Obrazy na stronie
PDF

957 ADM0NITI0 DE SEQUENTI LIBRO DE BEATA VITA.

respicere patriam, etiam sine disputationum concerta-
tione potuissent.
CAPUT XX. — Conclusio operis.

43. Hoc mihi de Academicis interim probabiliter, ut potui, persuasi. Quod si falsum est, nihil ad me, cui satis est jam non arbitrari, non posse ab homine inveniri veritatem. Quisquis autem putat hoc sensisse Academicos, ipsum Ciceronem audiat. Ait enim illis morem fuisse occultandi sententiam suam, nec eam cuiquam nisi qui secum ad senectutem usque vixisset *, aperire consuesse. Quæ sit autem ista, Deus viderit ; eam tamen arbitror Platonis fuisse. Sed ut breviter accipiatis omne propositum meum; quo— quo modo se habeat humana sapientia, eam me video nondum percepisse. Sed cum trigesimum et tertium ætatis annum agam (a), non me arbitror desperare debere eam me quandoque adepturum. Contemptis tamen cæteris omnibus quæ bona mortales putant, huic investigandæ inservire proposui. A quo me negotio quoniam rationes Academicorum non leviter deterrebant, satis, ut arbitror, contra eas tota disputatione munitus sum. Nulli autem dubium est gemino pondere nos impelli ad discendum, auctoritatis atque rationis. Mihi autem certum est nusquam prorsus a Christi auctoritate discedere: non enim reperio valentiorem. Quod autem subtilissima ratione persequendum est ; ita enim jam sum affectus, ut quid sit verum, non credendo solum, sed etiam intelligendo apprehendere impatienter desiderem; apud Platonicos me interim quod sacris nostris non repugnet reperturum esse confido.

1 Sic juxta tres Mss, [Virissent].

(a) Annum ætatis agebat trigesimum tertium, quando apicem ultimum imponebat huic operi: verum id scribere coeperat nondum elapso ætatis suæ anno trigesimo secuiudo ; quandoquidem inchoatum ab ipso fuit ante opus de Beata Vita, Ę videlicet « non post libros de Academicis, • sed inter illos » se scripsisse prodit lib. 1 Retract. c. 2,

[ocr errors]

44. Hic postquam sermonis finem me fecisse aspexerunt, quamquamjam erat nox, et aliquid etiam lucerna illata scriptum erat; tamen illi adolescentes intentissime exspectabant, utrum Alypius vel aliio die se responsurum esse promitteret. Tum ille: Nihil mihi aliquando, inquit, tam ex sententia provenisse affirmare paratus sum, quam quod hodierna disputatione discedo superatus. Nec istam meam tantum puto debere esse lætitiam. Communicabo ergo eam vobiscum, concertatores mei, vel judices nostri. Quandoquidem isto se pacto a suis posteris vinci, ipsi etiam fortasse Academici optarunt. Quid enim nobis hoc sermonis lepore jucundius, quid sententiarum gravitate perpensius, quid benevolentia promptius, quid doctrina peritius videri aut exhibori posset ? Prorsus nequaquam digne admirari possum, quod tam facete aspera, tam fortiter desperata, tam moderate convicta, tam dilucide obscura tractata sunt. Quare jam, socii mei, exspectationem vestram, qua me ad respondendum provocabatis, certiore spe mecum ad discendum convertite. Habemus ducem qui nos in ipsa veritatis arcana, Deo jam monstrante, perducat.

45. Hic ego, cum illi puerili quodam studio, quod Alypius responsurus non videbatur, quasi fraudatos vultu se ostenderunt : Invidetis, inquam arridens, laudibus meis ? Sed quoniam de Alypii constantia jam securus nihil eum timeo ; ut vos quoque mihi gratias agatis, instruo vos adversus illum qui tantam intentionem vestræ exspectationis offendit. Legite Academicos ; et cum ibi victorem (quid enim facilius?) istarum nugarum (Lib. I Hetract, cap. 1, n. 4), Ciceronem inveneritis, cogatur iste a vobis hunc nostrum sermonem contra illa invicta defendere. Hanc tibi, Alypi, duram mercedem pro mea falsa laude restituo. Hic cum arrisissent, finem tantæ conflictionis, utrum firmissimam nescio, modestius tamen et citius quam

« occasione diei natalis sui, » V; in 13 novembris incide- speraveram fecimus.

bat, ut testatur lib. de Beata Vita, in præfatione.

