Obrazy na stronie
PDF

indocilem illum faciebat arrogantia, qua hæresis hujus novitas eum inflabat. Hinc sanctus quidam episcopus ab ea rogatus ut cum filio collequeretur, recusavit, eumque perlectis Manichæorum libris suos tandem errores deprehensurum affirmavit. Cumque illa magis ac magis instaret, Vade inquit, a me ; ita vivas : fieri enim non potest, ut filius istarum lacrymarum pereat. Quod illa responsum divini instar oraculi accepit (lbid., cap. 12, n. 2!). Eam adhuc super filii salute Deus cum aliis pluribus modis, tum maxime somnio consolatus est. Cum enim esset moerore confecta, juvenem splendidum, hilarem, et renidenti vultu ad se venientem vidit, qui cum ab ea'mœstitiæ causas quæsiisset. jussit illam securo esse animo, simulque monuit, videret et attenderet, secum filium eodem loci consistere. Quod cum illa filio narrasset, et ipse somnium ad se trahere conaretur, diceretque hoc viso significari matrem in suam aliquando tractum iri sententiam; illa continuo citra hæsitationem, Non, inquit ; mom emim mihi dictum est, Ubi alle, ibi et tu; sed, Ubi tu ibi et ille (Ibid., cap. 1 1, n. 20). Hoc extemporali matris responso, quæ speciosa ipsius interpretatione turbata non fuerat, vehementius quam ejusdem viso permotus est. Contigit istud novem propemodum ante annis, quam Augustinus ex limo profundi ac tenebris falsitatis in quibus jacebat, emergeret. Sæpe tentavit exsurgere, sed altius semper immergebatur. Haud scimus an hi novem anni, ut alii supra, adventu Fausti terminentur, ante cujus accessum, illius ad emergendum conatus non legimus: an vero eo tempore, quo a Manichæis discessit anno trecentesimo octogesimo quinto ; an denique illo, quo perfecte ad Deum conversus est, anno videlicet trecentesimo octogesimo sexto.

[blocks in formation]

M. Tum Augustinus Tagastam forte redierat, cum somnium supra memoratum mater habuit : quam scribit hoc viso adeo fuisse recreatam, ut ipsum sub eodem tecto degere, et eidem mensæ accumbere siverit ; quod quidem Monnica nolle aliquanto ante coepe. rat, tantum illam hæresim exhorrescebat (Confes. lib. 3, cap. 1 1, n. 9). Ad illa itaque tempora revocandum videtur, quod ipse refert, se in patriam reversum, a Romaniano susceptum fuisse hospitio, et usque adeo ejus amicitia et familiari consuetudine honestatum, ut illius honoris et dignitatis eadem in urbe Tagastensi socius ac particeps esse videretur (Contra Academicos, lib. 2, n. 3). Suorum haud dubie studiorum metam attigerat, dum Carthagine discessit, spectabantque studia illa forum litigiosum. Eum tamen aut causas egisse, aut artem suam in alia re, quam in discipulis erudiendis, collocasse non legimus. Coepit itaque docere in patria (Confes. lib. 4, cap. 4, n. 7): scribit Possidius eum ibi docuisse grammaticam (Pos

sidius, in Vita August. c. I). At cum ipsemet Augustinus se in illis annis rhetorieam professum esse memorat (Confes. lib. 4, cap. 2, n. 2), si hoc dictum ex serie narrationis interpreteris, videbitur eam Tagastæ docuisse. Non desunt tamen gravissimarum rationum momenta, quæ id de Carthagine intelligendum persuadeant, ut inferius ostendemus. Tempus certe, quo grammaticam docebat, non obscure indicat, dum scribit se, instar adolescentis prodigi, exclusum fuisse a siliquis porcorum, quos de siliquis pascebat (Ibid. lib. 3, cap. 6, n. 1 1). Ubi mox de grammaticorum et

