Obrazy na stronie
PDF

pisse. Nam nescio qua impellente natura, vel, ut verius dicam, Deo, etiam nesciens quomodo refellendi essent, tamen eis nimis adversabar. 45. Hic Licentius: Ego, inquit, illos nondum desero. Ergo, ait Trygetius, dissentis a nobis? Numquidnam, ille inquit, vos ab Alypio dissentitis? Cui ego: Non dubito, inquam, qnin si adesset Alypius, huic ratiunculae cederet. Non enim tam absurde sentire poterat, ut aut beatus ille 1 videretur, qui tantum bonum animi, quod ardentissime vellet habere, non haberet, aut illos nolle invenire veritatem, aut eum qui beatus non sit esse sapientem: nam his tribus, quasi melle, farre, atque nucleis, illud quod metuis, gustare, confectum est. Illene, inquit, huic tam pravæ puerorum illecebræ cederet, Academicorum tanta ubertare deserta, qua inundante hoc nescio quid breve aut obruetur, aut pertrahetur? Quasi vero, inquam, longum aliquid mos quæramus, præsertim adversus Alypium: nam non mediocriter parva ista esse fortia et utilia, satis sibi ipse de suo corpore argumentaretur. Tu autem qui elegisti de absentis auctoritate pendere, quid horum non probas? Utrum beatum non esse, qui quod vult non habet? an illos negas velle habere inventam veritatem, quam vehementer inquirnnt? an videtur tibi quisquam sapiens non beatus? Prorsus beatus est, inquit, qui quod vult non habet, quasi stomachanter arridens. Quod cum juberem ut scriberetur: Non dixi, inquit exclamans. Quod item cum annuerem scribi: Dixi, inquit. Atque ego semel praeceperam ut nullum verbum præter litteras funderetur. Ita adolescentem inter verecundiam atque constantiam exagitatum tenebam. 16. Sed cum his verbis eum jocantes, quasi ad vescendam particulam suam provocaremus, animadverti cæteros rei totius ignaros, sed scire cupientes quid inter nos solos tam jucunde ageretur, sine risu nos intueri. Qui mihi prorsus similes wisi sunt, quod plerumque fieri solet, iis qui cum epulantur inter avidissimos rapacissimosque convivas, a rapiendo vel gravitate sese abstinent, vel pudore terrentur. Et quia ego invitaveram, et magni cujusdam hominis personam, atque ut totum explicem, veri hominis etiam in illis epulis invitatorem gerebam, sustinere non potui, conmovitque me * illa inæqualitas mensae nostræ et discrepantia. Arrisi matri. Atque illa liberrime quod minus habebant, quasi de suo cellario promendum imperans: Jam dic nobis, inquit, et redde qui sint isti Academici, et quid sibi velint? Cui breviter cum exposuissem aperteque, ita ut nemo illorum ignarus abscederet: Isti homines, inquit, caducarii sunt (quo nomine vulgo apud eos vocantur, quos comitialis morbus subverfit), et simul surrexit ut abiret; atque hic omnes læti ac ridentes, interposito fine discessimus.

1 Illi, juxt Era. Lov. M.

2 Mss. undecim : In illis epulis invitatorem sustinere docuisti, commovit me; ad quám lectionem prope accedunt alii duo qui ferunt, sustimebam docti, commovit me. Forteam docuérat Theodorus cui tratandæ res essent cum imperitioribus in ejuscemodi colloquiis. Id quod suspicari licet ex lib. 1 de 0rdine, cap. 11.