ADMONITIO
DE SEQUENTI LIBRO DE BEATA VITA,

Damus hic loci librum de Beata Vita, qui opere contra Academicos jam inchoato atque interim dimisso susceptus, et continuata per tres dies disputatione apud Cassiacum perfectus est. Cum vero ejus edendi occasionem natalitio suo die idibus novembris recurrent (quo videlicet die in annum ipse suæ ætatis trigesimum tertium progrediebatur) nactum se dicat Augustinus, constare omnino debet opus utrumque, cum hoc de Beata Vita, tum illud contra Academicos elaboratum fuisse exeunte Christi anno trecentesimo octogesimo sexto, qui ipsius conversione insignis fuit.

Hisce porro de Beata Vita disputationibns, quas festivi ac solemnis instar epuli exhibebat, adesse voluit convictores suos omnes, atque in primis Monnicam matrem suam, quæ sententiarum suarum gravitate ac sapientia præsentes in admirationem rapuit, exclamante etiam Augustino: Ipsam prorsus, mater, arcem philosophiæ temuisti.

Dicavit librum hunc Theodoro, cujus consuetudine apud Mediolanum potitus erat, uti satis ex praefatione intelligitur. Is vero cui Manlio prænomen fuisse in Retractatione indicat, non videtur esse alius ab eo cujus meminit in lib. 18 de Civitate Dei, c. 34: qui videlicet consulatum gessit anno Christi 399, et alia præclara munera sub diversis imperatoribus egregie sustinuit ; unde illum Claudianus panegyrico in ejus consulatum edito carmine plurimum commendat.

Vide librum 1, cap. 2, Retractationum col. 588, a verbis, Librum de Beata, usque ad verba,

Philosophiæ portum. M.

[ocr errors][merged small][merged small]

Triduanas hic liber complectitur disputationes Theodoro nuncupatas; quibus eo demum res abit, ut beatam vitam non

nisi in perfecta Dei cognitioue consistere definiatur.

CAPUT PRIMUM. — Præfatio. I)icat librum Theodoro, eique aperit quibus veluti Ventis ad christianæ philosophiae portum impulsus sit. Occasio disputationis. 1. Si ad philosophiae portum, de quo jam in beatae vitæ regionem solumque proceditur, vir humanissime atque magne, Theodore, ratione institutus cursus, et voluntas ipsa perduceret ; nescio utrum temere dixerim, multo minoris numeri homines ad eum perventuros fuisse, quamvis nunc quoque, ut videmus, rari admodum paucique perveniant. Cum enim in hunc mundum, sive Deus, sive natura, sive necessitas, sive voluntas nostra, sive conjuncta horum aliqua, sive simul omnia (res enim multum obscura est, sed ta— men a te jam illustranda suscepta) veluti in quoddam procellosum salum nos quasi temere passimque projecerit ; quotusquisque cognosceret quo sibi nitendum esset, quave redeundum, nisi aliquando et invitos contraque obnitentes aliqua tempestas, quæ stultis videtur adversa, in optatissimam terram nescientes errantesque compingeret ? 2. Igitur hominum quos philosophia potestaccipere, tria quasi navigantium genera mihi videor videre. Unum est eorum, quos ubi ætas compos rationis assumpserit, parvo impetu pulsuque remorum de proximo fugiunt, seseque condunt in illa tranquillita'e, unde cæteris civibus quibus possunt, quo admoniti conentur ad se, lucidissimum signum sui alicujus operis erigunt. Alterum vero est eorum, superiorique contrarium, qui fallacissima facie maris decepti, clegerunt in medium progredi, longeque a sua patria peregrinari audent, et sæpe ejus obliviscuntur. Hos si nescio, quo et nimis latente modo a puppi ventus, quem prosperum putant, fuerit prosecutus, penetrant in altissima miseriarum elati atque gaudentes, quod eis usquequaque fallacissima serenitas voluptatum honorumquo blanditur. His profecto quid aliud optandum est, quam quaedam in illis rebus a quibus jacti excipiuntur, improspera; et, si ponum est, saeviens omnino tempestas, contrarieque flans ventus, qui eos ad certa et solida gaudia *, vel flentes gementesque