' poetarum fabulis loquitur: quas etiam Hieronymus

porcorum seu dæmonum cibum nuncupat (Epist. ad Dam. de Filio prodigo). Eodem pertinet, nisi nos fallimur, quod ipse Augustinus dicit : Seducebamur et seducebamus, falsi atque fallentes in variis cupiditatibus; et palam per doctrinas, quas liberales vocant, occulte autem falso nomine religionis.Hic superbi, ibi superstitiosi, ubique vani. Hac popularis gloriæ sectantes inanitatem, usque ad theatricos plausus, et contentiosa carmina, et agonem coronarum fenearum, et spectaculorum nugas, et intemperantiam libidinum : illac autem purgari nos ab istis sordibus eæpetentes cum eis qui appellarentur Electi et Sancti, afferremus escas, de quibus nobis in officina aqualiculi sui fabricarent angelos et deos, per quos liberaremur; et sectabar ista atque faciebam cum amicis meis, per me ac mecum deceptis (Confes. lib. 4, cap. 1, n. 1). Dum Tagastæ doceret, auditorem habuit Alypium, præclaræ indolis et optimæ spei adolescentem, ex primatibus Tagastæ municipalibus oriundum : quem ut ipse eximia charitate complectebatur, ob ea virtutum specimina, quæ jam tum in eo elucebant; sic ab illo vicissim multum dilectum se dicit, eo quod illi bonus et doctus videretur. 2. Mortuo per id tempus amico, cujus nomen reticet, longe charissimo, Tagasta migrare Carthaginem dolore opprimente compulsus est. In illis, inquit, annis, quo primum tempore in municipio quo natus sum, docere cœperam, comparaveram amicum, societate studiorum nimis charum, coævum mihi et conflorentem flore adolescentiae. Mecum puer creverat, et pariter in scholam ieramus, pariterque luseramus. Sed nondum erat sic amicus, quanquam ne tunc quidem, sicuti est vera amicitia ; quia non est vera, nisi cum eam tu agglutinas inter inhærentes tibi charitate diffusa in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Sed tamen dulcis erat nimis, coacta fervore parilium studiorum. Nam et a fide vera, quam non germanitus et penitus adolescens tenebat, defleaeeram ego eum in superstitiosas fabellas et perniciosas, propter quas plangebat me mater. Mecum jam errabat in animo homo ille, et non poterat anima mea sine illo. Et ecce tu imminens dorso fugitivorum tuorum, Deus ultionum et fons misericordiarum simul, qui comvertis nos ad te miris modis ; ecce abstulisti homincm de hac vita, cum viae eaeplevisset annum in amicitia mea, suavi mihi super omnes suavitates illius vátæ meæ. Quis laudes tuas enumerat unus in se uno quas erpertus est ? Quid tunc fecisti, Deus meus, et quam investigabilis abyssus judiciorum tuorum? Cum enim laboraret ille febribus, jacuit diu sine sensu in sudore lethali. Et cum desperaretur, baptizatus est nesciens, me non curante, et praesumente id retinere potius animam ejus, quod a me acceperat, non quod in nescientis corpore fiebat. Longe autem alitererat;nam recreatus est,et salvus factus.Statimque ut primum cum eo loqui potui (potui autem moae ut ille potuit, quando non discedebam, et nimispendebamuseae inricem), tentavi apud illum irridere, tanquam et illo irrisuro mecum Baptismum, quem acceperat mente atque sensu absentissimus, sed tamen jam se accepisse didicerat. At ille ita me eaehorruit ut inimicum, admonuitque mirabili et repentina libertate, ut si amicus esse vellem, talia sibi dicere desinerem. Ego autem stupefactus atque turbatus, distuli omnes motus meos, ut convalesceret prius, essetque idoneus viribus valetudinis, cum quo agere possem quod vellem. Sed ille abreptus dementiæ meæ, ut apud te sercaretur consolationi meae, post paucos dies me absente repetitur febribus, et defungitur. Quo dolore contenebratum est cor meum, et quidquid aspiciebam, mors erat. Et erat mihi patria supplicium, et paterna domus mira infelicitas; et quidquid cum illo communicaveram, sine illo in cruciatum immanem verterat. Solus fletus erat dulcis mihi et successerat amico meo in deliciis animi mei (Confess. lib. 4, m. 7—9). Pluribus adhuc acerbissimum dolorem, quo tum perculsus est, prosequitur. Illum divinitus curari posse non erat nescius; sed neque voluntas, neque facultas opis implorandæ aderat, quia Deus animo ipsius, cum de eo cogitabat, non erat aliquid solidum et firmum, sed vanum phantasma(Ibid., lib. 4, cap.7, n. 12). Nimius tandem moeror eum mutare solum, et Carthaginem redire compulit. Fugi de patria, inquit. Minus enim eum quærebant oculi mei, ubi videre non solebant, atque a Tagastensi oppido veni Carthaginem (Ibid.) : ubi tempus et amicorum consuetudo dolorem ipsius sensim mitigarunt (Ibid., cap. 8, n. 13). 3. Nec vero solus de amici morte dolor eum Tagasta coegit excedere : scribit enim alibi, se illustrioris professionis gratia Carthaginem remeasse (Contra Academicos, lib. 2, n. 3); sive quod oratoriæ artis ibi docendæ studio incitatus sit, cum antea grammaticam Tagastæ traderet; sive quod ejusdem artis professio Carthagine urbe primaria, quam Tagastæ obscuro municipio, foret honoratior. Initi a se consilii, conceptæque spei unum ac solum Romanianum conscium et participem fecit; qui quidem Romanianus amore patriae ductus in qua tunc docebat Augustinus, illum primo ab hac sententia dimovere conatus est; sed ubi evincere adolescentis cupiditatem ad ea quæ videbantur meliora tendentis, nequivit, ex dehortatore in adjutorem mira benevolentiæ moderatione conversus, commeatum illi necessarium suppeditavit; et qui ibidem cunabula et quasi nidum studiorum ejus foverat, jam volare audentis sustentavit rudimenta (Ibid.]. Vemit itaque Carthaginem rhetoricam illic professurus (Possidius, in Vita August., c. 1); et artem animorum victricem victus ipse commodi et honoris cupiditate vendebat (Confess. lib. 4, cap. 2, n. 2). Haud ita tamen quæstu et lucro ducebatur, quin præ hoc mallet