CAPUT III. — Disputatio secundæ diei. Quis Deum ha. beat eo modo ut beatus sit. Spiritus immundus duo. bus modis appellari solet. 17. Postridie autem cum item post prandium, sed aliquanto quam pridie serins, iidem ibidemque consedissemus : Tarde, inquam, venistis ad convivium: quod vobis non cruditate accidisse arbitror, sed paucitatis ferculorum securitate; quod non tam mature aggrediendum visum est, quod cito vos peresuros putastis. Non multum enim reliquiarum credendum erat remansisse,ubi die ipso atque solemnitate tam eriguum repertum erat. Fortasse recte. Sed quid vobis praeparatum sit, ego quoque vobiscum nescio. Alius est enim qui omnibus cùm omnes *, tum maxime tales epulas praebere non cessat : sed nos ab edendo, vel imbecillitate, vel saturitate, vel negotio plerumque cessamus : quem manentem in honinibus beatos eos faccre, inter nos heri, ni fallor, pie constanterqueconvenerat. Nam cum ratio demonstrasset eum beatum esse qui Deum haberet, nec huic quisquam vestrum sententiæ restitisset, quæsitum est quisnam vobis videretur Deum habere. De qua re, si bene memini, tres sententiæ dictæ sunt. Nam parti placuit, Deum habere illum qui ea faceret quæ Deus vellet. Quidam autem dixerunt quod is Deum haberet, qui bene viveret. Reliquis vero in eis Deus esse visus est, in quibus qui immundus appellatur, spiritns non est. 18. Sed fortasse omnes diversis verbis unum idemque sensistis. Nam si duo prima consideremus, et omnis qui bene vivit, ea facit quæ vult Deus; et omnis qui ea facit quæ vult Deus, bene vivit; nec quidquam est aliud bene vivere, quam ea facere quæ Deo placeant : nisi quid vobis aliud videtur. Assentiebantur. Tertium vero illud paulo diligentis considerandum est, propterea quod ritu castissimorum sacrorum spiritus immundus *, quantum intelligo, duobus modis appellari solet : vel ille qui extrinsecus invadit animam sensusque conturbat, et quemdam nominibus infert furorem ; cui excludendo qui pr* sunt, manum imponere vel exorcizare dicuntur, h* est, per divina eum adjurando expellere: aliter autem dicitur spiritus immundus, omnis omnino anima immunda ; quod nihil est aliud quam vitiis et erroribus inquinata. Itaque abs te quæro, tu puer, qui forta* aliquanto sereniore ac purgatiore spi*itu istam sei' tentiam protulisti, quis tibi videatur immundum sp* ritum non habere : illene qui dæmonem non hal* quo vesani homines fieri solent; an ille qui anima" suam a vitiis omnibusque peccatis mundavit? Is mihi videtur, inquit, immundum spiritum non habere,'" caste vivit. Sed castum, inquam, quem vocas? eum"* qui nihil peccat, an eum qui ab illicito tantum co"" bitu temperet? Quomodo, inquit, castus potest ***

1 Qui omnibus vel communes, juxta Er. Vel cum 0""° juxta Lov. M.

2 In prius Edd. legitur: Quod ritu castissimorum sacrorumque spirituum spiritus immundus,etc., minus beue, ut infelligitur satis ex re subjecta et ex Mss. quos sequi! Hic mempe castissimorumi sacrorum nomine commieudali tur sacramenta initiorum.

