Obrazy na stronie
PDF
ePub

faciat adolescens? At illi probabile est. Nam si ex alieno probabili vivimus, nec tu debuisti administrare rempublicam; quia Epicuro visum est non esse faciendum. Adulterabit igitur ille juvenis conjugem alienam: qui deprehensus si fuerit, ubi te inveniet a quo defendatur? Quanquam etiam si inveniat, quid dicturus es? Negabis profecto. Quid si tam clarum est, ut frustra inficiere? Persuadebis nimirum, tanquam in Cumano gymnasio atque adeo Neapolitano, nihil eum peccasse, imo etiam nec errasse quidem. Non enim faciendum esse adulterium pro vero sibi persuasit; probabile occurrit, secutus est, fecit: aut fortasse non fecit, sed fecisse sibi visus est. Iste autem maritus, homo fatuus, perturbat omnia litibus pro uxoris castitate proclamans, cum qua forte nunc dormit, et nescit. Hoc illi judices si intellexerint, aut negligent Academicos, et tanquam crimen verissimum punient; aut eisdem obtemperantes, verisimiliter hominem probabiliterque damnabunt, ut jam quid agat iste patronus prorsus ignoret. Cui enim succenseat non habebit, cum omnes se nihil errasse dicant; quando non assentientes, id quod visum est, probabile fecerint. Ponet igitur personam patroni, et philosophi consolatoris suscipiet : ita facile adolescenti, qui jam tantum in Academia profecerit, persuadebit ut se tanquam in somnis putet esse damnatum. Sed vos me jocari arbitramini: liquet1 dejerare per omne divinum (Lib. I Retract. cap. 1, n. 4), nescire me prorsus quomodo iste peccaverit ; si quisquis id egerit quod probabile videtur, non peccat. Nisi forte in totum aliud esse dicunt errare, aliud peccare; seque illis præceptis egisse ne erremus, peccare autem nihil magnum esse duxisse.

36. Taceo de homicidiis, parricidiis, sacrilegiis, omnibusque omnino, quæ fieri aut cogitari possunt, flagitiis aut facinoribus, quæ paucis verbis, et quod est gravius, apud sapientissimos judices defenduntur: Nihil consensi, et ideo non erravi. Quomodo autem non facerem quod probabile visum est? Qui autem non putant ista probabiliter posse persuaderi, legant orationem Catilinæ, qua patriæ parricidium, quo uno continentur omnia scelera, persuasit (Sallust., de Bello Catil., cap. 12). Jam illud quis non ridet? Ipsi dicunt, nihil se in agendo sequi nisi probabile, et quærunt magnopere veritatem, cum eis sit probabile non posse inveniri. O mirum monstrum! Sed hoc omittamus, minus id ad nos, minus ad vitæ nostræ discrimen, minus ad fortunarum periculum pertinet. Illud est capitale, illud formidolosum, illud optimo cuique metuendum, quod nefas omne, si hæc ratio probabilis erit, cum probabile cuiquam visum fuerit esse faciendum, tantum nulli quasi vero assentiatur, non solum sine sceleris, sed etiam sine erroris vituperatione committat. Quid ergo? Hæc illi non viderunt? Imo solertissime

1 Lov., libet. Restituitur ex Am., Er. et Mss., liquet dejerare; quod jam in lib. 1 Retract. c. 1 annotavimus usurpatum esse ex Terentio. Hunc nempe atque alios politioris latinitatis auctores æmulari amabat Augustinus, in his litteris jam quidem servientibus Deo, sed adhuc super«biæ scholam tanquam in pausatione 'anhelantibus, » ut ipse ait lib. 9 Conf. c. 4.

prudentissimeque viderunt, nec mihi ullo pacto tantum arrogaverim, ut M. Tullium aliqua ex parte sequar industria, vigilantia, ingenio, doctrina: cui tamen asserenti, nihil scire posse hominem, si hoc solum diceretur, Scio ita videri mihi; unde id refelleret non haberet. CAPUT XVII.

