Obrazy na stronie
PDF

lium in unam conspirationem, ut apparerent studia fidelium, et tibi opera misericordiæ parerent, distri— buentes etiam pauperibus terrenas facultates ad acquirenda coelestia. Et inde accendistiquædam luminria in firmamento, verbum vitæ habentes sanctos tuos, et spiritualibus donis prælata sublimi auctoritate fulgentes: et inde ad imbuendas infideles gentes, Sacramenta et miracula visibilia, vocesque verborum secundum firmamentum Libri tui, quibus etiam fideles benedicerentur, ex materia corporali produxisti : et deinde fidelium animam vivam per affectus ordinatos continentiae vigore formasti *: atque inde tibi soli mentem subditam, et nullius auctoritatis humanæ ad imitandum indigentem, renovasti ad imaginem et similitudinem tuam : præstantique intellectui rationabilem actionem, tanquam viro feminam, subdidisti : omnibusque tuis ministeriis ad perficiendos fideles in hac vita necessariis, ad eisdem fidelibus ad usus temporales, fructuosa in futurum opera præberi voluisti. Hæc omnia videmus, et bona sunt valde, quoniam tu ea vides in nobis, qui Spiritum, quo ea videmus et et in eis te amaremus, dedisti nobis. CAPUT XXXV. Optat pacem.

[blocks in formation]

nem sempiternam; ut id quod tu post opera tua bona valde, quamvis ea quietus feceris, requievisti septimo die, hoc præloquatur nobis vox Libri tui, quod et nos post opera nostra, ideo bona valde quia tu nobis ea donasti, sabbato vitæ æternæ requiescamus in te. CAPUT XXXVII. Deus in nobis quando quiescet.

52. Etiam tunc enim sic requiesces in nobis, quemadmodum nunc operaris in nobis; et ita erit illa requies tua per nos, quemadmodum sunt ista opera tua per nos. Tu autem, I)omine, semper operaris, et semper requiescis. Nec vides ad tempus *, nec moveris ad tempus, nec quiescis ad tempus ; et tamen facis et visiones temporales, et ipsa tempora, et quietem ex tempore.

CAPUT XXXVIII.
Aliter Deus, aliter homo videt creata.

53. Nos itaque ista quæ fecisti videmus, quia sunt; tu autem quia vides ea, sunt. Et nos foris videmus quia sunt, et intus quia bona sunt : tu autem ibi vidisti facta, ubi vidisti facienda. Et nos alio tempore moti sumus ad benefaciendum, posteaquam concepit de Spiritu tuo cor nostrum; priore autem tempore ad male faciendum movebamur deserentes te : tu vero, Deus une bone, nunquam cessasti benefacere. Et sunt quædam bona opera nostra ex munere quidem tuo, sed non sempiterna: post illa nos requieturos in tua grandi sanctificatione speramus. Tu autem bonum nullo indigens bono, semper quietus es; quoniam tua quies tu ipse es. Et hoc intelligere quis hominum dabit homini? quis angelus angelo? quis angelus homini? A te petatur, in te quæratur, ad te pulsetur: sic, sic accipietur, sic invenietur, sic aperietur (Matth. vii, 8). Amen.

1 IIic editiones, excepta Arnaldina, interponunt hæc ver

ba nec operaris ad tempus: quæ absunt a plerisque codicibus Mss.

ADMONITIO

DE SEQUENTIBUS DUOBUS SOLILOQUIORUM LIBRIS (a).

Uum id operis molitus est Augustinus, versabatur adhuc in rure Cassiciaco, ex lib. 9 Conf., c. 4; agebatque annum aetatis trigesimum tertium, ut ipse hic testatur lib. 1, c. 10. Quapropter sub initium anni Christi trecentesimi octogesimi septimi collocandum videtur; nisi forte quis velit ad superioris anni finem cum aliis hactenus recensitis operibus pertinere.

In primo libro se ipse ad vivum depingit, nova quadam, sed perquam familiari methodo edocturus quemadmodum comparatum esse oporteat eum, qui Dei et animæ capessere scientiam cupit. Loquitur vero in primis de mentis sanitate subsidio fidei, spei et charitatis procuranda ; et mentis oculum dum ab omni rerum inferiorum cupiditate purgatus sit, in solem illum haud impune attolli, nedum in eo defigi posse ostendit. Secundus liber in eo versatur totus, ut demonstretur nunquam intermorituram esse veritatem; unde ipsius animæ quæ veritatis sedes est, immortalitas colligitur.