perducat ? hujus generis tamen plerique nondum longius evagati, quibusdam non ita gravibus molestiis reducuntur. Hi sunt homines, quos cum vel lacrymabiles tragœdiæ fortunarum suarum, vel inanium negotiorum anxiæ difficultates, quasi nihil aliud habentes quod agant, in libros doctorum sapientissimorumque hominum truserint, in ipso quodammodo portu evigilant, unde illos nulla maris illius promissa nimium falso ridentis excludant. Est autem genus inter haec tertium eorum, qui vel in ipso adolescentiae limine, vel jam diu multumque jactati, tamen quædam signa respiciunt, et suæ dulcissimæ patriæ, quamvis in ipsis fluctibus recordantur: et aut recto cursu in nullo falsi, et nihil morati, eam repetunt ; aut plerumque vel inter nubila deviantes, vel mergentia contuentes sidera, vel nonnullis illecebris capti bonæ navigati0nis tempora differentes, errant diutius, sæpe etiam periclitantur. Quos item sæpe nonnulla in fluxis fortunis calamitas, quasi conatibus eorum adversa tempestas, in optatissimam patriam ' quietamque compellit. 3. His autem omnibus, qui quocumqne modo ad beatae vitæ regionem feruntur, unus immanissimus mons ante ipsum portum constitutus, qui etiam magnas ingredientibus gignit angustias, vehementissime formidandus, cautissimeque vitandus est. Nam ita fulget, ita mentiente illa luce vestitur, ut non solum pervenientibus, nondumque ingressis incolendnm se offerat, et eorum voluntatibus pro ipsa beata terra satisfacturum polliceatur ; sed plerumque de ipso portu ad sese homines invitat, eosque nonnunquam detinet ipsa altitudine delectatos, unde cæteros despicere libeat. Hi tamen admonent sæpe venientes, ne aut occultis subter scopulis decipiantur, aut ad* ascendere facile putent; et qua sine periculo ingrediantuur propter illius terræ vicinitatem, benevolentissime docent. Ita cum eis invident vanissimam gloriam locum securitatis ostendunt. Nam quem montem alium vult intelligi ratio propinquantibus ad philo*" phiam ingressisve metuendum, nisi superbum studium

[ocr errors]

Castigatus est ad Mss. codices, Sorbonicos tres, Victorinum, Genovefæum, Michaelium. Thuaneum, Casalinum, Arntsensem, Cirsterciensem, Vedastinum, Regium, Regio-monteusem, e bibliotheca Collegii Navarrici duas, e bibliothe$aig; joris conventus Augustinianorum Paris. unum; ad variantes Lectiones a Lovaniensibus ex quatuor Belgicis excertas; el

ad editiones Bad. Am. Er. Lov.

Comparavimus præterea eas omnes editiones initio Retractationum et Confessionum m*

7)10rata S. M.

1 In Mss. quinque legitur, qui eos atterat, et ad solida

gaudia.

