Obrazy na stronie
PDF
ePub

quam responsa quæsivit umbrarum; omnia sacrilega sacramenta detestor. A te, Domine Deus meus, cui humilem famulatum ac simplicem debeo, quantis mecum suggestionum machinationibus agit inimions t signum aliquod petam? Sed obsecro te per Regem nostrum, et patriam Jerusalem simplicem, castam, ut quemadmodum a me longe est ista consensio, ita sit semper longe atque longius. Pro salute autem cujusquam cum te rogo, alius multum differens finis est intentionis meæ; et te facientem quod vis, das mihi, et dabis libenter sequi.

57. Verumtamen in quam multis minutissimis et contemptibilibus rebus curiositas quotidie nostra tentatur, et quam sæpe labamur, quis enumerat? Quoties narrantes inania, primo quasi toleramus ne offendamus infirmos, deinde paulatim libenter advertimus? Canem currentem post leporem jam non specto, cum in circo fit at vero in agro, si casu transeam, avertit me fortassis et ab aliqua magna cogitatione, atque ad se convertit illa venatio; non deviare cogens corpore jumenti, sed cordis inclinatione. Et nisi jam mihi demonstrata infirmitate mea, cito admoneas, aut ex ipsa visione per aliquam considerationem in te assurgere, aut totum contemnere atque transire, vanus hebesco. Quid cum me domi sedentem stellio muscas captans, vel aranea retibus suis irruentes implicans, sæpe intentum facit? Num quia parva sunt animalia, ideo non res eadem geritur? Pergoinde ad laudandum te, creatorem mirificum atque ordinatorem rerum omnium, sed non inde intentus esse incipio. Aliud est cito surgere, alliud est non cadere. Et talibus vita mea plena est, et una spes mea magna valde misericordia tua. Cum enim hujuscemodi rerum conceptaculum fit cor nostrum, et portat copiosa vanitatis catervas. hinc et orationes nostræ sæpe interrumpuntur atque turbantur, et ante conspectum tuum dum ad aures tuas vocem cordis intendimus, nescio unde irruentibus nugatoriis cogitationibus res tanta præciditur. CAPUT XXXVI.

Ut se habet ad tertium tentationis genus, quod est

superbiæ.

58. Numquid etiam hoc inter contemnenda deputabimus, aut aliquid nos reducet in spem, nisi tota misericordia tua, quoniam cœpisti mutare nos ? et tu scis quanta ex parte mutaveris, qui me primitus sanas a libidine vindicandi me, ut propitius fias etiam cæteris omnibus inquitatibus meis, et sanes omnes languores meos, et redimas de corruptione vitam meam, et corones me in miseratione et misericordia, et saties in bonis desiderium meum (Psal. CII, 3-5); qui 5 com. pressisti a timore tuo superbiam meam, et mansuefecisti jugo tuo cervicem meam. Et nunc porto illud, et lene est mihi, quoniam sic promisisti et fecisti (Matth.

1 Tentelur, juxta Mart. cum 6 Mss. et Rond. cum 4 Mss. M. 2 Juxta Rond., receptaculum. M.

3 Sit cor nostrum, et portet, etc., juxta Rond. ex 5 Mss. apud Mart. laudatis. M.

Mss. nonnulli cum Arn., nisi nota misericordia tua. Alias, nisi tota.

Quia, juxta Somm. et Rond. ex 9 Mss. M.

X1, 30); et vere sic erat, et nesciebam quando id subire metuebam. Sed numquid, Domine, qui solus sine typho dominaris, quia solus verus Dominus es qui non habes dominum; numquid hoc quoque tertium tentationis genus cessavit a me1, aut cessare in hac tota vita potest?