qui ab illicito tantum concnbitu abstinens sese, cæteris peccatis non desinit inquinari? Ille est vere castus, qui Deum attendit, et ad ipsum solum se tenet. Quæ verba pueri sicut dicta erant, cum conscribi mihi placuisset: Is ergo, inquam, necesse est ut bene vivat, et qui bene vivit necessario talis est; nisi quid tibi aliud videtur. Concessit cum cæteris. Ergo una est hic, inquam, dicta sententia. 19. Sed illud a vobis paululum quæro, velitne Deus ut homo Deum quærat? Dederunt. Item quæro; numquidnam possumus dicere, illum qui Deum quærit, male vivere? Nullo modo, dixerunt. Etiam hoc tertium respondete; spiritus immundus potestne Deum quærere? Negabant, aliquantum dubitante Navigio, qui postea cæterorum vocibus cessit'. Si igitur, inquam, qui Deum quærit, id facit quod Deus vult, et bene vivit, et spiritum immundum non habet; qui autem Deum quærit, nondum habet Deum : non igitur quisquis aut bene vivit, aut quod vult Deus facit, aut spiritum immundum non habet, continuo Deum habere credendus est. Hic cum se cæteri concessionibus suis deceptos riderent, postulavit mater, cum diu stupida fuisset, ut ei hoc ipsum quod conclusionis necessitate intorte dixeram, explicando relaxarem atque solverem. Quod cum factum esset: Sed nemo, inquit, potest pervenire ad Deum, nisi Deum quæsierit. Optime, inquam. Tamen qui adhuc quærit, nondum ad Deum pervenit, etiamsi bene vivit. Non igitur quisquis bene vivit, Deum habet. Mihi, inquit, videtur Deum nemo non habere: sed eum qui bene vivit, habet propitium; qui male, infestum. Male igitur, inquam, hesterno die concessimus eum beatum esse qui Deum habet: siquidem omnis homo Deum habet, nec tamen omnis homo beatus est. Adde ergo, inquit, propitium. 20. Saltem, inquam, hoc inter nos satis constat, eum beatum esse qui habet propitium Deum? Vellem, inquit Navigius, consentire : sed illum vereor qui adhuc quærit; præsertim ne concludas beatum esse * Academicum, qui hesterno sermone, vulgari quidem et male latino, sed aptissimo sane, ut mihi videtur, verbo caducarius nominatus est. Non enim possum dicere homini Deum quærenti adversum Deum esse: quod si dici nefas est, propitius erit; et qui propitium Deum habet, beatus est. Beatus ergo erit ille qui quærit: omnis autem quærens nondum habet quod vult. Erit igitur beatus homo qui quod vult non habet, quod heri nobis omnibus videbatur absurdum; unde credebamus Academicorum tenebras esse discussas. Quare jam de nobis Licentius triumphabit; nihilque illa dulcia, quæ contra valetudinem meam temere accepi, has de me poenas exigere, quasi prudens medicus admonebit. 21. Hic cum etiam mater arrisisset: Ego, inquit Trygetius, non concedo continuo Deum adversari cui non sit propitius, sed esse aliquid medium puto. Cui ego: Istum tamen hominem, inquam, medium, cui nec Deus propitius est nec infestus, Deum quoquo modo habere concedis? Hic cum ille cunctaretur: 1 Quatuor Mss., vultibus cessit.

PATROL. XXXII.

Aliud est, inquit mater, Deum habere, aliud non esse sine Deo. Quid ergo, inquam, melius est; utrum habere Deum, an non esse sine Deo? Quantum, inquit, possum intelligere, ista est sententia mea: qni bene vivit, habet Deum, sed propitium ; qui male, habet Deum, sed adversum. Qui autem adhuc quærit, nondumque invenit, neque propitium neque adversum, sed non est sine Deo. Hæccine, inquam, vestra etiam sententia est? Hanc esse dixerunt. Dicite mihi, quæso, inquam : non vobis videtur esse homini Deus propitius cui favet? Esse confessi sunt. Non ergo, inquam, favet Deus quærenti sese homini ? Responderunt : Favet. Habet igitur, inquam, qui Deum quærit, Deum propitium; et omnis qui habet Deum propitium, beatus est. Beatus est ergo et ille qui quærit. Qui autem quærit, nondum habet quod vult. Erit igitur beatus qui quod vult non habet. Prorsus, inquit mater, non mihi videtur beatus esse qui quod vult non habet. Ergo, inquam, non omnis qui habet Deum propitium, beatus est. Si hoc cogit ratio, inquit, non possum negare. Ista igitur, inquam, distributio erit, ut omnis qui jam Deum invenit et propitium Deum habeat, et beatus sit: omnis autem qui Deum quærit propitium Deum habeat, sed nondum sit beatus; jamvero quisquis vitiis atque peccatis a Deo se alienat, non modo beatus non sit, sed ne Deo quidem vivat propitio. 22. Quod cum placuisset omnibus : Bene habet, inquam ; sed adhuc illud vereor, ne vos moveat quod jam superius concesseramus, miserum esse quisquis beatus non sit : cui consequens erit esse miserum hominem qui propitium tenet Deum, quem adhuc Deum quærentem nondum diximus esse beatum. An vero, quod ait Tullius, multorum in terris prædiorum dominos divites appellamus; omnium virtutum possessores pauperes nominabimus? Sed illud videte, utrum quomodo verum est quod omnis egens miser sit, ita sit verum quod omnis miser egeat. Ita enim erit verum nihil aliud esse miseriam quam egestatem, quod me nunc, cum diceretur, laudare sensistis. Hoc autem hodie longum est ut quæramus; quare peto ne fastidio vobis sit ad istam mensam cras etiam convenire. Quod cum omnes se libentissime habere dixissent, surreximus. CAPUT IV. Disputatio tertiæ diei. De quæstione pridie proposita dicendum. Miser est omnis qui eget. Sapiens porro aliquo non eget. An omnis qui miser est, egeat. Animi egestas. Animi plenitudo. Quis dcmum sit beatus. 23. Tertius autem dies disputationis nostræ, matutinas nubes quæ nos cogebant in balneas, dissipavit tempusque pomeridianum candidissimum reddidit. Placuit ergo in pratuli propinqua descendere, atque omnibus nobis ubi commodum visum est considentibus, reliquus ita sermo peractus est. Omnia pene, inquam, quæ interroganti mihi concedi a vobis volui, habeo ac teneo: quare hodierno die, quo possimus tandem hoc nostrum convivium aliquo intervallo dierum distinguere, aut nihil, aut non multum erit, ut