bonos habere discipulos, ut vulgo appelantur boni : cum consuetam scholasticorum Carthaginensium licentiam ferre non posset (Ibid., lib. 5, cap. 8, n. 14). Illos artis rhetoricæ dolos sine dolo docebat, non quibus innocentem in capitis discrimen adducerent, sed quibus aliquando nocentem e judiciorum laqueis eximerent (Ibid., lib. 4, cap. 2, n. 2). Sic dum in lubrico vacillaret Augustinus, ipsius fides, quam in illo magisterio exhibebat, velut in densissimo fumo scintillabat Nactus porro est Carthagine nobiles auditores Romaniani Maecenatis sui filios in primis, Licentium videlicet, atque ejus fratrem natu, uti videtur, minorem; siquidem is puer nuncupatur ab Augustino cum Licentio, utpote paulo ætate provectiore, disputante (Contra Academ., lib. 2, mm. 16, 19). Eulogius quoque insignis rhetorCarthaginensis ad hanc addiscendam artem,quam in illa civitate circa annum trecentesimum octogesimum sextum profitebatur, Augustino magistro usum fuisse reperimus (De Curâ pro mortuis gerendà, n. 13). Denique Alypius, qui eidem docenti Tagastæ operam dederat, Carthagine quoque illum audire perseveravit: tametsi enim verecundia patris sui, cui cum Augustino forte erat quædam simultas, aliquantum ejus excipiendis prælectionibus abstinuerit; nihilo secius in ejus auditorium veniebat, et eo tantisper audito discedebat (Confess. lib. 6, cap. 7, nn. 11, 12). Contigit autem aliquando, ut Augustinus in exponenda lectione similitudinem a ludis circensibus ductam adhiberet, arreptaque occasione, non consulto, huic amentiæ deditos mordaci scommate subsannaret : Alypius ea peste infectus id in se rapuit, et sibi uni, quod Augustinus de industria non dixerat, dictum credidit. Id tamen honestus adolescens non ad ei succensendum, sed ad eum ardentius diligendum accepit, et a circo dein- ' ceps abstinuit; ac demum a patre reluctante impetravit, ut Augustino magistro uti sibi liceret : hoc solo infelix, quod ejus, quam ostentabant Manichæi, continentiæ specie delusus, eorum se superstitione per id tempus involvit. CAPUT VIII.