! Sic aliquot Mss. At Lov. et alii Cdd., in optatissimam vitam.

inanissimæ gloriæ: quod ita nihil intus plenum atque solidum habet, ut inflatos sibi superambulantes succrepante fragili solo demergat ac sorbeat, eisque in tenebras revolutis, eripiat luculentissimam domum, quam pene jam viderant? 4. Quæ cum ita sint, accipe, mi Theodore, namque ad id quod desidero, te unum intueor, teque aptissimum semper admiror; accipe, inquam, et quod illorum trium genus hominum me tibi dederit, et quo loco mihi esse videar, et abs te cujusmodi auxilium certus exspectem. Ego ab usque undevigesimo anno aetatis meæ, postquam in schola rhetoris librum illum Ciceronis, qui Hortensius vocatnr, accepi, tanto amore philosophiæ succensus sum, ut statim ad eam me transferre meditarer. Sed neque mihi nebulæ defuerunt, quibus confunderetur cursus meus; et diu, fateor, quibus in errorem ducebar, labentia in oceanum astra suspexi. Nam et superstitio quædam puerilis me ab ipsa inquisitione terrebat : et ubi factus erectior, illam caliginem dispuli, mihique persuasi docentibus potius qnam jubentibus esse credendum ; incidi in homines quibus luxista quæ oculis cernitur, inter summa et divina colenda videretur (a). Non assentiebar, sed putabam eos magnum aliquid tegere illis involucris, quod essent aliquando aperturi. At ubi discussos eos evasi, maxime trajecto isto mari, diu gubernacula mea repugnantia omnibus ventis in mediis fluctibus Academici tenuerunt. Deinde veni in has terras; hic septentrionem cui me crederem didici. Animadverti enim et sæpe in sacerdotis nostri (b), et aliquando in sermonibus tuis, cum de Deo cogitaretur, nihil omnino corporis esse cogitandum, neque cum de anima : nam id est unum in rebus proximum Deo. Sed ne in philosophiæ gremium celeriter advolarem, fateor, uxoris honorisque illecebra detinebar; ut cum hæc essem consecutus, tum demum me, quod paucis felicissimis licuit, totis velis omnibusque remis in illum simum raperem, ibique conquiescerem.

}. * Lectis autem Platonis * paucissimis libris, cujus te

esse studiosissimum accepi, collataque cum eis, quantnm potui, etiam illorum auctoritate qui divina mysteria tradiderunt, sic exarsi, ut omnes illas vellem anchoras rumpere, nisi me nonnullorum hominum existimatio commoveret (Conf. lib. 7, capp. 9, 20). Quid ergo restabat aliud, nisi ut immoranti mihi superfluis, tempestas quae putabatur adversa, succurreret? Itaque tantus me arripuit pectoris dolor, ut illius professionis onus sustinere non valens, qua mihi velificabam fortasse ad Sirenas, abjicerem omnia, et optatranquillitati vel quassatam navem fissamque perducerem. 5. Ergo vides in qua philosophia quasi in portu navigem. Sed etiam ipse late patet, ejusque magnitudo quamvis jam minus pericolosum, non tamen pentitus excludit errorem. Nam cui parti terræ, quæ profecto

[ocr errors][ocr errors]

una * beata est, me advmoveam, atque contingam, prorsus ignoro. Quid enim solidum tenui, cui adhuc de anima quæstio nutat et fluctuat? Quare obsecro te per virtutem tuam, per humanitatem, per animarum inter se vinculum atque commercium, ut dexteram porrigas. Hoc autem est, ut me ames, et a me vicissim te amari credas charumque haberi. Quod si im— petravero, ad ipsam beatam vitam, cui te jam hærere præsumo, parvo conatu facillime accedam. Quid autem agam. quove modo ad istum portum necessarios meos congregem ut cognoscas, et * ex eo animum meum (neque enim alia signa invenio quibus me ostendam) ut plenius intelligas, initium disputationum mearum, quod mihi videtur religiosius evasisse, atque tuo titulo dignius, ad te scribendum putavi, et ipso tuo nomine dedicandum. Aptissime sane ; nam de beata vita quæsivimus inter nos, nihilque aliud video quod magis Dei donum vocandum sit. Eloquentia tua territus non sum ; quidquid enim amo, quamvis non assequar, timere non possum : fortunæ vero sublimitatem multo minus ; apud te enim vere, quamvis sit magna, secunda est ; nam quibus dominatur, eosdem ipsos secundos facit. Sed jam quid afferam, quæso te, attende. 6. Idibus novembris mihi natalis dies erat : post tam tenue prandium, ut ab eo nihil ingeniorum impediretur, omnes qui simul non modo illo die, sed quotidie convivabamur, in balneas ad consedendum vocavi ; nam is tempori aptus locus secretusque occurrerat. Erant autem, non enim vereor eos singulari benignitatituæ notos interim nominibus facere,in primis nostra mater (a), cujus meriti credo esse omme quod vivo ; Navigius frater meus, Trygetius et Licentius, cives et discipuli mei ? nec Lastidianum ° et Rusticum consobrinos meos, quamvis nullum vel grammaticum passi sint, deesse volui, ipsumque eorum sensum communem, ad rem quam moliebar, necessarium putavi. Erat etiam nobiscum aettae minimus omnium, sed cujus ingenium, si amore non fallor, magnum quiddam pollicetur, Adeodatus filius meus. Quibus attentis, sic coepi. CAPUT II. Disputatio primæ diei. Eae anima et corpore constamus. Cibus corpori necessarius. Animae quoque suus est cibus. Beatus non est qui quod vult non habet. Nec tamen omnis qui quod vult habet, bea

1 Ita Mss. tredecim cum Bad. Am. et Er. At in textu Lov. præfertur quae vita beata est.

* Er. et Lov. omittunt hic particula et, quæ apud Bad. Am. et Mss. reperitur. Paulo post vero editiones omnes habent, quibus me ostendam, vel quo plenius intelligas pelagus disputa:ionum mearum; iisque aliquot suffragantur Mss. At alii Cdd. mee pauci ferunt, ut plenius intclligas ; tumque ex iis quidam habent, seriem disputationum mearum. Cisterciensis porro, disputationum mearum onus. Denique codex S. Arnulfi Metensis, imitium disputationum mearum, quæ optima lectio visa est. Reipsa enim hicce liber omnium qui apud Cassiciacum disputando editi sunt primus absolutus füit, isque ratione argumenti non immerito dicitur et, « re« ligiosior evasisse,»id est prodiisse, quo significatu adhibetur istud verbum lib. 2 contra Academ. c. 7 : et Theodori α nomine dignior. »

3 In Mss. prope omnibus habetur, Partidianum.

[ocr errors]