(Trente-une.)

opinor, quod mihi vos respondere necesse sit. Dictum enim erat a matre, nihil aliud esse miseriam quam egestatem, convenitque inter nos, omnes qui egeant miseros esse. Sed utrum omnes etiam miseri egeant, monnulla quæstio est, quam hesterno die non potuimus explicare. Hoc autem ita se habere, si ratio demonstraverit, perfectissime inventum est qui sit beatus : erit enim ille qui non eget. 0mnis enim non miser, beatus est. Beatus est ergo qui egestate caret, si quam dicimus egestatem, eamdem miseriam esse constiterit.

24. Quid enim, ait Trygetius? non potest ex eo jam confici, omnem non egentem beatum esse, quo manifestum est omnem qui egeat esse miserum ? Nam concessisse nos memini, nihil esse medium inter miserum et beatum. Aliquidne, inquam, inter mortuum et vivum tibi medium videtur esse ? nonne omnis homo aut vivus aut mortuus est? Fateor, inquit, neque hic esse aliquid medium : sed quorsum istud? Quia, inquam, etiam istud te fateri credo, omnem qui ante annum sepultus est, esse mortuum. Non negabat. Quid? omnis qui ante annum sepultus non est, vivit? Non, ait, sequitur. Ergo, inquam, non sequitur ut si omnis qui eget miser est, omnis qui non eget sit beatus, quamvis inter miserum et beatum, ut inter vivum et mortuum, medium nihil inveniri queat.

25. Quod cum aliqui eorum paulo tardius intellexissent, me id quibus potui verbis ad eorum sensum accommodatis aperiente atque versante : Ergo, inquam miserum esse omnem qui egeat, dubitat nemo: nec nos terrent quædam sapientium corpori necessaria. Non enim eis eget ipse aniumus, in quo posita est vita beata. Ipse enim perfectus est; nullus autem perfectus aliquo eget : et quod videtur corpori necessarium sumet, si adfuerit; si non adfuerit, non eum istarum rerum franget inopia. Omnis namque sapiens fortis est; nullus autem fortis aliquid metuit. Non igitur metuit sapiens aut mortem corporis, aut dolores, quibus pellendis vel vitandis vel differendis sunt necessaria illa, quorum ei potest contingere inopia. Sed tamen non desinit eis bene uti, si ipsa non desunt. Verissima est enim illa sententia:

Nam tu quod vitare possis stultum admittere est. (Terent. in Eunucho, act. 4, scen. 6.) Vitabit ergo mortem ac dolorem, quantum potest et quantum decet; ne si minime vitaverit, non ex eo miser sit quia hæc accidunt, sed quia vitare cum posset, noluit: quod manifestum stultitiæ signum est. Erit ergo ista non vitans, non earum rerum perpessione, sed stultitia miser. Si autem non valuerit evitare, cum id sedulo ac decenter egerit, non eum ista irruentia miserum facient. Etenim et illa ejusdem comici sententia non minus vera est: Quoniam non potest id fieri quod vis, Id velis quod possit. (Id. in Andria, act. 2, scem. 1.)