M. Augustinus quam longe abhorret a magia. 2 De Albicerio ariolo stupendum quidpiam memorat. 3 Astrologiæ judiciariæ plus nimio tribuens, ab ea per Vindicianum et Nebridium avocari non potest. 4 Firminus eum hoc errore nesciens eaesolvit. 5 Libri de Pulchro et Apto ad Hierium scripti.

1. Priscis litteratorum moribus acceptum erat, ut proposito publice præmio, coram atque in theatro, carmine decertarent, adinventa exercitatione ad liberales artes fovendas, alenda studia, ac præclara quæque ingenia honesta æmulatione acuenda stimulandaque. Hic ludus solemnis cum esset Carthagine, Augustinus seu ratione ejus quod capessiverat muneris, seu ostentandi ingenii aut ventitandæ artis causa, ludicrum illud certamen inire constituit. Hoc secum meditanti quidam aruspex mandat, quid sibi dare mercedis vellet, ut se procurante vinceret. Verum Augustinus foeda illa sacramenta detestatns et abominatus, respondit, nunquam se, licet corona illa foret aurea et immortalis, vel muscam victoriæ suæ gratia necari permissurum (Conf. lib. 4, cap. 2, n. 3). Quod ideò dixit, quia in exsecrandis illis sacrificiis ariolus animalia necaturus erat, ut hisce impiis honoribus dæmones Augustino suffragaturos invitaret. Attamen hac contempta superstitione, ingenii viribus coronam agonisticam reportavit, quam a Windiciano medico, tum proconsule, capiti suo non sano impositam fuisse scribit. Et hæc quidem ex narrandi ordine, quem tenet Augustinus, in illud tempus quo Tagastæ docebat, referenda putaremus, nisi Possidius aperte significaret eum solam grammaticam Tagastæ fuisse professum (Possidius, in Vita August., c. 1); et nisi constaret Numidiam, in qua sita est Tagasta, non a proconsule, ut Carthaginem, sed a consulari fuisse administratam. Accedit illud, quod ejusmodi certamina primariis civitatibus magis conveniant. Ita videtur Augustinus prioribus hisce quarti libri Confessionum capitibus ordine rerum ac temporum minime servato, passim atque indiscriminatim narrare, quæ ipsi acciderunt ab anno ætatis undevigesimo ad duodetrigesimum usque, ut ipse innuit initio capitis primi : quorum pleraque haud dubie contigerunt post ejus reditum Carthaginem; cujus tamen nulla exstat mentio prius quam capite libri ejusdem septimo. 2. Vidit in illis annis Carthagine hominem, cui Albicerio nomen, tanta divinandi solertia celebratum, ut eam ob causam non solum ab imperita multitudine, sed etiam ab eruditis viris conveniretur. Quidpiam inter alia de hoc ariolo memoriæ prodit Augustinus, quod insolentia sua et magnitudine fidem superare videatur. Nam uno ex Augustini discipulis eum lacessente ac petulanter rogante ut ediceret Albicerius, quid ipse qui rogabat secum animo tacitus volveret : Virgilii versum eum cogitare respondit. Quod cum inficiari non posset adolescens, perrexit quærere, quisnam is versus esset : Albicerius quamvis grammaticæ scholam vix transiens vidisset aliquando, versum ipsum continuo fidenter et jocunde decantavit. Flaccianus quoque vir clarissimus, qui proconsulari munere in Africa functus est, cum de fundo emendo cogitaret, quæsivit ex eodem Albicerio, possetne initum a se de re gerenda consilium aperire : ille statim et negotii genus, et ipsum fundi nomen pronuntiavit; cum ita esset absurdum, ut vix ejus Flaccianus ipse meminisset. Flaccianus tamen, alta mente præditus, illud divinationis genus deridebat, quod cuipiam abjectissimo spiritui tribuebat; quo ille afflatus, hæc respondere solitus esset : quippe cum sat acuminis et subtilitatis insit dæmonibus, etiam ad ea quæ in memoriam nostram incurrerint, cognoscenda. Quamobremhortabatur eos qui de hoc fatidico loquerentur, animos ut suos illi divinationi præferrent, eosque ita roborarent, ut horum invisibilium aeris spirituum naturam possent transcendere. Eoque facilius id omne credi poterat dæmonis esse ludibrium, quod non omnium modo scientiarum imperitissimus erat iste Albicerius, sed etiam flagitiis atque omni dedecore

