc crudelitatem animo obversans suo. Attamen mitigato aliquantulum animi dolore, sedatior facta, inanibus quibus se defatigabat omissis querelis, rursus ad filii salutem Deo precibus commendandam conversa domum se recepit (Confess. lib. 5, cap. 8, n. 15). 3. Vix Romam adventarat Augustinus, cum ecce gravissimum in morbum incidit: jamque in dies ingravescente mortis periculo proximus erat. Nequidquam tamen de salutaribus undis quibus animæ sordes abluuntur, ab eo cogitabatur : eo enim vesaniæ processerat, ut divinum hoc medicamentum irrideret. Ignara licet pia mater ejus, in quod inciderat filius vitæ discrimen, nihilo segnius pro illo Deum precabatur; cujus precationis interventu convaluisse se, ac vitali lavacro reservatum, non sine memoris animi testificatione, memorat. Non satis eloquor, ait hanc in rem, quid erga me habebat animi, et quanto majore sollicitudine me parturiebat spiritu, quam carne pepererat (Ibid., cap. 9, n. 16). 4. Diversabatur per id tempus Augustinus apud unum ex Manichæorum secta Auditorem, neque solum ejus ipsius aut aliorum Auditorum, sed etiam Electorum consuetudine familiarius utens, quam reliquorum hominum, qui illi hæresi non adhærerent. Etsi vero Manichæorum deliramenta minus, quam ante solitus erat, animose defenderet; eorum tamen familiaritate, quos magno nnmero Roma occultabat, ab inquisitione veri non parum retardabatur. Necdum vero eum errorem exuerat, quo sibi ex eorum sententia videbatur, non se esse qui peccaret, sed quamdam aliam in ipso naturam. Quo figmento sacrilego superbiæ ipsius blandiente, se extra omnem culpam esse, lubenter reputabat. Adhuc enim mihi videbatur, inquit, non esse nos qui peccamus, sed nescio quam aliam in nobis peccare naturam; et delectabar superbiam meam eaetra culpam esse; et cum aliquid mali fecissem, non confiteri me fecisse, ut sanares animam, quoniam peccabat tibi; sed eaecusare eam amabam, et accusare nescio quid aliud, quod mecum esset, et ego non essem (Ibid., cap. 10, n. 18). Erat vero istud longe maximum ac prope solum impedimentum, quominus ex profundo emergeret, quod Deum cogitare non posset ab omni mole corpora secretum; neque quidquam omnino esse existimaret, quod corpus non esset : ex quo principio errores permulti veluti ex corrupto fonte impuri rivuli scaturiebant. Hinc suos adversus Faustum libros hac salubri admonitione conclusit : Dei naturam atque substantiam incommutabilem omnino, omnimo incorruptibilem cogitate, vel credite, et Manichæi continuo non eritis, ut aliquando et Catholici esse possitis (Contra Faust., lib. 33, cap. 9). Retinebat eum insuper desperatio inveniendæ in Ecclesia catholica veritatis, quam Ecclesiam, confictis ad invidiam mendaciis, eo usque suspectam ei reddiderant Manichæi, ut persuasum sibi ab iis fuisse innuat, Catholicos homines credere Deum forma corporea nostræ consimili constare, membris humanis coagmentari, ac carnis lineamentis finiri condecorarique; quod ei turpe creditu cogitatuque videbatur (Conf. lib. 5, cap. 10, n. 20; lib. 6, cap. 2, n. 4). Quæ etiam illum cum Manichæis conjungebat amicitia, segniorem ad aliud certius investigandum efficiebat : cum eorum doctrina contentus esse decrevisset, dum aliquid melius et exploratius occurreret (Ibid., lib. 5, cap. 10, n. 19). Deinde quæ Manichæi in Scripturis divinis reprehendebant, ab Catholicis defendi posse non arbitrabatur: tametsi vehementissime cuperet cum aliquo illorum librorum peritissiino singula conferre, quae quidem in controversia versarentur; ut quæ esset illius ea de re sententia dispicere posset (Ibid., cap. 11, n. 2!). Atque ut spem omnem in ea secta proficiendi dudum abjecerat; ea ipsa quibus, si nihil melius apertiusque reperiret, stare decreverat, jam remissius negligentiusque retinebat : usque adeo ut suum ipsius hospitem fabulis, quas Manichæus in libris suis sparsit, nimio plus tribuentem fidentemque, ab ea credulitate reprimere non dubitarit (Ibid., cap. 10, n. 19). Vixdum tamen bene discussa nube, quam Manichæorum errores ejus animo circumfuderant, sævior rursus incubuit tempestas, conversis ipsius ad Academicorum philosophorum sectam hæsitationemque studiis, quos omnium longe sapientissimos habebat, seu quod ab omni assensu sese cohiberent, seu quod nihil veri ab homine comprehendi posse decrevissent (De Beata vita, n. 4). Ita enim, inquit, et mihi liquido sensisse videbanlur, ut vulgo habentur, etiam illorum intentionem nondum intelligenti (Confes. lib. 5, cap. 10, n. 19). 5. Cæterum uti oratoria professio una aut maxima illi causa fuerat Romam adeundi; ubi e morbo recreatus est, in illud studium sedulo incumbere coepit, congregatis primum domi discipulis, quibus et per quos jam innotuerat. Brevi didicit, juvenum Carthaginensium licentiam Romæ non vigere; sed alteram non leviorem ibi grassari. Certior enim de scholasticorum fraude factus est, qui-ne mercedem penderent, a suo præceptore plerumque transfugæ, facta conspiratione ad alium se transferebant. Turpis illius fraudis, aliunde sibi exitialis, indignitate procul dubio impulsus est, ut de suscipienda, quæ se alibi offerebat, provincia cogitaret (Ibid., cap. 12, n. 22).

