Obrazy na stronie
PDF
ePub

magis: nam nulla magis tendunt talia esse, qualia vel vigilantes vel sani cernunt; et eo tamen falsa sunt, quo id quod tendunt esse non possunt. R. Quid jam de turrium motu, vel de merso remo, vel de umbris corporum plura dicam? Planum est, ut arbitror, ex hac regula esse metienda. A. Planissimum. R. Taceo de cæteris sensibus; nam nemo considerans non hoc inveniet, falsum appellari in rebus ipsis quas sentimus, quod esse aliquid tendit et non est.

CAPUT X. Quædam eo vera quo fulsa.

18. A. Recte dicis: sed miror cur ab hoc genere tibi secernenda illa poemata et joca visa sunt, cæteræque fallaciæ. R. Quia scilicet aliud est falsum esse velle, aliud verum esse non posse. Itaque ipsa opera hominum velut comœdias aut tragoedias, aut mimos, et id genus alia possumus operibus pictorum fictorum. que conjungere. Tam enim verus esse pictus homo non potest, quamvis in speciem hominis tendat, quam illa quæ scripta sunt in libris comicorum. Neque enim falsa esse volunt, aut ullo appetitu suo falsa sunt; sed quadam necessitate, quantum fingentis arbitrium sequi potuerunt. At vero in scena Roscius voluntate falsa Hecuba erat, natura verus homo; sed illa voluntate etiam versus tragœdus, eo videlicet quo implebat, institutum: falsus autem Priamus, eo quod Priamum assimilabat, sed ipse non erat. Ex quo jam nascitur quiddam mirabile, quod tamen ita se habere nemo ambigit. A. Quidnam id est ? R. Quid putas, nisi hæc omnia inde esse in quibusdam vera, unde in quibusdam falsa sunt, et ad suum verum hoc solum eis prodesse, quod ad aliud falsa sunt ?Unde ad id quod esse aut volunt aut debent, nullo modo perveniunt, si falsa esse fugiunt. Quo pacto enim iste quem commemoravi, versus tragœdus esset, si nollet esse falsus Hector, falsa Andromache, falsus Hercules, et alia innumera? aut unde vera pictura esset, si falsus equus non esset? unde in speculo vera hominis imago, si non falsus homo ? Quare, si quibusdam, ut verum aliquid sint, prodest ut sint aliquid falsum; cur tantopere falsitates formidamus, et pro magno bono appetimus veritatem? A. Nescio, et multum miror, nisi quia in exemplis istis nihil imitatione dignum video. Non enim tanquam histriones, aut de speculis quæque relucentia, aut tanquam Myronis buculæ ex ære, ita etiam nos ut in nostro quodam habitu veri simus, ad alienum habitum adumbrati atque assimilati, et ob hoc falsi esse debemus; sed illud verum quærere, quod non quasi bifronte ratione sibique adversanti, ut ex aliqua parte verum sit, ex aliqua falsum sit '. R. Magna et divina quædam requiris. Quæ tamen si invenerimus, nonne fatebimur his ipsam confici, et quasi conflari veritatem, a qua denominatur omne quod verum quoquo modo nominatur? A. Non invitus assentior. CAPUT XI.

Disciplinarum veritas. Fabula quid.
Quid sit grammatica.

19. R. Quid tibi ergo videtur? disciplina disputandi verane, an falsa est? A. Quis dubitet veram ? 1 Est, juxta Er. Lov. M.

sed vera est etiam grammatica. R. Itane ut illa? A. Non video quid sit vero verius. R. Illud profecto quod nihil falsi habet: quod intuens paulo ante offendebare ex iis rebus quæ nescio quomodo nisi falsæ essent, veræ esse non possent. An ignoras omnia illa fabulosa et aperte falsa ad grammaticam pertinere? A. Non ignoro istud quidem; sed, ut opinor, non per grammaticam falsa sunt, sed per eam qualiacumque sunt, demonstrantur. Siquidem est fabula compositum ad utilitatem delectationemve mendacium. Est autem grammatica vocis articulatæ custos et moderatrix disciplina cujus professionis necessitate cogitur humanæ linguæ omnia etiam figmenta colligere, quæ memoriæ litterisque mandata sunt, non ea falsa faciens, sed de his veram quamdam docens asserensque rationem. R. Recte sane: nihil nunc curo, utrum abs te ista bene definita atque distincta sint; sed illud quæro, utrum hoc ita esse ipsa grammatica, an vero illa disciplina disputationis ostendat. A. Non nego vim peritiamque definiendi, qua nunc ego ista separare conatus sum, disputatoriæ arti tribui.

20. R. Quid ipsa grammatica? nonne si vera est, eo vera est quo disciplina est? Disciplina enim a discendo dicta est: nemo autem quæ didicit ac tenet, nescire dici potest; et nemo scit falsa. Omnis ergo vera est disciplina. A. Non video quidem quid in ista ratiuncula temere concedatur. Movet me tamen ne per istam cuipiam videatur etiam illas fabulas veras esse; nam et has discimus et tenemus. R. Numquidnam magister noster nolebat nos credere quæ docebat, et nosse? A. Imo vehementer ut nossemus instabat. R. Numquid aliquando institit ut Dædalum volasse crederemus? A. Hoc quidem nunquam. Sed plane nisi teneremus fabulam, vix nos posse aliquid manibus teneremus faciebat. R. Tu ergo negas verum esse quod ista fabula sit, et quod ita sit Dædalus diffamatus? 4. Hoc non nego verum esse. R. Non negas ergo te didicisse verum, cum ista didiceris. Nam si volasse Dædalum verum est, et hoc pueri pro ficta fabula acciperent atque redderent, eo ipso falsa retinerent, quo vera essentilla quæ redderent. Hinc enim exstitit illud quod superius mirabamur, de volatu Dædali veram fabulam esse non potuisse, nisi Dædalum volasse falsum esset. A. Jam teneo istud; sed quid ex eo proficiamus exspecto. R. Quid, nisi non esse falsam illam rationem, qua collegimus disciplinam, nisi vera doceat, disciplinam esse non posse? A. Et hoc quid ad rem ? R. Quia volo dicas mihi unde sit disciplina grammatica: inde enim vera est, unde disciplina est. 4. Nescio quid tibi respondeam. R. Nonne tibi videtur, si nihil in ea definitum esset, et nihil in genera et partes distributum atque distinctum, eam nullo modo disciplinam esse potuisse? 4. Jam intelligo quid dicas: nec ulla mihi occurrit cujusvis facies disciplinæ, in qua non definitiones ac divisiones et ratiocinationes, dum quid quidque sit declaratur, dum sine confusione partium suacuique redduntur, dum nihil prætermittitur proprium, nihil annumeratur alienum, totum hoc ipsum quo disciplina dicitur egerint. R. Ergo et totum ipsum quo

vera dicitur. A. Video consequi.

21. R. Responde nunc quæ disciplina contineat definitionum, divisionum, partitionumque rationes. 4. Jam superius dictum est hæc disputandi regulis contineri. R. Grammatica igitur eadem arte creata est, ut disciplina, et ut vera esset, quæ est abs te superius a falsitate defensa. Quod non de una grammatica mihi licet concludere, sed prorsus de omnibus disciplinis. Nam dixisti, vereque dixisti, nullam disciplinam tibi occurrere, in qua non definiendi jus atque distribuendi idipsum, ut disciplina sit, fecerit. At, si eo veræ sunt quo sunt disciplinæ negabitne quispiam, veritatem ipsam esse per quam omnes veræ sunt disciplinæ ? A. Prope est omnino ut assentiar: sed illud me movet, quod etiam rationem disputandi inter easdem disciplinas numeramus. Quare illam potius existimo esse veritatem, quam et ista ipsa ratio vera est. R. Optime omnino ac vigilantissime: sed non negas, ut opinor, eo veram esse quo disciplina est. 4. Imo idipsum est quod me movet. Adverti enim etiam disciplinam esse, et ob hoc veram dici. R. Quid ergo ? istam putas aliter disciplinam esse potuisse, nisi omnia in ea definita essent et distributa? A. Nihil aliud habeo quod dicam. R. At, si ad eam pertinet hoc officium, per seipsam disciplina vera est. Quisquamne igitur mirum putabit, si ea qua vera sunt omnia, per se ipsa et in seipsa vera sit veritas1? A. Nihil mihi obstat quominus recta pergam in istam sententiam.

CAPUT XII. - Quot modis quædam sint in alio. 12. R. Ergo attende pauca quæ restant. A. Profer si quid habes, modo tale sit quod intelligam, libenterque concedam. R. Esse aliquid in aliquo, non nos fugit duobus modis dici. Uno quo ita est, ut etiam sejungi atque alibi esse possit, ut hoc lignum in hoc loco, ut sol in oriente: altero autem quo ita est aliquid in subjecto, ut ab eo nequeat separari,ut in hoc ligno forma et species quam videmus, ut in sole lux, ut in igne calor, ut in animo disciplina, et si qua sunt alia similia. An tibi aliter videtur? A. Ista quidem vetustissima sunt nobis, et ab ineunte adolescentia studiosissime percepta et cognita: quare non possum de his interrogatus, quin ea sine ulla deliberatione concedam. R. Quid illud? nonne concedis, quod in subjecto est inseparabiliter, si subjectum ipsum non maneat, manere non posse? 4. Hoc quoque video necessarium; nam manente subjecto, posse id quod in subjecto est non manere, quisquis diligenter res advertit, intelligit. Siquidem hujus corporis color potest vel valetudinis ratione vel ætate immutari, cum ipsum corpus necdum interierit. Et hoc non peræque in omnibus valet, sed in his in quibus, non ut sint ipsa subjecta, ea quæ in subjectis sunt coexistunt. Non enim ut sit iste paries, paries hoc colore fit, quem in eo videmus; cum etiam si quo casu nigrescat aut albescat, vel aliquem alium mutet colorem, nihilominus tamen maneat paries ac dicatur. At vero ignis si ca

1 Sic Mss. At Lov.: Mirum putabit, si ea quæ vera sunt, omnia ab ipsa vera sunt, si et ipsa sit veritas. - Sic etiam Er. et Ven. M.

lore careat, ne ignis quidem erit; nec nivem vocare, nisi candidam, possumus.

CAPUT XIII.

[ocr errors]

Immortalitas animæ colligitur.

23. Illud vero quod interrogasti, quis concesserit, aut cui posse fieri videatur, ut id quod in subjecto est, maneat ipso intereunte subjecto? Monstruosum enim et a veritate alienissimum est, ut id quod non esset nisi in ipso esset, etiam cum ipsum non fuerit possit esse. R. Illud igitur quod quærebamus inventum est. 4. Quid narras ? R. Id quod audis. A. Jamne ergo liquido constat animum esse immortalem? R. Si ea quæ concessisti vera sint, liquidissime: nisi forte animum dicis, etiamsi moriatur, animum esse. 4. Nunquam equidem hoc dixerim ; sed eo ipso quo interit, fieri ut animus non sit, dico. Nec me ab hac sententia revocat, quod a magnis philosophis dictum est, eani rem quæ, quocumque venerit, vitam præstat, mortem in se admittere non posse. Quamvis enim lumen quocumque intrare potuerit, faciat id lucere, tenebrasque in se propter memorabilem illam vim contrariorum non possit admittere; tamen exstinguitur, locusque ille exstincto lumine tenebratur. Ita illud quod tenebris resistebat, neque ullo modo in se tenebras admisit, et sic eis intereundo locum fecit, ut poterat etiam discedendo. Itaque timeo ne mors ita contingat corpori, ut tenebræ loco, aliquando discedente animo ut lumine, aliquando autem ibidem exstincto; ut jam non de omni morte corporis securitas sit, sed aliquod genus mortis sit optandum, quo anima ex corpore incolumis educatur, perducaturque ad locum. si est ullus talis locus, ubi non possit exstingui. Aut, si ne hoc quidem potest, atque in ipso corpore anima quasi lumen accenditur, nec alibi potest durare, omnisque mors est exstinctio quædam animæ in corpore vel vita; aliquod genus eligendum est quantum homo sinitur, quo idipsum quod vivitur, cum securitate ac tranquillitate vivatur, quamquam nescio quomodo istud possit fieri si anima moritur. O multum beatos, quibus sive ab ipsis, sive abs quolibet, non esse metuendam mortem, etiamsi anima intereat, persuasum est! At mihi misero nullæ adhuc rationes nulli libri persuadere potuerunt.

24. R. Noli gemere, immortalis est animus humanus. A. Unde hoc probas ? R. Ex iis quæ cum magna cautione, ut arbitror, superius concessisti. A. Nihil quidem me minus vigilanter interroganti tibi memini dedisse: sed collige jam ipsam summam, oro te; videamus quo tantis ambagibus pervenerimus, nec me jam interroges volo. Si enim ea breviter enumeraturus es quæ concessi, quonam rursus responsio mea desideratur ? An ut moras gaudiorum mihi frustra inferas, si quid boni forte confecimus? R. Faciam quod te velle video, sed attende diligentissime. A. Loquere jam, hic sum; quid enecas ? R. Omne quod in subjecto est, si semper manet, ipsum etiam subjectum maneat semper necesse est. Et omnis in subjecto est animo disciplina. Necesse est igitur semper ut animus maneat, si semper manet disciplina. Est autem disciplina veritas, et semper, ut in initio libri hujus ratio

[blocks in formation]

23. 4. Jam me volo in gaudia mittere, sed duabus aliquantum revocor causis. Nam primum me movet quod circuitu tanto usi sumus, nescio quam ratiocinationum catenam sequentes, cum tam breviter totum de quo agebatur, demonstrari potuerit, quam nunc demonstratum est. Quare, me sollicitum facit quod tam diu quasi ad insidiandum obambulavit oratio. Deinde non video quomodo in animo semper sit disciplina, præsertim disputandi, cum et tam pauci ejus gnari sint, et quisquis eam novit, tanto ab infantia tempore fuerit indoctus. Non enim possumus dicere aut imperitorum animos non esse animos, aut esse in animo eam quam nesciant disciplinam. Quod si vehementer absurdum est, restat ut aut non semper in animo sit veritas, aut disciplina illa veritas non sit. 26. R. Vides quam non frustra tantos circuitus egerit nostra ratiocinatio. Quærebamus enim quid sit veritas, quod ne nunc quidem in hac quadam silva rerum, omnibus pene callibus oberratis, video nos investigare potuisse. Sed quid facimus? An incœpta omittimus, et exspectamus ecquid nobis librorum alienorum in manus incidat, quod huic quæstioni satisfaciat? Nam et multos ante nostram ætatem scriptos esse arbitror quos non legimus: et nunc, ut nihil quod nescimus opinemur, manifestum habemus, et carmine de hac re scribi, et soluta oratione; et ab iis viris quorum nec scripta latere nos possunt, et eorum ingenia talia novimus, ut nos in eorum litteris quod volumus, inventuros desperare non possimus: præsertim cum hic ante oculos nostros sit ille, in quo ipsam eloquentiam quam mortuam dolebamus, perfectam revixisse cognovimus (a). Illene nos sinet, cum scriptis suis vivendi modum docuerit, vivendi ignorare naturam? A. Non arbitror equidem et multum inde spero, sed unum doleo quod vel erga se, vel erga sapientiam studium nostrum non ei ut volumus, valemus aperire. Nam profecto ille misereretur sitim nostram, et exundaret multo citius quam nunc. Securus enim est, quod sibi jam totum de animæ immortalitate persuasit, nec scit aliquos esse fortasse, qui hujus ignorationis miseriam satis cognoverunt, et quibus præsertim rogantibus non subvenire crudele sit. Ille autem alius novit quidem pro familiaritate ardorem nostrum; sed ita longe abest, et ita nunc constituti sumus, ut vix ad eum vel epistolæ mittendæ facultas sit (b). Quem credo jam otio Transalpino perfecisse carmen quo mortis metus excantatus effugiat, et antiqua glacie duratus animæ stupor frigusque pellatur. Sed interim dum ista proveniunt, quæ in nostra potestate non sunt, nonne turpissimum est pe

(a) Ambrosius, ut videtur, qui libros de Officiis scripsit; et cui ad audiendum Augustinum non vacabat, ex lib. 6 Conf., cap. 2, n. 3; et cap. 11, n. 18.

(b) Fortean Zenobius poetices peritus, de cujus repentina profectione lib. 1 de Ordine, cap. 7. n. 20.

rire otium nostrum, et totum ipsum animum ex incerto arbitrio pendere deligatum ?

CAPUT XV. Veri et falsi natura.

27. Ubi est quod Deum et rogavimus et rogamus, ut nobis non divitias, non corporis voluptates, non populares suggestus atque honores, sed animam nostram seque ipsum quærentibus, iter aperiat? Itane nos deseret, aut a nobis deseretur? R. Alienissimum quidem ab ipso est ut eos qui talia desiderant deserat unde a nobis quoque alienum esse debet ut tantum ducem deseramus. Quare, si placet, repetamus breviter unde illa duo confecta sint, aut semper manere veritatem, aut veritatem esse 1 disputandi rationem. Hæc enim vacillare dixisti, quo minus nos faciat totius rei summa securos. An potius illud quæremus, quomodo esse possit imperito animo disciplina, quem non possumus non animum dicere? Hinc enim commotus videbare, ut de illis quæ concesseras, dubitare rursus necesse fuerit. A. Imo discutiamus prius illa, deinde hoc quale sit videbimus. Ita enim, ut opinor, nulla controversia remanebit. R. Ita fiat, sed adesto totus atque cautissimus. Scio enim quid tibi eveniat attendenti, dum nimis pendes in conclusionem, et ut jam jamque inferatur exspectas, ea quæ interrogantur non diligenter examinata concedis. A. Verum fortasse dicis; sed enitar contra hoc genus morbi quantum possum : modo jam tu incipe quærere, ne superfluis immoremur.

:

28. R. Ex eo, quantum memini, veritatem non posse interire conclusimus, quod non solum si totus mundus intereat, sed etiam si ipsa veritas, verum erit et mundum et veritatem interisse. Nihil autem verum sine veritate nullo modo igitur interit veritas. A. Agnosco ista, et multum miror si falsa sunt. R. Ergo illud alterum videamus. 4. Sine me paululum considerare, oro te, ne huc iterum turpiter redeam. R. Ergone interisse veritatem verum non erit? Si non erit verum, non ergo interit. Si verum erit, unde post occasum veritatis verum erit, cum jam veritas nulla est? A. Nihil habeo quid plus cogitem atque considerem; perge ad aliud. Certe faciemus, quantum possumus, ut docti atque prudentes viri legant hæc, et nostram, si qua est, corrigant temeritatem: nam me nec modo, nec aliquando arbitror quid contra hoc dicatur posse invenire.

29. R. Numquidnam ergo dicitur veritas, nisi qua verum est quidquid verum est? A. Nullo modo. R. Numquidnam recte dicitur verum, nisi quod non est falsum? A. Hinc vero dubitare dementia est. R. Num falsum non est quod ad similitudinem alicujus accommodatum est, neque id tamen est cujus simile apparet? A. Nihil quidem aliud video quod libentius falsum vocem. Sed tamen solet falsum dici, etiam quod a veri similitudine longet abest. R. Quis negat; sed tamen quod habeat ad verum nonnullam imitationem. A. Quomodo? Non enim cum dicitur, junctis alitibus anguibus Medeam volasse, ulla ex parte res ista verum imitatur; quippe quæ nulla sit, nec imitari aliquid 1 Induobus Mss., aut veritatem non esse.

possit ea res quæ omnino non sit. R. Recte dicis ; sed non attendis eam rem quæ omnino nulla sit, ne falsum quidem posse dici. Si enim falsum est, est si non est, non est falsum 1. A. Non ergo dicemus illud de Medea, nescio quod monstrum, falsum esse? R. Non utique; nam si falsum est, quomodo monstrum est 2? A. Miram rem video: itane tandem cum audio, Angues ingentes alites junctos jugo.

(Poeta apud Cic., de Invent. 1, 19.)

non dico falsum ? R. Dicis plane est enim quod falsum esse dicas. 4. Quid, quæso ? R. Illam scilicet sententiam quæ ipso versu enuntiatur. A. Et quam tandem habet ista imitationem veri? R. Quia similiter enuntiaretur, etiamsi vere illud Medea fecisset. Imitatur ergo ipsa enuntiatione veras sententias falsa sententia. Quæ si non creditur, eo solo imitatur veras quod ita dicitur, estque tantum falsa, non etiam fallens. Si autem fidem impetrat, imitatur etiam creditas veras. A. Jam intelligo multum interesse inter illa quæ dicimus, et illa de quibus dicimus aliquid; quare jam assentior: nam hoc solo revocabar, quidquid falsum dicimus non recte dici, nisi habeat veri alicujus imitationem. Quis enim lapidem falsum argentum esse dicens non jure rideatur? tamen si quisquam lapidem argentum esse dicat, dicimus falsum eum dicere, id est falsam proferre sententiam. Stannum autem vel plumbum non absurde, ut opinor, falsum argentum vocamus, quod id res ipsa velut imitatur: neque ex eo falsa est nostra sententia, sed illud ipsum de quo enuntiatur.

CAPUT XVI. An meliora deteriorum nominibus

vocari possint.

30. R. Bene intelligis. Sed illud vide, utrum et argentum falsi plumbi nomine congruenter appellare possimus. A. Non mihi placet. R. Quid ita? A. Nescio; nisi illud video, vehementer contra voluntatem meam dici. R. Num forte propterea quod argentum melius est, et quasi in contumeliam ejus dicitur; plumbi autem quidam velut honor est, si [falsum argentum vocetur? A. Prorsus explicasti quod volebam. Et ideo credo jure infames intestabilesque haberi, qui muliebri habitu se ostentant, quos nescio utrum falsas mulieres, an falsos viros melius vocem. Veros tamen histriones, verosque infames sine dubitatione possumus vocare; aut, si latent nec infame quidquam nisi a turpi fama nominatur, veros nequam non sine veritate dicimus, ut opinor. R. Alius locus nobis erit de istis rebus disserendi: multa enim fiunt, quæ quasi facie populari turpia videntur, aliquo tamen fine laudabili honesta monstrantur. Et magna quæstio est utrum patriæ liberandæ causa muliebri tunica indutus, debeat hostem decipere, hoc ipso quo mulier falsa sit, fortasse verior vir futurus: et utrum sapiens qui aliquo modo certum habeat necessariam fore vitam suam rebus humanis, malit emori frigore, quam femineis

1 Sic nostri Mss. Sic etiam Mss. Angl. At Lov. Si enim falsum est, non est : si est, non est falsum.

2 Sic melioris notæ Mss. At prius vulgati habent: Nam si factum est, quomodo falsum est? Si non est factum, quomodo monstrum est?'

vestibus, si aliud non sit, amiciri. Sed de hoc, ut dictum est, alias videbimus. Profecto enim cernis quantæ inquisitionis indigeat, quatenus ista progredi debeant, ne in quasdam inexcusabiles turpitudines decidatur. Nunc autem quod præsenti quæstioni satis est, jam puto apparere, neque dubitari non esse falsum quidquam nisi veri aliqua imitatione. CAPUT XVII. Num aliquid ex omni parte falsum sit aut verum.

31. A. Proficiscere ad reliqua; nam hoc mihi bene persuasum est. R. Ergo illud quæro, utrum præter disciplinas quibus erudimur, et quibus etiam ipsum studium sapientiæ annumerari decet, possimus quidquam ita verum invenire, quod non sicut theatricus Achilles ex aliqua parte falsum sit, ut ex alia verum esse possit? A. Mihi videntur multa inveniri. Non enim disciplinæ istum habent lapidem, nec tamen, ut verus sit lapis, imitatur aliquid secundum quod falsus dicatur. Quo uno commemorato, vides jam innumerabilibus supersedendum esse, quæ sponte occurrant cogitantibus. R. Video prorsus. Sed nonne tibi videntur uno corporis nomine includi? A. Viderentur, si aut inane nihil esse certum haberem, aut ipsum animum inter corpora numerandum arbitrarer, aut etiam Deum corpus aliquod esse crederem. Quæ omnia si sunt, ad nullius imitationem falsa et vera esse video. R. In longum nos mittis, sed utar quantum possum compendio. Certe enim aliud est quod inane appellas, aliud quod veritatem. 4. Longe aliud. Quid enim me inanius, si veritatem inane aliquid puto, aut tantopere aliquid inane appeto? Quid enim aliud quam veritatem inve nire desidero? R. Ergo et illud fortasse concedis, nihil verum esse quod non veritate fiat ut verum sit. A. Jam hoc olim manifestum est. R. Num dubitas nihil esse inane præter ipsum inane, aut certe corpus? A. Prorsus non dubito. R. Opinor ergo, veritatem corpus esse aliquod credis. A. Nullo modo. R. Quid in corpore? A. Nescio; nihil ad rem: arbitror enim vel illud te scire, si est inane, magis illud esse ubi nullum sit corpus. R. Hoc sane planum est. A. Quid igi. tur immoramur? R. An tibi aut veritas videtur fecisse inane, aut aliquid verum esse ubi veritas non sit? A. Non videtur. R. Non est ergo inane verum, quia neque ab eo quod inane non est, inane fieri potest: et quod veritate caret, verum non esse manifestum est; et omnino ipsum quod inane dicitur, ex eo quod nihil sit dicitur. Quomodo igitur potest verum esse quod non est? aut quomodo potest esse quod penitus nihil est? A. Age nunc, inane tanquam inane deseramus.

CAPUT XVIII. - An vere sit corpus. 32. R. Quid de cæteris dicis? A. Quid 1? R. Quod vides mihi plurimum suffragari. Restat enim animus et Deus, quæ duo si propterea vera sunt quod in his est veritas, de immortalitate Dei nemo dubitat. Animus autem immortalis creditur, si veritas quæ interire non potest, etiam in illo esse probatur. Quare jam illud ultimum videamus, utrum corpus non sit vere ve

1Er. Ven. Lov.: Quid nisi quod vides, non interrupto sermone usque ad verba: Unde scis. M.

[ocr errors]

rum, id est non in eo sit veritas, sed quasi quædam imago veritatis. Nam si et in corpore, quod satis certum est recipere interitum, tale verum invenerimus, quale est in disciplinis, non continuo erit disputandi disciplina veritas, qua omnes veræ sunt disciplinæ. Verum est enim et corpus quod non videtur disputandi ratione esse formatum. Si vero et corpus imitatione aliqua verum est, et ob hoc non ad liquidum verum, nihil erit fortasse quod impediat disputandi rationem, quominus ipsa veritas esse doceatur. A. Interim quæramus de corpore; nam ne hoc quidem cum constiterit, video istam controversium terminatam. R. Unde scis quid velit Deus? Itaque attende: nam ego puto corpus aliqua forma et specie contineri, quam si non haberet corpus non esset; si veram haberet, animus esset. An aliter putandum est? A. Assentior in parte, de cætero dubito; nam, nisi teneatur aliqua figura, corpus non esse concedo. Quomodo autem, si eam veram haberet, animus esset, non satis intelligo. R. Nihilne tandem de primi libri exordio, et de illa tua geometrica recordaris? A. Bene commemorasti; recordor prorsus, ac libentissime. R. Talesne in corporibus figuræ inveniuntur, quales illa disciplina demonstrat? A. Imo incredibile est quanto deteriores esse convincuntur. R. Quas ergo istarum veras putas? A. Ne quæso, etiam istuc me interrogandum putes. Quis enim mente tam cæcus est qui non videat, istas quæ in geometrica docentur, habitare in ipsa veritate, aut in his etiam veritatem; illas vero corporis figuras, siquidem quasi ad istas tendere videntur, habere nescio quam imitationem veritatis, et ideo falsas esse? Jam enim totum illud quod ostendere moliebaris intelligo.

CAPUT XIX. — Veritas immortalis arguit animæ

immortalitatem.

33. R.Quid ergo jam opus est ut de disciplina disputationis requiramus? Sive enim figuræ geometricæ in veritate, sive in eis veritas sit, anima nostra, id est intelligentia nostra, contineri nemo ambigit, ac per hoc in nostro animo etiam veritas esse cogitur. Quod si quælibet disciplina ita est in animo, ut in subjecto inseparabiliter, nec interire veritas potest; quid, quæso, de animi perpetua vita, nescio qua mortis familiaritate dubitamus? An illa linea vel quadratura vel rotunditas habent alia quæ imitentur ut vera sint? A. Nullo modo id possum credere, nisi forte aliud sit linea quam longitudo sine latitudine, et aliud circulus quam linea circumducta undique ad medium æqualiter vergens. R. Quid ergo cunctamur? An ubi ista sunt, veritas non est? A. Avertat Deus amentiam. R. An disciplina non est in animo? A. Quis hoc dixerit? R. Sed forte potest, intereunte subjecto, id quod in subjecto est permanere? A. Quando mihi hoc persuadetur? R. Restat ut occidat veritas. A. Unde fieri potest? R. Immortalis est igitur anima: jamjam crede rationibus tuis, crede veritati; clamat et in te esse habitare, et immortalem esse, nec sibi suam sedem quacumque corporis morte posse subduci. Avertere ab umbra tua, revertere in te; nullus est interitus tuus, nisi oblitum te

sese quod interire non possis. A. Audio, resipisco, recolere incipio. Sed, quæso, illa quæ restant expedias, quomodo in animo imperito, non enim eum mortalem dicere possumus, disciplina et veritas esse intelligantur. R. Aliud ista quæstio volumen desiderat, si eam vis tractari diligenter: simul et illa quæ, ut potuimus, investigata sunt, recensenda tibi esse video; quia si nihil eorum quæ concessa sunt dubium est, multum nos egisse arbitror, nec cum parva securitate cætera quærere.

-

CAPUT XX. Quædam vera credimus, quædam recordamur; quædam ncc sensu, nec phantasia, sed tantum ratione deprehenduntur.

34. A. Ita est ut dicis, et obtempero præceptis tuis libens. Sed illud saltem impetrem, antequam terminum volumini statuas, ut quid intersit inter veram figuram, quæ intelligentia continetur, et eam quam sibi fingit cogitatio, quæ græce sive phantasia sive phantasmata dicitur, breviter exponas. R. Hoc quæris quod videre nisi mundissimus non potest, et ad cujus rei visionem parum es exercitatus; neque nunc per istos circuitus aliud quam exercitationem tuam, ut illud videre sis idoneus, operamur: tamen interesse plurimum quomodo possit doceri, fortasse breviter planum facio. Fac enim te aliquid esse oblitum, aliosque te velle quasi in memoriam revocare. Dicunt ergo illi: Numquidnam hoc est, aut illud? diversa velut similia proferentes. Tu vero nec illud vides quod recordari cupis, et tamen vides non hoc esse quod dicitur. Numquidnam tibi cum hoc evenit, omni modo videtur oblivio? Nam ipsa discretio, qua non admittitur quod falso admoneris, pars quædam recordationis est. A. Ita videtur. R. Tales ergo nondum verum vident; falli tamen decipique non possunt; et quid quærant, satis norunt. At si tibi quisquam dicat te post paucos dies risisse quam natus es, non audes dicere falsum esse: et si auctor sit cui fides habenda est, non recordaturus, sed crediturus es; totum enim tempus illud validissima oblivione tibi sepultum est: an aliter putas? A. Prorsus consentio. R. Hæc igitur ab illa oblivione plurimum differt, sed illa media est. Nam est alia recordationi revisendæque veritati propior atque vicinior cui simile est quando videmus aliquid, certoque recognoscimus id nos vidisse aliquando, atque nosse affirmamus; sed ubi, aut quando, aut quomodo, aut apud quem nobis in notitiam venerit, satagimus repetere atque recolere. Ut si de homine nobis contigerit, etiam quærimus ubi eum noverimus: quod cum ille commemoravit, repente tota res memoriæ quasi lumen infunditur, nihilque amplius, ut reminiscamur, laboratur. An hoc genus ignotum tibi est, aut obscurum? A. Quid hoc planius? aut quid crebrius mihi accidere solet?

35. R. Tales sunt qui bene disciplinis liberalibus eruditi; siquidem illas sine dubio in se oblivione obrutas eruunt discendo, et quodammodo refodiunt (a): nec tamen contenti sunt, nec se tenent donec totam faciem veritatis, cujus quidam in illis artibus splen(a) 1 Retract., cap. 4, n. 4.

« PoprzedniaDalej »