Quomodo erit miser, cui nihil accidit præter voluntatem? Quia quod sibi videt non posse provenire, non petest velle. Habet enim rerum certissimarum volun

tatem, id est, ut quidquid agit, non agat nisi ex virtutis quodam præscripto et divina lege sapientiæ, quæ nullo ab eo pacto eripi possunt. 26. Jam nunc videte, utrum etiam omnis qui miser est, egeat. Nam huic sententiæ concedendæ difficultatem illa res facit, quod multi in magna fortuitarum rerum copia constituti sunt, quibus ita facilia sunt omnia, ut ad eorum nutum præsto sit quidquid cupiditas poscit. Difficilis quidem ista vita est. Sed fingamus aliquem talem, qualem Tullius fuisse dicit Oratam. Quis enim facile dicat 0ratam ' egestate laborasse, hominem ditissimum, amoenissimum, deliciosissimum, cui neque ad voluptatem quidquam defuit, neque ad gratiam, neque ad bonam integramque valetudinem? Nam et prædiis quæstuosissimis et amicis jucundissimis, quantum libuit, abundavit; et illis omnibus aptissime ad salutem corporis usus est, ejusque (ut breviter totum explicem) omne institutum voluntatemque omnem successio prospera consecuta est. Sed fortasse inquiet aliquis vestrum, plus illum quam habebat, habere voluisse. Hoc ignoramus. Sed quod satis est quæstioni, faciamus eum non desiderasse amplius quam tenebat. Videturae vobis eguisse? Etiamsi concedam, inquit Licentius, nihil eum desiderasse, quod in homine non sapiente nescio quomodo accipiam; metuebat tamen, erat enim vir, ut dicitur, ingenii non mali, ne illa omnia sibi vel uno adverso impetu raperentur. Non enim magnum erat intelligere, talia cuncta, quantacumque essent, esse sub casibus constituta. Tum ego arridens : Vides, inquam, Licenti, fortunatissimum istum hominem a beata vita ingenii bonitate impeditum. Quo enim erat acutior, eo videbat illa omnia se posse amittere; quo metu frangebatur, illudque vulgare satis asserebat: lnfidum hominem malo suo esse cordatum. 27 Hic cum et ille et cæteri arrisissent: Illud tamen, inquam, diligentius attendamus, qui etsi timuit iste, non eguit: unde quæstio est. Egere est enim in non habendo, non in timore amittendi quæ habeas. Erat autem iste miser, quia metuebat, quamvis non egeret. Non igitur omnis qui miser est, eget. Quod cum approbavisset cum cæteris etiam ipsa cujus sententiam defendebam, aliquantulum tamen addubitans : Nescio, inquit, tamen, et nondum plene intelligo quomodo ab egestate possit miseria, aut egestas a miseria separari. Nam et iste qui dives et locuples erat, et nihil, ut dicitis, amplius desiderabat; tamen quia metuebat, ne amitteret egebat sapientia. Ergone hunc egentem diceremus, si egeret argento et pecunia ; cum egeret sapientia, non diceremus? Ubi cum omnes mirando exclamassent, me ipso etiam non mediocriter alacri atque læto, quod ab ea potissimum dictum esset quod pro magno de philosophorum libris, atque ultimum proferre paraveram: Videtisne, inquam, aliud esse multas variasque d0ctrinas, aliud animum attentissimum in Deum? Nam unde ista quæ miramur, nisi inde procedunt? Ilic

