Obrazy na stronie
PDF
ePub

Non enim magnum negotium erit, contra communem pestem velut Herculea quædam postulare auxilia Cynicorum. Si autem ista vilissima gloria cum his certare libeat, quod philosophanti mihi jam quidem, sed nondum sapienti faciliore venia concedendum est; quid habebunt quod possint refellere? Ecce enim faciamus me atque Academicum in illas lites philosophorum irruisse: omnes prorsus adsint, exponant breviter pro tempore sententias suas. Quæratur de Carneade quid sentiat. Dubitare se dicet. Itaque illum singuli præferent cæteris. Ergo omnes omnibus: magna nimirum atque altissima gloria. Quis istum nolit imitari? et ego itaque interrogatus, idem respondebo; par erit laus. Ea igitur gloria gaudet sapiens, in qua illi stultus æquatur? Quid si eum etiam facile superat? Nihilne agit pudor? Nam istum Academicum jam de judicio discedentem tenebo Quippe avidior hujusmodi victoria stultitia est. Ergo eo retento prodam judicibus quod ignorant, et dicam: Ego, viri optimi, hoc cum isto commune habeo, quod dubitat quis vestrum verum sequatur, Sed habemus etiam proprias sententias, de quibus peto judicetis. Nam mihi incertum est quidem, quamvis audierim decreta vestra; ubi sit verum: sed ideo quod qui sit in vobis sapiens, ignoro. Ista autem etiam ipsum sapientem negat aliquid scire, ne ipsam quidem, unde sapiens dicitur, sapientiam. Quis non videat palma illa cujus sit? Nam si hoc adversarius meus dixerit, vincam gloria; si autem erubescens confessus fuerit sapientem scire sapientiam, vincam sententia.

CAPUT IX.

[ocr errors]

Zenonis definitio discutitur. 18. Sed ab hoc jam litigioso tribunali secedamus in aliquem locum, ubi nobis nulla turba molesta sit; atque utinam in ipsam scholam Platonis, quæ nomen ex eo dicitur accepisse, quod a populo sit secreta hic jam non de gloria, quod leve ac puerile est, sed de ipsa vita, et de aliqua spe animi beati, quantum inter nos possumus, disseramus. Negant Academici sciri aliquid posse. Unde hoc vobis placuit, studiosissimi homines atque doctissimi? Movit nos, inquiunt, definitio Zenonis. Cur, quæso? Nam si vera est, nonnihil veri novit, qui vel ipsam novit; sin falsa, non debuit constantissimos commovere. Sed videamus quid ait Zeno. Tale scilicet visum comprehendi et percipi posse, quale cum falso non haberet signa communia. Hoccine te movit, homo Platonice, ut ut omnibus viribus ab spe discendi studiosos retraheres, ut totum negotium philosophandi adjuvante quodam etiam mentis ingemiscendo torpore desererent?

19. Sed quomodo illum non permoveret, si et nihil tale inveniri potest, et nisi quid tale est, percipi non potest? hoc si ita est, dicendum potius erat, non posse in hominem cadere sapientiam, quam sapientem nescire cur vivat, nescire quemadmodum vivat, nescire utrum vitat; postremo, quo perversius magisque delirum et insanum dici nihil potest, simul et sapientem esse, et ignorare sapientiam. Quid enim est durius, hominem non posse esse sapientem, an sapientem nescire sapientiam? Nihil hinc disputandum est, si res

ipsa ita posita satis non est ad dijudicandum. Sed illud forte si diceretur, penitus homines a philosophando averterentur: nunc vero inducendi sunt sapientiæ dulcissimo ac sanctissimo nomine, ut cum contrita ætate nihil didicerint, postea te summis exsecrationibus prosequantur, quem relictis saltem voluptatibus corporis, ad animi tormenta sunt secuti