Vide librum 1, cap. 4, Retractationum, co/. 589-590, a verbis, Inter hæc scripsi, m, 4, usque ad verba m. 4, Varia mecum. M.

(a) Hi in editione Benedictina libros de Ordine sequuntur; sed huc transtulimus, quod vividis pietatis affectibus Confessionum naturæ magis proximi sint. M.

HIPPONENSIS EPISCOPI

SOLILOQUIORUM
LIBRI DUO (*)

LIBER PRIMUS.

... Instituit se ipse Augustinus ad capessendam Dei et animae scientiam; ac primum divinam opem implorat, tum agnita illius, quam concupiscit, scientiæ præcellentia, colloquitur secum de animi sui sanitate promovenda, ut ad contemplandum Deum tuto demum assurgat. Ad extremum libri colligit, ea quæ vere sunt, immortalia esse.

CAPUT PRIMUM. — Precatio ad Deum.

A. Voflventi mihi multa ac varia mecum diu, ac per multos dies sedulo quærenti memetipsum ac bonum meum, quidve mali evitandum esset ; ait mihi subito, sive ego ipse, sive alius quis extrinsecus, sive intrinsecus, nescio ; nam hoc ipsum est quod magnopere scire molior : ait ergo mihi, I', (b). Ecce, fac te invenisse aliquid ; cui commendabis, ut pergas ad alia ? A. Memoriæ scilicet. R. Tantane illa .est ut excogitata omnia bene servet ? A Difficile est, imo non potest. R. Ergo scribendum est. Sed quid agis, quod valetúdo tua scribendi laborem recusat ? Nec ista dictari debent; nam solitudinem meram desiderant. A. Verum dicis. Itaque prorsus nescio quid agam. R. 0ra salutem et auxilium quo ad concupita pervenias, et hoc ipsum litteris manda, ut prole tua fias animosior. Deinde quod invenis paucis conclusiunculis breviter collige. Nec modo cures invitationem turbæ legentium; paucis ista sat erunt civibus tuis. A. Ita faciam.

2. Deus universitatis conditor, præsta mihi primum ut bene te rogem, deinde ut me agam dignum quem exaudias, postremo ut liberes. Deus per quem omnia, quae per se non essent, tendunt esse. Deus qui ne id quidem quod se invicem perimit, perire dimittis. Deus qui de nihilo mundum istum creasti, quem omnium oculi sentiunt pulcherrimum. Deus qui malum non facis, et facis esse ne pessimum flat. Deus qui paucis ad id quod vere est refugientibus, ostendis malum nihil esse. Deus per quem universitas etiam cum (sinistra parte perfecta est. Deus a quo dissonantia usque in extremum nulla est, cum deteriora melioribus concinunt. Deus quem amat omne quod potest amare, sive sciens, sive nesciens. Deus in quo sunt omnia,

cui tamen universæ creaturæ nec turpitudo turpis est, nec malitia nocet, nec error errat. Deus qui nisi mundos verum scire noluisti. Deus pater. veritatis, pater sapientiæ, pater veræ summæque vitæ, pater beatitudinis, pater boni et pulchri, pater intelligibilis lucis, pater evigilationis atque illuminationis nostrae, Pater pignoris quo admonemur redire ad te. 3 Te invoco, Deus veritas, in quo et a quo et per quem vera sunt, quæ vera sunt omnia. Dens sapientia, in quo et a quo et per quem sapiunt, quæ sapiunt omnia. Deus vera et summa vita, in quo et a quo et per quem vivunt, quæ vere summeque vivunt omnia. Deus beatitudo, in quo et a quo et per quem beata sunt, quæ beata sunt omnia. Deus bonum et pulchrum, in quo et a quo et per quem bona et pulchra sunt, quæ bona et pulchra sunt omnia. Deus intelligibilis lux, in quo et a quo et per quem intelligibiliter lucent, quæ intelligibiliter lucent omnia. Deus cujus regnum est totus mundus, quem sensus ignorat. Deus de cujus regno lex etiam in ista regna describitur. Deus a quo averti, cadere; in quem converti, resurgere; in quo manere, consistere est. Deus a quo exire, emori ; in quem redire, reviviscere;in quo habitare, vivere est. Deus quem nemo amittit, nisi deceptus; quem nemo quærit, nisi admonitus; quem nemo invenit, nisi purgatus. Deus quem relinquere, hoc est quod perire ; quem attendere, hoc est quod amare ; quem videre, hoc est quod habere. Deus cui nos fides excitat, spes erigit, charitas jungit, Deus per quem vincimus, inimicum te deprecor. Deus per quem accepimus ! ne omnino periremus. Deus a quo admonemur ut vigilemus. Deus per quem a malis bona separamus. Deus per quem mala fugimus, et bona sequimur. Deus per quem non cedimus adversitatibus. Deus per quem bene servimus et bene do

AIoxton itio.