CAPUT II.

f Ab Urbis præfecto mittitur Mediolanum ad docendam artem oratoriam. 2 Benigne suscipitur ab Ambrosio, ejusque auditis concionibus a Manichæis discedere, atque in Ecclesia catholica catechumenus manere constituit, donec aliquid sibi certi eluceat.

1. Cum itaque civitas Mediolanensis eloquentiae professore destituta esset, missum est a Mediolano Romam ad Symmachum urbis præfectum, ut illi civitat; professorem provideret, impertita etiam evectione publica. Hanc Augustinus provinciam per eos ipsos Mânichæos quibus, ait,ut carerem ibam, ambivit (Conf. lib. 5, cap. 13, n. 23): nec frustra; postquam enim periculum sui fecisset, ac recitata publice oratione Symmacho sese approbasset, votis potitus, Mediolanum missus est; ubi tum temporis Walentinianus junior aulam ha. bebat (Possid., in Vita August., c. 1). Eo pervenit ante Bautonis consulatum, hoc est, ante annum Christi trecentesimum octogesimum quintum; ac si forte Ro. mam non adventarat nisi exeunte anno trecentesimo octogesimo tertio, Mediolanum commigrare non potuit ante annum trecentesimum octogesimum quartum; quo anno Symmachum praefecturam Urbis gessisse re. perimus. Cæterum Alypius, qui prae Augustino Romam ierat (Conf. lib. 6, cap. 8, n. 13), ibique veterem cum eo amicitiam renovarat firmaratque arctiore vinculo, Mediolanum quoque eum insequi constituit : Ut nec me desereret, inquit Augustinus, et de jure quod didicerat aliquid ageret, secundum votum magis parentum, quam suum (Ibid. cap. 10, n. 16).

2. Mediolanensem Ecclesiam Ambrosius episcopus magna cum sapientiæ tum probitatis fama procurabat (Possid., in Vita August., c. 1) : qui Augustinum ad officiosæ salutationis munus ipsum adeuntem paterno excepit animo, et episcopali charitate complexus est. Ad eum autem, inquit, ducebar abs te nesciens, ut per eum ad te sciens ducerer. Suscepit me paterne ille homo Dei, et peregrinationem meam satis episcopaliter dileaeit. Et eum amare cœpi, primo quidem non tanquam doctorem veri, quod in Ecclesia tua prorsus desperabam, sed tanquam hominem benignum in me. Audiebat eum exinde frequens atque assiduus sermonem ad populum habentem, non eo animo quo par erat, sed ut experiretur an ejus eloquentia infra vel supra famam esset : rerum ipsarum incuriosus, verborum lenocinia, quo. rum suavitate mirifice delectabatur, solummodo captabat. Etsi vero Fausti oratio aliquanto elegantior at. que ad mulcendas aures dulcior illi appareret; nulla tamen, se judice, de gravitate atque eruditione inter utrumque comparatio erat (Conf. lib. 5, cap. 13, n. 23). Itaque sensim sine sensu veritas ejus animo illabebatur. Attentiorem eum reddebat illa ipsa hæresis, cujus præceptis imbutus erat : et ideo cæteris suspensior aderat, ne quid vel pro ipsa vel contra ipsam diceretur. Et prævenit Dei liberatoris clementia, sui sacerdotis Ambrosii cor pertractantis, ut contra illum erro. rem incidentes Legis quæstiones dissolveret (Possid., ô Vita August., cap. 1). Narrat hæc ipse fuse atque eleganter Augustinus in hunc modum : Cum enim non

« PoprzedniaDalej »