tus est. Quid sibi homo comparare debet ut sit beatus. Quis Deum habeat. Academicus beatus esse non potest, ergo nec sapiens. 7. Manifestum vobis videtur ex anima et corpore nos esse compositos? Cum omnes consentirent, Navigius se ignorare respondit. Cui ego : Nihil, nihilne omnino scis, inquam an, inter aliqua quæ ignoras etiam hoc numerandum est? Non puto me, inquit, omnia nescire. Potesne, inquam, nobis dicere aliquid eorum quæ nosti ? Possum, inquit. Nisi molestum est, inquam, profer aliquid. Et cum dubitaret: Scisne, inquam, saltem te vivere? Scio, inquit. Scis ergo habere te vitam, siquidem vivere nemo nisi vita potest. Et hoc, inquit, scio. Scis etiam corpus te habere? Assentiebatur. Ergo jam scis te constare ex copore et vita. Scio interim ; sed utrum hæc sola sint, incertus sum. Ergo duo ista, inquam, esse non dubitas, corpus et animam : sed incertus es utrum sit aliud quod ad complendum ac perficiendum hominem valet. Ita, inquit. Hoc quale sit, alias, si possumus, quæremus, inquam. Nunc illud jam ex omnibus quæro, cum fateamur cuncti neque sine corpore, neque sine anima esse posse hominem, cibos propter quid horum appetamus. Propter corpus, inquit Licentius. Cæteri autem cunctabantur, varioque sermone inter se agebant, quomodo posset propter corpus cibus necessarius videri, cum appetererur propter vitam, et vita non nisi ad animam pertineret. Tum ego : Videtur, inquam, vobis ad eam partem cibum pertinere, quam cibo crescere robustioremque fieri videmus? Assentiebantur præter Trygetium. Ait enim : Cur ergo non pro edacitate mea crevi? Modum, inquam, suum a natura constitutum habent omnia corpora, ultraquam mensuram progredi nequeant : tamen ea mensura minora essent, si eis alimenta defuissent ; quod et in pecoribus facilius animadvertimus. Et nemo dubitat cibis subtractis omnium animantium corpora macrescere. Macrescere, inquit Licentius, non decrescere. Satis est mihi, inquam. ad id quod volo. Etenim quaestio est utrum ad corpus cibus pertineat. Pertinet autem, cum eo subducto, ad maciem deducitur. 0mnes ita esse censuerunt. 8. Quid ergo anima, inquam ? nulla ne habet alimenta propria ? an ejus esca scientia vobis videtur ? Plane, inquit mater; nulla re alia credo ali animam quam intellectu rerum atque scientia. De qua sententia cum Trygetius dubium se ostenderet : hodie, inquitilla, tu ipse nonne docuistis unde aut ubi anima pascatur? Nam post aliquantam prandii partem te dixisti non advertisse quo vasculo uteremur, quod alia nescio quæ cogitasses, nec tamen ab ipsa ciborum parte abstinueras manus atque morsus. Ubi igitur erat animus tuus, quo tempore illud, te vescente, non attendebat; inde, mihi crede, et talibus epulis animus pascitur, id est theoriis et cogitationibus suis, si per eas aliquid percipere possit. De qua re cum dubitanter streperent: Nonne, inquam, conceditis hominum doctissimorum animos multo esse quam imperitorum quasi in suo genere pleniores atque majo

res? Manifestum esse dixerunt. Recte igitur dicimus eorum animos, qui nullis disciplinis eruditisunt, nihil. que bonarum artium hauserunt, jejunos et quasi famelicos esse. Plenos, inquit Trygetius, et illorum animos esse arbitror, sed vitiis atque nequitia. Ista ipsa est, inquam, crede mihi, quaedam sterilitas et quasi fames animorum. Nam quemadmodum corpus detracto cibo plerumque morbis atque scabie repletur, quæ in eo vitia indicant famem ; ita et illorum animi pleni sunt morbis quibus sua jejunia confitentur. Etenim ipsam nequitiam matrem omnium vitiorum, ex eo quod nequidquam sit, id est ex eo quod nihil sit, veteres dictam esse voluerunt. Cui vitio quæ contraria virtus est, frugalitas nominatur. Ut igitur hæc afruge, id est a fructu, propter quamdam animorum fecunditatem; ita illa ab sterilitate, hoc est a nihilo, nequitia nominata est: nihil est enim omne quod fluit, quod solvitur, quod liquescit et quasi semper perit. Ideo tales homines etiam perditos dicimus. Est autem aliquid, si manet, si constat, si semper tale est, ut est virtus, cujus magna pars est atque pulcherrima, quæ temperantia et frugalitas dicitur. Sed si hoc obscurius est quam ut id jam vos videre possitis ; certe illud conceditis, quia si animi imperitorum etiam ipsi pleni sunt, ut corporum, ita animorum duo alimentorum genera inveniuntur; unum salubre atque utile, alterum morbidum atque pestiferum. 9. Quæ cum ita sint, arbitror die natali meo, qu0niam duo quaedam esse in homine convenit inter nos, id corpus atque animam, non me prandium paulo lautius corporibus nostris solum, sed et animis etiam exhibere debere. Quod autem hoc sit prandium, siesuritis, proferam. Nam si vos invitos, et fastidientes alere conabor, frustra operam insumam ; magique vota facienda sunt, ut tales epulas potius quam illas corporis desideretis. Quod eveniet si sani animi vestri fuerint: ægri enim, sicut in morbis ipsius corporis videmus, cibos suos recusant et respuunt. Omnes se vultu ipso et consentiente voce, quidquid præparassem jam tumere ac vorare velle dixerunt. 10. Atque ego rursus exordiens: Beatos esse nos volumus, inquam ? Vix hoc effuderam, occurrerunt una voce consentientes. Videturne vobis, inquam, beatus essse qui quod vult non habet? Negaverunt. Quid ? omnis qui quod vult habet, beatus est? Tum mater: Si bona, inquit, velit et habeat, beatus est; si autem mala velit, quamvis habeat, miser est. Cui ego arridens atque gestiens: Ipsam, inquam, prorsus, mater, arcem philosophiæ tenuisti. Nam tibi procul dubio verba defuerunt, ut non sicut Tullius te modo panderes, cujus de hac sententia verba ista sunt. Nam in Hortensio, quem de laude ac defensione philosophiæ librum fecit: Ecce autem, ait, non philosO' quidem, sed prompti tamen ad disputandum, omne* aiunt esse beatos qui vivant ut ipsi velint. Falsum ii quidem : Velle enim quod non deceat, idem ipsum ui* serrimum. Nec tam miserum est non adipisci quod velis, quam adipisci velle quod non oporteat. Plus enim mali pravitas voluntatis affert, quam fortuna cuiquam boni. In quibus verbis illa sic exclamabat, ut obliti penitus sexus ejus, magnum aliquem virum considere nobiscum crederemus, me interim, quantum poteram, intelligente ex quo illa, et quam divino fonte manarent. Et Licentius : sed dicendum, inquit, tibi est, ut beatus sit quisque, quid velle debeat, et quarum rerum eum oporteat habere desiderium. Invita me, inquam, natali tuo, quando dignaberis; quidquid apposueris libenter sumam. Qua conditione hodie apud me ut epuleris peto, nec flagites quod fortasse non est paratum. Quem cum modestæ ac verecundæ commonitionis suæ pœniteret : Ergo illud, inquam, convenit inter mos, neque quemquam beatum esse posse, qui quod vut non habet ; neque omnem qui quod vult habet, beatum esse ? Dederunt. 11. Quid illud. inquam, conceditis, omnem qui beatus non est, miserum esse ? Non dubitaverunt. 0mnis igitur, inquam, qui quod vult non habet, miser est. Placuit omnibus. Quid ergo sibi homo comparare debet, ut beatus sit, inquam ? Forte enim etiam hoc isti nostro convivio subministrabitur, ne Licentii aviditas negligatur: nam id, opinor, ei comparandum est, quod cum vult, habet. Manifestum esse dixerunt. Id ergo, inquam semper manens, nec ex fortuna pendulum, nec ullis subjectum casibus esse debet. Nam quidquid mortale et caducum est, non potest a nobis quando volumus, et quamdiu volumus haberi. Assentiebantur omnes. Sed Trygetius : Sunt, inquit multi fortunati, qui eas ipsas res fragiles casibusque subjectas, tamen jucundas pro hac vita cumulate largeque possideant nec quidquam illis eorum quæ votunt desit. Cui ego: Qui timet, inquam, videturne tibi beatus esse ? Non videtur, inquit. Ergo quod amat quisque si amittere potest, potestne non timere ? Non potest, inquit. Amitti autem possunt illa fortuita. Non igitur hæc qui amat et possidet, potest ullo modo beatus esse. Nihil repugnavit. Hoc loco autem mater : Etiamsi securus sit inquit, ea se omnia non esse amissurum, tamen talibus satiari non poterit. Ergo et eo miser, quo semper est indigus. Cui ego : Quid, inquam, his omnibus abundans rebus atque circumfluens, si cupiendi modum sibi statuat, eisque contentus decenter jucundeque perfruatur ; nonne tibi videtur beatus?Non ergo, inquit, illis rebus, sed animi sui moderatione heatus est. 0ptime, inquam, nec huic interrogationi aliud, nec abs te aliud debuit responderi. Ergo nullo modo dnbitamus, si quis beatus esse statuit, id eum sibi comparare debere quod semper manet, nec ulla sæviente fortuna eripi potest. Hoc, inquit, Trygetius, jamdudum consensimus, Deus, inquam, vobis æternus, et semper manens videtur? Hoc quidem, inquit Licentius, ita certum est, ut interrogatione non egeat ; cæterique omnes pia devutione concinuerunt. Deum igitur, inquam, qui habet, beatus est. 12. Quod cum gaudentes libentissime acciperent : Nihil ergo, inquam, nobis jam quærendum esse arbitror, nisi quis hominum habeat Deum ; beatus enim profecto is erit. De quo quæro quid vobis videatur. Hic Licentius : Deum habet, qui bene vivit. Trygetius:

Deum habet, inquit, qui facit quæ Deus vult fieri. In cujus sententiam Lastidianus concessit. Puer autem ille minimus omnium: Is habet Deum, ait, qui spiritum immundum non habet. Mater vero omnia, sed hoc maxime approbavit. Navigius tacebat. Quem cum interrogassem quid sentiret, illud ultimum sibi placere respondit. Nec Rusticum percontari visum est negligendum, quænam esset de re tanta ejus sententia, qui mihi videbatur non deliberatione magis quam pudore impeditus silere; Trygetio consensit. 13. Tum ego: Teneo, inquam, omnium placita de re magna sane, et ultra quam nec quæri quidquam oportet, nec inveniri potest, si modo eam, uti cœpimus, serenissime ac sincerissime investigemus. Quod hodie quia longum est, et habent in epulis suis et animi quamdam luxuriem, si ultra modum in eas et voraciter irruant (ita enim male quodammodo digerunt; unde valetudini mentium non minus quam ab illa ipsa fame metuendum est), melius nos hæc quæstio cras esurientes, si videtur, accipiet. Illud modo libenter liguriatis volo, quod subito mihi ministratori vestro in mentem suggestum est inferendum; et est, nisi fallor, qualia solent ultima apponi, quasi scholastico melle confectum atque conditum. Quo audito sese omnes quasi in elatum ferculum tetenderunt, coegeruntque ut dicere properarem quidnam id esset. Quid, inquam, putatis, nisi cum Academicis totum quod susceperamus confectum esse negotium? Quo accepto nomine, tres illi quibus res nota erat, sese erexerunt alacrius; et velut porrectis, ut fit, manibus inferentem ministrum adjuverunt, quibus potuerunt verbis, nihil se jucundius audituros esse monstrantes. 14. Tum ego ita rem proposui. Si manifestum est, inquam, beatum non esse qui quod vult non habet, quod paulo ante ratio demonstravit; nemo autem quærit quod invenire non vult, et quærunt illi semper veritatem: volunt ergo invenire; volunt igitur habere inventionem veritatis. At non inveniunt *: sequitur eos non habere quod volunt; et ex eo sequitur etiam beatos non esse. At nemo sapiens, nisi beatus: sapiens igitur Academicus non est. Hic repente illi, quasi totum rapientes exclamaverunt. Sed Licentius attentius etcautius advertens timuit assensionem, atque subjecit: Rapui quidem vobiscum, siquidem exclamavi illa conclusione commotus. Sed nihil hinc admittam in viscera, et partem meam servabo Alypio: nam aut simul eam mecum lambet, aut me admonebit cur non oporteat attingere. Dulcia, inquam, magis metuere Navigius deberet, splene vitioso. Hic ille arridens: Plane, inquit, me talia sanabunt. Nam nescio quomodo contortum hoc et aculeatum, quod posuisti, ut ait ille, de melle Hymetio, acriter dulce est, nihilque inflat viscera. Quare totum etiam, palato aliquantum remorso, tamen ut possum libentissime in medullas trajicio. Non enim video quomodo redargui possit ista conclusio. Prorsus nullo modo potest, inquit Trygetus. Quare gaudeo jamdiu cum illis me inimicitias susce

1 Er. Ven. Lov. veritatis, et non inveniunt. M.

« PoprzedniaDalej »