Obrazy na stronie
PDF
ePub

adhuc facies videri a te non potest, ipsius philosophiæ posset audiri? Mirareris profecto; sed non rideres, non desperares. Crede mihi, de nullo desperandum est, de talibus autem minime. Omnino sunt exempla; facile evadit, facile revolat hoc genus avium, multis inclusis multum mirantibus.

8. Sed ad nos redeamus, nos inquam, Romaniane, philosophemur: reddam tibi gratiam, filius tuus cœpit jam philosophari: ego eum reprimo, ut disciplinis necessariis prius excultus vigentior et firmior insurgat, quarum te ne metuas expertem, si bene te novi, auras2 tibi liberas tantum opto. Nam de indole quid dicam? Utinam non tam rara esset in hominibus, quam certa est in te! Restant duo vitia, et impedimenta inveniendæ veritatis, a quibus tibi non multum timeo; timeo tamen ne te contemnas, atque inventurum esse desperes, aut certe ne invenisse te credas. Quorum primum, si tamen inest, ista tibi disputatio fortasse detrahet. Sæpius enim succensuisti Academicis, eo quidem gravius, quo minus eruditus esses; sed eo libentius, quod veritatis amore illiciebaris. Itaque jam cum Aypio, te fautore, confligam, et tibi facile persuadebo quod volo, probabiliter tamen. Nam ipsum verum non videbis, nisi in philosophiam totus intraveris. Illud autem alterum quod te fortasse aliquid invenisse præsumis, quamvis a nobis jam quærens, dubitansque discesseris, tamen si quid superstitionis in animum revolutum est, ejicietur profecto, vel cum tibi aliquam inter nos disputationem de religione misero, vel cum præsens tecum multa contulero.

9. Ego enim nunc aliud nihil ago, quam me ipse purgo a vanis perniciosisque opinionibus. Itaque non dubito melius mihi esse, quam tibi. Unum tantum est unde invideam fortunæ tuæ, quod solus frueris Luciliano meo : an et tu invides quia dixi, meo? Sed quid dixi aliud quam tuo, et omnium quicumque unum sumus? De quo tamen ut subvenias desiderio meo, quid te rogem? Tu te ipse pro me roga quantum scis, quia debes. Sed nunc ambobus dico, cavete ne quid vos nosse arbitremini, nisi quod ita didiceritis, saltem ut nostis, unum, duo, tria, quatuor simul collecta in summam fieri decem. Sed item cavete ne vos in philosophia veritatem aut non cognituros, aut nullo modo ita posse cognosci arbitremini. Nam mihi vel potius illi credite qui ait, Quærite et invenietis (Matth. vii, 7), nec cognitionem desperandam esse, et manifestiorem futuram, quam sunt illi numeri. Nunc ad propositum veniamus. Jam enim sero cœpi metuere, ne hoc principium modum excederet, et non est leve. Nam modus procul dubio divinus est: sed fefellerit cum dulciter ducit, ero cautior cum sapiens fuero.

DISPUTATIO PRIMA.

CAPUT IV. Repetuntur in priore libro disputata. 10. Post pristinum sermonem, quem in primum 1 Sic Am. Er. et prope omnes Mss. At Bad. et Lov., evolat. 2 Am. Er. et Lov., aures. Sed legendum cum Bad. et Mss. auras, quas Romaniano liberas optat Augustinus, ut assurgat et revolet. — Auras, juxta Par. M.

3 Sic scribitur in vetustioribus et pluribus Mss. Porro in prius Edd. Luciniano meo; et in Mss. quatuor, Luciano.

1

librum contulimus, septem fere diebus a disputando fuimus otiosi, cum tres tantum Virgilii libros post primum recenseremus, atque ut in tempore congruere videbatur, tractaremus. Quo tamen opere Licentius in poeticæ studium sic inflammatus est, ut aliquantum mihi etiam reprimendus videretur. Jam enim ad hac intentione ad nullam se rem devocari libenter ferebat. Tandem tamen ad retractandam quam distuleramus de Academicis quæstionem, cum a me, quantum potui, lumen philosophiæ laudaretur, non invitus accessit: et forte dies ita serenus effulserat, ut nulli prorsus rei magis, quam serenandis animis nostris congruere videretur. Maturius itaque solito lectos reliquimus, paululumque cum rusticis egimns, quod tempus urgebat. Tum Alypius: Antequam vos, inquit, audiam de Academicis disputantes, volo mihi legatur sermo ille vester quem dicitis me absente perfectum : non enim possum aliter, cum inde hujus disceptationis occasio nata sit, in audiendis vobis non aut errare, aut certe laborare. Quod cum factum esset, et in eo pene totum antemeridianum tempus consumptum videremus; redire ab agro, qui deambulantes nos acceperat, domum instituimus. Et Licentius: Quæso, inquit, ante prandium mihi breviter totam Academicorum sententiam exponendo repetere ne graveris, ne quid in ea me fugiat, quod pro partibus meis sit. Faciam, inquam, et eo libentius quo de hac re cogitans parum prandeas. Ne, inquit ille, isthinc securus sis: nam et multos, et maxime patrem meum sæpe animadverti eo edaciorem, quo refertior curis esset. Deinde tu quoque de istis metris cogitantem non sic expertus es, ut cura mea mensa secura sit. Quod quidem apud meipsum mirari soleo: quid enim sibi vult, quod tunc cibum pertinacius appetimus cum in aliud intendimus animum? Aut quid est quod manibus et dentibus nostris, occupatis nobis, animus imperiosus fit? Audi potius, inquam, de Academicis quod rogaveras, ne te metra ista volventem, non solum in epulis sine metro, sed etiam in quæstionibus patiar. Si quid autem pro mea parte occultabo, prodet Alypius. Bona fide tua opus est, inquit Alypius: nam si metuendum est, ne aliquid occultes, a me deprehendi difficile posse arbitror eum, a quo me ista didicisse nullus qui me novit ignorat, præsertim cum in prodendo vero non magis victoriæ, quam animo tuo consulturus sis.

CAPUT V. Academicorum placita.

11. Agam, inquam, bona fide, quoniam de jure præscribis. Nam et Academicis placuit, nec homini scientiam posse contingere earum duntaxat rerum, quæ ad philosophiam pertinent; nam cætera curare se Carneades negabat; et tamen hominem posse esse sapientem, sapientisque totum munus, ut abs te quoque, Licenti, illo sermone dissertum est, 1 Poetrix, juxta Par. Poeticum studium, juxta Er. Ven. Lov.

M.

2 Plerique Mss., aut quis est qui manibus. Mox ex iis nonnulli,et dentibus nostris nobis occupatis nimis imperiosus fit. Alii porro tres, et dentibus nostris occupatis minus animus imperiosus fil.

[ocr errors]

in conquisitione veri explicari. Ex quo confici, ut nulli etiam rei sapiens assentiatur: erret enim necesse est, quod sapienti nefas est, si assentiatur rebus incertis. Et omnia incerta esse non dicebant solum, verum etiam copiosissimis rationibus affirmabant. Sed verum non posse comprehendi, ex illa stoici Zenonis definitione arripuisse videbantur, qui ait id verum percipi posse, quod ita esset animo impressum ex eo unde esset, ut esse non posset ex eo unde non esset. Quod brevius planiusque sic dicitur, his signis verum posse comprehendi, quæ signa non potest habere quod falsum est. Hoc prorsus non posse inveniri, vehementissime ut convincerent incubuerunt. Inde dissensiones philosophorum, inde sensuum fallaciæ, inde somnia furoresque, inde pseudomeni et sorita in illius causæ patrocinio viguerunt. Et cum ab eodem Zenone accepissent, nihil esse turpius quam opinari, confecerunt callidissime, ut si nihil percipi posset, et esset opinatio turpissima, nihil unquam sapiens approbaret.

12. Hinc eis invidia magna conflata est: videbatur enim esse consequens, ut nihil ageret, qui nihil approbaret. Unde dormientem semper, et officiorum omnium desertorem, sapientem suum Academici describere videbantur, quem nihil approbare censebant. Hic illi inducto quodam probabili, quod etiam verisimile nominabant, nullo modo cessare sapientem ab officiis asserebant, cum haberet quid sequeretur: veritas autem sive propter naturæ tenebras quasdam, sive propter similitudinem rerum, vel obruta, vel confusa latitaret. Quamvis et ipsam refrenationem et quasi suspensionen assensionis magnam prorsus actionem sapientis esse dicebant. Videor mihi breviter totum, ut voluisti, exposuisse, nihilque recessisse a præscriptione, Alypi, tua: id est egisse, ut dicitur, bona fide. Si enim aliquid vel non ita ut est dixi, vel forte non dixi; nihil voluntate a me factum est. Bona ergo fides est, ex animi sententia. Homini enim homo falsus docendus, fallax cavendus debet videri: quorum prius magistrum bonum, posterius discipulum cautum desiderat.

13. Tum Alypius: Gratum, inquit, habeo, cum et Licentio a te satisfactum est, et me onere imposito relevasti. Non enim magis tibi verendum erat, ne quid explorandi mei causa minus a te diceretur (nam alio modo qui fieri poterat?) quam mihi, si in quoquam te prodere fuisset necesse. Quare faxis, ut illud quod deest, non tam percontationi, quam ipsi percontanti, de differentia novæ ac veteris Academiæ, ne te pigeat exponere. Prorsus, inquam, fateor, piget. Quare beneficium dederis (nam et hoc quod commemoras, ad rem maxime pertinere negare non possum), si me paululum conquiescente, apud me distinguere ista nomina, et causam novæ Academiæ aperire volueris. Crederem, inquit, me quoque a prandio te avocare voluisse, ni te magis a Licentio territum dudum putarem, et ejus postulatio ita nobis præscri

2

1 In Mss. quinque, perniciosissimis.

2 In B., et. Juxta omnes alios Edd., te. M.

psisset, ut eifante prandium quidquid hujus involutionis esset, expediretur. Et cum reliqua dicere tenderet, mater nostra (nam domi jam eramus) ita nos trudere in prandium cœpit, ut verba faciendi locus non esset.

DISPUTATIO SECUNDA.

CAPUT VI. Academiæ novæ et veteris discidium. 14. Deinde, cum tantum alimentorum accepissemus, quantum compescendæ fami satis esset; ad pratum regressis nobis, Alypius, Paream, inquit, sententiæ tuæ, nec ausim recusare. Si enim nihil me fugerit, gratabor cum doctrinæ tuæ, tum etiam memoriæ meæ. At si in quoquam fortasse aberravero, recurabis id, ut deinceps hujusmodi delegationem non pertimescam. Nova Academiæ discidium non tam contra veterem conceptum, quam contra Stoicos arbitror esse commotum. Nec vero discidium est putandum, siquidem a Zenone illatam novam quæstionem dissolvi discutique oportebat. Nam de non percipiendo, quamvis nullis conflictationibus agitata, incolens tamen etiam veterum Academicorum mentes sententia non impudenter existimata est. Quod etiam ipsius Socratis Platonisque ac reliquorum veterum auctoritate probatu facile est, qui se hactenus crediderunt ab errore posse defendi, si se assensioni non temere commisissent: quamvis propriam de hac re disputationem in scholas suas non introduxerint, nec ab illis enucleate aliquando quæsitum sit, percipi, necne veritas possit. Quod cum Zeno rude ac novum intulisset, contenderetque nihil percipi posse, nisi quod verum ita esset, ut dissimilibus notis a falso discerneretur, neque opinationem subeundam esse sapienti, atque id Archesilas audiret; negavit hujusmodi quidquam posse ab homine reperiri, neque illi opinionis naufragio sapientis committendam esse vitam. Unde etiam conclusit, nulli rei esse assentiendum.

15. Verum cum ita res se haberet, ut vetus Academia magis aucta, quam oppugnata videretur; exstitit Philonis auditor Antiochus, qui, ut nonnulli visus est, gloriæ cupidior quam veritatis, in simultatem adduxit Academiæ utriusque sententias. Dicebat enim rem insolitam, et ab opinione veterum remotissimam Academicos novos conatos inducere. In quam rem veterum physicorum aliorumque magnorum philosophorum implorabat fidem; ipsos etiam Academicos oppugnans, qui se verisimile contenderent sequi, cum ipsum verum se ignorare faterentur. Multaque argumenta collegerat, quibus nunc supersedendum arbitror: nihil tamen magis defendebat quam verum percipere posse sapientem. Hanc puto inter Academicos novos ac veteres controversiam fuisse. Quæ si secus se habet, ut Licentium plenissime informes, pro utroque postulaverim. Si vero ita est, ut dicere potui, susceptam disputationem peragite.

CAPUT VII. Adversus Academicos.

[ocr errors]

16. Tum ego: Quamdiu, inquam, Licenti, in isto nostro longiore quam putabam sermone conquiescis? Audisti qui sint Academici tui? At ille ve1 Sic Mss. At Edd., gratulabor.

recunde arridens, et aliquantum hac compellatione turbatior: Pœnitet me, inquit, tantopere affirmasse contra Trygetium, beatam vitam in veritatis inquisitione consistere. Nam me ista quæstio ita perturbat, ut vix non miser sim, qui certe vobis, si quid humanitatis geritis, videor miserandus. Sed quid me ipse ineptus crucio? aut quid exhorreo tanta causæ bonitate subnixus? Prorsus non cedam nisi veritati. Placentne, inquam, tibi novi Academici? Plurimum, inquit. Ergo verum videntur tibi dicere ? Tum ille cum jam esset assensurus, arrisione Alypii cautior factus, hæsit aliquantum. Et deinde: Repete, inquit, rogatiunculam. Verumne, inquam, tibi videntur Academici dicere? Et rursum cum diu tacuisset: Utrum, ait, verum sit, nescio: probabile est tamen. Neque enim plus video quod sequar. Probabile, inquam, scisne ab ipsis etiam verisimile nominari? Ita, inquit, videtur. Ergo, inquam, verisimilis est Academicorum sententia. Ita, inquit. Jam quæso attende, inquam, diligentius. Si quisquam fratrem tuum visum patris tui similem esse affirmet, ipsumque tuum patrem non noverit; nonne tibi insanus, aut ineptus videbitur? Et hic diu tacuit. Tum ait, Non mihi hoc videtur absurdum.

17. Cui ego cum respondere cœpissem; Exspecta, inquit, quæso, paululum. Ac post arridens, Dic mihi. ait, oro te, jamne certus es de victoria tua? Tum ego : Fac me, inquam, certum esse: non ideo tamen tu causam tuam debes deserere, præsertim cum hæc inter nos disputatio suscepta sit exercendi tui causa, et ad elimandum animum provocandi. Numquidnam, inquit, aut Academicos legi, aut tot disciplinis eruditus sum, quibus tu ad me instructus adventas? Academicos, inquam, nec illi legerant a quibus primo sententia ista defensa est. Eruditio autem disciplinarumque copia si te deficit, non usque adeo tamen ingenium tuum esse debet invalidum, ut nullo facto impetu paucissimis verbis meis rogationibusque succumbas. Illud enim jam vereri cœpi, ne tibi citius quam volo succedat Alypius quo adversario non ita securus deambulo. Ergo utinam, inquit ille, jam vincar, ut aliquando vos audiam disserentes, et quod plus est, videam; quo mihi spectaculo nihil potest felicius exhiberi. Nam quoniam placuit vobis ista fundere, potius quam effundere; siquidem ore prorumpentia stilo excipitis, nec in terram, ut dicitur, cadere sinitis; legere etiam vos licebit : sed nescio quomodo, cum admoventur oculis iidem ipsi quos inter sermo cæditur 2; bona disputatio si non utilius, at certe lætius perfundit animum.

18. Gratum habemus, inquam; sed repentina ista gaudia tua temere illam sententiam evadere coegerunt, qua dixisti, nullum tibi spectaculum exhiberi posse felicius. Quid si enim illum patrem tuum, quo profecto nemo philosophiam est post tam longam si1 Aliquot M., vobis licebit.

2 Am. Er. et Lov., editur. Sed Mss., nullo fere excepto, habent, cæditur. Ita etiam Bad. Phrasis a Terentio usurpata est in Heaut. act. 2, scen. 3: « Verum interea dum sermones cædimus. »

tim hausturus ardentius, nobiscum ista quærentem ac disserentem videbis; cum ego me fortunatiorem nunquam putabo, quid te tandem sentire ac dicere convenit? Hic vero ille aliquantum lacrymavit, et ubi loqui potuit, porrecta manu cœlum suspiciens: Et quando ego, inquit, Deus, hoc videho? sed nihil est de te desperandum. Hic cum pene omnes ab intentione disputationis remitti in lacrymas cœpissemus, obluctans mecum, et vix me colligens: Age potius, inquam, et in vires tuas redi; quas ut congereres unde unde posses, patronus Academiæ futurus, longe ante monueram: non opinor ideo ut modo ante tubam tremor occupet artus (Eneid lib. 11, v. 424); aut ut visendæ alienæ pugnæ desiderio, tam cito te optes esse captivum. Hic Trygetius, ubi satis attendit jam vultus nostros serenatos: Quidni iste optet, inquit, homo tam sanctus, ut hoc ei Deus ante vota concesserit? Crede jam, Licenti; nam qui non invenis quid respondeas, et adhuc ut vincere optas, parvæ fidei mihi videris. Arrisimus. Tum Licentius: Loquere beatus, inquit, non inveniendo verum, sed certe, non quærendo.

19. Qua hilaritate adolescentulorum cum essemus lætiores; Attende, inquam, rogationem, et in viam redi firmior et valentior, si potes. En adsum, inquit, quantum possum. Quid enim si ille fratris mei visor fama compertum habeat eum esse similem patris, potest insanus aut ineptus esse, si credit? Stultusne, inquam, saltem dici potest? Non contiuuo, inquit, nisi se id scire contenderit. Nam si ut probabile se quitur quod crebra fama jactavit, nullius temeritatis argui potest. Tum ego: Rem ipsam paulisper consideremus, et quasi ante oculos constituamus. Eece fac illum nescio quem hominem quem describimus, esse præsentem advenit alicunde frater tuus; ibi iste: Cujus hic puer filius? Respondetur: Cujusdam Romaniani. At hic: Quam patri similis est ! quam ad me hoc non temere fama detulerat! Hic tu, vel quis alius Nosti enim Romanianum, bone homo? Non novi, inquit: tamen similis ejus mihi videtur. Poteritne quisquam risum tenere? Nullo modo, inquit. Ergo, inquam, quid sequatur vides. Jamdudum, inquit, video. Sed tamen istam conclusionem abs te audire volo: oportet enim alere incipias, quem cepisti. Quidni, inquam, concludam? Ipsa res clamat similiter ridendos esse Academicos tuos, qui se in vita veri similitudinem sequi dicunt, cum ipsum verum quid sit, ignorent.

CAPUT VIII. Academicorum cavillatio.

20. Tum Trygetius: Longe mihi, inquit, vi detur dissimilis Academicorum cautio ab hujus quem descripsisti ineptia. Illi enim rationibus assequuntur quod dicunt esse verisimile: iste autem ineptus famam secutus est, cujus auctoritate nihil est vilius. Quasi vero, inquam, non ineptior esset, si diceret, Patrem quidem ejus minime novi, nec fama comperi quam sit similis patris, et mihi tamen similis videtur. Ineptior certe, inquit. Sed quorsum ista?

nibus, atque ita temperantia velut conjuge accepta regnaturum esse præsumit, securior rediturus in cœlum (Lib. 1 Retract., cap. 1, n. 3). Vides quid dicam? Tollamus de medio jam cuncta ista: arma acri facienda viro (Æneid. lib. 8, v. 304); nec quidquam minus semper optavi, quam inter eos, qui secum multum vixerunt, multumque sermocinati sunt, oriri aliquid unde novis quasi conflictus exsurgat. Sed propter memoriam, quæ infida custos est excogitatorum, referri in litteras volui, quod inter nos sæpe pertractavimus, simul ut isti adolescentes, et in hæc attendere discerent, et aggredi ac subire tentarent.

Quia tales, inquam, sunt, qui dicunt, Verum quidem non novimus; sed hoc quod videmus, ejus quod non novimus simile est. Probabile, inquit, illi dicunt. Cui ego: Quomodo istuc dicis? An negas eos verisimile dicere? Et ille inquit: Ego ob hoc dicere volui, ut illam similitudinem excluderem. Videbatur enim mihi fama improbe irruisse in quæstionem vestram, cum Academici ne oculis quidem credant humanis, nedum famæ mille quidem, ut poetæ fingunt, sed monstrosis tamen luminibus. Nam quis ego tandem sum Academiæ defensor? An in quæstione ista invidetis securitati meæ ? En habes Alypium, cujus adventus nobis, quæso, ferias dederit, quem te jamdudum non frustra formidare arbitramur.

21. Tum facto silentio, oculos ambo in Alypium contulerunt. Tum ille: Vellem, inquit, quidem, ut meæ vires patiuntur, auxiliari aliquatenus partibus vestris, nisi mihi omen vestrum terrori esset. Sed hanc formidinem, ni me spes fefellerit, facile fugem '. Simul enim solatur me, quod præsens Academicorum oppugnator, onus Trygetii victi pene subierit, et nunc eum victorem vestra confessione probabile est. Illud magis vereor, ne et deserti officii negligentiam, et invasi impudentiam, devitare non possim. Non enim vos oblitos credo, judicis mihi munus fuisse delatum. Hic Trygetius: Illud, inquit, aliud, hoc autem aliud est; quare` quæsumus, ut te aliquando patiare privatum. Ne renuerim, ait; nedum impudentiam vel negligentiam vitare cupio, in superbiæ, quo vitio nihil est immanius, laqueos incidam, si honorem mihi a vobis concessum, diutius quam permittitis teneam. CAPUT IX. De Academicorum sententia serio deinceps disputandum.

--

22. Proinde velim mihi exponas, bone accusator Academicorum, officium tuum; id est, in quorum defensionem hos oppugnes. Metuo enim, ne Academicos refellens, Academicum te probare velis. Accusatorum, inquam, ut opinor, duo genera esse bene nosti: non enim si a Cicerone modestissime dictum est, ita eum Verris esse accusatorem, ut Siculorum defensor esset (Cicero in Verrem, actione 1), propterea necesse est, eum qui aliquem accusat, habere alterum quem defendat. Et ille: Saltem habesne tu quidquam in quo sententia tua jam fundata constiterit? Facile est, inquam, huic rogationi respondere, mihi præsertim cui repentina non est : jam hoc totum mecum egi, et diu multumque versavi animo. Quamobrem audi, Alypi, quod, ut arbitror, jam optime scis non ego istam disputationem disputandi gratia susceptam volo; satis sit quod cum istis adolescentibus prælusimus, ubi libenter nobiscum philosophia quasi jocata est. Quare auferantur de manibus nostris fabellæ pueriles. De vita nostra, de moribus, de animo res agitur; qui se superaturum inimicitias omnium fallaciarum, et veritate comprehensa, quasi in regionem suæ originis rediens, triumphaturum de libidi1 In hactenus vulgatis, facile fugiam.

23. Tunc ergo nescis, nihil me certum adhuc habere quod sentiam (a), sed ab eo quærendo Academicorum argumentis atque disputationibus impediri? Nescio enim quomodo fecerunt in animo quamdam probabilitatem (ut ab eorum verbo nondum recedam), quod homo verum invenire non possit: unde piger et prorsus segnis effectus eram, nec quærere audebam, quod acutissimis ac doctissimis viris invenire non licuit. Nisi ergo prius tam mihi persuasero verum posse inveniri, quam sibi illi non posse persuaserunt; non audebo quærere, nec habeo aliquid quod defendam. Itaque istam interrogationem remove, si placet, et potius discutiamus inter nos, quam sagaciter possumus, utrumnam possit verum inveniri. Et pro parte mea videor mihi habere jam multa, quibus contra rationem Academicorum niti molior: inter quos et me modo interim nihil distat, nisi quod illis probabile visum est, non posse inveniri veritatem; mihi autem inveniri posse probabile est. Nam ignoratio veri, aut mihi, si illi fingebant, peculiaris est, aut certe utrisque communis. CAPUT X. Verborum controversia non est quæ habetur cum Academicis sed rerum.

24. Tum Alypius: Jam, inquit, securus incedam: video enim te non tam accusatorem, quam adjutorem fore. Itaque ne longius abeamus, videamus quæso prius ne per hanc quæstionem in qua successisse videor iis qui tibi cesserunt, in verbi controversiam decidamus, quod te ipso insinuante ex auctoritate illa Tulliana turpissimum esse, sæpe confessi sumus. Cum enim, ni fallor, Licentius placuisse sibi diceret de probabilitate Academicorum sententiam, subjecisti quod ille haud dubie confirmavit, sciretne hanc ab eisdem etiam verisimilitudinem nominari. Et bene novi, siquidem ex te mihi nota sunt, non absque te esse Academicorum placita. Quæ cum, ut dixi, animo tuo infixa sint; quid verba secteris, ignoro. Non est ista, inquam, mihi crede, verborum, sed rerum ipsarum magna controversia: non enim illos 1 Quæ, juxta Par. Er. Ven. M.

(a) Hic figura quadam utitur Augustinus solemni dialogorum more. Nam nonnihil certum habebat quod sentiret, qui jamdudum mente « pervenerat ad id quod est,» uti lib. 7 Conf. c. 17 legimus. Et perspicue in ejusdem operis lib. 8, c. 5, de se conversionem differente confitetur: «Et non « erat jam illa excusatio, qua videri mihi solebam propte<< rea nondum me contempto sæculo servire tibi, quia in<«< certa mihi esset perceptio veritatis: jam enim et ipsa «<< certa erat. »

viros eos fuisse arbitror, qui rebus nescirent nomina imponere; sed mihi hæc vocabula videntur elegisse, et ad occultandam tardioribus, et ad significandam vigilantioribus sententiam suam. Quod quare et quomodo mihi videatur, exponam, cum prius illa discussero, quæ ab eis tanquam cognitionis humanæ inimicis dicta homines putant. Itaque perlibenter habeo hucusque hodie nostrum processisse sermonem, ut satis quid inter nos quæreretur, aperteque constaret. Nam illi mihi videntur graves omnino ac prudentes viri fuisse. Si quid est autem, quod nunc disputabimus adversus eos erit, qui Academicos inventioni veritatis adversos fuisse crediderunt. Et ne me territum putes, etiam contra eos ipsos non invitus armabor, si non occultandæ sententiæ suæ causa, ne ab eis temere pollutis mentibus, et quasi profanis, quædam veritatis sacra proderentur; sed ex animo illa quæ in eorum libris legimus, defenderunt. Quod hodie facerem, nisi nos solis occasus jam domum redire compelleret. Hactenus illo die disputatum est.

[blocks in formation]

25. Postridie autem quamvis non minus blandus tranquillusque dies illuxisset, vix tamen domesticis negotiis evoluti sumus. Nam magnam ejus partem in epistolarum maxime scriptione consumpseramus. Et cum jam duæ horæ vix reliquæ forent, ad pratum processimus. Nam invitabat cœli nimia serenitas, placuitque, ut ne ipsum quidem quod restiterat tempus, perire pateremur. Itaque cum ad arborem solitam ventum esset, et mansissemus loco: Velim vos, inquam, adolescentuli, quoniam non est hodie magna res aggredienda, in memoriam mihi revocetis, quomodo hesterno die rogatiunculæ quæ vos turbavit, Alypius responderit. Hic Licentius Tam breve est, inquit, ut nihil negotii sit hoc recordari; quam leve sit autem tu videris. Nam, ut opinor, vetuit te, res cum constaret, de verbis movere quæstionem. Et ego Hoc ipsum, inquam, quid sit, quamve habeat vim, satis animadvertistis? Videor, inquit, mihi videre quid sit; sed quæso, tu id paulisper exponas. Nam sæpe abs te audivi, turpe esse disputantibus in verborum quæstione immorari, cum certamen nullum de rebus remanserit. Sed hoc subtilius est, quam ut explicandum a me debeat flagitari.

26. Audite ergo, inquam, quid sit, vos. Id probabile vel verisimile Academici vocant, quod nos ad agendum sine assensione potest invitare. Sine assensione autem dico, Ut id quod agimus non opinemur verum esse, aut non id scire arbitremur; agamus tamen. Ut verbi causa, utrum hesterna nocte tam liquida ac pura, hodie tam lætus sol exorturus esset, si nos quispiam rogaret; credo quod nos id scire negaremus, diceremus tamen ita videri. Talia, inquit Academicus, mihi videntur omnia quæ probabilia vel verisimilia putavi nominanda; quæ tu si alio nomine vis vocare, nihil repugno. Satis enim mihi est, te jam

1 Par., siquidem quod disputabimus, contra eos disputabimus, qui. M.

bene accépisse quid dicam, id est quibus rebus hæc nomina imponam. Non enim vocabulorum opificem, sed rerum inquisitorem decet esse sapientem. Satisne intellexistis, quomodo mihi ludicra illa quibus vos agitabam, de manibus excussa sint? Hic cum ambo se intellexisse respondissent, vultuque ipso respon sionem postularent meam : Quid putatis, inquam? Ciceronem cujus hæc verba sunt, inopem fuisse latinæ linguæ, ut minus apta rebus inponeret, quas sentiebat. nomina?

CAPUT XII.

[ocr errors]

Rursum de probabili et verisimili.

27. Tum Trygetius: Jam, inquit, placet nobis, cum res nota sit, de verbis nullas calumnias commovere. Quare vide potius quid huic respondeas qui nos liberavit, in quos tu impulsus tentas iterum irruere. Et Licentius: Mane, ait, quæso : nam mihi sublucet nescio quid, quo videam non tibi tam facile tantum argumentum eripi debuisse. Et cum defixus in cogitatione siluisset aliquantum : Rogo, inquit, nihil mihi videtur esse absurdius, quam dicere, se verisimile sequi, eum qui verum quid sit ignoret: nec illa me tua similitudo conturbat. Nam recte ego interrogatus, utrum ex ista temperie cœli nulla in crastinum pluvia cogatur, respondeo esse verisimile, qui me non nego nosse aliquid veri. Nam scio arborem istam modo argenteam fieri non posse, multaque talia vera non impudenter me scire dico, quorum video esse similia ea quæ verisimilia nomino. Tu vero, Carneades, vel quæ alia græca pestis, ut nostris parcam (quid enim dubitem in hanc partem transire ad eum cui captivus debeor jure victoriæ ?):tu ergo cum te nihil veri scire dicas, unde hoc verisimile sequeris? At enim nomen ei non potui aliud imponere. Quid ergo nobis disputandum est cum eo, qui necloqui potest?

28. Non ego, inquit Alypius, perfugas metuam : quanto minus ille Carneades, in quem nescio utrum juvenili an puerili levitate commotus, maledicta potius quam aliquod telum putasti esse jaciendum? Nam illi quidem ad roborandam sententiam suam, quæ semper tenus probabili1 fundata fuit, hoc interim adversum te facile suffecerit, ita nos a veri inventione procul esse positos, ut tu tibi ipse magno argumento esse possis, qui ita una interrogatiuncula loco motus es, ut tibi standum esset, penitus ignorares. Sed hæc, atque scientiam tuam, quam tibi impressam de hac arbore paulo ante confessus es, in aliud tempus differamus. Quamvis enim jam alias partes delegeris, tamen sedulo docendus es quid paulo ante dixerim. Nondum enim, ut opinor, in eam quæstionem, qua utrum inveniri verum possit quæritur, progressi fueramus sed illud tantum in ipso vestibulo defensionis meæ præ scribendum putavi, in quo telassum prostratumqne prospexeram; hoc est ; utrum verisimile, an probabile, an alio si quo nomine appellari potest, quod sibi Academici sat esse dicant, quærendum non esse. Nam si tu optimus jam inventor veritatis tibi videris, nihil ad me. Postea si ingratus non fueris 1 Par. Er. Ven., sæpetenus probabili ratione. M.

« PoprzedniaDalej »