20. Sed videamus per quem potius a philosophia deterreantur. Per eumne qui dixerit: Audi, amice; philosophia non ipsa sapientia, sed studium sapientia vocatur, ad quam te si contuleris, non quidem dum hic vivis sapiens eris (est enim apud Deum sapientia nec provenire homini potest), sed cum te tali studio, satis exercueris atque mundaveris, animus tuus ea post hanc vitam, id est, cum homo esse desieris, facile perfruetur? An per eum qui dixerit: Venite, mortales, ad philosophiam; magnus hic fructus est: quid enim homini sapientia charius ? venite igitur ut sapientes sitis, et sapientiam nesciatis? Non, inquit, a me ita dicetur. Hoc est decipere, nam nihil aliud apud te invenietur. Ita fit ut si hoc dixeris, fugiant tanquam insanum ; si alio modo ad hoc adduxeris, facias insanos. Sed credamus, propter utramque sententiam æque homines nolle philosophari. Si aliquid philosophie perniciosum Zenonis definitio dicere cogebat, mi homo, idne homini dicendum fuit, unde se doleret; an id, unde te derideret?

21. Tamen qurd Zeno definivit, quantum stulti possumus, discutiamus. Id visum ait posse comprehendi, quod sic appareret, ut falsum apparere non posset, Manifestum est, nihil aliud in perceptionem venire. Hoc et ego, inquit Arcesilas, video, et hoc ipso doceo nihil percipi. Non enim tale aliquid inveniri po test. Fortasse abs te, atque ab aliis stultis: at a sapiente cur non potest? Quanquam et ipsi stulto nihil responderi posse arbitror, si tibi dicat ut illo memorabili acumine tuo hanc ipsam Zenonis definitionem refellas, et ostendas eam etiam falsam esse posse: quod si non potueris, hanc ipsam quam percipias ha bes; si autem refelleris, unde a percipiendo impediaris non habes. Ego eam refelli posse non video, et omnino verissimam judico. Itaque cum eam scio, quamvis sim stultus, nonnihil scio. Sed fac illam cedere versutiæ tuæ. Utar complexione securissima. Aut cnim vera est, aut falsa: si vera, bene teneo; si falsa, potest aliquid percipi, etiamsi habeat communia signa cum falso. Unde, inquit, potest? Verissime igitur Zeno definivit, nec ei quisquis vel in hoc consensit, erravit An parvæ laudis et sinceritatis definitionem putabimus, quæ contra eos qui erant adversum perceptionem multa dicturi, cum designaret quale esset quod percipi posset, seipsam talem esse monstravit? Itaque comprehensibilibus rebus et definitio est, et exemplum. Utrum, ait, etiam ipsa vera sit nescio: sed quia est probabilis, ideo sequens eam ostendo nihil esse tale, quale illa expressit posse comprehendi. Ostendis fortasse præter ipsam, et vides, ut arbitror, quid sequatur. Quod si etiam ejus incerti sumus nec ita nos deserit scientia; scimus enim aut veram esse, aut fal

sam: non igitur nihil scimus. Quanquam nunquam efficiet ut ingratus sim, prorsus ego illam definitionem verissimam judico. Aut enim possunt percipi et falsa, quod vehementius Academici timent, et revera absurdum est; aut nec ea possunt, quæ sunt falsis similia: unde illa definitio vera est. Sed jam cætera videamus.