Recensiti sunt ad Mss.Thuaneum, Victorimum, Navarricum. Sorbonicos duos, Regio-Montensem, Audoemensem, Medardensem, Vindocinensis monasterii unum, ad Vaticamum, Vedastinum, ad Anglicanos quinque, scilicet Bodleianum, duos Mert. et totidem Cant. ad lectiones Belgicorum quinque per Lovanienses collectas ; et ad editiones Bad. Er. et Lov

Comparavimus præterea eas omnes editiones initio Retractationum et Confessionum memo

ratas. M.

(a) Scripti sub initium an. Christi 387. (b) R. significat Ratio, A. Augustinus.

1 In Mss. septem ex potioribus, Deus quem accepimus. minamur. Deus per quem discimus aliena esse quæ aliquando nostra, et nostra esse quæ aliquando aliena putabamus. Deus per quem malorum escis atque illecebris non haeremus. Deus per quem nos res minutæ non minuunt. Deus per quem melius nostrum deteriori subjectum non est. Deus per quem mors absorbetur in victoriam (I Cor. xv, 54). Deus qui nos convertis qui nos eo quod non est exuis, et eo quod est induis. Deus qui nos exaudibiles facis. Deus qui nos munis 4. Deusqui nos in omnem veritatem inducis. Deus qui nobis omnia bona loqueris, nec insanos facis, nec a quoquam fieri sinis. Deus qui nos revocas in viam, Deus qui nos deducis ad januam, Deus qui facis ut pulsantibus aperiatur (Matth. vii, 8). Deus qui nobis das panem vitae. Deus per quem sitimur potum, quo hausto nunquam sitiamus (Joan. vi, 35), Deus qui arguis saeculum de peccato, de justitia, et de judicio (Id. xvi, 8). Deus per quem nos non movent qui minime credunt. Deus per quem improbamus eorum errorem, qui animarum merito nulla esse apud te putant, Deus per quem non servimus infirmis et egenis elementis (Galat. iv, 9). Deus qui nos purgas, et ad divina præparas præmia, adveni mihi propitius tu. 4. Quidquid a me dictum est, unus Deus tu, tu veni mihi in auxilium ; una æterna vera substantia, ubi nulla discrepantia, nulla confusio, nulla transitio, nulla indigentia, nulla mors. Ubi summa concordia, summa evidentia, summa constantia, summa plenitudo, summa vita. Ubi nihil deest, nihil redundat. Ubi qui gignit, et quem gignit unum est (a). Deus cui serviunt omnia, quæ serviunt; cui obtemperat omnis bona anima. Cujus legibus rotantur poli, cursus suos sidera peragunt, sol exercet diem, luna temperat noctem : omnisque mundus per dies, vicissitudine lucis et noctis; per menses, incrementis decrementisque lunaribus: per annos, veris, æstatis, autumni et hiemis successionibus; per lustra, perfectione cursus solaris; per magnos orbes, recursu in ortus suos side rum, magnam rerum constantiam, quantum sensibilis materia patitur, temporum ordinibus replicationibusque custodit. Deus cujus legibus in ævo stantibus, motus instabilis rerum mutabilium perturbatus esse non sinitur, frenisque circumeuntium sæculorum semper ad similitudinem stabilitatis revocatur ; cujus legibus arbitrium animæ liberum est, bonisque præmia et malis poenae, fixis per omnia necessitatibus distributæ sunt. Deus a quo manant usque ad nos omnia bona, a quo coercentur a nobis omnia mala. Deus supra quem nihil, extra quem nihil, sine quo nihil est. Deus sub quo totum est, in quo totum est, cum quo totum est. Qui fecisti hominem ad imaginem et similitudinem tuam, quod qui se ipse novit agnoscit. Exaudi, exaudi, exaudi me, Deus meus, Domine meus, rex meus, pater meus, causa mea, spes mea, res mea, honor meus, domus mea, patria mea, salus mea, lux mea, vita mea. Exaudi, exaudi, exaudi me more illo

1 Septem Mss., umis. (a) Vide M Retract., cap. 4, n. 3.

tuo paucis notissimo. 5. Jam te solum amo, te solum sequor, te solum quæro, tibi soli servire paratus sum, quia tn solns juste dominaris ; tui juris esse cupio. Jube, quæso, atque impera quidquid vis, sed sana et aperi aures meas, quibus voces tuas audiam. Sana et aperi oculos meos, quibus nutus tuos videam. Expelle a me insaniam, ut recognoscam te. Dic mihi qua attendam, ut aspiciam te, et omnia me spero quae jusseris esse facturum. Recipe, oro, fugitivum tuum, Domine, clementissime pater : jamjam satis poenas dederim, satis inimicis tuis, quos sub pedibus habes, servierim, satis fuerim fallaciarum ludibrium. Accipe me ab istis fugientem famulum tuum, quia et isti me quando a te fugiebam acceperunt alienum. Ad te mihi redeundum esse sentio : pateat mihi pulsanti janua tua ; quomodo ad te perveniatur doce me. Nihil aliud habeo quam voluntatem ; nihil aliud scio nisi fluxa et caduca spernenda esse; certa et æterna requirenda. H6c facio, Pater, quia hoc solum novi ; sed unde ad te perveniátur ignoro. Tu mihi suggere, tu ostende, tu viaticum praebe. Si fide te inveniunt qui ad te refugiunt, fidem da; si virtute, virtutem ; si scientia, scientiam. Auge in me fidem, auge spem, auge charitatem. 0 admiranda et singularis bonitas tua ! 6. Ad te ambio, et quibus rebus ad te ambiatur, a te rursum peto. Tu enim si deseris, peritur : sed non deseris, quia tu es summum bonum, quod nemo recle quæsivit, et minime invenit. Omnis autem recte quaesivit, quem tu recte quærere fecisti. Fac me, Pater, quærere te, vindica me ab errore; quærenti te mihi nihil aliud pro te jam, quæso, Pater. Si autem est in me superflui alicujus appetitio, tu ipse me munda, et fac idoneum ad videndum te. Cæterum de salute hujus mortalis corporis mei, quamdiu nescio quid mihi ex eo utile sit, vel eis quos diligo, tibi illud committo, Pater sapientissime atque optime, et pro eo quod ad tempus admonueris deprecabor : tantum oro excellentissimam clementiam tuam, ut me penitus ad ie convertas nihilque mihi repugnare facias tendenti ad te, jubeasque me dum hoc ipsum corpus ago atque porto, purum, magnanimum, justum, prudentemque esse, perfectumquc amatorem perceptoremque sapientiæ tuæ, et dignum habitatione, atque habitatorem

beatissimi regni tui. Amen, amen.

CAPUT II. Quid amandum.

7. A. Ecce oravi Deum. R. Quid ergo scire vis? A. Hæc ipsa omnia quæ oravi. H. Breviter ea collige. A. Deum et animam scire cupio. h. Nihilne plus ? A. Nihil omnimo. R. Ergo incipe quærere. Sed prius explica quomodo tibi si demonstretur Deus, possis dicere, Sat est. A. Nescio quomodo mihi demonstrari debeat, ut dicam,Sat es* non enim credo me scire aliquid sic, quomodo sci* Deum desidero. R. Quid ergo agimus? Nonne cens* prius tibi esse sciendum, quomodo tibi Deum scire* tis sit, quo cum perveneris non amplius quæras? A. Censeo quidem ; sed quo pacto fieri possit non vide0, Qnid enim Deo simile unquam intellexi, ut possim dicere, Quomodo hoc intelligo, sic volo intelligere Deum? R. Qui nondum Deum nosti, unde nosti nihil te nosse Deo simile? A. Quia si aliquid Deo simile scirem, sine dubio id amarem ; nunc autem nihil aliud amo quam Deum et animam, quorum neutrum scio. R. Non igitur amas amicos tuos? A. Quo pacto eos possum, amans animam, non amare? H. Hoc modo ergo et pulices et cimices amas? A. Animam me amare dixi, non animalia. R. Aut homines non sunt amici tui, aut eos non amas: omnis enim homo est animal, et animalia te non amare dixisti. A. Et homines sunt, et eos amo, non eo quod animalia, sed eo quod homines sunt; id est, ex eo quod rationales animas habent, quas amo etiam in latronibus. Licet enim mihi in quovis amare rationem, cum illum jure oderim qui male utitur eo quod amo. Itaque tanto magis amo amicos meos, quanto magis bene utuntur anima rationali, vel certe quantum desiderant ea bene uti. CAPUT III. — Cognitio Dei. 8. R. Accipio istud : sed tamen si quis tibi diceret, Faciam te sic Deum nosse, quomodo nosti Alypium; nonne gratias ageres, et diceres, Satis est? A. Agerem quidem gratias, sed satis esse non dicerem. R. Cur, quæso? A. Quia Deum ne sic quidem novi quomodo Alypium, et tamen Alypium non satis novi. R. Vide ergo ne impudenter velis satis Deum nosse, qui Alypium non satis nosti A. Non sequitur. Nam in comparatione siderum, quid est mea coena vilius? et tamen eras quid sim coenaturus ignoro ; quo autem signo luna futura sit, non impudenter me scire profiteor. R. Ergo vel ita Deum nosse tibi satis est, ut nosti quo cras signo luna cursura sit? A. Non est satis : nam hoc sensibus approbo. Ignoro autem utrum vel Deus vel aliqua naturæ occulta causa subito lunæ ordinem cursumque commutet: quod si acciderit, totum illud quod præsumpseram, falsum erit. R. Et credis hoc fieri posse? A. Non credo. Sed ego quid sciam quæro, non quid credam. Omne autem quod scimus, recte fortasse etiam credere dicimur; at non omne quod credimus, etiam scire. R. Respuis igitur in hac causa omne testimonium sensuum ? A. Prorsus respuo. R. Quid? illum familiarem tuum quem te adhuc ignorare dixisti, sensu vis nosse, an intellectu? A. Sensu quidem quod in eo novi, si tamen sensu aliquid noscitur, et vile est, et satis est. illam vero partem qua mihi amicus est, id est ipsum animum, intellectu assequi cupio. R. Potestne aliter nosci? A. Nullo modo. R. Amicum igitur tuum et vehementer familiarem audes tibi dicere esse ignotum? A. Quidni audeam? Illam enim legem amicitiæ justissimam esse arbitror, qua præscribitur ut sicut non minus, ita nec plus quisque amicum quam seipsum diligat. Itaque cum memetipsum ignorem, qua potest a me affici contumelia, quem mihi esse dixero ignotum, cum præsertim, ut credo, ne ipse quidem se noverit? R. Si ergo ista quæ scire vis, ex eo sunt genere quæ intellectus assequitur, cum dicerem impudenter te velle Deum scire, cum Alypium nescias, non de

PATROL. XXXII.

buisti mihi cœnam tuam et lunam proferre pro simili, si hæc, ut dixisti, ad sensum pertinent. CAPUT IV. — Certa scientia quæ. 9. Sed quid ad nos? Nunc illud responde: si ea quæ de Deo dixerunt Plato et Plotinus vera sunt, satisne tibi est ita Deum scire, ut illi sciebant? A. Non continuo, si ea quæ dixerunt, vera sunt, etiam scisso illos ea necesse est. Nam multi copiose dicunt quæ nesciuint, ut ego ipse omnia quæ oravi, me dixi scire cupere, quod non cuperem si jam scirem : num igitur eo minus illa dicere potui? Dixi enim non quæ intellectu comprehendi, sed quæ undecumque collecta memoriæ mandavi, et quibus accommodavi quantam potui fidem : scire autem aliud est. R. Dic, quaeso, scisne saltem in geometrica disciplina quid sit linea? A. Istud plane scio. H. Nec in ista professione vereris Academicos? A. Non omnino. Illi enim sapientem errare noluerunt; ego autem sapiens non sum. ltaque adhuc non vereor earum rerum quas novi, scientiam profiteri. Quod si, ut cupio, pervenero ad sapientiam, faciam quod illa monuerit. R. Nihil renuo : sed, ut quærere cœperam, ita ut lineam nosti, nosti etiam pilam quam sphæram nominant? A. Novi. I. Æque utrumque nosti, an aliud alio magis aut minus ? A. Æque prorsus. Nam in utroque nihil fallor. I{. Quid hæc, sensibusne percepisti, an intellectu? A. Imo sensus in hoc negotio quasi navim sum expertus. Nam cum ipsi me ad locum quo tendebam pervexerint, ubi eos dimisi, et jam velut in solo positus ' coepi cogitatione ista volvere, diu mihi vestigia titubarunt. Quare citius mihi videtur in terra posse navigari, quam geometricam sensibus percipi, quamvis primo discentes aliquantum adjuvare videantur. I. Ergo istarum rerum disciplinam, si qua tibi est, non dubitas vocari scientiam? A. Non, si Stoici sinant, qui scientiam tribuunt nulli, nisi sapienti. Perceptionem sane istorum me habere non nego, quam etiam stultitiæ concedunt: sed nec istos quidquam pertimesco. Prorsus hæc quæ interrogasti scientia teneo : perge modo; videam quorsum ista quæris. H. Ne propera, otiosi sumus. Intentus tantum accipe, ne quid temere concedas. Gaudentem te studeo reddere de rebus quibus nullum casum pertimescas, et quasi parvum negotium sit, praecipitare jubes? A. Ita Deus faxit, ut dicis. Itaque arbitrio tuo rogato, et objurgato gravius, si quidquam tale posthac. 10. R. Ergo lineam in duas lineas per longum scindi, manifestum tibi est nullo modo posse? A. Manifestum. I. Quid, transversim? A. Quid, nisi infimite secari posse? R. Quid, sphæram ex una qualibet parte a medio, ne duos quidem pares circulos habere posse pariter lucet? A. Pariter omnino. R. Quid linea et splæra? unumne aliquid tibi videntur esse, an quidquam inter se differunt? A. Quis non videat differre plurimum? R. At si æque illud atque hoc nosti, et tamen inter se, ut fateris, plurimum differunt, est ergo differentium rerum scientia indifferens? A. Quis enim negavit? It. Tu paulo ante. Nam cum te rogassem 1 Sic Edd. At Mss., in salo positus.

[ocr errors]

quomodo velis Deum nosse, ut possis dicere, Satis est; respondisti te ideo nequire hoc explicare, quia nihil haberes perceptum, similiter atque Deum cupis percipere, nihil enim te scire Deo simile. Quid ergo nunc? linea vel sphæra similes sunt? A. Quis hoc dixerit? R. Sed ego quæsiveram, non quid ta!e scires, sed quid scires sic, quomodo Deum scire desideras. Sic enim nosti lineam ut nosti sphæram, cum se non sic habeat linea ut se habet sphæra. Quamobrem responde utrum tibi satis sit sic Deum nosse, ut pilam illam geometricam nosti; hoc est, ita de Deo nihil, ut de illa, dubitare. CAPUT V. — I)issimilium eadem aut par scientia. 11. A. Quæso te, quamvis vehementer urgeas atque convincas, non audeo tamen dicere ita me velle I)eum scire, ut hæc scio. Non solum enim res, sed ipsa etiam scientia mihis videtur esse dissimilis. Primo, quia nec linea et pila tantum inter se differunt, ut tamem eorum cognitionem una disciplina non contineat: nullus autem geometres Deum se docere professus est. Deinde, si Dei et istarum rerum scientia par esset, tantum gauderem quod ista novi, quantum me Deo cognito gavisurum esse præsumo. Nunc autem permultum hæc in illius comparatione contemno, ut nonnunquam videatur mihi si illum intellexero, et modo illo quo videri potest videro, hæc omnia de mea notitia esse peritura; siquidem nunc præ illius amore jam vix mihi veniunt in mentem. R. Esto plus te ac multo plus quam de istis Deo cognito gavisurum, rerum tamen non intellectus dissimilitudine : nisi forte alio visu terram, alio serenum cœlum intueris, cum tamen multo plus illius quam hujus aspectus te permulceat. Oculi autem si non falluntur, credo te interrogatum utrum tibi tam certum sit terram te videre quam coelum, tam tibi certum esse respondere debere, quamvis non tam terræ quam cœli pulchritudine atque splendore laeteris. A. Movet me, fateor, Inaec similitudo, adducorque ut assentiar quantum in suo genere a cœlo terram, tantum ab intelligibili Dei majestate spectamina illa disciplinarum vera et certa differre. CAPUT VI. — Sensus amimæ in quibus percipit Deum. 12. H. Bene moveris. Promittit enim ratio quæ tecum loquitur, ita se demonstraturam Deum tuæ menti, ut oculis sol demonstratur. Nam mentis quasi sui sunt oculi sensus animæ *; disciplinarum autem quaeque certissima talia sunt, qualia illa quæ sole illustrantur, ut videri possint, veluti terra est atque terrena omnia: Deus autem est ipse qui illustrat. Ego autem ratio ita sum in mentibus, ut in oculis est aspectus. Non enim hoc est habere oculos quod aspicere; aut item hoc est aspicere quod videre. Ergo animæ tribus quibusdam rebus opus est ut oculos habeat quibus jam bene uti possit, ut aspiciat, ut videat. Oculi sani mens est * ab omni labe corporis pura, id est, a cupiditatibus rerum mortalium jam remota atque purgata: quod

1 Lov.: Nam mentes quasi sui sunt sensus animis. Sic aliæ quoque editiones, nisi quod Bad. habet, animi; Am. et Er., animae.

* Ita Mss. plerique. At Edd.: 0culus animae mens est.

ei nihil aliud præstat quam fides primo. Quod enim adhuc ei demonstrari non potest vitiis inquinatæ atque ægrotanti, quia videre nequit nisi sana, si non credat aliter se non esse visuram, non dat operam suæ sanitati. Sed quid, si credat quidem ita se rem habere ut dicitur, atque ita se, si videre potuerit, esse visuram, sanari se tamen posse desperet; nonne se prorsus abjicit atque contemnit, nec præceptis medici obtemperat? A. 0mnino ita est, præsertim quia ea præcepta necesse est ut morbus dura sentiat. H. Ergo fidei spes adjicienda est. A. Ita credo. R. Quid, si et credat ita se habere omnia, et se speret posse sanari, ipsam tamen quæ promittitur lucem non amet, non desideret, suisque tenebris, quæ jam consuetudine jucundæ sunt, se arbitretur debere interim esse contentam ; nonne medicum illum nihilominus respuit? A. Prorsus ita est. H. Ergo tertia charitas necessaria est. A. Nihil omnino tam necessarium. R. Sine triblls istis igitur anima nulla sanatur, ut possit Deum suum videre, id est intelligere. 13. Cum ergo sanos habuerit oculos, quid restat? A. Ut aspiciat. R. Aspectus animæ, ratio est: sed quia non sequitur ut omnis qui aspicit videat aspectus rectus atque perfectus, id est quem visio sequitur, virtus vocatur; est enim virtus vel recta vel perfecta ratio. Sed et ipse aspectus quamvis jam sanos oculos convertere in lucem non potest, nisi tria illa permaneant : fides, qua credat ita se rem habere, ad quam convertendus aspectus est, ut visa faciat beatum; spes qua cum bene aspexerit, se visurum esse præsumat; charitas, qua videre perfruique desideret. Jam aspectum sequitur ipsa visio Dei, qui est finis aspectiis; non quod jam non sit, sed quod nihil amplius habeat quo se intendat: et hæc est vere perfecta virtus, ratio perveniens ad finem suum, quam beata vita comsequitur. Ipsa autem visio, intellectus est ille quiim anima est, qui conficitur ex intelligente et eo quo! intelligitur: ut in oculis videre quod dicitur, ex ipso sensu constat atque sensibili, quorum detract0 quolibet, videri nihil potest. CAPUT VII. Fides, spes, charitas quo usque mecessariæ. 14. Ergo cum animæ Deum videre, hoc est Deu" intelligere contigerit, videamus utrum adhuc ei"* illa sint necessaria. Fides quare sit necessaria, cu" jam videat? Spes nihilominus, quia jam tenet. Üharitati vero non solum nihil detrahetur, sed adde" etiam plurimum. Nam et illam singularem veram!" pulchritudinem cum viderit, plus amabit; et nisi ingenti amore oculum infixerit, nec ab aspiciendo "* piam declinaverit, manere in illa beatissima vis" non poterit. Sed dum in hoc corpore est anima, etiamsi plenissime videat, hoc est intelligat Deum; tamen, quia etiam corporis sensus utuntur opere propt'*, nihil quidem valent ad fallendum, non tamen nihil ai non ambigendum t, potest adhuc dici fides ea q"* li, resistitur, et illud potius verum esse creditur. Ilem!"

[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][merged small][graphic][graphic]
« PoprzedniaDalej »