Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

rem quærerem, nec aliquam spem seculi hujus, stans in ea regula fidei in qua me ante tot annos ei revelaveras. Et convertisti luctum ejus in gaudium (Psal. XXIX,

12) multo uberius quam voluerat; et multo charius atque castius, quam de nepotibus carnis meæ requirebat.

LIBER NONUS.

Dicit de capto a se concilio rhetoricæ professionem abjiciendi, non tamen antequam vindemialium feriarum, quod proxime instabat, tempus advenisset. Tum de suo in Verecundi amici villam secessu, de suo Baptismate, ac de Monnicæ matris virtutibus atque obitu, qui, baptizato ipso, incidit in eumdem huncce annum, ælatis videlicet Augustini trigesimum tertium.

CAPUT PRIMUM.

Laudat Dei bonitatem, agnoscens suam miseriam.

1. 0 Domine, ego servus tuus; ego servus tuus, et filius ancillæ tuæ. Dirupisti vincula mea, tibi sacrificabo sacrificum laudis (Psal. cxv, 16, 17). Laudet te cor meum et lingua mea, et omnia ossa mea dicant: Domine, quis similis tibi? Dicant, et responde mihi, et dic animæ meæ, Salus tua ego sum (Psal. XXXIV, 10, 3). Quis ego, et qualis ego? Quid non mali aut facta mea'; aut, si non facta, dicta mea ; aut, si non dicta, voluntas mea fuit? Tu autem, Domine, bonus et misericors, et dextera tua respiciens profunditatem mortis meæ, et a fundo cordis mei exhauriens abyssum corruptionis. Et hoc erat totum nolle quod volebam, et velle quod volebas 2. Sed ubi erat tam annoso tempore, et de quo imo altoque secreto evocatum est in momento liberum arbitrium meum, quo subderem cervicem leni jugo tuo, et humeros levi sarcinæ tuæ (Matth. XI, 30), Christe Jesu, adjutor meus et redemptor meus? Quam suave mihi subito factum est carere suavitatibus nugarum! et quas amittere metus fuerat, jam dimittere gaudium erat. Ejicicbas enim eas a me, vera tu et summa suavitas: ejiciebas, et intrabas pro eis omni voluptate dulcior, sed non carni et sanguini; omni luce clarior, sed omni secreto interior; omni honore sublimior, sed non sublimibus in se. Jam liber erat animus meus a curis mordacibus ambiendi et acquirendi, et volutandi atque scalpendi scabiem libidinum; et garriebam tibi claritati meæ, et divitiis meis, et saluti meæ Domino Deo meo.

CAPUT II.

Deserere rhetorices professionem differt usque ad vindemiales ferias.

2. Et placuit mihi in conspectu tuo non tumultuose abripere, sed leniter subtrahere ministerium linguæ meæ nundinis loquacitatis ; ne ulterius pueri meditantes non legem tuam, non pacem tuam, sed insanias mendaces, et bella forensia, mercarentur ex ore meo arma furori suo. Et opportune jam paucissimi dies supererant ad vindemiales ferias, et statui tolerare illos ut solemniter abscederem, et redemptus a tejam non redirem venalis. Consilium ergo nostrum erat coram te; coram hominibus autem, nisi nostris,

1 Sic Mss. et Arn.: at Lov.: Quid non mali ego? An facta mea. In aliis etiam Edd. habetur ego, sed an mutatur in aut.

Editiones pleræque : Et hoc erat totum nolle quod volebas, et velle quod volebas. Sequi malumus cum Arn. lectionem Mss.

3 In Codice Benig. mundanis loquacitatibus.

non erat Et convenerat inter nos ne passim cuiquam effunderetur; quanquam tu nobis a convalle plorationis ascendentibus (Psal. LXXXIII, 6, 7), et cantantibus canticum graduum, dederas sagittas acutas, et carbones vastatores adversus linguam subdolam (Psal. cxix, 3-5), velut consulendo contradicentem, et sicut cibum assolet, amando consumentem.

3. Sagittaveras tu cor nostrum charitate tua, et gestabamus verba tua transfixa visceribus; et exempla servorum tuorum quos de nigris lucidos, et de mortuis vivos feceras, congesta in sinum cogitationis nostræ urcbant et absumebant gravem torporem, ne in ima vergeremus ; et ascendebant nos valide, ut omnis ex lingua subdola contradictionis flatus inflammare nos acrius posset, non exstinguere. Verumtamen quia propter nomen tuum, quod sanctificasti per terras, etiam laudatores utique haberet votum et propositum nostrum, jactantiæ simile videbatur non opperiri tam proximum feriarum tempus, sed de publica professione atque ante oculos omnium sita ante discedere 2, ut conversa in factum meum ora cunctorum intuentium, quam vicimum vindemialium diem prævenire voluerim, multa dicerent, quod quasi appetissem magnus videri. Et quo mihi erat istud, ut putaretur et disputaretur de animo meo, et blasphemaretur bonum nostrum ?

4. Quin etiam, quod ipsa æstate litterario labori nimio pulmo meus cedere cœperat, et difficulter trahere suspiria, doloribusque pectoris testari se saucium, vocemque clariorem productioremve recusare, primo perturbaverat me, quia magisterii illius sarcinam pene jam necessitate deponere cogebat, aut si curari et convalescere potuissem, certe intermittere. Sed ubi plena voluntas vacandi, et videndi quoniam tu es Dominus, oborta, mihi est atque firmata ; nosti, Deus meus, etiam gaudere cœpi, quod hæc quoque suberat non mendax excusatio, quæ offensionem hominum temperaret, qui propter liberos suos me liberum esse nunquam volebant. Plenus igitur tali gaudio tolerabam illud intervallum temporis, donec decurreret nescio utrum vel viginti dies erant, sed tamen fortiter tolerabantur; quia recesserat cupiditas quæ mecum solebat ferre grave negotium, et ego premendus remanseram, nisi patientia succederet. Pec

1 Mss. duo habent : Ne in ima mergeremur.

2 Discederem, juxta 6 Mss. quorum duo Germ. Mart., siita discederem. Unus Germ. fert etiam voculas si ita M. 3 Multi dicerent, juxta Mart. ex 4 Mss. M.

casse me in hoc quisquam servorum tuorum fratrum meorum dixerit, quod jam pleno corde militia tua, passus me fuerim vel una hora sedere in cathedra mendacii. At ego non contendo. Sed tu, Domine misericordissime, nonne et hoc peccatum cum cæteris horrendis et funereis, in aqua sancta ignovisti et remisisti mihi?

CAPUT III.

Verecundus concedit illi rus suum.

5. Macerabatur anxietudine Verecundus de isto nostro bono, quod propter vincula sua, quibus tenacissime tenebatur, deseri se nostro consortio videbat. Nondum christianus, conjuge fideli, ea ipsa tamen arctiore præ cæteris compede, ab itinere quod aggressi eramus, retardabatur: nec christianum esse alio modo se velle dicebat, quam illo quo non poterat. Benigne sane obtulit, ut quamdiu ibi essemus, in rure ejus essemus. Retribues illi 2, Domine, in resurrectione justorum, quia jam ipsam sortem retribuisti ei. Quamvis enim absentibus nobis cum Romæ jam essemus, corporali ægritudine correptus, et in ea christianus et fidelis factus, ex hac vita emigravit: ita misertus es non solum ejus, sed etiam nostri, ne cogitantes egregiam erga nos amici humanitatem, nec eum in grege tuo numerantes, dolore intolerabili cruciaremur. Gratias tibi, Deus noster, tui sumus; indicant hortationes et consolationes tuæ: fidelis promissor, reddes Verecundo, pro rure illo ejus Cassiciaco, ubi ab æstu sæculi requievimus in te, amœnitatem sempiterne virentis paradisi tui, quoniam dimisisti ei peccata super terram, in monte incascato, monte tuo, monte uberi (Psal. LXVII, 16).

6. Angebatur ergo tunc ipse; Nebridius autem collætabatur. Quamvis enim et ipse nondum christianus in illam foveam perniciosissimi erroris inciderat, ut Veritatis Filii tui carnem phantasma crederet; tamen inde emergens, sic sibi erat, nondum ullis Ecclesiæ tuæ sacramentis imbutus, sed inquisitor ardentissimus veritatis. Quem non multo post conversionem nostram et regenerationem per Baptismum tuum, ipsum etiam fidelem catholicum castitate perfecta atque continentia tibi servientem in Africa apud suos, cum tota domus ejus per eum christiana facta esset, carne solvisti; et nunc ille vivit in sinu Abraham. Quidquid illud est quod illo significatur sinu (a), ibi Nebridius meus vivit, dulcis amicus meus, tuus autem, Domine, adoptivus ex liberto filius; ibi vivit. Nam quis alius tali animæ locus! Ibi vivit, unde me multa interrogabat homuncionem inexpertum. Jam non ponit aurem ad os meum, sed spirituale os ad fontem tuum; et bibit, quantum potest, sapientiam pro aviditate sua, sine fine felix. Nec sic eum arbitror in

1 Mss. nullo fere excepto, habent: In re ejus essemus. 2 Retribue illi, juxta Mart. ex 4 Mss. M. (a)Quid sinu Abrahæsignificari crediderit Augustinus,aperuit ipse postea in lib. de Anima et ejus Origine c. 16, 24: « Sinum Abrahæ intellige remotam sedem quietis atque se«cretam, ubi est Abraham; et ideo Abrahæ dictum non quod « ipsius tantum sit, sed quod ipse pater multarum gentium sit a positus, quibus est ad imitandum fidei principatu propo«<< situs. >>

ebriari ex ea, ut obliviscatur mei, cum tu, Domine, quem potat ille, nostri sis memor. Sic ergo eramus Verecundum consolantes tristem, salva amicitia, de tali conversione nostra 2, et exhortantes ad fidem gradus sui, vitæ scilicet conjugalis; Nebridium autem opperientes quando sequeretur, quod de tam proximo poterat, et erat jam jamque facturus: cum ecce evoluti sunt dies illi tandem; nam longi et multi videbantur præ amore libertatis otiosæ, ad cantandum de medullis omnibus, Tibi dixit cor meum, Quæsivi vultum tuum; vultum tuum, Domine, requiram (Psal. xxvi, 8).

CAPUT IV.

Libri apud Cassiciacum scripti Epistolæ ad Nebridium. De ablato repente dolore dentium acerrimo, dum psalmos pie evolvit.

7. Et venit dies in quo etiam actu solverer a professione rhetorica, unde jam cogitatu solutus eram. Et factum est, et eruisti linguam meam, unde jam erueras cor meum; et benedicebam tibi gaudens, profectus in villam cum meis omnibus. Ibi quid egerim in litteris, jam quidem servientibus tibi, sed adhuc superbiæ scholam, tanquam in pausatione anhelantibus, testantur libri disputati cum præsentibus, et cum ipso me solo coram te: quæ autem cum absente Nebridio, testantur epistolæ. Et quando mihi sufficiat tempus commemorandi omnia magna erga nos beneficia tua in illo tempore, præsertim ad alia majora properanti? Revocat enim me recordatio mea, ct dulce mihi fit, Domine, confiteri tibi quibus internis me stimulis perdomueris, et quemadmodum me complanaveris, humiliatis montibus et collibus cogitationum mearum, et tortuosa mea direxeris, et aspera lenieris; quoque modo ipsum etiam Alypim fratrem cordis mei subegeris nomini unigeniti tui Domini et Salvatoris, nostri Jesu Christi, quod primo dedignabatur inseri litteris nostris. Magis enim eas volebat redolere gymnasiorum cedros, quas jam contrivit Dominus, quam salubres herbas ecclesiasticas adversas serpentibus.

8. Quas tibi, Deus meus, voces dedi, cum legerem Psalmos David, cantica fidelia, et sonos pietatis excludentes turgidum spiritum; rudis in germano amore tuo, catechumenus in villa cum catechumeno Alypio feriatus, matre adhærente nobis muliebri habitu, virili fide, anili securitate, materna charitate, christiana pietate? Quas tibi voces dabam in psalmis illis, et quomodo in te inflammabar ex eis, et accendebar eos recitare, si possem, toto orbe terrarum, adversus typhum generis humani? Et tamen toto orbe cantantur, et non est qui se abscondat a calore tuo. Quam vehementi et acri dolore indignabar Manichæis; et misera

1 In duobus Mss., a quo potatur ille.

2 Lov. cum antiquioribus Edd., conversatione nostra. 3 Som.: Sed adhuc in superbiæ scholam, tanquam in pausationem anhelantibus. Arn. et Mss. nostram præferunt lectionem. Nempe ad illud Augustinus alludit quod accidit fugientibus, qui cum primum pausant, aliquandiu anhelant, Libri porro quos hic dicit in villa Scriptos, ii sunt qui recensentur in libro 1 Retract. cap. 1-4.

bar eos rursus, quod illa sacramenta, illa medicamenta nescirent, et insani essent adversus antidotum quo sani esse potuissent! Vellem ut alicubi juxta essent tunc1, et me nesciente quod ibi essent, intuerentur faciem meam, et audirent voces meas, quando legi quartum psalmum, in illo tunc otio, quid de me fecerit ille psalmus. Cum invocarem, exaudivit me Deus justitiæ meæ; in tribulatione dilatasti mihi. Miserere mei, Domine, et exaudi orationem meam. Audirent, ignorante me utrum audirent, ne me propter se illa dicere putarent, quæ inter hæc verba dixerim. Quia et revera nec ea dicerem, nec sic ea dicerem, si me ab eis audiri viderique sentirem: nec, si dicerem, sic acciperent quomodo mecum et mihi coram te de familiari affectu animi mei.

9. Inhorrui timendo, ibidemque inferbui sperando et exsultando in tua misericordia, Pater. Et hæc omnia exibant per oculos meos et vocem meam, cum conversus ad nos spiritus tuus bonus ait nobis: Filii hominum, quousque graves corde? Utquid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium? Dilexeram enim vanitatem, et quæsieram mendacium. Et tu, Domine, jam magnificaveras Sanctum tuum, suscitans eum a mortuis, et collocans ad dexteram tuam (Marc. xvi, 19), unde mitteret ex alto promissionem suam, Paracletum Spiritum veritatis (Joan. xiv, 16, 17): et miserat eum jam (Act. 11, 1-4), sed ego nesciebam. Miserat eum, quia jam magnificatus erat, resurgens a mortuis, et ascendens in cælum. Ante autem Spiritus nondum erat datus, quia Jesus nondum erat clarificatus (Joan. VII, 39). Et clamabat prophetia 2: Quousque graves corde? ¡Utquid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium? et scitote quoniam Dominus magnificavit Sanctum suum. Clamat, quousque; clamat, scitote: et ego tamdiu nesciens vanitatem dilexi, et mendacium quæsivi; et ideo audivi et contremui, quoniam talibus dicitur qualem me fuisse reminiscebar. In phantasmatibus enim quæ pro veritate tenueram, vanitas erat et mendacium. Et insonui multa graviter et fortiter in dolore recordationis meæ. Quæ utinam audissent qui adhuc usque diligunt vanitatem, et quærunt mendacium. Forte conturbarentur, et evomuissent illud; et exaudires eos, cum clamarent ad te : quoniam vera morte carnis mortuus est pro nobis, qui te interpellat pro nobis.

10. Legebam: Irascimini, et nolite peccare. Et quomodo movebar, Deus meus, qui jam didiceram irasci mihi de præteritis, ut de cætero non peccarem? Et merito irasci, quia non alia natura gentis tenebrarum de me peccabat, sicut dicunt qui sibi non irascuntur, et thesaurizant sibi iram in die iræ et revelationis justi

1 Essent tunc, ignorante me utrum audirent, et me nesciente quod ibi essent, juxta Er. Lugd. Lov. Somm. et Rond. M.

2 Propheta, juxta editionem Florentinam. El clamat propheta, juxta Er. Lugd. Ven. Lov. Somm. Dub. Mart. Rond. M. 3 Bad. cum duobus Mss., phantasiis. Mendose: nam Augustinus in hujus operis libro 3, c. 6, phantasias vocat eorum quæ sunt, phantasmata vero eorum quæ omnino non sunt corporum imagines; quas ipse Manichæis olim adhærens, pro veritate amplexabatur In B., phantasmalis. Er. Lugd. Ven. Lov. Somm, Dub. Mart. Flor. Rond., phantasmatibus. M.

judicii tui (Rom. 11, 5). Nec jam bona mea foris erant, nec oculis carneis in isto sole quærebantur. Volentes enim gaudere forinsecus, facile evanescunt; et effunduntur in ea quæ videntur et temporalia sunt, et imagines eorum famelica cogitatione lambunt. Et si fatigentur inedia, et dicant: Quis ostendet nobis bona? Et dicamus, et audiant: Signatum est in nobis lumen vultus tui, Domine. Non enim lumen nos sumus quod illuminat omnem hominem (Joan. 1, 9); sed illuminamur a te, ut qui fuimus aliquando tenebræ, simus lux in te (Ephes. v, 8). O si viderent internum æternum, quod ego quia gustaveram, frendebam, quoniam non eis poteram ostendere, si afferrent ad me cor in oculis suis foris a te, et dicerent: Quis ostendet nobis bona? Ibi enim, ubi 2 mili iratus eram intus in cubili, ubi compunctus eram, ubi sacrificaveram mactans vetustatem meam, et inchoata meditatione renovationis meæ sperans in te; ibi mihi dulcescere cœperas, et dederas lætitiam in corde meo. Et exclamabam legens hæc foris, et agnoscens intus; nec volebam multiplicari terrenis bonis, devorans tempora, et devoratus temporibus 3, cum haberem in æterna simplicitate aliud frumentum, et vinum, et oleum.

11. Et clamabam in consequenti versu clamore alto cordis mei: 0 in pace! o in idipsum! o quid dixit: Obdormiam et somnum capiam! Quoniam quis resistet nobis, cum fiet sermo qui scriptus est: Absorpta est mors in victoriam? (I Cor. xv, 54.) Et tu es idipsum valde qui non mutaris; et in te requies obliviscens laborum omnium, quoniam nullus alius tecum, nec ad alia multa adipiscenda, quæ non sunt quod tu, sed tu, Domine, singulariter in spe constituisti me. Legebam, et ardebam; nec inveniebam quid facerem surdis mortuis, ex quibus fueram pestis", latrator amarus et cæcus adversus Litteras de melle cœli melleas, et de lumine tuo luminosas: et super inimicis 5 Scripturæ hujus tabescebam.

12. Quando recordabor omnia dierum illorum feriatorum? Sed nec oblitus sum nec silebo flagelli tui asperitatem, et misericordiæ tuæ mirabilem celeritatem. Dolore dentium tunc excruciabas me; et cum in tantum ingravesceret ut non valerem loqui, ascendit in cor meum admonere omnes meos qui aderant, ut deprecarentur te pro me, Deum salutis omnimodæ. Et scripsi hoc in cera, et dedi ut eis legeretur. Mox ut genua supplici affectu fiximus, fugit dolor ille. Sed quis dolor? aut quomodo fugit? Expavi, fateor, Do

1 In Edd.: O si viderent internum lumen æternum!In codice Corb.: O si viderent in te internum lumenæternum! Visum est sequi alios optimæ notæ Mss., inter quos omnes Mss. Angl.,qui cæteris omissis verbis præferunt. O sividerent internum æternum! -Quibus suffragantur 6 Mss. Florentini.M. 2 Lov. Som Ibi enim, ibi mihi; at Mss. cum Bad. Am. Er. Blas. Arn. Ibi enim ubi mihi. - Ultimæ huic lectioni accedunt 6 Mss. Florentini. M.

3 Ita Mss., quo loco Edd. habent, temporalibus. etiam editio Florentina cum sex Mss. M.

Sie

Prius, juxta tres Mss. Mart. præ istis, juxta Rond. et Mart. cum uno Mss. M.

5 Am. Er. et Lov. Et super inimicis scripturis Scripturæ hujus; at Mss. Bad. et Arn. carent voce scripturis.

6 In B., recordabar, et sic incipit cap. 12: Sed nec oblitus. M.

mine meus, Deus meus; nihil enim tale ab ineunte ætate expertus fueram. Et insinuati sunt mihi in profundo nutus tui; et gaudens in fide laudavi nomen tuum. Et ea fides me securum esse non sinebat de præteritis peccatis meis, quæ mihi per Baptismum tuum remissa nondum erant.

CAPUT V.

Ambrosium consulit quid legendum.

13. Renuntiavi, peractis vindemialibus; ut scholasticis suis Mediolanenses venditorem verborum alium providerent, quod et tibi ego servire delegissem, et illi professioni, præ difficultate spirandi ac dolore pectoris, non sufficerem. Et insinuavi per litteras antistiti tuo, viro sancto Ambrosio pristinos errores meos, et præsens votum meum, ut moneret quid potissimum mihi de Libris tuis legendum esset, quo percipiendæ tantæ gratiæ paratior aptiorque fierem. At ille jussit Isaiam prophetam ; credo, quod præ cæteris Evangelii vocationisque Gentium sit prænuntiator apertior. Verumtamen ego primam hujus lectionem non intelligens, totumque talem arbitrans, distuli repetendum exercitatior in dominico eloquio.

CAPUT VI.

Mediolani baptizatur cum Alypio et Adeodato. 14. Inde ubi tempus advenit quo me nomen dare oporteret, relicto rure, Mediolanum remeavimus. Placuit et Alypio renasci in te mecum, jam induto humilitate Sacramentis tuis congrua, et fortissimo domitori corporis, usque ad Italicum solum glaciale nudo pede obterendum insolito ausu. Adjunximus etiam nobis puerum Adeodatum ex me natum carnaliter de peccato meo. Tu bene feceras eum. Annorum erat ferme quindecim, et ingenio præveniebat multos graves et doctos viros. Munera tua tibi confiteor, Domine Deus meus, creator omnium, et multum potens reformare1 nostra deformia: nam ego in illo puero præter delictum nihil habebam. Quod enim enutriebatur a nobis in disciplina tua, tu inspiraveras nobis, nullus alius: munera tua tibi confiteor. Est liber noster qui inscribitur, de Magistro: ipse ibi mecum loquitur. Tu scis illius esse sensa omnia quæ inseruntur ibi ex persona collocutoris mei, cum esset in annis sexdecim, Multa ejus alia mirabiliora expertus sum. Horrori mihi erat illud illud ingenium ; et quis præter te talium miraculorum opifex? Cito de terra abstulisti vitam ejus; et securior eum recordor, non timens quidquam pueritiæ, nec adolescentiæ, nec omnino homini illi. Sociavimus eum coævum nobis in gratia tua, educandum in disciplina tua; et baptizati sumus, et fugit a nobis sollicitudo vitæ præteritæ. Nec satiabar illis diebus dulcedine mirabili, considerare altitudinem consilii tui super salutem generis humani. Quantum flevi in hymnis et canticis, suave sonantis Ecclesiæ tuæ vocibus commotus acriter! Voces illæ influebant auribus meis, et eliquabatur veritas in cor meum; et exæstuabat inde affectus pietatis 2, et currebant lacry

1 In Mss. pluribus et potioribus: Multum potens formare; et paulo post: Præter delictum uon habebam. 2 Lov.: El ex ea xstuabal affectus pietalis.

mæ, et bene mihi erat cum eis.

CAPUT VII.

Ecclesiastici cantus institutio Mediolani. Inventio corporum SS. Protasii et Gervasii.

15. Non longe cœperat Mediolanensis Ecclesia genus hoc consolationis et exhortationis celebrare, magno studio fratrum concinentium vocibus et cordibus. Nimirum annus erat, aut non multo amplius, cum Justina Valentiniani regis pueri mater, hominem tuum Ambrosium persequeretur, hæresis suæ causa, qua 1 fuerat seducta ah Arianis. Excubabat pia plebs in ecclesia, mori parata cum episcopo suo, servo tuo. Ibi mater mea, ancilla tua, sollicitudinis et vigiliarum primas tenens, orationibus vivebat. Nos adhuc frigidi a calore Spiritus tui, excitabamur tamen civitate attonita atque turbata. Tunc hymni et psalmi utcanerentur secundum morem orientalium partium, ne populus mororis tædio contabesceret, institutum est; et ex illo in hodiernum, retentum, multis jam ac pene omnibus gregibus tuis, et per cætera orbis imitantibus 2.

16. Tunc memorato antistiti tuo per visum aperuisti, quo loco laterent martyrum corpora Protasii et Gervasii, quæ per tot annos incorrupta in thesauro secreti tui recondideras, unde opportune promeres ad coercendam rabiem femineam, sed regiam. Cum enim propalata et effossa digno cum honore transferrentur ad Ambrosianam basilicam, non solum quos immundi vexabant spiritus, confessis eisdem dæmonibus sanabantur, verum etiam quidam plures annos cæcus civis civitatique notissimus, cum populi tumultuantis lætitiæ 3 causam quæsisset atque audisset, exsilivit, eoque se ut duceret, suum ducem rogavit. Quo perductus, impetravit admitti, ut sudario tangeret feretrum pretiosæ in conspectu tuo mortis sanctorum tuorum (Psal. cxv, 15). Quod ubi fecit, atque admovit oculis, confestim aperti sunt. Inde fama discurrens, inde laudes tuæ ferventes, lucentes, inde illius inimicæ animus etsi ad credendi sanitatem non ampliatus 5, a persequendi tamen furore compressus est. Gratias tibi, Deus meus. Unde et quo duxisti recordationem meam, ut hæc etiam confiterer tibi, quæ magna oblitus præterieram? Et tamen tunc cum ita fragraret odor unguentorum tuorum non currebamus post te (Cantic. 1, 3), et ideo plus flebam inter cantica hymnorum tuorum, olim suspirans tibi, et tandem respirans, quantum patet aura in domo fenea.

[blocks in formation]

nostro municipio. Qui cum agens in rebus militaret, prior nobis ad te conversus est et baptizatus, et relicta militia sæculi, accinctus in tua. Simul eramus, simul habitaturi placito sancto. Quærebamus quisnam locus nos utilius haberet servientes tibi: pariter remeabamus in Africam. Et cum apud Ostia Tiberina essemus, mater defuncta est. Multa prætereo, quia multum festino. Accipe confessiones meas et gratiarum actiones, Deus meus, de rebus innumerabilibus etiam in silentio. Sed non præteribo quidquid mihi anima parturit de illa famula tua, quæ me parturivit; et carne, ut in banc temporalem; et corde, ut in æternam lucem nascerer 2. Non ejus, sed tua dicam dona in ea; neque enim seipsam fecerat, aut educaverat seipsam. Tu creasti eam, nec pater nec mater sciebat qualis ex eis fieret. Et erudivit eam in timore tuo virga Christi tui, regimen unici Filii tui in domo fideli, bono membro Ecclesiæ tuæ. Nec tantam erga suam diciplinam diligentiam matris prædicabat, quantam famulæ cujusdam decrepitæ, quæ patrem ejus infantem portaverat, sicut dorso grandiuscularum puellarum parvuli portari solent. Cujus rei gratia, et propter senectam ac mores optimos, in domo christiana satis a dominis honorabatur. Unde etiam curam dominicarum filiarum commissam sibi diligenter gerebat, et erat in eis coercendis, cum opus esset, sancta severitate vehemens, atque in docendis sobria prudentia. Nam eas, præter illas horas quibus ad mensam parentum moderatissime alebantur, etiamsi exardescerent siti, nec aquam bibere sinebat, præcavens consuetudinem malam, et addens verbum sanum: Modo aquam bibitis, quia in potestate vinum non habetis; cum autem ad maritos veneritis, factæ dominæ apothecarum et cellariorum, aqua sordebit, sed mos potandi prævalebit. Hac ratione præcipiendi et auctoritate imperandi frenabat aviditatem tenerioris ætatis, et ipsam puellarum sitim formabat ad honestum modum, ut jam nec liberet quod non deceret.

18. Et surrepserat tamen, sicut mihi filio famula tua narrabat, surrepserat ei vinolentia. Nam cum de more, tanquam puella sobria, juberetur a parentibus de cuppa vinum depromere, submisso poculo qua desuper patet, priusquam in lagunculam funderet merum, primoribus labris sorbebat exiguum, quia non poterat amplius, sensu recusante. Non enim ulla temulenta cupidine faciebat hoc, sed quibusdam superfluentibus ætatis excessibus, qui ludicris motibus ebulliunt, et in puerilibus animis majorum pondere premi solent. Itaque ad illud modicum quotidiana modica addendo; quoniam qui modica spernit, paulatim decidit (Eccli. XIX, 1); in eam consuetudinem lapsa erat, ut prope jam plenos mero caliculos inhianter hauriret. Ubi tunc sagax anus, et vehemens illa prohibitio? Numquid valebat aliquid adversus latentem morbum, nisi tua medicina, Domine, vigilaret super nos?

1 Sic habent Mss, et Arn.; at Bad. Am. Er. Lov., habitabamus. Dein, in placilo, juxta Somm. et Rond. M.

2 Sic legendum cum Mss. [Renascerer]. Rond. ex 8 Mss., nascerer. M.

3 Lyrensis codex, lemulentiæ.

Absente patre et matre et nutritoribus, tu præsens, qui creasti, qui vocas, qui etiam per præpositos homines boni aliquid agis ad animarum salutem, quid tunc egisti. Deus meus? unde curasti? unde sanasti? Nonne protulisti durum et acutum ex altera anima convicium, tanquam medicinale ferrum ex occultis provisionibus tuis, et uno ictu putredinem illam præcidisti? Ancilla enim cum qua solebat accedere ad cuppam, litigans cum domina minore, ut fit, sola cum sola, objecit hoc crimen, amarissima insultatione vocans meribibulam. Quo illa stimulo percussa, respexit fœditatem suam, confestimque damnavit atque exuit. Sicut amici adulantes pervertunt, sic inimici litigantes plerumque corrigunt. Nec tu quod per eos agis, sed quod ipsi voluerunt, retribuis eis. Illa enim irata exagitare appetivit minorem dominam, non sanare: et ideo clanculo, aut quia ita eas invenerat locus et tempus litis; aut ne forte et ipsa periclitaretur quod tam sero prodidisset. At tu, Domine, rector cœlitum et terrenorum, ad usus tuos contorquens profunda torrentis, fluxum sæculorum ordinans turbulentum, etiam de alterius animæ insania sanasti alteram; ne quisquam cum hoc advertit, potentia suæ tribuat, si verbo ejus alius corrigatur, quem vult corrigi.

CAPUT IX.

Laudabiles matris suæ mores prosequitur.

19. Educata itaque pudice ac sobrie, potiusque a te subdita parentibus, quam a parentibus tibi, ubi plenis annis nubilis facta est, tradita viro servivit veluti domino; et sategit eum lucrari tibi, loquens te illi moribus suis, quibus eam pulchram faciebas, et reverenter amabilem atque mirabilem viro. Ita autem toleravit cubilis injurias, ut nullam de hac re cum marito haberet unquam simultatem. Exspectabat enim misericordiam tuam super eum, ut in te credens castificaretur. Erat vero ille præterea, sicut benevolentia præcipuus, ita ira fervidus. Sed noverat hæc non resistere irato viro, non tantum facto, sed ne verbo quidem. Jam vero refracto et quieto, cum opportunum videret, rationem facti sui reddebat, si forte ille inconsideratius commotus fuerat. Denique, cum matronæ multæ quarum viri mansuetiores erant, plagarum vestigia, etiam dehonestata facie gererent, inter amica colloquia illæ arguebant maritorum vitam, hæc earum linguam, veluti per jocum graviter admonens, ex quo illas tabulas quæ matrimoniales vocantur, recitari audissent, tanquam instrumenta quibus ancillæ facta essent, deputare debuisse; proinde memores conditionis, superbire adversus dominos non oportere. Cumque mirarentur illæ scientes quam ferocem conjugem sustineret, nunquam fuisse auditum, aut aliquo indicio claruisse, quod Patricius ceciderit uxorem, aut quod a se invicem vel unum diem domestica lite dissenserint, et causam familiariter quærerent; docebat illa institutum suum, quod supra memoravi 1 Anton. Arnald. suspicatur legendum esse, per perversos; vel, per præposteros homines.

2 In Mss. Benigniano, cali tui. 3 Potiores Mss., ordinate.

« PoprzedniaDalej »