infamis; et si quandoque veritati congruenter respondebat, sæpe tamen allucinabatur (Contra Academicos, lib. 1, nn. 17, 18). 3. Non perinde ab astrologia, quam judiciariam vocant, atque a magia abhorrebat Augustinus; quod illa nullas ad divinandum adhiberet preces, nullas immolaret hostias, omni cum dæmone commercio, omnique demum superstitioso ritu carere sibi videretur. Ea propter planos illos, quos olim mathematicos appellabant, consulere non desistebat : quod tamen christiana et vera pietas repellit et damnat. Grata erat haud dubie adolescenti trita illa eorum hominum oratio, qua pravis cupiditatibus egregie adblandiebantur : De cœlo tibi est inevitabilis causa peccandi; et, Venus hoc fecit, aut Saturnus, aut Mars : scilicet ut homo sine culpa sit, caro et sanguis et superba putredo; culpandus sit autem cœli ac siderum creator et ordinator (Conf. lib. 4, cap. 3, n. 4). Atque ut erat ingenio ad omnem cui sese applicuisset disciplinam prompto expeditoque, tantum in nugatoria illi divinandi arte profecisse videbatur, ut veluti peritissimus illius ab curiosis futurorum eventuum inquisitoribus interdum consuleretur. Agebat per id tempus Carthagine Windicianus, qui pro consule erat, eoque nomine victori Augustino coronam supra memoratam imposuerat (Ibid., n. 5). vir sagax medicæ artis peritissimus, atque in ea nobilissimus, de quo disertis id verbis affert : Consultus a quodam, inquit, dolori ejus adhiberi jussit quod in tempore congruere videbatur; adhibitum sanitas consecuta est. Deinde post annos aliquot cadem rursus corporis causa commota, hoc idem ille putavit adhibendum; adhibitum vertit in pejus. Miratus recurrit ad medicum, indicat factum. At ille, ut erat acerrimus, ita respondit : Ideo male acceptus es, quia ego non jussi; ut omnes qui awdissent, parumque hominem nossent, non eum arte medicinali fidere, sed nescio qua illicita potentia putarent. Unde cum esset a quibusdam postea stupentibus interrogatus, aperuit quod non intelleaeerant, videlicet illi ætati jam non hoc se fuisse jussurum (Epist. 138, n. 3). Hæc de Windiciano Augustinus : qui cum in hujus viri familiaritatem sese penitius insinuasset, eique suum erga Genethliacorum libros studium in colloquio aperuisset, nihil ille reliquum fecit, quo adolescentem ab ludificatoria arte avocaret; benigne ac paterne (erat enim vir id temporis admodum ætate provectus) eum adhortatus, ut ne curam atque operam rebus utilibus necessariam, vanitati illi frustra impenderet. Aiebat se quoque inani huic studio usque adeo jam inde a prima ætate deditum, ut etiam ex eo quæstum facere deliberaret: verum retecta ejus artis fraude animum ad medicinam appulisse; quod indignum judicaret, deludendis decipiendisque hominibus victum sibi parare : tametsi huic qualicumque disciplinæ percipiendæ haud imparem se fuisse existimaret, qui libros Hippocratis captu longe difficillicimos sine magno negotio legisset, atque intellexisset : quo magis illi videbatur, Augustinum ea abjicere debere, ad quæ sectanda nulla rei familiaris necessitate adigeretur; quippe cui præsto esset ars rhetorica, cujus

honestissima professione non modo vitam sustentare, sed et dignitatem augere posset. Atqui ut erat Windiciani sermo, sine verborum cultu, vivacitate sententiarum jucundus et gravis; assiduus intentusque ex ejus ore pendebat Augustinus, æquis, uti par erat, auribus excipiens quæcunque ab venerando sene, non solum monitore, sed, id quod majus est, experto doclore dicerentur. Sed illud in primis obstabat argumentum, quominus ab sententia pristina decederet Augustinus: Quæ causa ergo faceret, ut multa inde vera pronuntiarentur. Diluebat quidem illud Vindicianus quibus poterat modis, illud quodcumque erat divinationis in arcanam quamdam vim sortis naturæ rerum inditam refundens. Si enim de paginis poetæ cujuspiam longe aliud canentis atque intendentis, cum forte quis consulit, mirabiliter consonus negotio sæpe versus eaeiret; mirandum non esse dicebat, si eae anima humana superiore aliquo instinctu, mesciente quid in se fieret, non arte, sed sorte sonaret aliquid, quod interrogantis rebus factisque concineret (Conf. lib. 4, cap. 3, n. 5). 4. Ingerebantur hæc ejus animo haud dubie Dei nutu : sed neque Vindicianus acutus ille senex, neque Nebridius illi in primis charus, atque, ut ipse habet, mirabilis animæ adolescens, valde bonus et valde cautus, qui totum illud divinationis genus irridebat, persuadere illi tum potuerunt, ut hujusce artis studium abjiceret repudiaretque (Ibid., lib. 7, cap. 6, n. 8). Scilicet eum multo amplius movebat eorum auctoritas, qui ipsam artem tractassent, quam eorum opinio qui eam criminarentur nullis certis fulti argumentis, quibus quidem liquido ipsi appareret, temeritate sortis potius, quam ulla certa ratione, ex siderum positu conspectuque futura interdum prænuntiari (Ibid., lib. 4, cap. 3, n. 6). Hærebant tamen pervicaci licet atque obfirmato tum animo, sermones Vindiciani, quibus veluti ad pleniorem imbuebatur inquisitionem, qua se ipse aliquando errore liberaret : jamque in Nebridii sententiam flecti cœperat, qui non asseveranter

quidem, sed crebro nihilominus atque identidem di- .

cebat, non esse ullam artem futura prævidendi, conjecturas autem hominum habere sæpe vim sortis : et multa dicendo, dici pleraque ventura, nescientibus eis qui dicerent, sed in ea non tacendo incurrentibus. Ac demum Deo aspirante, omni errore casu potius quam consilio solutum se gratulatur: quod hac occasione contigit. Firminus vir liberaliter institutus et eloquentia non mediocriter excultus, astrologiæ quidem parum peritus, percuriosus tamen mathematicorum consultor, Augustinum tanquam charissimum convenit, ut eum certis de rebus, quibus in magnam florentis fortunæ spem adducebatur, consuleret quid ipsi secundum suas constellationes videretur. Non abnuit quidem Augustinus, quid conjectura auguraretur, Firmino aperire : subjecit tamen prope jam sibi esse persuasum, totum illud prædictionis genus merum esse ac inane ludibrium. Tum ille narravit Augustino reipsa patrem suum hujusmodi libris inhiasse, et amicum habuisse eorum non minus studiosum, tantoque illos harum ineptiarum amore flagrasse, ut

etiam animalium quæ apud ipsos nascebantur, ortum observarent, coelique positionem in hoc momento ad colligenda suae artis experimenta pariter explorarent. Itaque dicebat, audisse se a patre suo, quod cum de se Firmino prægnans mater, esset, paterni quoque amici famula quædam uterum ferebat; quod latere dominum non potuit, qui vel canum suarum partus tam accurate observaret; atque ita contigisse, ut cum iste conjugis, ille autem ancillæ diem, horam, et momentum diligenter explorarent, eodem ambæ temporis puncto parerent: ita ut easdem constellationes ad easdem usque minutias utrique nascenti describere coacti fuerint, iste filio, ille servulo. Nam cum eæ mulieres parturire coepissent, indicaverunt sibi ambo quid in sua cujusque domo ageretur, et paraverunt quos ad se invicem mitterent, simul ac illæ partum edidissent. Addebat eos, qui ab utroque missi fuerant, adeo ex paribus domorum intervallis sibi obviam esse factos, ut aliam positionem siderum, aliasque momentorum particulas in horum infantium ortu notare non potuerint. Et tamen Firminus nobili loco natus, magni apud omnes nominis erat, divitiis in dies affluebat, et honoribus augebatur: servus autem ille conditionis jugo nullatenus relaxato dominis serviebat. His ab idoneo teste relatis fidem cum sine cunctatione adjunxisset Augustinus, quidquid ei dubitationis supererat, evanuit, et omnis illius reluclatio resoluta concidit. Et primo quidem Firminum ab illa curiositate, quam res per ipsum narrata futilem et ridiculam esse mQnstrabat, tentavit avocare. Deinde cum ab hujus , historiæ narratione magna lux ejus animo affulsisset ad hujus artis fallacias penitus detegendas, mentis aciem in eos potissimum intendit, qui gemini nascuntur : quorum plerique, velut Jacob et Esau, post invicem tam cito funduntur ex utero, ut intervallum temporis observare mathematicus non possit, nec diversas eorum constellationes litteris signare; quorum tamen sors longe dissimilis futura sit. Verum æquissimus et sapientissimus universi moderator Deus, consulentibus, consultisque nescientibus, occulto instinctu agit, ut dum quisque consulit, hoc audiat quod eum oportet audire occultis meritis animarum, ex abysso justi judicii Dei (Ibid., lib. 7, cap. 6, n. 8-10). An istud Firmini cum Augustino colloquium Carthagine contigerit, an vero postquam in Italiam trajecit, non liquet : extra controversiam positum est, illud ante conversionem ejus accidisse; necdum enim ita se omni errore exsolverat, quin etiam tum mali originem investigaret (Conf. lib. 7, cap. 7, n. 11). 5. Anno ætatis vigesimo sexto aut septimo animum appulit ad lucubrandos libros duos aut tres de Pulchro et Apto (Ibid., lib. 4, cap. 15, n. 27). In his definiebat Pulchrum id esse quod per se ipsum, Aptum autem id quod ad aliquid accommodatum deceret (Ibid., n. 24). Nam cum non amemus aliquid, nisi pulchrum seu decorum; quippe cum res quas amamus, nisi esset in eis decus et species, nullo modo nos ad se moverent : demonstrabat in ipsis corporibus aliud esse quasi totum, et ideo Pulchrum; aliud

autem quod ideo deceret, quoniam apte accommodaretur alicui, sicut pars corporis ad universum suum (Ibid., cap. 13, n. 20). Inde ad animi quoque naturam sese convertebat : sed falsa opinio, quam de spiritualibus habebat traditam sibi a Manichæis, verum cernere non sinebat (Ibid., cap. 15, n. 24). Jam tum interciderant hi libri, cum confessiones suas scriberet; nec quot scripsisset, ipse meminerat (Ibid., cap. 13, n 20). Illos ad Hierium Romanæ urbis oratorem scripserat, qui cum græcas apprime litteras excoluisset, latinæ facundiæ doctor mirabilis, et simul clarissimus ætatis suæ philosophus evaserat. Eum de facie non noverat Augustinus, sed amabat ex doctrinæ fama et claritate nominis; ac quædam illius verba audierat, quæ ipsi arriserant. Cum itaque Hierium plurimi faceret, secum præclare agi putavit, quod lucubrationes suæ ad tanti viri notitiam possent pervemire (Ibid., cap. 14, n. 21).

CAPUT IX.

1 Perditos Manichæorum mores deprehendit Augustimus. 2 Horum Auditor Constantius eos emendare frustra comatus, se in Ecclesiae catholicæ sinum recipit. 3 Errores quoque illorum ab Augustino comperti. 4 Quis quantusve Faustus ille a Manichæis tantopere praedicatus. 5 Ejus inscitia ab Augustino deprehensa. 6 Manichæorum imbecillitatem audito Fausto intelligit.

1. Etsi magna animi propensione Manichæorum sectæ se adjunxisse videretur Augustinus, neque minori studio eam tueri atque propagare conaretur; haud ita tamen ei sese dediderat, quin traditæ in ea doctrinæ interdum diffideret. Quam suspicionem solerti ingenio mox obortam esse vel ex eo apparet, quod, ut superius a nobis observatum est (Supra, cap. 6, n. 3), Auditorum ordinem prætergredi noluit, ac tum demum magnopere auctam firmatamque, cum paulo serius licet, intellexit Manichæos in refellendis alienis, quam in suis asserendis dogmatibus, esse eloquentiores. Neque enim latere eum posset, quam expeditum foret cuivis mediocriter erudito, in aliorum errores multo verborum strepitu invehi; quo uno haereticorum eorumdem robur omne continebatur. Cum enim hoc pacto efficerent, ut nulli opinioni adhærescere liceret, in ipsorum sententiam erat necessario transeundum. Itaque nobis faciebant, inquit Augustimus, quod insidiosi aucupes solent, qui viscatos surculos propter aquam defigunt, ut sitientes aves decipiant. Obruunt enim, et quoquo modo cooperiunt alias quae circa sunt aquas, vel inde etiam formidolosis molitionibus deterrent, ut in eorum dolos, non electione, sed inopia decidant (De Utilit. credendi, n. 2). Multæ præterea gravissimæque concurrebant causæ, quæ susceptæ hæreseos fastidium illi ingererent: sed nullæ eum vehementius commovebant, quam quod obscenos deprehenderat Manichæorum mores, et a Christi legibus, et a suis ipsorum institutis longissime aberrantes. Novem, inquit, annos totos, magna cura et diligentia eos audivi, nullus mihi Electorum innotescere potuit,