-

CAPUT X. Duo Academicorum effata. 22. Quamvis hæc, nisi fallor, possint ad victoriam satis esse, non tamen fortasse ad victoriæ satietatem. Duo sunt quæ ab Academicis dicuntur, contra quæ, ut valemus, venire instituimus: Nihil posse percipi; et, Nulli rei debere assentiri. De assentiendo mox alias, nunc pauca de perceptione dicemus. Nihilne prorsus dicitis posse comprehendi? Hic evigilavit Carneades: nam nemo istorum minus alte quam ille dormivit, et circumspexit rerum evidentiam. Itaque credo, secum ipse, ut fit, loquens: Ergone, ait, Carneades. dicturus es nescire te utrum homo sis, an formica? Aut de te Chrysippus triumphabit? Dicamus ea nos nescire quæ inter philosophos inquiruntur; cætera ad nos non pertinere, ut si in luce titubavero quotidiana et vulgari, ad illas imperitorum tenebras provocem, ubi soli quidam divini oculi vident: qui me etiam si palpitantem atque cadentem aspexerint, cæcis prodere nequeant, præsertim arrogantibus, et quos doceri aliquid pudeat. Laute quidem, o græca industria, succincta et parata procedis; sed non respicis illam definitionem et inventum esse philosophi, et in vestibulo philosophiæ fixam atque fundatam. Quam si succidere tentabis, rediet bipennis in crura: illa enim labefactata, non solum potest aliquid percipi, sed etiam id potest quod simillimum falso est, si eam non audebis evertere. Est enim latibulum tuum unde in incautos transire cupientes vehemens erumpis atque exsilis: aliquis te Hercules in tua spelunca tanquam semihominem Cacum 1 suffocabit, et ejusdem molibus opprimet, docens aliquid esse in philosophia quod tanquam simile falso incertum abs te fieri non possit. Certe ad alia properabam; hoc quisquis urget, teipsum, Carneades, magna afficit contumelia, quem a me veluti mortuum putat ubicumque aut undecumque posse superari. Si autem non putat, immisericors est, qui me passim deserere præsidia et tecum in campo certare cogit: in quem descendere cum cœpissem, solo tuo nomine territus pedem retuli, et de superiore loco nescio quod jaculatus sum, quod utrum ad te pervenerit, vel quid egerit viderint sub quorum examine dimicamus. Sed quid metuo ineptus? Si bene memini, mortuus es, nec jam pro sepulcro tuo jure pugnat Alypius: facile me contra umbram tuam Deus adjuvabit.

23. Nihil ais in philosophia posse percipi. Et ut orationem tuam large lateque diffundas, arripis rixas, dissensionesque philosophorum, et eas tibi contra illos arma ministrare arbitraris. Quomodo enim inter Democritum et superiores physicos de uno mundo, et innumerabilibus litem dijudicabimus, cum inter

1 Undecim Mss., semihominem suffocabit, omisso nomine Cacum.

ipsum hæredemque ejus Epicurum concordia manere nequiverit? Nam iste luxuriosus cum atomos quasi ancillulas suas, id est corpuscula quæ in tenebris lætus amplectitur, non tenere viam suam, sed in alienos limites passim sponte declinare permittit; totum patrimonium etiam per jurgia dissipavit. Hoc vero nihil ad me attinet. Si enim ad sapientiam pertinet horum aliquid scire, id non potest latere sapientem. Si autem aliud quiddam est sapientia ; illam scit sapiens, ista contemnit. Tamen ego qui longe adhuc absum vel a vicinitate sapientis, in istis physicis nonnihil, scio. Certum enim habeo, aut unum esse mundum, aut non unum; et si non unum, aut finiti numeri, aut infiniti. Istam sententiam Carneades falsæ esse similem doceat. Item scio mundum istum nostrum, aut natura corporum, aut aliqua providentia sic esse dispositum; eumque aut semper fuisse et fore, aut cœpisse esse minime desiturum; aut ortum ex tempore non habere, sed habiturum esse.finem; aut et manere cœpisse, et non perpetuo esse mansurum: et innumerabilia physica hoc modo novi. Vera enim ista sunt disjuncta, nec similitudine aliqua falsi ea potest quisquam confundere. Sed assume aliquid, ait Academicus. Nolo: nam hoc est dicere, Relinque quod scis, die quod nescis. Sed pendet sententia. Melius certe pendet quam cadit: nempe plana est 2; nempe jam potest aut falsa, aut vera nominari. Hane ergo me scire dico. Tu qui nec ad philosophiam pertinere ista negas, et eorum sciri nihil posse asseris, ostende me ista nescire: dic istas disjunctiones aut falsas esse, aut aliquid commune habere cum falso, per quod discerni omnino non possint. CAPUT XI.