1 Mss. octo cum Bad. et Am. constanter habent, 0ratum.

Licentius lætus exclamans : Prorsus, inquit, nihil verius, nihil divinius dici potuit. Nam et major et miserabilior egestas nulla est, quam egere sapientia; et qui sapientia non eget, nulla re omnino egere potest. 28. Est ergo animi egestas, inquam, nihil aliud quam stultitia. Hæc est enim contraria sapientiæ, et ita contraria ut mors vitæ, ut beata vita miseræ; hoc est, sine aliquo medio. Nam ut omnis non beatus homo miser est, omnisque homo non mortuus vivit; sic omnem non stultum manifestum est esse sapien— tem. Ex quo et illud jam licet videre, non ex eo tantum Sergium 0ratam fuisse miserum, quod timebat ne fortunæ illa munera amitteret, sed quia stultus erat. Quo fit ut miserior esset, si tam pendulis nutantibusque iis quæ bona putabat, nihil omnino me— tuisset. Esset enim non fortitudinis excubiis, sed mentis sopore securior, et altiore stultitia demersus miser. At se omnis qui caret sapientia magnam patitur egestatem, omnisque compos sapientiæ nihilo eget, sequitur ut stultitia sit egestas. Ut autem omnis stultus miser, ita omnis miser stultus est. Ergo ut omnis egestas miseria, ita omnis miseria egestas esse comvincitur 29. Quam conclusionem Trygetius cum se parum intellexisse diceret: Quid, inquam, inter nos ratione convenit? Eum egere, inquit, qui sapientiam non habeat. Quid est ergo, inquam, egere? Sapientiam, inquit, non habere. Quid est, inquam, sapientiam non habere ? Hic cum taceret, nonne hoc est, inquam, habere stultitiam ? Hoc, inquit. Nihil est ergo aliud, inquam, hahere egestatem, quam stultitiam ; ex quo jam necesse est egestatem alio verbo nominari, quando stultitia nominatur. Quanquam nescio quomodo dicamus, Habet egestatem, aut, habet stultitiam. Tale est enim ac si locum aliquem, qui lumine careat, dicamus habere tenebras : quod nihil est aliud quam lumen non habere. Non enim tenebræ quasi veniunt aut recedunt ; sed carere lumine hoc ipsum est jam tenebrosum esse, ut carere veste hoc est esse nudum. Non enim veste accedente veluti aliqua res nobilis nuditas fugit. Sic ergo dicimus aliquem habere egestatem, quasi dicamus habere nuditatem. Egestas enim verbum est non habendi. Quamobrem, ut quod volo explicem sicut possum, ita dicitur, Habet egestatem ; quasi dicatur, Habet non habere. Itaque, si stultitiam ipsam veram et certam egestatem esse monstratum est, vide jam quæstionem quam susceperamus, utrum soluta sit. Dubitabatur enim inter nos, utrum cum appellaremus miseriam, nihil aliud quam egestatem nominaremus. Dedimus autem rationem, recte stultitiam vocari egestatem. Sicut ergo et omnis stultus miser, et omnis miser stultus est ; ita necesse est non solum omnem qui egeat miserum, sed etiam omnem qui miser sit egentem esse fateamur. At si ex eo quod et omnis stultus miser est, et omnis miser stultus est, conficitur stultitiam esse miseriam ; cur non ex eo quod et quisquis eget miser, et quisquis miser est egeat, nihi aliud miseriam quam egestatem esse conficimus?