qui secundum haec præcepta non aut deprehensus in peccato, aut certe suspicioni subditus fuerit. Multi in vino et carnibus, multi lavantes in balneis inventi sunt. Sed hæc audiebamus. Nonnulli alienas feminas seduaeisse approbati sunt, ita ut hinc plane dubitare non possim. Sed sit et haec magis fama quam verum. Vidi ipse non solus, sed cum iis qui partim jam illa supersti— tione liberati sunt, partim adhuc opto ut liberentur; vidimus ergo in quadrivio Carthaginis, in platea celeberrima, non unum, sed plures quam tres Electos simul, post transeuntes nescio quas feminas tam petulanti gestu adhinnire, ut omnium trivalium impudicitiam impudentiamque superarent. Quod de magna venire consuetudine, atque illos inter se ita vivere, satis eminebat, quandoquidem nullus socii praesentiam veritus, omnes aut certe pene omnes eadem teneri peste indicabat. Nom enim erant hi eae una domo; sed diverse prorsus habitantes, eae eo loco ubi conventus omnium factus erat, pariter forte descenderant. Nos autem graviter commoti, graviter etiam questi sumus. Quis tandem hoc vindicandum, non dicam separatione ab ecclesia, sed pro magnitudine flagitii, vehementi saltem objurgatione, urbitratus est ? Et haec erat omnis eaecusatio impunitatis illorum, quod eo tempore, quo conventicula eorum lege publica prohiberentur, ne quid læsi proderent metuebatur. Id etiam nobis responsum est, cum ad ipsos primates detulissemus conquestam nobis esse mulierem, quod in conclavi, ubi cum aliis feminis erat, de illorum scilicet sanctitate secura, ingressis Electis pluribus, et ab uno lucerna eaestincta, incertum cujus eorum, in tenebris appetita esset ampleaeu, et coacta in flagitium, nisi subsidio clamoris evasisset. IIoc nobis quoque notissimum nefas, de quanta consuetudine venisse arbitrandum est ? Et hoc factum est ea nocte, qua festæ apud vos vigiluæ celebrantur (De Moribus Manich., n. 68-70). Quod attinet ad interdictionem, qua Manichæi vetiti sunt conventus agere, exstat ea de re lex a Valentiniano imperatorelata anno trecentesimo septuagesimo secundo: quamvis hic princeps ita ingenio comparatus esset, ut cuique liberam religionis optionem ejusque usum facile relinqueret. Suspicionibus vero januæ quantæ aperiebantur, pergit Augustinus, cum eos invidos inveniebamus, cum avaros, cum epularum eaequisitarum avidissimos, cum in jurgiis frequentissimos, cum de rebus eriguis mobilissimcs? Non utique arbitrabamur eos temperare posse, a quibus se temperare profitebantur, quando latibula et tenebras invenirent. Duo quidam erant eaeistimationis satis bonae, facili ingenio, atque iw illis suis disputationibus principes nobis amplius quam cæteri familiariusque conjuncti. Quorum unus, qui propter studia etiam liberalia nobis arctius adhærebat, hic nunc ibi esse presbyter dicitur : hi sibi graviter invidebant, et objiciebat alter alteri, non accusatione manifesta, sed sermone apud quos poterat, et susurris, ab eo violenter attentatam cujusdam Auditoris uaeorem. Ille autem se purgans, interim apud nos alium ejusdem sceleris Electum criminabatur, qui apud eumdem Auditorem, quasi amicus fidissimus habitabat : quem quoniam subito ingrediens cum muliere deprehenderat, dicebat

« PoprzedniaDalej »