Ex sensuum imbecillitate non effici ut nihil veri percipiatur. Neque ex somno et furore. 24. Unde, inquit, scis esse istum mundum, si sensus falluntur? Nunquam rationes vestræ ita vim sensuum refellere potuerunt, ut convinceretis nobis nihil videri ; nec omnino ausi estis aliquando ista tentare; sed posse aliud esse ac videtur, vehementer persuadere incubuistis. Ego itaque hoc totum, qualecumque est quod nos continet, atque alit; hoc, inquam, quod oculis meis apparet, a meque sentitur habere terram et coelum, aut quasi terram, et quasi cœlum, mundum voco. Si dicis nihil mihi videri, nunquam errabo. Is enim errat, qui quod sibi videtur, temere probat. Posse enim falsum videri a sentientibus dicitis, nihil videri non dicitis. Prorsus enim omnis disputationis causa tolletur, ubi regnare vos libet, si non solum nihil scimus, sed etiam nihil nobis videtur. Si autem hoc quod mihi videtur negas mundum esse, de nomine controversiam facis, cum id a me dixerim mundum vocari.

25. Etiamne, inquies, si dormis, mundus est iste quem vides? Jam dictum est, quidquid tale mihi videtur, mundum appello. Sed si eum solum placet mundum vocare, qui videtur a vigilantibus vel etiam a sanis; illud contende, si pates, eos qui dormiunt ac 1 Ita Mss. At Edd., sapientiam illam. 2 Septem Mss., plena est.

furiunt, non in mundo furere atque dormire. Quamobrem hoc dico, istam totam corporum molem atque machinam in qua sumus, sive dormientes, sive furentes, sive vigilantes, sive sani, aut unam esse, aut non esse unam. Edissere, quomodo possit ista esse falsa sententia. Si enim dormio, fieri potest ut nihil dixerim; aut si etiam ore dormientis verba, ut solet, evaserunt, potest fieri ut non hic, non ita sedens, non istis audientibus dixerim: ut autem hoc falsum sit, non potest. Nec ego illud me percepisse dico, quod vigilem. Potes enim dicere, hoc mihi etiam dormienti videri potuisse; ideoque hoc potest esse falso simillimum. Si autem unus et sex mundi sunt; septem mundos esse, quoquo modo affectus sim, manifestum est, et id me scire non impudenter affirmo. Quare vel hanc connexionem, vel illas superius disjunctiones, doce somno aut furore aut vanitate sensuum posse esse falsas; et me, si expergefactus ista meminero, victum esse concedam. Credo enim jam satis liquere quæ per somnium et dementiam falsa videantur, ea scilicet quæ ad corporis sensus pertinent: nam ter terna novem esse, et quadratum intelligibilium numerorum, necesse est vel genere humano stertente sit verum. Quanquam etiam pro ipsis sensibus multa posse dici video, quæ ab Academicis reprehensa non invenimus. Credo enim sensus non accusari, vel quod imaginationes falsas furentes patiuntur, vel quod falsa in somnis videmus. Si enim vera vigilantibus atque sanis renuntiarunt; nihil ad eos, quid sibi animus dormientis insanientisque confingat 1.

26. Restat ut quæratur, utrum cum ipsi renuntiant, verum renuntient. Age, si dicat Epicureus quispiam, Nihil habeo quod de sensibus conquerar: injustum est enim ab eis exigere plusquam possunt; quidquid autem possunt videre oculi, verum vident. Ergone verum est quod de remo in aqua vident? Prorsus verum. Nam causa accedente quare ita videretur, si demersus unda remus rectus appareret, magis oculos meos falsa renuntiationis arguerem. Non enim viderent quod talibus existentibus causis videndum fuit. Quid multis opus est? Hoc de turrium motu, hoc de pinnulis avium, hoc de cæteris innumerabilibus dici potest. Ego tamen fallor, si assentiar, ait quispiam. Noli plus assentiri, quam ut ita tibi apparere persuadeas; et nulla deceptio est. Non enim video, quomodo refellat Academicus eum qui dicit: Hoc mihi candidum videri scio; hoc auditum meum delectari scio; hoc mihi jucunde olere scio; hoc mihi sapere dulciter scio; hoc mihi esse frigidum scio. Dic potius, utrum per se amaræ sint oleastri frondes, quas caper tam pertinaciter appetit. O hominem improbum! nonne est caper ipse modestior? Nescio quales pecori sint, mihi tamen amaræ sunt: quid quæris amplius? Sed est fortasse aliquis etiam hominum, cui non sint amaræ. Tendisne in molestiam? Numquidnam ego amaras esse omnibus dixi? mihi dixi, et hoc non

1 Par., qui sibi animum... confingant. M.

semper affirmo. Quid si enim alias alia causa, nunc dulce quidpiam, nunc amarum in ore sentiatur? Illud dico, posse hominem cum aliquid gustat, bona fide jurare, se scire palato suo illud suave esse, vel contra, nec ulla calumnia græca ab ista scientia posse deduci. Quis enim am impudens sit, qui mihi cum delectatione aliquid ligurienti dicat: Fortasse non gustas, sed hoc somnium est? Numquidnam resisto? Sed me tamen illud in somnis etiam delectaret. Quare illud quod me scire dixi, nulla confundit similitudo falsorum. Et Epicureus, vel Cyrenaici et alia multa fortasse pro sensibus dicant, contra quæ nihil dictum esse ab Academicis accepi. Sed quid ad me? Si volunt ista, et si possunt, etiam me favente rescindant. Quidquid enim contra sensus ab eis disputatur, non contra omnes philosophos valet. Sunt enim qui ista omnia, quæ corporis sensu accipit animus, opinionem posse gignere confitentur, scientiam vero negant. Quam tamen volunt intelligentia contineri, remotamque a sensibus in mente vivere. Et forte in eorum numero est sapiens ille quem quærimus. Sed de hoc alias. Nunc ad reliqua pergamus quæ propter ista quæ jam dicta sunt, paucis, nisi fallor explicabimus. CAPUT XII. - Urget Academicos causare frustra sensuum vel somni et furoris deceptiones. 27. Quid enim de moribus inquirentem vel juvat vel impedit corporis sensus? Nisi vero illos ipsos qui summum hominis bonum in voluptate posucre, nihil impedit aut columbæ collum, aut vox incerta, aut grave pondus homini quod camelis leve est, aut alia sexcenta, quominus dicant eo quo delectantur delectari se scire, vel eo quo offenduntur offendi (quod refelli posse non video); eum commovebunt qui finem boni mente complectitur. Quid horum tu eligis? Si quid mihi videatur, quæris; in mente arbitror esse summum hominis bonum (Lib. 1 Retract., cap. 1, n. 4). Sed nunc de scientia quærimus. Ergo interroga sapientem, qui non potest ignorare sapientiam: mihi tamen tardo illi atque stulto licet interim scire, boni humani finem, in quo inhabitet beata vita, aut nullum esse, aut in animo esse, aut in corpore, aut in utroque. Hoc me, si potes, nescire convince; quod notissimæ illæ vestræ rationes nullo modo faciunt. Quod si non potes, non enim reperies cui falso simile sit, egone concludere dubitabo, recte mihi videat scire sapientem quidquid in philosophia verum est, cum ego inde tam multa vera cognoverim?

28. Sed metuit fortasse ne summum bonum eligat dormiens. Nihil periculi est: cum evigilaverit, repudiabit si displicet, tenebit si placet. Quis enim eum recte vituperabit quod falsum vidit in somnis? Aut fortasse illud formidabit, ne dormiens amittat sapientiam, si pro veris falsa probaverit? Hoc jam ne dormiens quidem audet somniare, ut sapientem vigilantem vocet, neget si dormiat. Hæc etiam de furore dici possunt: sed in alia festinat oratio. Hæc tamen sine conclsione securissima non relinquo. Aut enim amittitur furore sapientia, et jam non erit sapiens, quem verum ignorare clamatis: aut scientia

[ocr errors]

ejus manet in intellectu, etiamsi pars animi cætera id quod accepit a sensibus velut in somnis imaginetur. CAPUT XIII. · Multa percipi in dialectica. 29. Restat dialectica, quam certe sapiens bene novit, nec falsum scire quisquam potest. Si vero eam nescit, non pertinet ad sapientiam ejus cognitio, sine qua esse sapiens potuit; et superfluo utrum vera sit, possitve percipi, quærimus. Hic fortasse aliquis mihi dicat: Soles prodere tu stulte, quid noveris : an de dialectica nihil scire potuisti ? Ego vero plura quam de quavis parte philosophiæ. Nam primo omnes illas propositiones, quibus supra usus sum, veras esse ista me docuit. Deinde per istam novi alia multa vera. Sed quam multa sint, numerate, si potestis. Si quatuor in mundo elementa sunt, non sunt quinque. Si sol unus est, non sunt duo. Non potest una anima et mori et esse immortalis. Non potest homo simul et beatus, et miser esse. Non hic et sol lucet, et nox est. Aut vigilamus nunc. aut dormimus. Aut corpus est, quod mihi videre videor, aut non est corpus. Hæc et alia multa, quæ commemorare longissimum est, per istam didici vera esse, quoquo modo sese habeant sensus nostri, in se ipsa vera. Docuit me 1, si cujus corum quæ per connexionem modo proposui pars antecedens assumpta fuerit, trahere necessario id quod annexum est. Ea vero quæ per repugnantiam veldisjunctionem a me sunt enuntiata, hanc habere naturam, ut cum auferuntur cætera, sive unum, sive plura sint, restet aliquid quod eorum ablatione firmetur. Docuit etiam me, cum de re constat, propter quam verba dicuntur, de verbis non debere contendi et quisquis id faciat, si imperitia faciat, docendum esse; si malitia, deserendum: si doceri non potest, monendum ut aliquid aliud potius agat, quam tempus in superfluis operamque consumat;si non obtemperat, negligendum. De captiosis autem atque fallacibus ratiunculis breve præceptum est: si male concedendo inferuntur, ad ea quæ concessa sunt esse redeundum. Si verum falsumque in una conclusione confligunt, accipiendum inde quod intelligitur,quod explicari non potest relinquendum.Si autem modus in aliquibus rebus latet penitus hominem, scientiam ejus non esse quærendam. Hæc quidem habeo a dialectica, et alia multa quæ commemorare non est necesse. Neque enim debeo ingratus existere. Verum ille sapiens aut hæc negligit, aut si profecto dialectica ipsa scientia veritatis est, sic illam novit ut istorum mendacissimam calumniam : Si verum est, falsum est; si falsum est, verum est contemnendo, et non miserando fame enecet 2. Hac de perceptione satis esse propterea puto, quia de assentiendo cum dicere cœpero, tota ibi rursum causa versabitur.

[blocks in formation]

perspiciamus quale sit, quod tu acutissime atque cautissime movet. Nam si tot tantisque rationibus roboratam 1 (hoc enim dixisti) Academicorum sententiam, qua eis placuit nihil scire sapientem, hoc tuum labefactat inventum, quo cogimur confiteri multo esse probabilius, sapientem scire sapientiam; magis est assensio cohibenda. Hoc enim ipso ostenditur nihil quamlibet copiosissimis subtilissimisque argumentis posse suaderi, cui non ex parte contraria, si adsit ingenium, non minus acriter, vel fortasse acrius resistatur. Eo fit, ut cum sit victus Academicus, vicerit. O utinam vincatur? nunquam efficiet quavis arte Pelasga, ut simul a me victus victorque discedat. Certe nihil aliud inveniatur quod adversum ista dici possit, et ultro me victum esse profiteor. Non enim de gloria comparanda, sed de invenienda veritate tractamus. Mihi satis est, quoquo modo molem istam transcendere, quæ intrantibus ad philosophiam sese opponit, et nescio quibus receptaculis tenebrascens 2 talem esse philosophiam totam minatur, nihilque in ea lucis inventum iri sperare permittit. Quid autem amplius desiderem, nihil habeo, si jam probabile est, nonnihil scire sapientem. Non enim alia causa veri simile videbatur eum assensionem sustinere debere, nisi quia e at veri simile nihil posse comprehendi. Quo sublato, percipit enim sapiens vel ipsam, ut jam conceditur, sapientiam, nulla jam causa remanebit cur non assentiatur sapiens vel ipsi sapientiæ. Est enim sine dubitatione monstrusius sapientem non approbare sapientiam, quam sapientem nescire sapientiam.

31. Nam quæso, paululum quasi ante oculos tale' spectaculum constituamus, si possumus, rixam quamdam sapientis et sapientiæ, Quid aliud dicit sapientia, quam se esse sapientiam? At contra iste, Non credo, inquit. Quis ait sapientiæ: Non credo esse sapientiam? quis, nisi is cum quo illa loqui potuit, et in quo habitare dignata est, scilicet sapiens? Ite nunc, et me quærite, qui cum Academicis pugnem: habetis jam novum certamen, sapiens et sapientia secum pugnant. Sapiens non vult consentire sapientiæ, ego vobiscum securus exspecto. Quis enim non credat invictam esse sapientiam? Tamen nos aliqua complexione muniamus. Aut enim in hoc certamine Academicus vincet sapientiam: eta me vincetur, quia non erit sapiens: aut ab ea superabitur; et sapientem sapientiæ consentire docebimus. Aut igitur sapiens Academicus non est, aut nonnulli rei sapiens assentietur: nisi forte quem dicere puduit sapientem nescire sapientiam,sapientem non consentire sapientiæ dicere non pudebit. At si jam veri simile est cadere in sapientem vel ipsius sapientiæ perceptionem, et nulla causa est, cur non ei quod potest percipi assentiatur; video quod volebam esse veri simile, sapientem scilicet assensurum sapientiæ. Si quæres ubi inveniat ipsam sapientiam; respondebo, In semetipso. Si dicis cum nescire quod habeat, redis ad illud absurdum, sapientem nescire

Lov., roboratum. At alii Cdd., roboralam.

2 Tenebras tegens, juxta Par. Er. Ven. M.

esse

sapientiam. Si sapientem ipsum negas posse inveniri; non jam cum Academicis, sed tecum, quisquis hoc sentis, sermone alio disseremus. Illi enim cum hæc disputant, de sapiente profecto disputant. Clamat Cicero, seipsum magnum esse opinatorem, sed de sapiente se quærere. Quod si adhuc vos, adolescentes, ignotum habetis, certe in Hortensio legistis: Si igitur nec certi est quidquam, nec opinari sapientis est; nihil unquam sapiens approbabit. Unde manifestum est eos de sapiente illis suis disputationibus, contra quas nitimur, quærere.

32. Ergo arbitror ego sapienti certam esse sapientiam, id est sapientem percepisse sapientiam; et ob hoc cum non opinari, cum assentitur sapientiæ: assentitur enim ei rei, quam si non percepisset, sapiens non esset. Nec isti quemquam non debere assentiri, nisi rebus quæ non possunt percipi, affirmant. Non auten sapientia nihil est. Cum igitur et scit sapientiam, et assentitur sapientiæ; neque nihil scit, neque nulli rei sapiens assentitur. Quid amplius vultis? An de illo errore aliquid quærimus, quem dicunt penitus evitari, si in nullam rem animam declinet assensio? Errat enim, inquiunt, quisquis non solum rem falsam, sed etiam dubiam, quamvis vera sit, approbat : nihil autem quod dubium non sit invenio. At invenit sapiens ipsam, ut dicebamus, sapientiam. CAPUT XV. An qui sequitur in agendo probabile citra assensum vitet errorem.

33. Sed hinc jam vultis fortasse me discedere. Non sunt facile securissima relinquenda; cum versutissimis hominibus agimus: morem tamen vobis geram. Sed quid hic dicam? quid? quidnam? illud nimirum vetus dicendum est, ubi et ipsi habent quod dicant. Quid enim faciam, quem de castris meis foras truditis? num implorabo auxilia doctiorum, cum quibus si superare nequeo, minus pudebit fortasse superari? Jaciam igitur quibus viribus possum fumosum quidem tam et scabrum, sed nisi fallor, validissimum telum. Qui nihil approbat, nihil agit. O hominem rusticum! Et ubi est probabile? ubi est verisimile? Hoc volebatis. Auditisne ut sonent scuta græcanica? Exceptum est quod robustissimum quidem': sed qua manu jaculati sumus? Et nihil potentius isti mei suggerunt; nec aliquid, ut video, vulueris fecimus. Convertam me ad ea quæ villa et ager ministrat: onerant me potius majora quam præparant.