30. Quod cum omnes ita esse faterentur. Illud jam, inquam, sequitur, ut videamus quis non egeat : is enim erit sapiens et beatus. Egestas autem stultitia est, egestatisque nomen : hoc autem verbum sterilitatem quandam et inopiam solet significare. Attendite, quæso, altius, quanta cura priscorum hominum, sive omnia, sive quod manifestum est, quædam verba creata sunt, earum rerum maxime quarum erat notitia pernecessaria. Jam enim conceditis omnem stultum egere, et omnem qui egeat stultum esse : credo vos etiam concedere animum stultum esse vitiosum, omniaque animi vitia uno stultitiæ nomine includi. Primo autem die hujus disputationis nostræ nequitiam dixeramus esse ab eo dictam quod nec quidquam sit, cui contrariam frugalitatem a fruge fuisse nominatam. Ergo in iis duobus contrariis, hoc est frugalitate atque nequitia, illa duo videntur eminere, esse et non esse. Egestati autem de qua quæstio est, quid putamus esse contrarium ? Hic cum aliquantum cunctarentur : Si dicam, inquit Trygetius, divitias; video his paupertatem esse contrariam. Est quidem, inquam, vicinum. Nam paupertas et egestas unum atque idem accipi solent. Tamen aliud verbum inveniendum est, ne meliori parti desit unum vocabulum, ut cum illa pars paupertatis et egestatis nomine abundet, ex hac parte solum opponatur divitiarum nomen. Nihil enim absurdius quam ut hic sit egestas vocabuli, ubi est ocntraria pars egestati. Plenitudo, inquit Licentius, si dici potest, videtur mihi recte opponi egestati. 31. Postea, inquam, de verbo quæremus fortasse diligentius. Non enim hoc curandum est in inquisitione veritatis. Quamvis enim Sallustius lectissimus pensator verborum, egestati opposuerit opulentiam (Sallustius, de Bello Catilin.); tamen accipio istam plenitudinem. Non enim hic grammaticorum formidine laborabimus *, aut metuendem est ne ab eis castigemur, quod incuriose utimur verbis,qui res suas nobis ad utendum dederunt (a). Ubi cum arrisissent: Ergo, quia mentes vestras, inquam, cum intenti estis in Deum, velut quædam oracula non contemnere statui, videamus quid sibi velit hoc nomen ; nam nullum accommodatius esse arbitror veritati. Plenitudo igitur et egestas contraria sunt: at etiam hic similiter, ut in nequitia et frugalitate, apparent illa duo, esse et non esse. Et si egestas est ipsa stultitia, plenitudo erit sapientia. Merito etiam virtutum omnium matrem multi frugalitatem esse dixerunt. Quibus consentiens Tullius etiam in populari oratione ait : Ut volet quisque accipiat : ego tamen frugalitatem, id est modestiam et temperantiam, virtutem esse maæimam judico (Orat. pro Dejotaro). Prorsus doctissime ac decentissime : consideravit enim frugem, id est illud quod esse dicimus, cui est non esse contrarium. Sed propter vulgarem loquendi consuetudinem, qua frugalitas quasi parcimonia dici solet duobus consequentibus quid senserit, illustravit, subjiciendo modestiam

1 Ita Mss. At prius excusi habent : Non enim nec hicgrammaticorum formidine liberabimur. - - - (a) Verecundi grammatici beneficium subindicat.

et temperantiam: et hæc duo verba diligentius attendamus. 32. Modestia utique dicta est a modo, et a temperie temperantia. Ubi autem modus est atque temperies, nec plus est quidquam nec minus. Ipsa est igitur plenitudo, quam egestati contrariam posueramus, multo melius quam si abundantiam poneremus. In abundantia enim intelligitur affluentia et quasi reinimium exuberantis effusio. Quod cum evenit ultra quam satis est, etiam ibi desideratur modus, et res quæ nimia est, modo eget. Ergo nec ab ipsa redundantia egestas aliena est ; a modo autem et plus et minus aliena sunt. Ipsam etiam opulentiam si discutias, invenies eam nihil aliud tenere quam modum. Nam non nisi ab ope dicta est opulentia. Quomodo autem opitulatur, quod nimium est, cum incommodius sit sæpe quam parum? Quidquid igitur vel parum vel nimium est, quia modo eget, obnoxium est egestati. Modus ergo animi sapientia est. Etenim sapientia contraria stultitiæ non negatur, et stultitia egestas, egestati autem contraria pienitudo. Sapientia igitur animi in sapientia est. Unde aliud præclarum est, et non immerito diffamatur hoc primum in vita esse utile : Ut me quid nimis. (Terent. in Andria, act. 1, scen. 1.) 33. Dixeramus autem in exordio hodiernæ disputationis nostræ, quod si inveniremus nihil aliud esse miseriam quam egestatem, eum beatum esse fateremur, qui non egeret. Est autem inventum : ergo beatum esse nihil est aliud quam non egere, hoc est esse sapientem. Si autem quæritis quid sit sapientia (nam et ipsam ratio, quantum in præsentia potuit, evolvit atque eruit); nihil est aliud quam modus animi, hoc est, quo sese animus librat, ut neque excurrat in nimium, neque infra quam plenum est coarctetur. Excurrit autem in luxurias, dominationes, superbias, cæteraque id genus, quibus immoderatorum miserorumque animi sibi lætitias atque potentias comparari putant. Coarctatur autem sordibus, timoribus, moerore, cupiditate, atque aliis, quæcumque sunt, quibus homines miseros etiam miseri confitentur. Cum vero sapientiam contemplatur inventam, cumque ut hujus pueri verbo ular, ad ipsam se tenet, nec se ad simulacrorum fallaciam, quorum pondus amplexus a Deo suo cadere atque demergi solet, ulla commotusinanitate convertit ; nihil immoderationis, et ideo nihil egestatis, nihil igitur miseriæ pertimescit. Habet ergo modum suum, id est sapientiam, quisquis beatus est. 34. Quæ est autem dicenda sapientia, nisi quæ Dei Sapientia est ? accepimus autem etiam auctoritate divina, Dei Filium nihil esse aliud quam DeiSapientiam (I Cor. 1, 24): et est Dei Filius profecto Deus. Deum habet igitur quisquis beatus est : quod omnibus nobis jam ante placuit, cum hoc convivium ingressi sumus. Sed quid putatis esse sapientiam, nisi veritatem ? Etiam hoc enim dictum est: Ego sum Veritas (Joan. xiv, 8). Veritas autem ut sit, fit per aliquem summum modum, a quo procedit, et in quem se perfecta convertit. Ipsi autem summo modo nullus