59. Timeri et amari velle ab hominibus, non propter aliud, sed ut inde sit gaudium, quod non est gaudium 2, misera vita est, et fœda jactantia. Hinc fit vel maxime non amare te, nec caste timere te. Ideoque tu superbis resistis, humilibus autem das gratiam (Petr. v, 3); et intonas super ambitiones sæculi, et contremunt fundamenta montium. Itaque nobis, quoniam propter quædam humanæ societatis officia necessarium est amari et timeri ab hominibus, instat adversarius veræ beatitudinis nostræ, ubique spargens in laqueis, Euge, euge: ut dum avide colligimus,' incaute capiamur, et a veritate tua gaudium nostrum deponamus, atque in hominum fallacia ponamus; libeatque nos amari et timeri, non propter te, sed pro te; atque isto modo sui similes factos secum habeat, non ad concordiam charitatis, sed ad consortium supplicii, qui statuit sedem suam ponere in aqui. lone, ut te perversa et distorta via imitanti 3 (Isai. XIV, 13-15), tenebrosi frigidique servirent. Nos autem, Domine, pusillus grex tuus ecce sumus (Luc. xiii, 32); tu nos posside. Prætende alas tuas, et fugiamus sub eas. Gloria nostra tu esto; propter te amemur, et verbum tuum timeatur in nobis. Qui laudari vult ab hominibus vituperante te, non defendetur ab hominibus judicante te, nec eripietur damnante te. Cum autem non peccator laudatur in desideriis animæ suæ, nec qui iniqua gerit benedicitur (Psal. x, 3), sed laudatur homo propter aliquod donum quod dedisti ei; at ille plus gaudet sibi laudari se, quam ipsum donum habere unde laudatur etiam iste te vituperante laudatur; et melior jam ille qui laudavit, quam iste qui laudatus est. Illi enim placuit in homine donum Dei; huic amplius placuit donum hominis quam Dei. CAPUT XXXVII.

Ut movetur laudibus humanis.

60. Tentamur his tentationibus quotidie, Domine; sine cessatione tentamur. Quotidiana fornax nostra est humana lingua. Imperas nobis et in hoc genere continentiam da quod jubes, et jube quod vis. Tu nosti de hac re ad te gemitum cordis mei, et flumina oculorum meorum. Neque enim facile colligo quam sim ab ista peste mundatior, et multum timeo occulta mea (Psal. xvIII, 13), quæ norunt oculi tui, mei au tem non. Est enim qualiscumque in aliis generibus tentationum mihi facultas explorandi me; in hoc pene nulla est. Nam et a voluptatibus carnis, et a curiositate supervacanea cognoscendi, video quantum assecutus sim posse refrenare animum meum, cum eis

1 Cessabit a me, juxta Mart. cum 6 Mss. M. 2 Somm. et Rond. 9 Mss. fulti phrasim sic inchoant: Sed numquid; eamque sic complent : Quod non est gaudium? M. 3 Sic legimus in Mss. Fossatensi; at in aliis plerisque habetur imitandi, aut imitati: minus bene, ut arbitramur.

rebus careo, vel voluntate, vel cum absunt . Tunc enim me interrogo, quam magis minusve mihi molestum sit non habere. Divitiæ vero quæ ob hoc expetuntur, ut alicui istarum trium cupiditatum, vel duabus earum, vel omnibus serviant, si persentiscere non potest animus utrum eas habens contemnat, possunt et dimitti ut se probet. Laude vero ut careamus, atque in eo experiamur quid possumus, numquid male vivendum est, et tam perdite atque immaniter ut nemo nos noverit qui non detestetur? Quæ major dementia dici aut cogitari potest? At si bonæ vitæ bonorumque operum comes et solet et debet esse laudatio, tam comitatum ejus, quam ipsam bonam vitam deseri non oportet. Non autem sentio sine quo esse aut æquo animo, aut ægre possim, nisi cum abfuerit.

61. Quid igitur tibi in hoc genere tentationis, Domine, confiteor? Quid, nisi delectari me laudibus; sed amplius ipsa veritate quam laudibus? Nam si mihi proponatur utrum malim furens, aut in omnibus rebus errans, ab omnibus hominibus laudari; an constans, et in veritate certissimus, ab omnibus vituperari; video quid eligam. Verumtamen nollem ut vel augeret mihi gaudium cujuslibet boni mei suffragatio oris alieni. Sed auget, fateor; non solum, sed et vituperatio minuit. Et cum ista miseria mea perturbor, subintrat mihi excusatio, quæ qualis sit, tu scis, Deus; nam me incertum facit. Quia enim nobis imperasti non tantum continentiam, id est, a quihus rebus amorem cohibeamus, verum etiam justitiam, id est, quo eum conferamus; nec te tantum voluisti a nobis, verum etiam proximum diligi: sæpe mihi videor de profectu aut spe proximi delectari, cum bene intelligentis laude delector; et rursus ejus malo contristari, cum eum audio vituperare quod aut ignorat, aut bonum est. Nam et contristor aliquando laudibus meis, cum vel ea laudantur in me, in quibus ipse mihi displiceo; vel etiam bona minora et levia pluris æstimantur quam æstimanda sunt. Sed rursus, unde scio an propterea sic afficior, quia nolo de meipso a me dissentire laudatorem meum; non quia illius utilitate moveor, sed quia eadem bona quæ mihi in me placent, jucundiora mihi sunt cum et alteri placent? Quodammodo enim non ego laudor, cum de me sententia mea non laudatur; quandoquidem aut illa laudantur quæ mihi displicent, aut illa amplius quæ mihi minus placent. Ergone de hoc incertus sum mei?

62. Ecce in te, Veritas, video non me laudibus meis propter me, sed propter proximi utilitatem moveri oportere. Et utrum ita sit nescio. Minus mihi in hac re notus sum ipse quam tu. Obsecro te, Deus meus, et meipsum mihi indica ut confitear oraturis pro me fratribus meis quod in me saucium comperero. Iterum

1 Somm., vel voluntate cum adsunt, vel necessitate cum desunt. Sic etiam Rond., substituendo tamen absunt loco desunt. M.

2 Lov., quam tibi; sed melius antiquiores Edd. et Mss., quam tu. Hic nimirum id confitetur quod supra cap. 5, cum diceret: Mihi sum præsentior quam tibi, et tamen te novi nullo modo posse violari; ego vero quibus tentationibus resistere valeam,quibusve non valeam,nescio.-Somm. et Rond. cum 7 Mss., quam tibi, uti Lov. M.

me diligentius interrogem. Si utilitate proximi moveor in laudibus meis, cur minus moveor, si quisquam alius injuste vituperetur, quam si ego? cur ea contumelia magis mordeor quæ in me, quam quæ in alium eadem iniquitate coram me jacitur? An et hoc nescio? Etiamne id restat ut ipse me seducam, et verum non faciam coram te in corde et lingua mea? Insaniam istam, Domine, longe fac a me, ne oleum peccatoris mihi sit os meum ad impinguandum caput meum (Psal. CXL, 5).

CAPUT XXXVIII.

Et virtuti periculum a vana gloria. 63. Egenus et pauper ego sum, et melior in occulto gemitu displicens mihi, et quærens misericordiam tuam, donec reficiatur defectus meus, et perficiatur usque in pacem quam nescit arrogantis oculus. Sermo autem ore procedens, et facta quæ innotescunt hominibus, habent tentationem periculosissimam ab amore laudis, ad privatam quamdam excellentiam contrahit emendicata suffragia; tentat et cum a me in me arguitur, eo ipso quo arguitur; et sæpe homo de ipso vanæ gloriæ contemptu vanius gloriatur; ideoque non jam de ipso contemptu gloriæ gloriatur, non enim eam contemnit, cum gloriatur intus. CAPUT XXXIX.

Amoris proprii vis et natura.

64. Etiam intus est aliud in eodem genere tentationis malum, quo inanescunt qui placent sibi de se, quamvis aliis vel non placeant, vel displiceant, nec placere affectent cæteris. Sed sibi placentes multum tibi displicent, non tantum de non bonis quasi bonis, verum etiam de bonis tuis quasi suis; aut etiam sicut de tuis, sed tanquam ex meritis suis; aut etiam sicut ex tua gratia", non tamen socialiter gaudentes, sed aliis invidentes ea. In his omnibus atque hujusmodi periculis et laboribus vides tremorem cordis mei; et vulnera mea magis subinde a te sanari, quam mihi non infligi sentio.

CAPUT XL.

Quod in se et cæteris rebus Deum investigavit. 65. Ubi non mecum ambulasti, Veritas, docens quid caveam et quid appetam, cum ad te referrem visa mea quæ potui, teque consulerem? Lustravi mundum foris sensu quo potui, et attendi vitam corporis mei de me, sensusque ipsos meos. Inde ingressus sum in recessus memoriæ meæ, multiplices amplitudines plenas miris modis copiarum innumerabilium; et consideravi, et expavi, et nihil eorum dis

1 Am.Er. et Lov., contrahere emendicata suffragia tentat; el cum a me Som.,contrahil,etemendicata suffragia tentat: et cum a me. Prætulimus lectionem Mss., quæ etiam est Bad. et Arn. Porro in sequenti sententia plures Mss. omittunt nomen homo.

2 Am. Er. Lov., de ipso vanæ gloria contemptu. Abest vanæ a Mss.,quorum etiam nonnulli verba sequentia sic interpungunt: Non enim eam contemnit cum gloriatur. Intus eliam: intus est aliud.

3 Sic potiores Mss. Lov. vero, absque negatione, vet pla

ceant.

Edd. plerique locum huncce ita interpolatum habent: Aut etiam sicut ex tua gratia, sed non sua merita, non tamen, etc. Removimus verba isthæc, sed non sua merita, quia iis carent Mss.

cernere potui sine te, et nihil eorum esse te inveni. Nec ego ipse inventor qui peragravi omnia, et distinguere et pro suis quæque dignitatibus æstimare conatus sum; excipiens alia nuntiantibus sensibus, et interrogans alia mecum commixta sentiens, ipsosque nuntios dignoscens atque dinumerans, jamque in memoriæ latis opibus alia pertractans, alia recondens, alia eruens. Nec ego ipse cum hæc agerem, id est vis mea qua id agebam, nec ipsa eras tu, quia lux es tu permanens quam de omnibus consulebam an essent, quid essent, quanti pendenda essent: et audiebam docentem ac jubentem. Et sæpe istud facio; hoc me delectat, et ab actionibus necessitatis quantum relaxari possum, ad istam voluptatem refugio. Neque in his omnibus, quæ percurro consulens te, invenio tutum locum animæ meæ nisi in te, quo colligantur sparsa mea, nec a te quidquam recedat ex me. Et aliquando intromittis me in affectum multum inusitatum introrsus ad nescio quam dulcedinem, quæ si perficiatur in me, nescio quid erit quod vita ista non erit. Sed recido in hæc ærumnosis ponderibus, et resorbeor solitis, et teneor, et multum fleo, sed multum teneor. Tantum consuetudinis sarcina degravat 2! Hic esse valeo, nec volo; illic volo, nec valeo; miser utrobique.

CAPUT XLI.

Triplex cupiditas.

66. Ideoque consideravi languores peccatorum meorum in cupiditate triplici; et dexteram tuam invocavi ad salutem meam. Vidi enim splendorem tuum corde saucio, et repercussus dixi: Quis illuc potest? Projectus sum a facie oculorum tuorum (Psal. xxx, 23). Tu es Veritas super omnia præsidens: at ego per avaritiam meam non amittere te volui, sed volui tecum possidere mendacium; sicut nemo vult ita falsum dicere, ut nesciat ipse quid verum sit. Itaque amisi te, quia non dignaris cum mendacio possideri.

CAPUT XLII. Nonnulli ad dæmones tanquam redeundi ad Deum mediatores infeliciter recurrerunt.

3

67. Quem invenirem qui me reconciliaret tibi? Ambiendum mihi fuit ad Angelos? Qua prece? quibus sacramentis? Multi conantes ad te redire, neque per seipsos valentes, sicut audio, tentaverunt hæc, et inciderunt in desiderium curiosarum visionum, et digni habiti sunt illusionibus. Elati enim te quærebant doctrinæ fastu, exerentes potius quam tundentes pectora, et adduxerunt sibi per similitudinem cordis sui conspirantes et socias superbiæ suæ potestates aeris hujus (Ephes. 11, 2), a quibus per potentias magicas deciperentur, quærentes mediatorem per quem purgarentur, et non erat. Diabolus enim erat transfigurans se in Angelum lucis (II Cor., XI, 14). Et multum illexit superbam carnem, quod carneo corpore ipse non esset. Erant enim illi mortales et peccatores; tu autem, 1 Lov., in memoria elatis opibus.

2 In Mss. omnibus, nullo fere excepto: Tantum consuetudinis sarcina digna est. Ita etiam Bad.

3 Sic Mss., excepto Lyrensi qui habet abeundum. At Bad. Am. Er. Lov., an eundum.

Domine, cui reconciliari superbe quærebant, immortalis et sine peccato. Mediator autem inter Deum et homines (I Tim. 11, 5), oportebat ut haberet aliquid simile Deo, aliquid simile hominibus: ne in utroque hominibus similis, longe esset a Deo; aut in utroque Deo similis, longe esset ab hominibus, atque ita mediator non esset. Fallax itaque ille mediator, quo per secreta judicia tua superbia mereretur illudi, unum cum hominibus habet, id est peccatum: aliud videri vult habere cum Deo, ut quia carnis mortalitate non tegitur, pro immortali se ostentet. Sed quia stipendium peccati mors est, hoc habet commune cum hominibus, unde simul damnetur in mortem.

CAPUT XLIII.

Christus verus mediator.

68. Verax autem mediator quem secreta tua misericordia demonstrasti humilibus, et misisti ut ejus exemplo etiam ipsam discerent humilitatem, mediator ille Dei et hominum homo Christus Jesus, inter mortales peccatores et immortalem justum apparuit; mortalis cum hominibus, justus cum Deo. Ut quoniam stipendium justitiæ vita et pax est, per justitiam conjunctam Deo evacuaret mortem justificatorum impiorum', quam cum illis voluit habere communem. Hie demonstratus est antiquis sanctis, ut ita ipsi per fidem futuræ passionis ejus, sicut nos per fidem præterita, salvi fierent. In quantum enim homo, in tantum mediator; in quantum autem verbum, non medius, quia æqualis Deo, et Deus apud Deum et simul cum Spiritu sancto unus Deus.

3

69. Quomodo nos amasti, Pater bone, qui Filio tuo unico non pepercisti, sed pro nobis impiis tradidisti eum! (Rom. vIII, 32.) Quomodo nos amasti pro quibus ille non rapinam arbitratus esse æqualis tibi, factus est subditus usque ae mortem crucis (Philipp. 11, 6); unus ille in mortuis liber (Ps. LXXXVII, 6-8), potestatem habens ponendi animam suam et potestatem habens iterum sumendi eam (Joan. x, 18); pro nobis tibi victor et victima, et ideo victor quia victima; pro nobis tibi sacerdos et sacrificium, et ideo sacerdos quia sacrificium; faciens tibi nos de servis filios, de te nascendo, nobis serviendo! Merito mihi spes valida in illo est, quod sanabis omnes languores meos, per eum qui sedet ad dexteram tuam et te interpellat pro nobis (Rom. vIII, 34); alioquin desperarem. Multi enim et magni sunt iidem languores mei, multi sunt et magni; sed amplior est medicina tua. Potuimus putare Verbum tuum remotum esse a conjunctione hominis, et desperare de nobis, nisi caro fieret et habitaret in nobis.

70. Conterritus peccatis meis et mole miseriæ meæ agitaveram in corde meditatusque fueram fugam in solitudinem; sed prohibuisti me, et confirmasti me, dicens Ideo pro omnibus Christus mortuus est, ut qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est (II Cor. v, 15). Ecce, Domine, jacto in te curam 1 Benign. Ms., justificandorum impiorum. Corb. Ms., justificatorum piorum.

2 Codex Fossat.: Hinc. Ita etiam unus e Sorbonicis Mss. 3 Mss. plerique non habent hæc verba, cum Spiritu sanclo.

meam ut vivam, et considerabo mirabilia de lege tua (Psal. cxvIII, 18). Tu scis imperitiam meam et infirmitatem meam : doce me, et sana me. Ille tuus Unicus in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi (Coloss. 11, 3), redemit me sanguine suo.

Non calumnientur mihi superbi: quoniam cogito pretium meum, et manduco, et bibo, et erogo, et pauper cupio saturari ex eo inter illos qui edunt et saturantur, et laudant Dominum qui requirunt eum (Ps. xx1, 27).

LIBER UNDECIMUS.

Laudaturus Deum deinceps professione suæ ipsius in Scripturis sanctis sive imperitia, sive etiam peritiæ, aut ejus quo in eas ex munere divino flagrabat, studii, explicandum sumit exordium libri Geneseos; atque hic primum illustrat isthæc verba: In principio fecit Deus cœlum et terram. Occurrit obtrectantibus, quid faceret Deus antequam cœlum et terram conderet, et unde ei in mentem venerit tandem aliquando ea facere, cum antea non fecisset. Dum vero iis refellendis insistit, copiosam de Tempore conscribit disputationem.

CAPUT PRIMUM.

Cur confitemur Deo scienti.

1. Numquid, Domine, cum tua sit æternitas, ignoras quæ tibi dico, aut ad tempus vides quod fit in tempore? Cur ergo tibi tot rerum narrationes digero? Non utique ut per me noveris ea, sed affectum meum excito in te, et eorum qui hæc legunt, ut dicamus omnes: Magnus Dominus et laudabilis valde (Psal. xcv, 4). Jam dixi, et dicam amore amoris tui facio istud. Nam et oramus, et tamen Veritas ait : Novit Pater vester quid vobis opus sit, priusquam petatis ab eo (Matth. vi, 8). Affectum ergo nostrum patefacimus in te, confitendo tibi miserias nostras et misericordias tuas super nos, ut liberes nos omnino, quoniam cœpisti, ut desinamus esse miseri in nobis, et beatificemur in te; quoniam vocasti nos ut simus pauperes spiritu, et mites, et lugentes, et esurientes ac sitientes justitiam, et misericordes, et mundicordes, et pacifici (Id., v, 3-9.) Ecce narravi tibi multa quæ potui, et quæ volui; quoniam tu prior voluisti ut confiterer tibi Domino Deo meo, quoniam bonus es, quoniam in sæculum misericordia tua (Psal. CXVII, 1).

CAPUT II.

Petit a Deo Scripturarum sanctarum intelligentiam. 2. Quando autem sufficio lingua calami enuntiare omnia hortamenta tua, et omnes terrores tuos, et consolationes, et gubernationes quibus me perduxisti prædicare verbum, et sacramentum tuum dispensare populo tuo? Et si sufficio hæc enuntiare ex ordine, caro mihi valent stillæ temporum. Et olim inardesco meditari in lege tua, et in ea tibi confiteri scientiam et imperitiam meam, primordia illuminationis tuæ, et reliquias tenebrarum mearum, quousque devoretur a fortitudine infirmitas. Et nolo in aliud horæ diffluant, quas invenio liberas a necessitatibus reficiendi corporis, et intentionis animi, et servitutis quam debemus hominibus, et quam non debemus et tamen reddimus.

3. Domine Deus meus, intende orationi meæ, et misericordia tua exaudiat desiderium meum, quoniam non mihi soli æstuat, sed usui vult esse fraternæ charitati: et vides in corde meo quia sic est. Sacrificem 1 tibi famulatum cogitationis et linguæ meæ ; et da quod offeram tibi. Inops enim et pauper sum; tu dives in

Lov., quia sic est, ut sacrificem. Cui lectioni accedunt Er. Ven. Somm. et 5 Mss. apud Mart. M. PATROL. XXXII.

omnes invocantes te (Rom. x, 12), qui securus curam nostri geris. Circumcide ab omni temeritate omnique mendacio interiora et exteriora labia mea. Sint castæ deliciæ meæ Scripturæ tuæ ; nec fallar in eis, nec fallam ex eis. Domine, attende; et miserere, Domine Deus meus, lux cæcorum et virtus infirmorum, statimque lux videntium et virtus fortium, attende animam meam, et audi clamantem de profundo. Nam nisi adsint et in profundo aures tuæ, quo ibimus? quo clamabimus? Tuus est dies, et tua est nox (Psal. LXXIII, 16): ad nutum tuum momenta transvolant. Largire inde spatium meditationibus nostris in abdita legis tuæ, neque adversus pulsantes claudas eam. Neque enim frustra scribi voluisti tot paginarum opaca secreta; aut non habent illæ silvæ cervos suos recipientes se in eas et resumentes, ambulantes et pascentes, recumbentes 1 et ruminantes. O Domine, perfice me, et revela mihi eas. Ecce vox tua gaudium meum, vox tua super affluentiam voluptatum. Da quod amo: amo enim; et hoc tu dedisti. Ne dona tua deseras, nec herbam tuam spernas sitientem. Confitear tibi quidquid invenero in Libris tuis; et audiam vocem laudis (Psal. xxv, 7) et te bibam, et considerem mirabilia de lege tua, ab usque principio in quo fecisti cœlum et terram, usque ad regnum tecum perpetuum sanctæ civitatis

tuæ.

4. Domine, miserere mei, et exaudi desiderium meum. Puto enim quod non sit de terra, non de auro et argento et de lapidibus, aut decoris vestibus, aut honoribus et potestatibus, aut voluptatibus carnis, neque de necessariis corpori, et huic vitæ peregrinationis nostræ, quæ omnia nobis apponuntur quærentibus regnum et justitiam tuam. Vide, Domine Deus meus, unde sit desiderium meum. Narraverunt mihi injusti delectationes, sed non sicut lex tua, Domine (Psal. cxvIII, 85). Ecce unde est desiderium meum. Vide, Pater, aspice, et vide, et approba; et placeat in conspectu misericordiæ tuæ invenire me gratiam ante te, ut aperiantur pulsanti mihi interiora sermonum tuorum. Obsecro per Dominum nostrum Jesum Christum filium tuum, virum dexteræ tuæ (Psal. LXXIX, 18), filium hominis, quem confirmasti tibi mediatorem tuum et nostrum, per quem nos quæsiisti non quæren

1 Sic Arn. et duodecim Mss. At Lov., recubantes.

2 Codex. Corb., superaffluentia. Bad. Am. cum quatuor Mss., superfluentium voluptatum.

(Vingt-six.)

tes te, quæsisti autem ut quæreremus te; Verbum tuum per quod fecisti omnia, in quibus et me; Unicum tuum per quem vocasti in adoptionem populum credentium, in quo et me: per eum te obsecro qui sedet ad dexteram tuam et te interpellat pro nobis, in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi (Coloss. 11, 3). Ipsum quæro in Libris tuis. Moyses de illo scripsit (Joan. v, 46): hoc ipse ait, hoc Veritas ait.

CAPUT III.

Que scripsit Moyses de creatione cœli et terræ intelligere non potest nisi donante Deo.

5. Audiam et intelligam quomodo in principio fecisti cœlum et terram (Gen, 1, 1). Scripsit hoc Moyses, scripsit et abiit, transivit hinc a te ad te 2; neque nunc ante me est. Nam si esset, tenerem eum, et rogarem eum, et per te obsecrarem ut mihi ista panderet; et præberem aures corporis mei sonis erumpentibus ex ore ejus. Et si hebræa voce loqueretur, frustra pulsaret sensum meum, nec inde mentem meam quidquam tangeret; si autem latine, scirem quid diceret. Sed unde scirem an verum diceret? Quod si et hoc scirem, num ab illo scirem? Intus utique mihi, intus in domicilio cogitationis, nec hebræa, nec græca, nec latina, nec barbara veritas, sine oris et linguæ organis, sine strepitu syllabarum diceret, Verum dicit: et ego statim certus confidenter illi homini tuo dicerem, Verum dicis. Cum ergo illum interrogare non possim, te, quo plenus vera dixit, Veritas, rogo te, Deus meus, rogo parce peccatis meis; et qui illi servo tuo dedisti hæc dicere, da et mihi hæc intelligere.

CAPUT IV.

Creatura clamat creatorem Deum.

6. Ecce sunt coelum et terra: clamant quod facta sint; mutantur enim atque variantur. Quidquid autem factum non est, et tamen est, non est in eo quidquam quod ante non erat, quod est mutari atque variari. Clamant etiam quod seipsa non fecerint: Ideo sumus, quia facta sumus; non ergo eramus antequam essemus, ut fieri possemus à nobis. Et vox dicentium est ipsa evidentia. Tu ergo, Domine, fecisti ea qui pulcher es, pulchra sunt enim; qui bonus es, bona sunt enim ; qui es, sunt enim. Nec ita pulchra sunt, nec ita bona sunt, nec ita sunt, sicut tu conditor eorum, cui comparata, nec pulchra sunt, nec bona sunt, nec sunt. Scimus hæc, gratias tibi. Et scientia nostra scientiæ tuæ comparata, ignorantia est.

CAPUT V.

Ex nihilo conditus mundus.

et

7. Quomodo autem fecisti coelum et terram 3, quæ machina tam grandis operationis tuæ? Non enim sicut homo artifex formans corpus de corpore, arbi

1 Sic prius Editi. At antiquiores et meliores Mss. habent, ipsos quero.

2 Deest in Edd. a te, quæ voces in Mss. prope omnibus inveniuntur.

3 Apud Am. Er. et Lov. sic incipit caput 5: In principio fecit Deus cœlum et terram. Quomodo. Eadem verba exstant hic loci apud Bad., sed absunt a Mss. et ab editione Arnaldina.

tratu animæ valentis imponere utcumque speciem quam cernit in semetipsa interno oculo. Et unde hoc valeret, nisi quia tu fecisti eam? Et imponit speciem jam existenti et habenti ut esset, veluti terræ, aut lapidi, aut ligno, aut auro, aut id genus rerum cuilibet. Et unde ista essent, nisi tu instituisses ea? Tu fabro corpus, tu animum membris imperitantem fecisti, tu materiam unde facit aliquid, tu ingenium quo artem capiat et videat intus quid faciat foris, tu sensum corporis quo interprete trajiciat ab animo ad materiam id quod facit, et renuntiet animo quid factum sit, ut ille intus consulat præsidentem sibi veritatem, an bene factum sit. Te laudant hæc omnia creatorem omnium: sed tu quomodo facis ea? quomodo fecisti, Deus, cœlum et terram? Non utique in cœlo neque in terra fecisti cœlum et terram; neque in aere aut in aquis, quoniam et hæc pertinent ad cœlum et terram: neque in universo mundo fecisti universum mundum, quia non erat ubi fieret antequam fieret ut esset. Nec manu tenebas aliquid unde faceres cœlum et terram; nam unde tibi hoc quod tu non feceras, unde aliquid faceres? Quid enim est, nisi quia tu es? Ergo dixisti, et facta sunt, atque in verbo tuo fecisti ea (Psal. XXXII, 9, 6).

CAPUT VI.

Quomodo Deus dixit, ut fieret mundus.

8. Sed quomodo dixisti? Numquid illo modo quo facta est vox de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus? (Matth. 1, 17; et xv, 5.) Illa enim vox acta atque transacta est, cœpta et finita. Sonuerunt syllabæ atque transierunt, secunda post primam, tertia post secundam, atque inde ex ordine, donec ultima post cæteras, silentiumque post ultimam. Unde claret atque eminet, quod creaturæ motus expressit eam, serviens æternæ voluntati tuæ ipse temporalis. Et hæc ad tempus facta verba tua nuntiavit auris exterior menti prudenti, cujus auris interior posita est ad æternum Verbum tuum. At illa comparavit hæc verba temporaliter sonantia, cum æterno in silentio Verbo tuo, et dixit: Aliud est, longe aliud est. Hæc longe infra me sunt; nec sunt, quia fugiunt et prætereunt: Verbum autem Domini mei supra me manet in æternum. Si ergo verbis sonantibus et prætereuntibus dixisti ut fieret cœlum et terra, atque ita fecisti cœlum et terram,cujus motibus temporalibus temporaliter vor illa percurreret. Nullum autem corpus ante cœlum et terram aut si erat, id certe sine transitoria voce feceras, unde transitoriam vocem faceres qua diceres ut fieret cœlum et terra. Quidquid enim illud esset unde talis vox fieret, nisi abs te factum esset, omnino non esset. Ut ergo fieret corpus unde ista verba fierent, quo verbo a te dictum est?

CAPUT VII.

Verbum Dei coæternum Deo.

9. Vocas itaque nos ad intelligendum Verbum Deum apud te Deum, quod sempiterne dicitur, et eo sempi terne dicuntur omnia: neque enim finitur quod dicebatur, et dicitur aliud ut possint dici omnia; sed si

« PoprzedniaDalej »