34. Nam cum otiosus diu cogitassem in isto rure, quonam modo possit isthuc probabile ac veri simile actus nostros ab errore defendere; primo visum est mihi, ut solet videri cum ista vendebam, belle tectum et munitum. Deinde ubi totum cautius circumspexi, visus sum mihi vidisse unum aditum, qua in securos error irrueret. Non enim solum puto eum errare, qui falsam viam sequitur; sed etiam eum qui veram non sequitur. Faciamus enim duos viatores ad unum locum tendentes, quorum alter instituerit nulli credere, alter nimis credulus sit. Ventum est ad aliquod bivium : hic

1 Ed. Par., quod robustissimum quidem est. M.

1

ille credulus pastori qui aderat, vel cuipiam rusticano: Salve, frugi homo: dic quæso, qua bene in illum locum pergatur. Respondetur: Si hac ibis, nihil errabis. Et ille ad comitem : Verum dicit, hac eamus. Ridet vir cautissimus, et tam cito assensum facetissime illudit, atque interea illo discedente in bivio figitur : et jam incipit videri turpe cessare, cum ecce ex alio viæ cornu lautus quidam et urbanus equo insidens eminet, et propinquare occipit: gratulatur iste. Tum advenienti, et salutato indicat propositum, quærit viam; dicit etiam remansionis suæ causam, quo benevolentiorem reddat, pastori eum præferens. Ille autem casu planus erat de iis quos Samardacos 1 jam vulgus vocat. Tenuit suum morem homo pessimus etiam gratis. Hæc perge, ait: nam ego inde venio. Decepit, atque abiit. Sed quando iste deciperetur? Non enim monstrationem istam tanquam veram, inquit, approbo : sed quia est veri similis. Et hic otiosum esse nec honestum, nec utile est; hac eam. Interea ille qui assentiendo erravit, tam cito existimans vera esse verba pastoris, in loco illo quo tendebant, jam se reficiebat: iste autem non errans, siquidem probabile sequitur, circumit silvas nescio quas, nec jam cui locus ille notus sit, ad quem venire proposuerat, invenit. Vere vobis dicam, cum ista cogitarem, risum tenere non potui, fieri per Academicorum verba nescio quomodo, ut erretille qui veram viam vel casu tenet; ille autem qui per avios montes probabiliter ductus est, nec petitam regionem invenit, non videatur errare. Ut enim temerariam consensionem jure condemnem, facilius ambo errant, quam iste non errat. Hinc jam adversum ista verba vigilantior, ipsa facta hominum et mores considerare cœpi. Tum vero tam multa mihi et tam capitalia in istos venerunt in mentem, ut jam non riderem, sed partim stomacharer, partim dolerem homines doctissimos et acutissimos in tanta scelera sententiarum et flagitia devolutos. CAPUT XVI. - Facere quod videtur prababile etiam citra assensum nefarium est.

35. Certe enim, non fortasse omnis qui errat, peccat; omnis tamen qui peccat, aut errare conceditur, aut aliquid pejus. Quid si ergo aliquis adolescentium cum hos audierit dicentes: Turpe est errare, et ideo nulli rei consentire debemus; sed tamen cum agit quisque quod ei videtur probabile, nec peccat, nec errat: illud tantum meminerit, quidquid occurrit vel animo vel sensibus, non pro vero esse approbandum. Id igitur audiens adolescens, insidiabitur pudicitiæ uxoris alienæ. Te, te consulo, M, Tulli; de adolescen tium moribus vitaque tractamus, cui educandæ atque instituendæ omnes illæ litteræ tuæ vigilaverunt. Quid aliud dicturus es, quam non tibi esse probabile ut id

1 Ita scribitur in editione Bad. et in pluribus Mss. In an tiquis etiam editionibus Chrysostomi, Homil. 17.in Epist. ad Ephes. legitur samardakous, ibique significat gelotoporous; nec multum aliter apud Am. et tres Mss. qui habent, Samardocos. At Er. et Lov. Sarmadacos; uti etiam scribit ve tus commentator Horatii, ad illud lib. 1, Satir. 6, « Fallacem «< circum: » ubi eos dicit « Sarmadacos et sortilegos ma«thematicos, qui ad metas spectatores circumstabant el « imperitos nugis fallebant. »

2 Bad. et Mss.. undecim, quod et videtur probabile nec cessat, nec errat.

« PoprzedniaDalej »