alius modus imponitur: si enim summus modus per summum modum modus est, per seipsum modus est, Sed etiam summus modus necesse est ut verus mo. dus sit. Ut igitur, veritas modo gignitur, ita modus veritate cognoscitur. Neque igitur veritas sine modo. neque modus sine veritate unquam fuit. Quis est Dei filius? Dictum est, Veritas. Quis est qui non habet patrem, quis alius quam summus modus? Quisquis igitur ad summum modum per veritatem venerit, beatus est. Hoc est animo Deum habere, id est Deo frui. Cæ. tera enim quamvis a Deo habeantur, non habent Deum. 35. Admonitio autem quædam, quæ nobiscum agit, ut Deum recordemur, ut eum quæramus, ut eum pulso omni fastidio sitiamus, de ipso ad nos fonte veritatis emanat. Hoc interioribus luminibus nostris jubar sol ille secretus infundit. Hujus est verum omne quod loquimur, etiam quando adhuc vel minus sanis vel repente apertis oculis audacter converti, et totum intueri trepidamus : nihilque aliud etiam hoc apparet esse quam Deum, nulla degeneratione impediente perfectum. Nam ibi totum atque omne perfectum est, simulque est omnipotentissimus Deus. Sed tamen quamdiu quærimus, nondum ipso fonte, atque utillo verbo utar, plenitudine saturati, nondum ad n0strum modum nos pervenisse fateamur : et ideo, quamvis jam Deo adjuvante, nondum tamen sapientes ac beati sumus. Illa est igitur plena satietas animorum, hæc est beata vita, pie perfecteque cognoscere a quo inducaris in veritatem, qua veritate perfruáris, per quid connectaris summo modo '. Quæ tria unum Deum intelligentibus unamque substantiam, exclusis vanitatibus variæ superstitionis, ostendunt. Hic mater recognitis verbis quæ suæ memoriæ penitus inhærebant, et quasi evigilans in fidem suam, versum illum sacerdotis nostri : Fove precantes, Trinitas, (Ambrosius in hym., Deus creator omnium. læta effudit, atque subjecit : Hæc est nullo ambigente beata vita, quæ vita perfecta est, ad quam nos festinantes posse perduci, solida fide *, alacri spe, flagrante charitate præsumendum est. 36. Ergo, inquam, quoniam modus ipse nos admonet, convivium aliquo intervallo dierum distinguere, quantas pro viribus possum gratias ago summo et vero Deo Patri, Domino liberatori animarum : deinde vobis qui concorditer invitati, multis etiam me cum; lastis muneribus. Nam tantum in nostrum sermonem contulistis, ut me negare non possim, ab invitatis meis esse satiatum. Ilic omnibus gaudentibus et laudantibus Deum : Quam vellem, inquit Trygetius, hoc modo nos quotidie pasceres. Modus, inquam, ille ubique servandus est, ubique amandus, si vobis cofi est ad Deum reditus noster. His dictis, facto disputationis fine, discessimus.

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »