Obrazy na stronie
PDF
ePub

dor jam subrutilat, latissime atque plenissime intueantur. Sed ex his quidam falsi colores atque formæ, velut in speculum cogitationis se fundunt, falluntque inquirentes sæpe, ac decipiunt putantes illud totum esse quod norunt vel quod inquirunt. Ipsæ sunt illæ imaginationes magna cautione vitandæ; quæ deprehenduntur fallaces, cum cogitationis variato quasi speculo variantur, cum illa facies veritatis una et immutabilis maneat. Tum enim alterius atque alterius magnitudinis quadratum sibi cogitatio depingit, et quasi ante oculos præfert; sed mens interior quæ vult verum videre, ad illud se potius convertat, si potest, secundum quod judicat illa omnia esse quadrata. A. Quid, si nobis quispiam dicat secundum id eam judicare, quod videre oculis solet? R. Quare ergo judicat, si tamen bene erudita est, quantamvis pilam veram vera planitie puncto tangi? Quid tale unquam oculus vidit, aut videre potest,cum ipsa imaginatione cogitationis fingi quidquam hujusmodi non potest? Annon hoc probamus, cum etiam minimum circulum imaginando animo describimus, et ab eo lineas ad centrum ducimus? Nam cum duas duxerimus, inter quas quasi acu vix pungi possit, alias jam in medio non possumus ipsa cogitatione imaginaria ducere, ut ad centrum sine

ulla commixtione perveniant; cum clamet ratio innumerabiles posse duci, ne sese in illis incredibilibus angustiis nisi centro posse contingere, ita ut in omni earum intervallo scribi etiam circulus possit. Hoc cum illa phantasia implere non possit, magisque quam ipsi oculi, deficiat, siquidem per ipsos est animo inflicta, manifestum est et multum eam differre a veritate, et illam, dum hæc videtur, non videri.

36. Hæc dicentur operosius atque subtilius, cum de intelligendo disserere cœperimus, quae nobis pars proposita est, cum de animæ vita quidquid sollicitat, fuerit quantum valemus enucleatum atque discussum. Non enim credo te parum formidare ne mors humana, etiamsi non interficiat animam, rerum tamen omnium, et ipsius, si qua comperta fuerit, veritatis oblivionem inferat. A. Non potest satis dici quantum hoc malum metuendum sit. Qualis enim erit illa æterna vita, vel quæ mors non ei præponenda est, et sic vivit anima, ut videmus eam vivere in puero mox nato? ut de illa vita nihil dicam quæ in utero agitur; non enim puto esse nullam. R. Bono animo esto; Deus aderit, ut jam sentimus, quærentibus nobis, qui beatissimum quiddam post hoc corpus, et veritatis plenissimum sine ullo mendacio pollicetur. A. Fiat ut speramus.

ADMONITIO

DE SEQUENTIBUS TRIBUS CONTRA ACADEMICOS LIBRIS.

Rectus ordo postulat, ut libri contra Academicos, qui primi omnium ab Augustino recensiti, et ante cæteros (excepto opere de Pulchro et Apto, qui fetus eo juniore editus statim intercidit) ab eo profecti sunt, huc in proprium locum restituantur. Nempe cum Academicorum contra veri perceptionem argumenta sanctus Doctor dudum imbibisset; ea tum etiam, cum veritatem Dei gratia fuisset assecutus, nonnullam ipsi molestiam facessebant: quibus diluendis, non modo privatim sedulis meditationibus insistere, sed etiam cum amicis disputationem habere animo destinavit. Hanc porro collationem per aliquot dies habitam tres in libros partitus est, et Romaniano suo concivi ac Macenati, eum ad philosophiæ studium adhortando, transmisit.

Liber primus congredientes inter se Licentium et Trygetium exhibet, hunc contra Academicos, illum pro Academicis disputantem: an beata vita in cognitione veri; an contra in sola illius investigatione sit collocanda. Ubi quid sit error, quid sapientia fuse explicatur.

In libro secundo S. Augustinus recenset placita Academicorum; prosequitur Alypius veterem inter novamque Academiam discrimina. Exploditur sententia horum philosophorum, qui cum verum haud posse deprehendi putarent, tamen veri simile sequi se profiterentur.

In tertio libro verum inveniri pro susceptis partibus diffitetur Alypius; probat Augustinus a sapiente cognosci, ut pote qui saltem sapientiam noverit. Hic ipse deinde Zenonis definitionem discutit, et duo illa redarguit Academicorum effata: Nihil percipi posse, et, Nulli rei debere assentiri. Dicit demum videri sibi, Academicos non ita sensisse uti vulgo existimantur.

Scripsit hos libros initio suæ conversionis in agro Cassiciaco, pauculis, ut ait, diebus transactis, posteaquam ibi vivere cœpit (Lib. 1, c. 1 n. 4); adeoque sub finem anni 386; quo abdicata rhetoricæ professione illuc secessit, ut totus purgando animo vacaret, seseque ad sacrum Baptisma digne compararet. Consule annotationem in lib. 3, c. 20.

S. AUGUSTINUS, EPIST. 1, AD HERMOGENIANUM.

Academicos ego ne inter jocandum quidem unquam lacessere auderem; quando enim me tantorum virorum non moveret auctoritas, nisi eos putarem longe in alia, quam vulgo creditum est, fuisse sententia? Quare potius eos imitatus sum quantum valui, quam expugnavi, quod omnino non valeo. Videtur enim mihi satis congruisse temporibus, ut si quid sincerum de fonte Platonico flueret, inter umbrosa et spinosa dumeta potius in pastionem paucissimorum hominum duceretur, quam per aperta manans, irruentibus passim pecoribus nullo modo posset liquidum purumque servari..... Hoc autem sæculo cum jam nullos videamus philosophos, nisi forte amiculo corporis, quos quidem haud

905

CONTRA ACADEMICOS, S. AUGUSTINI LIBER PRIMUS.

906

censuerim dignos tam venerabili nomine; reducendi mihi videntur homines, si quos Academicorum per verborum ingenium a rerum comprehensione deterruit sententia, in spem reperiendæ veritatis: ne id quod eradicandis altissimis erroribus pro tempore accommodatum fuit, jam incipiat inserendæ scientiæ impedimento esse....... Equidem quoquo modo se habeant illæ litteræ, non tam me delectat, quod, ut scribis, Academicos vicerim (scribis, enim hoc amantius forte quam verius); quam quod mihi abruperim odiosissimum retinaculum, quo ab philosophiæ ubere desperatione veri, quod est animi pabulum, refrenabar.

EX LIB. XV DE TRINITATE, CAP. XII.

Adversus Academicos... qui nihil ab homine sciri posse contendunt... sunt libri tres nostri, primo nostræ conversionis tempore conscripti: quos qui potuerit et voluerit legere, lectosque intellexerit, nihil eum profecto quæ ab eis contra perceptionem veritatis argumenta multa inventa sunt, permovebunt. Vide lib. Enchirid. c. 20.

Vide præterea librum 1, cap. 1, Retractationum, col. 585-587, a verbis, Cùm ergo reliquissem, n. 4, usque ad verba n. 4, Hominem sibi aptum. M.

S. AURELII AUGUSTINI

HIPPONENSIS EPISCOPI

CONTRA ACADEMICOS

LIBRI TRES (@).

LIBER PRIMUS.

Romanianus ad philosophiam incitatur procemio libri hujus, in quo ejus filius Licentius cum Trygetio per tres disputationes congreditur. Ille pro Academicis beatam vitam ipsa inquisitione veri, hic contra nonnisi veri comprehensione constare propugnat. Venit in contentionem definitio erroris, necnon definitio sapientiæ, quæ luculenter explicatur.

CAPUT PRIMUM.

Romanianum ad veram philosophiam cohortatur.

1. O utinam, Romaniane, hominem sibi aptum ita vicissim virtus fortunæ repugnanti posset auferre, ut ab ea sibi auferri neminem patitur! jam tibi profecto injecisset manum, suique juris te esse proclamans, et in bonorum certissimorum possessionem traducens, ne prosperis quidem casibus servire permitteret. Sed quoniam ita comparatum est, sive pro meritis nostris, sive pro necessitate naturæ (Lib. 1 Retract., c. 1, n. .2), ut divinum animum mortalibus inhærentem, nequaquam sapientiæ portus accipiat, ubi neque adversante fortunæ flatu, neque secundante moveatur; nisi eo illum fortuna ipsa, vel secunda, vel quasi adversa perducat: nihil pro te nobis aliud quam vota restant, quibus ab illo cui hæc curæ sunt Deo, si possumus, impetremus ut te tibi reddat; ita enim facile reddet et nobis; sinatque mentem illam tuam, quæ respirationem jamdiu parturit, aliquando in auras veræ libertatis emergere. Etenim fortasse quæ vulgo fortuna nominatur, occulto quodam ordine regitur; nihilque aliud in rebus casum vocamus, nisi cujus ratio et causa secreta est (Ibid.): nihilque seu commodi seu in(a) Scripti sub finem anni 386.

[ocr errors]

commodi contingit in parte, quod non conveniat et congruat universo. Quam sententiam uberrimarum doctrinarum oraculis editam, remotamque longissime ab intellectu profanorum, se demonstraturam veris amatoribus suis, ad quam te invito, philosophia pollicetur. Quamobrem, cum tibi tuo animo indigna multa accidunt; ne te ipse contemnas. Nam si divina providentia pertenditur usque ad nos, quod minime dubitandum est; mihi crede, sic tecum agi oportet ut agitur. Nam cum tanta, quantam semper admiror, indole tua, ab ineunte adolescentia adhuc infirmo rationis atque lapsante vestigio humanam vitam errorum omnium plenissimam ingredereris; excepit te circumfluentia divitiarum, quæ illam ætatem atque animum, quæ pulchra et honesta videbantur avide sequentem, illecebrosis cœperat absorbere gurgitibus, nisi inde te fortunæ illi flatus, qui putantur adversi, erupuissent pene mergentem.

[blocks in formation]

ADMONITIO PP. BENEDICTINORUM.

His castigandis (libris) adhibiti sunt Mss. Germanensis, Michaelinus Theodericensis, Albinensis, Casalensis, Victorini duo, Sorbonici tres, Regius, Vaticanus, Lectiones Belgicorum quatuor apud Lov. necnon editiones Bad. Am. Er. Lov. Comparavimus præterea eas omnes editiones initio Retractationum et Confessionum me

moratas.

M.

1 Bad., munera cursorum. Sed alii Cdd. summo inter se consensu habent ursorum. Inusitatum quodpiam ludorum genus hic nominare voluit Augustinus. Ludos nempe, quia liberaliter populo munerum instar exhibebantur, munera PATROL. XXXII.

vocabant. Hinc de ludis præstitis non male intelligitur concilii Eliberitani can. 3: « Flamines qui non immolaverint: sed «munus tantum dederint, » etc.

(Vingt-neuf.)

bulæ te non solum civium, sed etiam vicinorum patronum ære signarent; collocarentur statuæ, influerent honores, adderentur etiam potetates, quæ municipalem habitum supercrescerent; conviviis quotidianis mensæ opimæ struerentur; quod cuique esset necesse, quod cujusque etiam delicia sitirent, indubitanter peteret, indubitanter hauriret, multa etiam non petentibus funderentur; resque ipsa familiaris diligenter a tuis fideliterque administrata, idoneam se tantis sumptibus paratamque præberet; tu interea viveres in ædificiorum exquisitissimis molibus, in nitore balnearum, in tesseris quas honestas non respuit, in venatibus, in conviviis, in ore clientium, in ore civium, in ore denique populorum humanissimus, liberalissimus, mundissimus, fortunatissimus, ut fuisti 1, jactareris: quisquam tibi, Romaniane, beatæ alterius vitæ, quæ sola beata est, quisquam, quæso, mentionem facere auderet? quisquam tibi persuadere posset, non solum te felicem non esse; sed eo maxime miserum, quo tibi minime videreris? Nunc vero quam te breviter admonendum tot et tanta, quæ pertulisti adversa fecerunt? Non enim tibi alienis exemplis persuadendum est quam fluxa et fragilia, et plena calamitatum sint omnia, quæ bona mortales putant; cum ita ex aliqua parte bene expertus sis, ut ex te cæteris persuadere possimus.

3. Illud ergo, illud tuum, quo semper decora et honesta desiderasti; quo te liberalem magis quam divitem esse maluisti; quo nunquam concupisti esse potentior quam justior, nunquam adversitatibus improbitatibusque cessisti: illud ipsum, inquam, quod in te divinum nescio quo vitæ hujus somno veternoque sopitum est, variis illis durisque jactationibus secreta providentia excitare decrevit. Evigila, evigila, oro te; multum, mihi crede, gratulaberis quod pene nullis prosperitatibus quibus tenentur incauti, mundi hujus tibi dona blandita sunt: quæ meipsum capere moliebantur quotidie ista cantantem, nisi me pectoris dolor. ventosam professionem abjicere et in philosophiæ gremium confugere coegisset. Ipsa me nunc in otio, quod vehementer optavimus, nutrit ac fovet: ipsa me penitus ab illa superstitione, in quam te mecum præcipitem dederam, liberavit (a). Ipsa enim docet, et vere docet nihil omnino colendum esse, totumque contemni oportere, quidquid mortalibus oculis cernitur, quidquid ullus sensus attingit (Lib. 1 Retract., c. 1, n. 2). Ipsa verissimum et secretissimum Deum perspicue se demonstraturam promittit, et jam jamque quasi per lucidas nubes ostentare dignatur.

4. In hac mecum studiosissime vivit noster Licentius ad eam totus a juvenilibus illecebris voluptati

In Mss. aliquot vetustis, et in Bad. Am. Er. deest ut fuisti. In aliis septem Mss. substituitur ut suesti; quæ lectio forte hoc verior est, quo ab usu vulgato remotior.

(a) Erat haud dubie Romanianus ex eorum numero, quos in Manichæorum hæresim secum pertraxisse deflet Augustinus lib. 4 Conf. c. 1. Verum is quoque ad sanam fidem aliquando se recepit: quippe qui Augustinum semper coluit impense, et nuncupatum sibi ab ipso librum de Vera Religione, aliaque ipsius scripta in magno pretio habuit; ac demum per litteras a Paulino Nolensi episcopo, qui panes eulogiarum nomine eidem mittit, tractatur honorificentissime, atque ut vir plane christianus catholicus.

busque conversus est, ita ut eum non temere patri audeam imitandum proponere. Philosophia est enim, a cujus uberibus se nulla ætas queretur excludi; ad quam avidius retinendam et hauriendam quo te incitarem, quamvis tuam sitim bene noverim, gustum tamen mittere volui, quem tibi suavissimum, et, ut ita dicam, inductorium fore, peto ne frustra speraverim. Nam disputationem quam inter se Trygetius et Licentius habuerunt, relatam in litteras, tibi misi. Illum enim quoque adolescentem, quasi ad detergendum fastidium disciplinarum aliquantum sibi usurpasset militia, ita nobis magnarum honestarumque artium ardentissimumque edacissimum restituit. Pauculis igi tur diebus transactis, posteaquam in agro vivere cœpimus, cum eos ad studia hortans atque animans, ultra quam optaveram paratos et prorsus inhiantes viderem, volui tentare pro ætate quid possent: præsertim cum Hortensins liber Ciceronis jam eos ex magna parte conciliasse philosophiæ videretur. Adhibito itaque notario, ne auræ laborem nostrum discerperent, nihil perire permisi. Sane in hoc libro res et sententias illorum, mea vero et Alypii etiam verba lecturus es.

DISPUTATIO PRIMA.

CAPUT II. An ad beatam vitam necessaria sit veri comprehensio, an sola ejus inquisitio.

5. Cum igitur omnes hortatu meo unum in locum ad hoc congregati essemus, ubi opportunum visum est: Numquidnam dubitatis, inquam, verum nos scire oportere? Minime, ait Trygetius: cæterique se vultu ipso approbasse significaverunt. Quid si, inquam, etiam non comprehenso vero beati esse possumus; necessariam veri comprehensionem arbitramini? Hic Alypius: Hujus quæstionis, inquit, judicem me tutius puto. Cum enim iter mihi in urbem sit constitutum, oportet me onere alicujus suscipiendæ partis relevari; simul quod facilius judicis partes, quam cujusquam defensoris, cuipiam delegare possim. Quare dehinc pro alterutra parte ne a me quidquam exspectetis. Quod ei cum concessum esset ab omnibus, et ego rogationem repetissem: Beati certe, inquit Try getius, esse volumus; et si ad hanc rem possumus absque veritate pervenire, quærenda nobis veritas non est. Quid hoc ipsum, inquam? Existimatisne beatos nos esse posse, etiam non inventa veritate? Tunc Licentius: Possumus, inquit, si verum quæramus. Hie cum ego cæterorum sententiam nutu flagitassem: Movet me, inquit Navigius (a), quod a Licentio dictum est. Potest enim fortasse hoc ipsum esse beate vivere, in veritatis inquisitione vivere. Defini ergo, ait Trygetius, quid sit beata vita, ut ex eo colligam quid respondere conveniat. Quid censes, inpuam, esse aliud beate vivere, nisi secundnm id quod in homine optimum est, vivere? Temere, inquit, verba non fundam: nam id ipsum optimum quid sit, definiendum mihi abs te puto. Quis, inquam, dubitaverit, nihil aliud esse hominis optimum, quam eam partem animi, cui dominanti obtemperare convenit cætera quæque in ho 1 Queritur, juxta Lov. M. (a) Augustini frater.

mine sunt? Hæc autem, ne aliam postules definitionem, mens aut ratio dici potest (Lib. 1 Retract., cap. 1, n. 2). Quod si tibi non videtur, quære quomodo ipse definias vel beatam vitam, vel hominis optimum. Assentior, inquit.

6. Quid ergo? ut ad propositum, inquam, redeamus; videturne tibi non invento vero beate posse vivi, si tantum quæratur? Repeto, inquit, sententiam illam meam Minime videtur. Vos, inquam, quid opinamini? Tum Licentius: mihi prorsus, inquit, videtur: nam majores nostri, quos sapientes beatosque accepimus, eo solo quod verum quærebant, bene beateque vixerunt. Ago gratias, inquam, quod cum Alypio me Judicem fecistis, cui, fateor, invidere jam cœperam. Quoniam igitur alteri vestrum videtur beatam vitam sola investigatione veritatis; alteri, non nisi inventione posse contingere; Navigius autem paulo ante ostendit in tuam, Licenti, partem se velle transire magnopere exspecto quales sententiarum vestrarum patroni esse possitis. Res enim magna est, et diligenti discussione dignissima. Si res magna est, ait Licentius, magnos viros desiderat. Noli quærere, inquam, præsertim in hac villa, quod ubivis gentium reperire difficile est : sed potius explica, cur id quod abs te non temere, ut opinor, prolatum est, et qua tibi ratione videatur: nam et maximæ res, cum a parvis quæruntur, magnos eos solent efficere. CAPUT III.

-

Beatitatem in investigatione veri sitam esse pro Academicis propugnatur.

7. Quoniam te, inquit, video magnopere nos urgere, ut adversum invicem disputemus, quod te utiliter velle confido; quæro cur beatus esse non possit, qui verum quærit, etiamsi minime inveniat ? Quia beatum, inquit Trygetius, volumus esse perfectum in omnibus sapientem. Qui autem adhuc quærit, perfectus non est. Hunc igitur quomodo asseras beatum, omnino non video. Et ille: Potest apud te, inquit, vivere 1auctoritas majorum? Non omnium, inquit Trygetius. Quorum tandem? Ille Eorum scilicet, qui sapientes fuerunt. Tum Licentius: Carneades, inquit, tibi sapiens non videtur? Ego, ait, græcus non sum ; nescio Carneades iste qui fuerit. Quid, inquit Licentius, de illo nostro Cicerone, quid tandem existimas? Hic cum diu tacuisset: Sapiens fuit, inquit. Et ille: Ergo ejus de hac re sententia habet apud te aliquid ponderis ? Habet, inquit. Accipe igitur quæ sit, nam eam tibi excidisse arbitror. Placuit enim Ciceroni nostro, beatum esse qui veritatem investigat, etiamsi ad ejus inventionem non valeat pervenire. Ubi hoc, inquit, Cicero dixit? Et Licentius: Quis ignorat eum affirmasse vehementer, nihil ab homine percipi posse; nihilque remanere sapienti, nisi diligentissimam inquisitionem veritatis propterea quia si incertis rebus esset assensus, etiam si fortasse veræ forent, liberari ab errore non posset? quæ maxima est culpa sapientis. Quamobrem si et sapientem necessario beatum esse credendum est, et veritatis sola inquisitio perfectum sa

[blocks in formation]

pientiæ munus est ; quid dubitamus existimare beatam vitam, etiam per se ipsa investigatione veritatis posse contingere ?

8. Tum ille Licetne tandem ad ea quæ temere concessa sunt, redire rursum? Hic ego: Illi hoc non solent concedere, inquam, quos ad disputandum non inveniendi veri cupiditas, sed ingenii puerilis jactantia impellit. Itaque apud me, præsertim cum adhuc nutriendi educandique sitis, non solum conceditur, sed etiam in præceptis habeatis volo, ad ea vos discutienda redire oportere, quæ concesseritis incautius. Et Licentius Non parvum in philosophia profectum puto, inquit, cum in comparatione recti verique inveniendi contemnitur a disputante victoria. Itaque libenter obsequor præceptis et sententiæ tuæ, et Trygetium ad id quod se temere concessisse arbitratur, res enim mei juris est redire permitto. Tum Alypius: Suscepti a me officii nondum partes esse, vosmetipsi mecum recognoscitis. Sed quoniam id jamdudum disposita profectio interrumpere me compellit, pro meo quoque munere geminatam sibi potestatem particeps mecum judicii non renuet usque in reditum meum : video enim hoc vestrum certamen longius progressurum. Et cum discessisset: Quod, inquit Licentius, temere concesseras, profer. Et ille: Temere dedi, inquit, Ciceronem fuisse sapientem. Ergone Cicero sapiens non fuit, a quo in latina lingua philosophia et inchoata est, et perfecta? Etsi concedam, inquit, esse sapientem, non omnia tamen ejus probo. Atqui oportet multa ejus alia refellas, ut non impudenter hoc de quo agitur, improbare videaris. Quid si hoc solum non recte sensisse illum affirmare paratus sum? Vestra, ut opinor, nihil interest, nisi cujus 2 ponderis ad id quol volo asserendum, rationes afferam. Perge, inquit ille. Quid enim, inquit, audeam contra cum, qui se Ciceronis adversarium profitetur?

9. Hic Trygetius: Volo attendas, ait, tu judex noster, quemadmodum superius beatam vitam definieris: dixisti namque eum beatum esse, qui secundum eam partem animi vivit, quam cæteris convenit imperare. Tu autem, Licenti, volo vel nunc mihi concedas (jam enim libertate, in quam maxime nos vindicaturam se philosophia pollicetur,jugum illud auctoritatis excussi), perfectum non esse qui adhuc veritatem requirat. Tum ille post diuturnum silentium : Non concedo, inquit. Et Trygetius Cur, quæso ? explica. Isthic sum enim, et aveo audire, quo pacto possit et perfectus homo esse, et adhuc quærere veritatem. Hic ille: Qui ad finem, inquit, non pervenit, fateor quod perfectus. non sit. Veritatem autem illam solum Deum nosse arbitror, aut forte hominis animam, cum hoc corpus, hoc est tenebrosum carcerem, dereliquerit. Hominis autem finis est, perfecte quærere veritatem: perfectum enim quærimus, sed tamen hominem. Et Trygetius Non igitur potest beatus esse homo. Quomodo enim, cum id quod magnopere concupiscit, assequi

1 In B. Et cum discessit: Quid. par Er. Ven, Lov., et cum discessisset: Quod. M.

2 Ita Mss. At in excusis legitur, nisi alicujus ponderis.

:

conflictum redierant: sed modum imposui, persuasique ut in alium diem differri paterentur. Inde ad balneas.

nequeat? Potest autem homo beate vivere, siquidem potest secundum eam partem animi vivere quam dominari in homine fas est. Potest igitur verum invenire. Aut colligat se, et non concupiscat verum, ne cum id assequi non potuerit, necessario miser sit. At hoc ipsum est beatum hominis, ait ille, perfecte quærere veritatem hoc est enim pervenire ad finem, ultra quem non potest progredi. Quisquis ergo minus instanter quam oportet veritatem quærit, is ad finem hominis non pervenit: quisquis autem tantum quantum homo potest ac debet, dat operam inveniendæ veritati, is etiamsi eam non inveniat, beatus est; totum enim facit, quod ut faciat, ita natus est. Inventio autem si defuerit, id deerit quod natura non dedit. Postremo cum hominem necesse sit aut beatum esse aut miserum, nonne dementis est eum qui dies noctesque quantum potest instat investigandæ veritati, miserum dicere? Beatus igitur erit. Deinde illa definitio mihi, ut arbitror, uberius suffragatur: nam si beatus est, sicuti est, qui secundum eam partem animi vivit, quam regnare cæteris convenit, et hæc pars ratio dicitur; quæro utrum non secundum rationem vivat, qui quærit perfecte veritatem? Quod si absurdum est, quid dubitamus beatum hominem dicere sola ipsa inquisitione veritatis?

[blocks in formation]

10. Mihi, ait, ille, nec secundum rationem vivere, nec beatus omnino, quisquis errat videtur. Errat autem omnis qui semper quærit nec invenit. Unde tibi unum jam e duobus monstrandum est:aut errantem beatum esse posse; aut eum qui quod quærit nunquam invenit, non errare. Hic ille: Beatus errare non potest. Et cum diu siluisset : Non autem errat, inquit, cum quærit; quia ut non erret, perfecte quærit. Et Thygetius Ut non erret quidem, inquit, quærit; sed errat, cum minime invenit. Ita autem tibi profuturum putasti, quod errare ille non vult, quasi nemo erret invitus, aut quisquam omnino erret, nisi invitus. Tum ego, cum ille diu cunctaretur quid responderet: Definiendum vobis est, inquam, quid sit error: facilius enim ejus fines potestis videre, in quem jam penitus ingressi estis. Ego, inquit Licentius, definire aliquid idoneus non sum: quamvis errorem definire sit facicilius quam finire. Ego, ait ille, definiam; quod mihi facillimum est, non ingenio, sed causa optima. Nam errare est utique semper quærere, nunquam invenire. Ego, inquit Licentius, si vel istam definitionem facile possem refellere, jamdudum causæ meæ non defuissem. Sed quoniam aut res ipsa per se ardua est, aut ita mihi apparet; peto a vobis ut usque in crastinam lucem quæstio differatur, si nihil hodie quod respondeam, reperire poluero, cum id sedulo mecum ipse volvam. Quod cum concedendum putarem, non renuentibus cæteris, deambulatum ire surreximus : nobisque inter nos multa variaque sermocinantibus, ille in cogitatione defixus fuit. Quod cum frustra esse sensisset, relaxare animum maluit, et nostro se sermoni miscere. Postea cum jam advesperasceret, in eumdem

1 Par., aut potest igilur verum invenire: aut colligat. M.

DISPUTATIO SECUNDA.

11. Postridie autem cum consedissemus: Proferte, inquam, quod heri cœperatis. Tum Licentius: Distuleramus, inquit, disputationem, nisi fallor, rogatu meo, cum erroris definitio difficillima mihi esset. Hic plane, inquam, non erras, quod ut tibi omen sit ad reliqua, libenter optaverim (Lib. 1 Retract., c. 1, n. 2). Audi ergo, inquit, quod heri etiam nisi intercessisses, protulissem. Error mihi videtur esse falsi pro vero approbatio; in quem nullo pacto incidit, qui veritatem quærendam semper existimat : falsum enim probare non potest, qui probat nihil; non igitur potest errare. Beatus autem facillime esse potest: nam, ne longius abeam, si nobis ipsis, ut heri licuit, quotidie vivere liceret; nihil mihi occurrit cur nos beatos appellare dubitaremus. Viximus enim magna mentis tranquillitate, ab omni corporis labe animum vindicantes, et a cupiditatum facibus longissime remoti, dantes, quantum homini licet, operam rationi; hoc est, secundum illam divinam partem animi viventes, quam beatam vitam esse hesterna inter nos definitione convenit: atque, ut opinor, nihil invenimus, sed tantummodo quæsivimus veritatem. Potest igitur sola inquisitione veritatis, etiamsi eam invenire minime possit, homini beata vita contingere. Nam definitio tua vide quanta facilitate excludatur notione communi. Etenim errare dixisti esse, Semper quærere, et nunquam invenire. Quid si quisquam nihil quærat, et interrogatus, verbi gratia, utrumnam modo dies sit, temere statimque noctem esse opinetur atque respondeat? nonne tibi videtur errare? Hoc igitur erroris genus velimmanissimum, non complexa est definitio tua. Quid si etiam non errantes complexa est, potestne definitio ulla esse vitiosior? Nam si quis Alexandriam quærat, et ad eam recto pergat itinere; non, opinor, potes eum errantem vocare. Quid si eamdem viam, variis impeditus causis, longo agat tempore, et in ea morte præveniatur; nonne et semper quæsivit, et nunquam invenit, nec erravit tamen? Non, inquit ille, semper quæsivit.

12. Recte dicis, ait Licentius, et bene admones. Inde enim prorsus nihil ad rem pertinet definitio tua: non enim ego beatum esse dixi, qui semper quærat veritatem. Quod ne fieri quidem potest : primo, quia non semper homo est; deinde, quia non ex quo tempore incipit esse homo, eo jam potest, ætate impediente, verum quærere. Aut si semper id puta dicendum, si nihil temporis quo jam quærere potest, perire patitur; rursus tibi Alexandriam redeundum est. Fac enim quemquam, ex quo tempore iter agere vel ætate vel negotio sinitur, pergere occipere illam viam, atque, ut supra dixi, cum deviet nusquam, antequam perveniat tamen vita excedere; multum profecto errabis, si tibi errasse iste videbitur, quamvis omni quo potuit tempore, nec quærere desierit, nec invenire potuerit quo pergebat. Quamobrem si et mea descriptio vera est, et secundum eam non errat ille

« PoprzedniaDalej »