Academici quare dissimularint suam

sententiam.

37. Quid igitur placuit tantis viris perpetuis et pertinacibus contentionibus agere, ne in quemquam cadere veri scientia videretur? Audite jam paulo attentius, non quid sciam, sed quid existimem : hoc enim ad ultimum reservabam, ut explicarem, si possem, quale mihi videatur esse totum Academicorum consilium. Plato vir sapientissimus et eruditissimus temporum suorum, qui et ita locutus est, ut quæcumque diceret, magna fierent, et ea locutus est, ut quomodocumque diceret, parva non fierent (Lib. I Retract., cap. 1, n. 4); dicitur post mortem Socratis magistri sui, quem singulariter dilexerat, a Pythagoreis etiam multa didicisse. Pythagoras autem græca philosophia non contentus, quæ tunc aut pene nulla erat, aut certe occultissima, postquam commotus Pherecydæ cujusdam Syri disputationibus, immortalem esse animum credidit, multos sapientes etiam longe lateque peregrinatus audierat. Igitur Plato adjiciens lepori subtilitatique Socratica quam in moralibus habuit, naturalium divinarumque rerum peritiam, quam ab eis quos memoravi diligenter acceperat; subjungensque quasi formatricem illarum partium, judicemque dialecticam, quæ aut ipsa esset, aut sine qua sapientia omnino esse non posset; perfectam dicitur composuisse philosophiæ disciplinam, de qua nunc disserere tempus non est. Sat est enim ad id quod volo, Platonem sensisse duos esse mundos:; unum intelligibilem, in quo ipsa veritas habitaret : istum autem sensibilem, quem manifestum est nos visu tactuque sentire. Itaque illum verum, hunc veri similem et ad illius imaginem factum. Et ideo de illo in ea, quæ se cognosceret, anima velut expoliri et quasi serenari veritatem; de hoc autem in stultorum animis non scientiam, sed opinionem posse generari. Quidquid tamen ageretur in hoc mundo per eas virtutes, quas civiles vocabat, aliarum verarum virtutum similes, quæ, nisi paucis sapientibus, ignotæ essent, non posse nisi verisimile nominari.

1

38. Hæc et alia hujusmodi mihi videntur inter successores ejus, quantum poterant, esse servata, et pro mysteriis custodita. Non enim aut facile ista percipiuntur, nisi ab eis qui se ab omnibus vitiis mundantes, in aliam quamdam plus quam humanam consuetudinem vindicaverint; aut non graviter peccat quisquis ea sciens quoslibet homines docere voluerit. Itaque Zenonem principem Stoicorum, cum jam quibusdam auditis et creditis, in scholam relictam a Platone venisset, quam tunc Polemo retinebat, suspectum habitum suspicor, nec talem visum cui Platonica illa velut sacrosancta decreta facile prodi committique deberent, priusquam dedicisset ea, quæ in illam scholam ab aliis accepta 1 In B., temporis. Cæteri omnes editi, tempus. M. 2 Lov., dedocuissent.

detulerat. Moritur Polemo, succedit ei Archesilas Zenonis quidem condiscipulus, sed sub Polemonis magisterio. Quamobrem cum Zeno sua quadam de mundo, et maxime de anima, propter quam vera philosophia vigilat, sententia delectaretur, dicens eam esse mortalem, nec quidquam esse præter hunc sensibilem mundum, nihilque in eo agi, nisi corpore; nam et Deum ipsum ignem putabat: prudentissime atque utilissime mihi videtur Archesilas, cum illud late serperet malum, occultasse penitus Academiæ sententiam, et quasi aurum inveniendum quandoque posteris obruisse. Quare cum in falsas opiniones ruere turba sit pronior, et consuetudine corporum omnia esse corporea facillime, sed noxie credatur; instituit vir acutissimus atque humanissimus, dedocere potius quos patiebatur male doctos quam docere quos dociles non arbitrabatur. Inde illa omnia nata sunt quæ novæ Academiæ tribuuntur, quia eorum necessitatem veteres non habebant.

39. Quod si Zeno expergefactus esset aliquando, et vidisset neque quidquam comprehendi posse, nisi quale ipse definiebat, neque tale aliquid in corporibus posse inveniri, quibus ille tribuebat omnia; olim prorsus hoc genus disputationum, quod magna necessitate flagraverat, fuisset exstinctum. Sed Zeno imagine constantiæ deceptus, ut ipsis Academicis videbatur, nec mihi etiam non videtur, pertinax fuit: fidesque illa corporum perniciosa quoquo modo potuit pervixit in Chrysippum, qui ei (nam maxime poterat), magnas vires latius se diffundendi dabat; nisi ex illa parte Carneades acrior et vigilantior superioribus cæteris ita restitisset, ut mirer illam opinionem aliquid etiam postea valuisse. Namque Carneades primo illam velut calumniandi impudentiam, qua videbat Archesilam non mediocriter infamatum, deposuit; ne contra omnia velle dicere quasi ostentationis causa videretur: sed ipsos proprie sibi Stoicos, atque Chrysippum convellendos evertendosque proposuit. CAPUT XVIII. Quomodo probabile inductum ab Academicis.

40. Deinde cum undique premeretur, si nulli rei esset assensus, nihil acturum esse sapientem (o hominem mirum atque adeo non mirum! ab ipsis enim Platonis fontibus profluebat); attendit sapienter quales illi actiones probarent, easque nescio quarum verarum similes videns, id quod in hoc mundo ad agendum sequeretur, veri simile nominavit. Cui enim esset simile et perite norat, et prudenter tegebat, idque etiam probabile appellabat. Probat enim bene imaginem, quisquis ejus intuetur exemplum. Quomodo enim approbat sapiens 1, aut quomodo simile sequitur veri, cum ipsum verum quid sit ignoret? Ergo illi norant, et approbabant falsa in quibus imitationem laudabilem rerum verarum animadvertebant (Lib. I Retract., cap. 1, n. 4). Sed quia hoc tanquam profanis nec fas, nec facile erat ostendere; reliquerunt posteris, et quibus illo tempore potuerunt, signum quoddam sententiæ suæ. Illos autem bene dialecticos de verbis

In octo Mss., Quomodo ergo nihil approbat sapiens.

movere quæstionem insultantes irridentesque prohibebant. Ob hoc dicitur Carneades etiam tertiæ Academiæ princeps atque auctor fuisse.

41. Deinde in nostrum Tullium conflictio ista dura vit, jam plane saucia et ultimo spiritu latinas litteras inflatura. Nam nihil mihi videtur inflatius, quam tam multa copiosissime atque ornatissime dicere, non ita sentientem. Quibus tamen ventis feneus ille platonicus Antiochus satis, ut mihi videtur, dissipatus atque dispersus est. Nam Epicureorum greges in animis deliciosorum populorum aprica stabula posuerunt. Quippe Antiochus Philonis auditor, hominis quantum arbitror circumspectissimi, qui jam veluti aperire cedentibus hostibus portas cœperat, et ad Platonis auctoritatem Academiam legesque revocare; quanquam et Metrodorus id antea facere tentaverat, qui primus dicitur esse confessus, non decreto placuisse Academicis nihil posse comprehendi, sed necessario contra Stoicos hujusmodi eos arma sumpsisse: igitur Antiochus, ut institueram dicere, auditis Philone academico, et Mnesarcho stoico, in Academiam veterem, quasi vacuam defensoribus, et quasi nullo hoste securam, velut adjutor et civis irrepserat, nescio quid inferens mali de Stoicorum cineribus, quod Platonis adita violaret. Sed huic arreptis iterum illis armis et Philon restitit donec moreretur, et omnes ejus reliquias Tullius noster oppressit, se vivo impatiens labefactari vel contaminari quidquid amavisset: adeo post illa tempora non longo intervallo omni pervicacia pertinaciaque demortua, os illud Platonis quod in philosophia purgatissimum est et lucidissimum, dimotis nubibus erroris emicuit, maxime in Plotino, qui platonicus philosophus ita ejus similis judicatus est, ut simul eos vixisse, tantum autem interest temporis ut in hoc ille revixisse putandus sit.

CAPUT XIX. - Multiplex philosophiæ genus. 42. Itaque nunc philosophos non fere videmus, nisi aut Cynicos aut Peripateticos aut Platonicos : et Cynicos quidem, quia eos vitæ quædam delectat libertas atque licentia. Quod autem ad eruditionem doctrinamque attinet, et mores quibus consulitur animæ, quia non defuerunt acutissimi et solertissimi viri, qui docerent disputationibus suis Aristotelem ac Platonem ita sibi concinere, ut imperitis minusque attentis dissentire videantur; multis quidem sæculis multisque contentionibus, sed tamen eliquata est, ut opinor, una verissimæ philosophiæ disciplina. Non enim est ista hujus mundi philosophia, quam sacra nostra meritissime detestantur, sed alterius intelligibilis; cui animas multiformibus erroris tenebris cæcatas, et altissimis a corpore sordibus oblitas, nunquam ista ratio subtilissima revocaret, nisi summus Deus populari quadam clementia divini intellectus auctoritatem usque ad ipsum corpus humanum declinaret, atque submitteret; cujus non solum præceptis, sed etiam factis excitatæ animæ redire in semetipsas, et

1 In Mss. prope omnibus legitur, non de recto. 2 Interesse, juxta Er. Ven. M.

957

ADMONITIO DE SEQUENTI LIBRO DE BEATA VITA.

[merged small][ocr errors]

43. Hoc mihi de Academicis interim probabiliter, ut potui, persuasi. Quod si falsum est, nihil ad me, cui satis est jam non arbitrari, non posse ab homine inveniri veritatem. Quisquis autem putat hoc sensisse Academicos, ipsum Ciceronem audiat. Ait enim illis morem fuisse occultandi sententiam suam, nec eam cuiquam nisi qui secum ad senectutem usque vixisset, aperire consuesse. Quæ sit autem ista, Deus viderit; eam tamen arbitror Platonis fuisse. Sed ut breviter accipiatis omne propositum meum; quoquo modo se habeat humana sapientia, eam me video nondum percepisse. Sed cum trigesimum et tertium ætatis annum agam (a), non me arbitror desperare debere eam me quandoque adepturum. Contemptis tamen cæteris omnibus quæ bona mortales putant, huic investigandæ inservire proposui. A quo me negotio quoniam rationes Academicorum non leviter deterrebant, satis, ut arbitror, contra eas tota disputatione munitus sum. Nulli autem dubium est gemino pondere nos impelli ad discendum, auctoritatis atque rationis. Mihi autem certum est nusquam prorsus a Christi auctoritate discedere: non enim reperio valentiorem. Quod autem subtilissima ratione persequendum est; ita enim jam sum affectus, ut quid sit verum, non credendo solum, sed etiam intelligendo apprehendere impatienter desiderem; apud Platonicos me interim quod sacris nostris non repugnet reperturum esse confido.

1 Sic juxta tres Mss, [Vixissent].

(a) Annum ætatis agebat trigesimum tertium, quando apicem ultimum imponebat huic operi: verum id scribere cœperat nondum elapso ætatis suæ anno trigesimo secando ; quandoquidem inchoatum ab ipso fuit ante opus de Beata Vita, quod videlicet « non post libros de Academicis, sed inter illos » se scripsisse prodit lib. 1 Retract. c. 2, « occasione diei natalis sui, » qui in 13 novembris incidebat, ut testatur lib. de Beata Vita, in præfatione.

958

44. Hic postquam sermonis finem me fecisse aspexerunt, quamquam jam erat nox, et aliquid etiam lucerna illata scriptum erat; tamen illi adolescentes intentissime exspectabant, utrum Alypius vel aliio die se responsurum esse promitteret. Tum ille: Nihil mihi aliquando, inquit, tam ex sententia provenisse affirmare paratus sum, quam quod hodierna disputatione discedo superatus. Nec istam meam tantum puto debere esse lætitiam. Communicabo ergo eam vobiscum, concertatores mei, vel judices nostri. Quandoquidem isto se pacto a suis posteris vinci, ipsi etiam fortasse Academici optarunt. Quid enim nobis hoc sermonis lepore jucundius, quid sententiarum gravitate perpensius, quid benevolentia promptius, quid doctrina peritius videri aut exhibori posset? Prorsus nequaquam digne admirari possum, quod tam facete aspera, tam fortiter desperata, tam moderate convicta, tam dilucide obscura tractata sunt. Quare jam, socii mei, exspectationem vestram, qua me ad respondendum provocabatis, certiore spe mecum ad discendum convertite. Habemus ducem qui nos in ipsa veritatis arcana, Deo jam monstrante, perducat.

45. Hic ego, cum illi puerili quodam studio, quod Alypius responsurus non videbatur, quasi fraudatos vultu se ostenderunt: Invidetis, inquam arridens, laudibus meis? Sed quoniam de Alypii constantia jam securus nihil eum timeo; ut vos quoque mihi gratias agatis, instruo vos adversus illum qui tantam intentionem vestræ exspectationis offendit. Legite Academicos; et cum ibi victorem (quid enim facilius?) istarum nugarum (Lib. I Retract, cap. 1, n. 4), Ciceronem inveneritis, cogatur iste a vobis hunc nostrum sermonem contra illa invicta defendere. Hanc tibi, Alypi, duram mercedem pro mea falsa laude restituo. Hic cum arrisissent, finem tantæ conflictionis, utrum firmissimam nescio, modestius tamen et citius quam speraveram fecimus.

ADMONITIO

DE SEQUENTI LIBRO DE BEATA VITA,

Damus hic loci librum de Beata Vita, qui opere contra Academicos jam inchoato atque interim dimisso susceptus, et continuata per tres dies disputatione apud Cassiacum perfectus est. Cum vero ejus edendi occasionem natalitio suo die idibus novembris recurrent (quo videlicet die in annum ipse suæ ætatis trigesimum tertium progrediebatur) nactum se dicat Augustinus, constare omnino debet opus utrumque, cum hoc de Beata Vita, tum illud contra Academicos elaboratum fuisse exeunte Christi anno trecentesimo octogesimo sexto, qui ipsius conversione insignis fuit.

Hisce porro de Beata Vita disputationibns, quas festivi ac solemnis instar epuli exhibebat, adesse voluit convictores suos omnes, atque in primis Monnicam matrem suam, quæ sententiarum suarum gravitate ac sapientia præsentes in admirationem rapuit, exclamante etiam Augustino: Ipsam prorsus, mater, arcem philvsophiæ tenuisti.

Dicavit librum hunc Theodoro, cujus consuetudine apud Mediolanum potitus erat, uti satis ex præfatione intelligitur. Is vero cui Manlio prænomen fuisse in Retractatione indicat, non videtur esse alius ab eo cujus meminit in lib. 18 de Civitate Dei, c. 34: qui videlicet consulatum gessit anno Christi 399, et alia præclara munera sub diversis imperatoribus egregie sustinuit ; unde illum Claudianus panegyrico in ejus consulatum edito carmine plurimum commendat.

Vide librum 1, cap. 2, Retractationum col. 588, a verbis, Librum de Beata, usque ad verba, Philosophiæ portum. M.

HIPPONENSIS EPISCOPI

DE BEATA VITA

LIBER UNUS.

Triduanas hic liber complectitur disputationes Theodoro nuncupatas; quibus eo demum res abit, ut beatam vitam non nisi in perfecta Dei cognitione consistere definiatur.

CAPUT PRIMUM. · Præfatio. Dicat librum Theodoro, eique aperit quibus veluti Ventis ad christianæ philosophiæ portum impulsus sit. Occasio disputationis. 1. Si ad philosophiæ portum, de quo jam in beatæ vitæ regionem solumque proceditur, vir humanissime atque magne, Theodore, ratione institutus cursus, et voluntas ipsa perduceret; nescio utrum temere dixerim, multo minoris numeri homines ad eum perventuros fuisse, quamvis nunc quoque, ut videmus, rari admodum paucique perveniant. Cum enim in hunc mundum, sive Deus, sive natura, sive necessitas, sive voluntas nostra, sive conjuncta horum aliqua, sive simul omnia (res enim multum obscura est, sed tamen a te jam illustranda suscepta) veluti in quoddam procellosum salum nos quasi temere passimque projecerit; quotusquisque cognosceret quo sibi nitendum esset, quave redeundum, nisi aliquando et invitos contraque obnitentes aliqua tempestas, quæ stultis videtur adversa, in optatissimam terram nescientes errantesque compingeret?

2. Igitur hominum quos philosophia potest accipere, tria quasi navigantium genera mihi videor videre. Unum est eorum, quos ubi ætas compos rationis assumpserit, parvo impetu pulsuque remorum de proximo fugiunt, seseque condunt in illa tranquillitate, unde cæteris civibus quibus possunt, quo admoniti conentur ad se, lucidissimum signum sui alicujus operis erigunt. Alterum vero est eorum, superiorique contrarium, qui fallacissima facie maris decepti, clegerunt in medium progredi, longeque a sua patria peregrinari audent, et sæpe ejus obliviscuntur. Hos si nescio, quo et nimis latente modo a puppi ventus, quem prosperum putant, fuerit prosecutus, penetrant in altissima miseriarum elati atque gaudentes, quod eis usquequaque fallacissima serenitas voluptatum honorumquo blanditur. His profecto quid aliud optandum est, quam quædam in illis rebus a quibus jacti excipiuntur, improspera; et, si ponum est, sæviens omnino tempestas, contrarieque flans ventus, qui eos ad certa et solida gaudia, vel flentes gementesque

perducat? hujus generis tamen plerique nondum longius evagati, quibusdam non ita gravibus molestiis reducuntur. Hi sunt homines, quos cum vel lacrymabiles tragœdiæ fortunarum suarum, vel inanium negotiorum anxiæ difficultates, quasi nihil aliud habentes quod agant, in libros doctorum sapientissimorumque hominum truserint, in ipso quodammodo portu evigilant, unde illos nulla maris illius promissa nimium falso ridentis excludant. Est autem genus inter hæc tertium eorum, qui vel in ipso adolescentiæ limine, vel jam diu multumque jactati, tamen quædam signa respiciunt, et suæ dulcissimæ patriæ, quamvis in ipsis fluctibus recordantur : et aut recto cursu in nullo falsi, et nihil morati, eam repetunt; aut plerumque vel inter nubila deviantes, vel mergentia contuentes sidera, vel nonnullis illecebris capti bonæ navigationis tempora differentes, errant diutius, sæpe etiam periclitantur. Quos item sæpe nonnulla in fluxis fortunis calamitas, quasi conatibus eorum adversa tempestas, in optatissimam patriam quietamque compellit.

1

3. His autem omnibus, qui quocumque modo ad beatæ vitæ regionem feruntur, unus immanissimus mons ante ipsum portum constitutus, qui etiam magnas ingredientibus gignit angustias, vehementissime formidandus, cautissimeque vitandus est. Nam ita fulget, ita mentiente illa luce vestitur, ut non solum pervenientibus, nondumque ingressis incolendum se offerat, et eorum voluntatibus pro ipsa beata terra satisfacturum polliceatur; sed plerumque de ipso portu ad sese homines invitat, eosque nonnunquam detinet ipsa altitudine delectatos, unde cæteros despicere libeat. Hi tamen admonent sæpe venientes, ne aut occultis subter scopulis decipiantur, aut ad se ascendere facile putent; et qua sine periculo ingrediantuur propter illius terræ vicinitatem, benevolentissime docent. Ita cum eis invident vanissimam gloriam locum securitatis ostendunt. Nam quem montem alium vult intelligi ratio propinquantibus ad philosophiam ingressisve metuendum, nisi superbum studium

ADMONITIO PP. BENEDICTINORUM.

Castigatus est ad Mss. codices, Sorbonicos tres, Victorinum, Genovefæum, Michaelium, Thuaneum, Casalinum, Arnusensem, Cirsterciensem, Vedastinum, Regium, Regio-monteusem, e bibliotheca Collegii Navarrici duos, e bibliothecama joris conventus Augustinianorum Paris. unum; ad variantes Lectiones a Lovaniensibus ex quatuor Belgicis excertas; el ad editiones Bad. Am. Er. Lov.

Comparavimus præterea cas omnes editiones initio Retractationum et Confessionum me

moratas.

M.

1 In Mss. quinque legitur, qui eos atterat, et ad solida gaudia.

1 Sic aliquot Mss. At Lov. et alii Cdd., in optatissimam vitam.

961

DE BEATA VITA, S. AUGUSTINI LIBER UNUS.

inanissimæ gloriæ: quod ita nihil intus plenum atque solidum habet, ut inflatos sibi superambulantes succrepante fragili solo demergat ac sorbeat, eisque in tenebras revolutis, eripiat luculentissimam domum, quam pene jam viderant?

4. Quæ cum ita sint, accipe, mi Theodore, namque ad id quod desidero, te unum intueor, teque aptissimum semper admiror; accipe, inquam, et quod illorum trium genus hominum me tibi dederit, et quo loco mihi esse videar, et abs te cujusmodi auxilium certus exspectem. Ego ab usque undevigesimo anno ætatis meæ, postquam in schola rhetoris librum illum Ciceronis, qui Hortensius vocatur, accepi, tanto amore philosophiæ succensus sum, ut statim ad eam me transferre meditarer. Sed neque mihi nebulæ defuerunt, quibus confunderetur cursus meus; et diu, fateor, quibus in errorem ducebar, labentia in oceanum astra suspexi. Nam et superstitio quædam puerilis me ab ipsa inquisitione terrebat: et ubi factus erectior, illam caliginem dispuli, mihique persuasi docentibus potius quam jubentibus esse credendum; incidi in homines quibus lux ista quæ oculis cernitur, inter summa et divina colenda videretur (a). Non assentiebar, sed putabam eos magnum aliquid tegere illis involucris, quod essent aliquando aperturi. At ubi discussos eos evasi, maxime trajecto isto mari, diu gubernacula mea repugnantia omnibus ventis in mediis fluctibus Academici tenuerunt. Deinde veni in has terras; hic septentrionem cui me crederem didici. Animadverti enim et sæpe in sacerdotis nostri (U), et aliquando in sermonibus tuis, cum de Deo cogitaretur, nihil omnino corporis esse cogitandum, neque cum de anima: nam id est unum in rebus proximum Deo. Sed ne in philosophiæ gremium celeriter advolarem, fateor, uxoris honorisque illecebra detinebar; ut cum hæc essem consecutus, tum demum me, quod paucis felicissimis licuit, totis velis omnibusque remis in illum sinum raperem, ibique conquiescerem. Lectis autem Platonis paucissimis libris, cujus te esse studiosissimum accepi, collataque cum eis, quantum potui, etiam illorum auctoritate qui divina mysteria tradiderunt, sic exarsi, ut omnes illas vellem anchoras rumpere, nisi me nonnullorum hominum existimatio commoveret (Conf. lib. 7, capp. 9, 20). Quid ergo restabat aliud, nisi ut immoranti mihi superfluis, tempestas quæ putabatur adversa, succurreret? Itaque tantus me arripuit pectoris dolor, ut illius professionis onus sustinere non valens, qua mihi velificabam fortasse ad Sirenas, abjicerem omnia, et optatranquillitati vel quassatam navem fissamque perducerem.

1

5. Ergo vides in qua philosophia quasi in portu navigem. Sed etiam ipse late patet, ejusque magnitudo quamvis jam minus pericolosum, non tamen pentitus excludit errorem. Nam cui parti terræ, quæ profecto

1 Quinque Mss. Lectis autem Plotini.

(a) Manichæos; lib. 3 Conf., c. 6. (b) Ambrosii; lib. 6. Conf. c. 3, n. 4.

962

unabeata est, me advmoveam, atque contingam, prorsus ignoro. Quid enim solidum tenui, cui adhuc de anima quæstio nutat et fluctuat? Quare obsecro te per virtutem tuam, per humanitatem, per animarum inter se vinculum atque commercium, ut dexteram porrigas. Hoc autem est, ut me ames, et a me vicissim te amari credas charumque haberi. Quod si impetravero, ad ipsam beatam vitam, cui te jam hærere præsumo, parvo conatu facillime accedam. Quid autem agam. quove modo ad istum portum necessarios meos congregem ut cognoscas, et 2 ex eo animum meum (neque enim alia signa invenio quibus me ostendam) ut plenius intelligas, initium disputationum mearum, quod mihi videtur religiosius evasisse, atque tuo titulo dignius, ad te scribendum putavi, et ipso tuo nomine dedicandum. Aptissime sane; nam de beata vita quæsivimus inter nos, nihilque aliud video quod magis Dei donum vocandum sit. Eloquentia tua territus non sum; quidquid enim amo, quamvis non assequar, timere non possum: fortunæ vero sublimitatem multo minus; apud te enim vere, quamvis sit magna, secunda est; nam quibus dominatur, eosdem ipsos secundos facit. Sed jam quid afferam, quæso te, attende.

6. Idibus novembris mihi natalis dies erat: post tam tenue prandium, ut ab eo nihil ingeniorum impediretur, omnes qui simul non modo illo die, sed quotidie convivabamur, in balneas ad consedendum vocavi; nam is tempori aptus locus secretusque occurrerat. Erant autem, non enim vereor eos singulari benignitati tuæ notos interim nominibus facere, in primis nostra mater (a), cujus meriti credo esse omme quod vivo; Navigius frater meus, Trygetius et Licentius, cives et discipuli mei? nec Lastidianum et Rusticum consobrinos meos, quamvis nullum vel grammaticum passi sint, deesse volui, ipsumque eorum sensum communem, ad rem quam moliebar, necessarium putavi. Erat etiam nobiscum ættae minimus omnium, sed cujus ingenium, si amore non fallor, magnum quiddam pollicetur, Adeodatus filius meus. Quibus attentis, sic cœpi.

[ocr errors][merged small]

1 Ita Mss. tredecim cum Bad. Am. et Er. At in textu Lov. præfertur qua vita beata est.

2 Er. et Lov. omittunt hic particula et, quæ apud Bad. Am. et Mss. reperitur. Paulo post vero editiones omnes habent, quibus me ostendam, vel quo plenius intelligas pelagus disputationum mearum; iisque aliquot suffragantur Mss. At alii Cdd. nec pauci ferunt, ut plenius intelligas ; tumque ex iis quidam habent, seriem disputationum mearum. Cisterciensis porro, disputationum mearum onus. Denique codex S. Arnulfi Metensis, initium disputationum mearum, quæ optima lectio visa est. Reipsa enim hicce liber omnium qui apud Cassiciacum disputando editi sunt primus absolutus fuit, isque ratione argumenti non immerito dicitur et, «re«ligiosior evasisse,»id est prodiisse, quo significatu adhibetur istud verbum lib. 2 contra Academ. c. 7: et Theodori « nomine dignior. >>

3 In Mss. prope omnibus habetur, Partidianum. (a) Monnica.

1

« PoprzedniaDalej »