Obrazy na stronie
PDF
ePub

sequitur audiamus. Verumtamen, inquit, bene fecistis, communicantes tribulationi meæ. Hinc gaudet, hinc pascitur, quia illi benefecerunt, non quia ejus angustia relaxata est, qui dicit tibi, In tribulatione dilatasti mihi (Psal. IV, 2): quia et abundare et penuriam pati novit in te qui confortas eum. Scitis enim, inquit, et vos, Philippenses, quoniam in principio Evangelii, cum ex Macedonia sum profectus, nulla mihi Ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli; quia et Thessalonicam, et semel et iterum, usibus meis misistis (Philipp. iv, 14-16). Ad hæc bona opera eos rediisse nunc gaudet, et repullulasse lætatur tanquam revirescente fertilitate agri.

41, Numquid propter usus suos, quia dixit, Usibus meis misistis? numquid propterea gaudet? Non propterea. Et hoc unde scimus? Quoniam ipse sequitur dicens: Non quia quæro datum, sed requiro fructum 1 (Ibid., 17). Didici a te, Deus meus, inter datum et fructum discernere. Datum est res ipsa quam dat, qui impertitur hæc necessaria ; veluti est nummus, cibus, potus, vestimentum, tectum, adjutorium. Fructus autem, bona et recta voluntas datoris est. Non enim ait Magister bonus, Qui susceperit prophetam, tantum ; sed addidit in nomine prophetæ; neque ait tantum, Qui susceperit justum; sed addidit, in nomine justi. Ita quippe ille mercedem prophetæ iste mercedem justi accipiet. Nec solum ait: Qui calicem aquæ frigidæ potum dederit uni ex minimis meis; sed addidit: tantum in nomine discipuli. Et sic adjunxit: Amen dico vobis, non perdet mercedem suam (Matth. x, 41, 42). Datum est, suscipere prophetam, suscipere justum, porrigere calicem aquæ frigidæ discipulo; fructus autem, in nomine prophetæ, in nomine justi, in nomine discipuli hoc facere. Fructu pascitur Elias a vidua sciente quod hominem Dei pasceret, et propter hoc pasceret: per corvum autem dato pascebatur (III Reg. xvII, 6). Nec interior Elias, sed exterior pascebatur, qui posset etiam talis cibi egestate corrumpi.

CAPUT XXVII.

Quid per pisces et cetos significetur.

42. Ideoque dicam quod verum est coram te, Domine, cum homines idiotæ atque infideles, quibus initiandis atque lucrandis necessaria sunt sacramenta initiorum, et magnalia miraculorum, quæ nomine piscium et cetorum significari credimus, suscipiunt corporaliter reficiendos, aut in aliquo præsentis vitæ usu adjuvandos pueros tuos, cum id quare faciendum sit, et quo pertineat ignorent, nec illi istos pascunt, nec isti ab illis pascuntur: quia nec illi hæc sancta et recta voluntate operantur; nec isti eorum datis, ubi fructum nondum vident, lætantur. Inde quippe animus pascitur, unde lætatur. Et ideo pisces et ceti non vescuntur escis, quas non germinat nisi jam terra ab amaritudine marinorum fluctuum distincta atque discreta.

1 Bad. Am. Er. et Lov, addunt abundantem; sed hac voce carent Mss. et Arn.

CAPUT XXVIII.

Et vidit Deus omnia quæ fecit, et ecce bona valde, etc., Gen. 1, 31.

1

43. Et vidisti, Deus, omnia quæ fecisti, et ecce bona valde; quia et nos vidimus ea, et ecce omnia bona valde. In singulis generibus operum tuorum, cum dixisses ut fierent et facta essent, illud atque illud‘ vidisti quia bonum est. Septies numeravi scriptum esse te vidisse quia bonum est quod fecisti: et hoc octavum est, quia vidisti omnia quæ fecisti; et ecce non solum bona, sed etiam valde bona tanquam simul omnia. Nam singula tantum bona erant; simul autem omnia et bona, et valde. Hoc dicunt etiam quæque pulchra corpora; quia longe multo pulchrius est corpus quod ex membris pulchris omnibus constat, quam ipsa membra singula quorum ordinatissimo conventu completur universum; quamvis et illa etiam singillatim pulchra sint.

CAPUT XXIX.

Quomodo intelligendum quod Deus octies vidit bona esse opera sua.

44. Et attendi ut invenirem, utrum septies vel octies videris quia bona sunt opera tua, cum tibi placuerunt: et in tua visione non inveni tempora, per quæ intelligerem quod toties videris quæ fecisti, et dixi: 0 Domine, nonne ista Scriptura tua vera est, quoniam tu verax et veritas edidisti eam? Cur ergo tu mihi dicis non esse in tua visione tempora; et ista Scriptura tua mihi dicit, per singulos dies ea quæ fecisti te vidisse quia bona sunt; et cum ea numerarem, inveni quoties? Ad hæc tu dicis mihi, quoniam tu es Deus meus, et dicis voce forti in aure interiore servo tuo, perrumpens meam surditatem, et clamans: O homo, nempe quod Scriptura mea dicit, ego dico. Et tamen illa temporaliter dicit, Verbo autem meo tempus non accidit, quia æquali mecum æternitate consistit. Sic ea quæ vos per Spiritum meum videtis, ego video; sicut ea quæ vos per Spiritum meum dicitis, ego dico. Atque ita, cum vos temporaliter ea videatis, non ego temporaliter video; quemadmodum, cum vos temporaliter ea dicatis, non ego temporaliter dico.

CAPUT XXX.

Manichæorum deliria.

45. Et audivi, Domine Deus meus, et elinxi stillam dulcedinis ex tua veritate, et intellexi quoniam sunt quidam quibus displicent opera tua; et multa eorum dicunt te fecisse necessitate compulsum, sicut fabricas cœlorum et compositiones siderum: et hæc non de tuo, sed jam fuisse alibi creata et aliunde, quæ tu contraheres et compaginares atque contexeres, cum de hostibus victis mundana monia molireris, ut ea constructione devincti, adversus te iterum rebellare non possent. Alia vero nec fecisse te, nec omnino compegisse, sicut omnes carnes et minutissima quæ1 In Mss., videmus. Quibus assentiuntur Mart. Flor. et Rond. cum aliquot Mss. M.

2 Lov., illud atque aliud vidisti.

3 Ita Mss. plerique cum Arn.; at Lov. aliæque editiones, hoc modo dicuntur etiam.

Sic legendum juxta Mss. Anglicanos. - [Devicti] Mart. et Rond. cum 3 Mss. devincti. M.

que animantia, et quidquid radicibus terram tenet: sed hostilem mentem naturamque aliam, non abs te conditam, tibique contrariam, in inferioribus mundi locis ista gignere atque formare. Insani dicunt hæc quoniam non per Spiritum tuum vident opera tua, nec te cognoscunt in eis.

CAPUT XXXI.

Piis idem probatur quod Deo placuit.

46. Qui autem per Spiritum tuum vident ea, tu vides in eis. Ergo cum vident quia bona sunt, tu vides quia bona sunt: et quæcumque propter te placent, tu in eis places; et quæ per Spiritum tuum placent nobis, tibi placent in nobis. Quis enim scit hominum quæ sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est? sic et quæ Dei sunt nemo scit, nisi Spiritus Dei. Nos autem, inquit, non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis (I Cor. 1, 11, 12). Et admoneor ut dicam : Certe nemo scit quæ Dei sunt, nisi Spiritus Dei. Quomodo ergo scimus et nos quæ a Deo donata sunt nobis? Respondetur mihi quoniam quæ per ejus Spiritum scimus, etiam sic nemo scit, nisi Spiritus Dei. Sicut enim recte dictum est, Non enim vos estis qui loquimini (Matth. x, 20), eis qui in Spiritu Deo loquerentur; sic recte dicitur, Non vos estis qui scitis, eis qui in Dei Spiritu sciunt. Nihilominus igitur recte dicitur, Non vos estis qui videtis, eis qui in Spiritu Dei vident: ita quidquid in Spiritu Dei vident quia bonum est; non ipsi, sed Deus videt quia bonum est. Aliud ergo est, ut putet quisque malum esse quod bonum est, quales supradicti sunt: aliud, ut quod bonum est, videat homo quia bonum est; sicut multis tua creatura placet quia bona est, quibus tamen non tu places in ea, unde frui magis ipsa quam te volunt: aliud autem, ut cum aliquid videt homo quia bonum est, Deus in illo videat quia bonum est, ut scilicet ille ametur in eo quod fecit, qui non amaretur nisi per Spiritum sanctum quem dedit; quoniam charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. v, 5), per quem videmus quia bonum est quidquid aliquo modo est: ab illo enim est, qui non aliquo modo est, sed quod est, est 2. CAPUT XXXII.

Compendio enarrat opera Dei.

3

47. Gratias tibi, Domine. Videmus cœlum et terram, sive corporalem partem superiorem atque inferiorem, sive spiritualem corporalemque creaturam ; atque in ornatu harum partium quibus constat vel universa mundi moles, vel universa omnino creatura, videmus lucem factam, divisamque a tenebris. Videmus firmamentum cœli sive inter spirituales aquas superiores et corporales inferiores (Lib. 2 Retract., cap. vi, n. 2), primarium corpus mundi; sive hoc spatium aeris, quia et hoc vocatur cœlum, per quod vagantur volatilia cœli inter aquas quæ vaporaliter eis superferuntur, et serenis etiam noctibus rorant, et has

1 Bad. Am. Er. Lov., complaces.

2 Sed est est, juxta Mss. apud Mart. M.
3 In ornatum, juxta 3 Mss. apud Mart. M.

quæ in terris graves fluitant. Videmus congregatarum aquarum speciem per campos maris; et aridam terram, vel nudatam, vel formatam ut esset visibilis et composita, herbarumque atque arborum materiem. Videmus luminaria fulgere desuper; solem sufficere diei, lunam et stellas consolari noctem, atque his omnibus notari et significari tempora. Videmus humidam usquequaque naturam, piscibus et belluis et alitibus fecundatam, quod aeris corpulentia, quæ volatus avium portat, aquarum exhalatione concrescit. Videmus terrenis animalibus faciem terræ decorari; hominemque ad imaginem et similitudinem tuam cunctis irrationabilibus animantibus ipsa tua imagine ac similitudine, hoc est rationis et intelligentiæ virtute, præponi. Et quemadmodum in ejus anima aliud est quod consulendo dominatur, aliud quod subditur ut obtemperet sic viro factam esse etiam corporaliter feminam, quæ haberet quidem in mente rationalis intelligentiæ parem naturam; sexu tamen corporis ita masculino sexui subjiceretur, quemadmodum subjicitur appetitus actione ad concipiendam de ratione menti recte agendi solertiam. Videmus hæc et singula bona, et omnia bona valde.

CAPUT XXXIII.

Omnia de nihilo sive de concreata materia. 48. Laudent te opera tua, ut amemus; et amemus te, ut laudent te opera tua, quæ habent initium et finem ex tempore, ortum et occasum, profectum et defectum, speciem et privationem. Habent ergo consequentia mane et vesperam, partim latenter, partim evidenter. De nihilo enim a te, non de te facta sunt, non de aliqua non tua 2, vel quæ antea fuerit, sed de concreata, id est simul a te creata materia; quia ejus informitatam sine ulla temporis interpositione formasti. Nam cum aliud sit cœli et terræ materies, aliud cœli et terræ species; materiem quidem de omnino nihilo, mundi autem speciem de informi materia, simul tamen utrumque fecisti, ut materiam forma, nulla moræ intercapedine, sequeretur. CAPUT XXXIV.

Totius creationis mundi allegorica expositio. 49. Inspeximus etiam propter quorum figurationem ista vel tali ordine fieri, vel tali ordine scribi voluisti, et vidimus quia bona sunt singula, et omnia bona valde, in Verbo tuo, in Unico tuo; cœlum et terram, caput et corpus Ecclesiæ, in prædestinatione ante omnia tempora, sine mane et vespera. Ubi autem cœpisti prædestinata temporaliter exsequi, ut occulta manifestares, et incomposita nostra componeres ; quoniam super nos erant peccata nostra, et in profundum tenebrosum abieramus abs te, et Spiritus tuus bonus superferebatur ad subveniendum nobis in tempore opportuno et justificasti impios, et distinxisti eos ab iniquis; et solidasti auctoritatem Libri tui inter superiores qui tibi docibiles essent, et inferiores qui eis subderentur; et congregasti societatem infide

1 Angl. Mss., et amemur a te.

2 Ita Mss. et Arn. ; at Bad. Am. Er. Lov. habent non de te aliqua non de tua, vel, etc.

lium in unam conspirationem, ut apparerent studia fidelium, et tibi opera misericordiæ parerent, distribuentes etiam pauperibus terrenas facultates ad acquirenda cœlestia. Et inde accendisti quædam luminaria in firmamento, verbum vitæ habentes sanctos tuos, et spiritualibus donis prælata sublimi auctoritate fulgentes et inde ad imbuendas infideles gentes, Sacramenta et miracula visibilia, vocesque verborum secundum firmamentum Libri tui, quibus etiam fideles benedicerentur, ex materia corporali produxisti : et deinde fidelium animam vivam per affectus ordinatos continentiæ vigore formasti : atque inde tibi soli mentem subditam, et nullius auctoritatis humanæ ad imitandum indigentem, renovasti ad imaginem et similitudinem tuam præstantique intellectui rationabilem actionem, tanquam viro feminam, subdidisti : omnibusque tuis ministeriis ad perficiendos fideles in hac vita necessariis, ad eisdem fidelibus ad usus temporales, fructuosa in futurum opera præberi voluisti. Hæc omnia videmus, et bona sunt valde, quoniam tu ea vides in nobis, qui Spiritum, quo ea videmus et et in eis te amaremus, dedisti nobis.

CAPUT XXXV.

Optat pacem.

50. Domine Deus, pacem da nobis (omnia enim præstitisti nobis); pacem quietis, pacem sabbati, sabbati sine vespera. Omnis quippe iste ordo pulcherrimus rerum valde bonarum modis suis peractis transiturus est; et mane quippe in eis factum est, et vespera. CAPUT XXXVI.

Diem septimum vespera quare non sequatur.

51. Dies autem septimus sine vespera est, nec habet occasum, quia sanctificasti eum ad permansio

1 Codex Benignianus, firmasti.

2 Sic legendum liquet cum Albinensi codice: non, ut alii plerique editi et scripti habent, pacem sine vespera.

nem sempiternam; ut id quod tu post opera tua bona valde, quamvis ea quietus feceris, requievisti septimo die, hoc præloquatur nobis vox Libri tui, quod et nos post opera nostra, ideo bona valde quia tu nobis ea donasti, sabbato vitæ æternæ requiescamus in te. CAPUT XXXVII.

Deus in nobis quando quiescet.

52. Etiam tunc enim sic requiesces in nobis, quemadmodum nunc operaris in nobis; et ita erit illa requies tua per nos, quemadmodum sunt ista opera tua per nos. Tu autem, Domine, semper operaris, et semper requiescis. Nec vides ad tempus', nec moveris ad tempus, nec quiescis ad tempus; et tamen facis et visiones temporales, et ipsa tempora, et quietem ex tempore.

CAPUT XXXVIII.

Aliter Deus, aliter homo videt creata. 53. Nos itaque ista quæ fecisti videmus, quia sunt; tu autem quia vides ea, sunt. Et nos foris videmus quia sunt, et intus quia bona sunt: tu autem ibi vidisti facta, ubi vidisti facienda. Et nos alio tempore moti sumus ad benefaciendum, posteaquam concepit de Spiritu tuo cor nostrum; priore autem tempore ad male faciendum movebamur deserentes te: tu vero, Deus une bone, nunquam cessasti benefacere. Et sunt quædam bona opera nostra ex munere quidem tuo, sed non sempiterna: post illa nos requieturos in tua grandi sanctificatione speramus. Tu autem bonum nullo indigens bono, semper quietus es; quoniam tua quies tu ipse es. Et hoc intelligere quis hominum dabit homini? quis angelus angelo? quis angelus homini? A te petatur, in te quæratur, ad te pulsetur: sic, sic accipietur, sic invenietur, sic aperietur (Matth. vii, 8). Amen.

1 Hic editiones, excepta Arnaldina, interponunt hæc verba nec operaris ad tempus: quæ absunt a plerisque codicibus Mss.

ADMONITIO

DE SEQUENTIBUS DUOBUS SOLILOQUIORUM LIBRIS (a).

Cum id operis molitus est Augustinus, versabatur adhuc in rure Cassiciaco, ex lib. 9 Conf., c. 4; agebatque annum ætatis trigesimum tertium, ut ipse hic testatur lib. 1, c. 10. Quapropter sub initium anni Christi trecentesimi octogesimi septimi collocandum videtur; nisi forte quis velit ad superioris anni finem cum aliis hactenus recensitis operibus pertinere.

In primo libro se ipse ad vivum depingit, nova quadam, sed perquam familiari methodo edocturus quemadmodum comparatum esse oporteat eum, qui Dei et animæ capessere scientiam cupit. Loquitur vero in primis de mentis sanitate subsidio fidei, spei et charitatis procuranda; et mentis oculum dum ab omni rerum inferiorum cupiditate purgatus sit, in solem illum haud impune attolli, nedum in eo defigi posse ostendit. Secundus liber in eo versatur totus, ut demonstretur nunquam intermorituram esse veritatem; unde ipsius animæ quæ veritatis sedes est, immortalitas colligitur.

Vide librum 1, cap. 4, Retractationum, col. 589-590, a verbis, Inter hæc scripsi, n, 1, usque ad verba n. 4, Varia mecum.

M.

(a) Hi in editione Benedictina libros de Ordine sequuntur; sed huc transtulimus, quod vividis pietatis affectibus Confessionum naturæ magis proximi sint. M.

HIPPONENSIS EPISCOPI

SOLILOQUIORUM

LIBRI DUO (a)

LIBER PRIMUS.

Instituit se ipse Augustinus ad capessendam Dei et animæ scientiam; ac primum divinam opem implorat, tum agnita illius, quam concupiscit, scientiæ præcellentia, colloquitur secum de animi sui sanitate promovenda, ut ad contemplandum Deum tuto demum assurgat. Ad extremum libri colligit, ea quæ vere sunt, immortalia esse.

CAPUT PRIMUM. Precatio ad Deum. 1. Volventi mihi multa ac varia mecum diu, ac per multos dies sedulo quærenti memetipsum ac bonum meum, quidve mali evitandum esset; ait mihi subito, sive ego ipse, sive alius quis extrinsecus, sive intrinsecus, nescio ; nam hoc ipsum est quod magnopere scire molior: ait ergo mihi, R, (b). Ecce, fac te invenisse aliquid; cui commendabis, ut pergas ad alia? A. Memoriæ scilicet. R. Tantane illa est ut excogitata omnia bene servet? A Difficile est, imo non potest. R. Ergo scribendum est. Sed quid agis, quod valetudo tua scribendi laborem recusat? Nec ista dictari debent; nam solitudinem meram desiderant. A. Verum dicis. Itaque prorsus nescio quid agam. R. Ora salutem et auxilium quo ad concupita pervenias, et hoc ipsum litteris manda, ut prole tua. fias animosior. Deinde quod invenis paucis conclusiunculis breviter collige. Nec modo cures invitationem turbæ legentium; paucis ista sat erunt civibus tuis. A. Ita faciam.

2. Deus universitatis conditor, præsta mihi primum ut bene te rogem, deinde ut me agam dignum quem exaudias, postremo ut liberes. Deus per quem omnia, quæ per se non essent, tendunt esse. Deus qui ne id quidem quod se invicem perimit, perire dimittis. Deus qui de nihilo mundum istum creasti, quem omnium oculi sentiunt pulcherrimum. Deus qui malum non facis, et facis esse ne pessimum flat. Deus qui paucis ad id quod vere est refugientibus, ostendis malum nihil esse. Deus per quem universitas etiam cum [sinistra parte perfecta est. Deus a quo dissonantia usque in extremum nulla est, cum deteriora melioribus concinunt. Deus quem amat omne quod potest amare, sive sciens, sive nesciens. Deus in quo sunt omnia,

cuitamen universæ creaturæ nec turpitudo turpis est, nec malitia nocet, nec error errat. Deus qui nisi mundos verum scire noluisti. Deus pater veritatis, pater sapientiæ, pater veræ summæque vitæ, pater beatitudinis, pater boni et pulchri, pater intelligibilis lucis, pater evigilationis atque illuminationis nostræ, Pater pignoris quo admonemur redire ad te.

3 Te invoco, Deus veritas, in quo et a quo et per quem vera sunt, quæ vera sunt omnia. Deus sapientia, in quo et a quo et per quem sapiunt, quæ sapiunt omnia. Deus vera et summa vita, in quo et a quo et per quem vivunt, quæ vere summeque vivunt omnia. Deus beatitudo, in quo et a quo et per quem beata sunt, quæ beata sunt omnia. Deus bonum et pulchrum, in quo et a quo et per quem bona et pulchra sunt, quæ bona et pulchra sunt omnia. Deus intelligibilis lux, in quo et a quo et per quem intelligibiliter lucent, quæ intelligibiliter lucent omnia. Deus cujus regnum est totus mundus, quem sensus ignorat. Deus de cujus regno lex etiam in ista regna describitur. Deus a quo averti, cadere; in quem converti, resurgere; in quo manere, consistere est. Deus a quo exire, emori; in quem redire, reviviscere; in quo habitare, vivere est. Deus quem nemo amittit, nisi deceptus; quem nemo quærit, nisi admonitus; quem nemo invenit, nisi purgatus. Deus quem relinquere, hoc est quod perire; quem attendere, hoc est quod amare; quem videre, hoc est quod habere. Deus cui nos fides excitat, spes erigit, charitas jungit, Deus per quem vincimus, inimicum te deprecor. Deus per quem accepimus 1 ne omnino periremus. Deus a quo admonemur ut vigilemus. Deus per quem a malis bona separamus. Deus per quem mala fugimus, et bona sequimur. Deus per quem non cedimus adversitatibus. Deus per quem bene servimus et bene do

ADMONITIO.

Recensiti sunt ad Mss. Thuaneum, Victorinum, Navarricum, Sorbonicos duos, Regio-Montensem, Audoenensem, Medardensem, Vindocinensis monasterii unum, ad Vaticanum, Vedastinum, ad Anglicanos quinque, scilicet Bodleianum, duos Mert. et totidem Cant. ad lectiones Belgicorum quinque per Lovanienses collectas; et ad editiones Bad. Er. et Lov. Comparavimus præterea eas omnes editiones initio Retractationum et Confessionum memoM.

ratas.

(a) Scripti sub initium an. Christi 387.

(b) R. significat Ratio, A. Augustinus.

1 In Mss. septem ex potioribus, Deus quem accepimus.

tuo paucis notissimo.

minamur. Deus per quem discimus aliena esse quæ aliquando nostra, et nostra esse quæ aliquando aliena putabamus. Deus per quem malorum escis atque illecebris non hæremus. Deus per quem nos res minutæ non minuunt. Deus per quem melius nostrum deteriori subjectum non est. Deus per quem mors absorbetur in victoriam (I Cor. xv, 54). Deus qui nos convertis qui nos eo quod non est exuis, et eo quod est induis. Deus qui nos exaudibiles facis. Deus qui nos munis 1. Deusqui nos in omnem veritatem inducis. Deus qui nobis omnia bona loqueris, nec insanos facis, nec a quoquam fieri sinis. Deus qui nos revocas in viam, Deus qui nos deducis ad januam, Deus qui facis ut pulsantibus aperiatur (Matth. vi, 8). Deus qui nobis das panem vitæ. Deus per quem sitimur potum, quo hausto nunquam sitiamus (Joan. vi, 35), Deus qui arguis sæculum de peccato, de justitia, et de judicio (Id. xvi, 8). Deus per quem nos non movent qui minime credunt. Deus per quem improbamus eorum errorem, qui animarum merito nulla esse apud te putant, Deus per quem non servimus infirmis et egenis elementis (Galat. iv, 9). Deus qui nos purgas, et ad divina præparas præmia, adveni mihi propitius tu.

4. Quidquid a me dictum est, unus Deus tu, tu veni mihi in auxilium; una æterna vera substantia, ubi nulla discrepantia, nulla confusio, nulla transitio, nulla indigentia, nulla mors. Ubi summa concordia, summa evidentia, summa constantia, summa plenitudo, summa vita. Ubi nihil deest, nihil redundat. Ubi qui gignit, et quem gignit unum est (a). Deus cui serviunt omnia, quæ serviunt; cui obtemperat omnis bona anima. Cujus legibus rotantur poli, cursus suos sidera peragunt, sol exercet diem, luna temperat noctem

omnisque mundus per dies, vicissitudine lucis et noctis; per menses, incrementis decrementisque lunaribus per annos, veris, æstatis, autumni et hiemis successionibus; per lustra, perfectione cursus solaris; per magnos orbes, recursu in ortus suos side rum, magnam rerum constantiam, quantum sensibilis materia patitur, temporum ordinibus replicationibusque custodit. Deus cujus legibus in ævo stantibus, motus instabilis rerum mutabilium perturbatus esse non sinitur, frenisque circumeuntium sæculorum semper ad similitudinem stabilitatis revocatur; cujus legibus arbitrium animæ liberum est, bonisque præmia et malis pœnæ, fixis per omnia necessitatibus distributæ sunt. Deus a quo manant usque ad nos omnia bona, a quo coercentur a nobis omnia mala. Deus supra quem nihil, extra quem nihil, sine quo nihil est. Deus sub quo totum est, in quo totum est, cum quo totum est. Qui fecisti hominem ad imaginem et similitudinem tuam, quod qui se ipse novit agnoscit. Exaudi, exaudi, exaudi me, Deus meus, Domine meus, rex meus, pater meus, causa mea, spes mea, res mea, honor meus, domus mea, patria mea, salus mea, lux mea, vita mea. Exaudi, exaudi, exaudi me more illo 1 Septem Mss., unis.

(a) Vide 1 Retract., cap. 4, n. 3.

5. Jam te solum amo, te solum sequor, te solum quæro, tibi soli servire paratus sum, quia tu solus juste dominaris; tui juris esse cupio. Jube, quæso, atque impera quidquid vis, sed sana et aperi aures meas, quibus voces tuas audiam. Sana et aperi oculos meos, quibus nutus tuos videam. Expelle a me insaniam, ut recognoscam te. Dic mihi qua attendam, ut aspiciam te, et omnia me spero quæ jusseris esse facturum. Recipe, oro, fugitivum tuum, Domine, clementissime pater: jamjam satis pœnas dederim, satis inimicis tuis, quos sub pedibus habes, servierim, satis fuerim fallaciarum ludibrium. Accipe me ab istis fugientem famulum tuum, quia et isti me quando a te fugiebam acceperunt alienum. Ad te mihi redeundum esse sentio pateat mihi pulsanti janua tua; quomodo ad te perveniatur doce me. Nihil aliud habeo quam voluntatem; nihil aliud scio nisi fluxa et caduca spernenda esse; certa et æterna requirenda. Hoc facio, Pater, quia hoc solum novi; sed unde ad te perveniatur ignoro. Tu mihi suggere, tu ostende, tu viaticum præbe. Si fide te inveniunt qui ad te refugiunt, fidem da; si virtute, virtutem; si scientia, scientiam. Auge in me fidem, auge spem, auge charitatem. O admiranda et singularis bonitas tua !

6. Ad te ambio, et quibus rebus ad te ambiatur, a te rursum peto. Tu enim si deseris, peritur: sed non deseris, quia tu es summum bonum, quod nemo recte quæsivit, et minime invenit. Omnis autem recte quæsivit, quem tu recte quærere fecisti. Fac me, Pater, quærere te, vindica me ab errore; quærenti te mihi nihil aliud pro te jam, quæso, Pater. Si autem est in me superflui alicujus appetitio, tu ipse me munda, et fac idoneum ad videndum te. Cæterum de salute hujus mortalis corporis mei, quamdiu nescio quid mihi ex eo utile sit, vel eis quos diligo, tibi illud committo, Pater sapientissime atque optime, et pro eo quod ad tempus admonueris deprecabor : tantum oro excellentissimam clementiam tuam, ut me penitus ad ie convertas nihilque mihi repugnare facias tendenti ad te, jubeasque me dum hoc ipsum corpus ago atque porto, purum, magnanimum, justum, prudentemque esse, perfectumquc amatorem perceptoremque sapientiæ tuæ, et dignum habitatione, atque habitatorem beatissimi regni tui. Amen, amen.

CAPUT II. — Quid amandum.

--

7. A. Ecce oravi Deum. R. Quid ergo scire vis? A. Hæc ipsa omnia quæ oravi. R. Breviter ea collige. A. Deum et animam scire cupio. R. Nihilne plus? A. Nihil omnimo. R. Ergo incipe quærere. Sed prius explica quomodo tibi si demonstretur Deus, possis dicere, Sat est. A. Nescio quomodo mihi demonstrari debeat, ut dicam, Sat est: non enim credo me scire aliquid sic, quomodo scire Deum desidero. R. Quid ergo agimus? Nonne censes prius tibi esse sciendum, quomodo tibi Deum scire satis sit, quo cum perveneris non amplius quæras? A. Censeo quidem; sed quo pacto fieri possit non video,

« PoprzedniaDalej »