Obrazy na stronie
PDF
ePub

CAPUT XII.

Omnia bona, quæcumque sunt.

18. Et manifestatum est mihi quoniam bora sunt quæ corrumpuntur, quæ neque si summa bona essent, neque nisi bona essent, corrumpi possent: quia si summa bona essent, incorruptibilia essent; si autem nulla bona essent, quod in eis corrumperetur non esset. Nocet enim corruptio, et nisi bonum minueret, non noceret. Aut igitur nihil nocet corruptio, quod fieri non potest: aut, quod certissimum est, omnia quæ corrumpuntur, privantur bono. Si autem omni bono privabuntur, omnino non erunt. Si enim erunt, et corrumpi jam non poterunt, meliora erunt, quia incorruptibiliter permanebunt. Et quid monstruosius quam ea dicere omni bono amisso facta meliora? Ergo si omni bono privabuntur, omnino nulla erunt : ergo quamdiu sunt, bona sunt: ergo quæcumque sunt bona sunt. Malumque illud quod quærebam unde esset, non est substantia; quia si substantia esset, bonum esset. Aut enim esset incorruptibilis substantia, magnum utique bonum: aut substantia corruptibilis esşet, quæ nisi bona esset, corrumpi non posset. Itaque vidi et manifestatum est mihi quia omnia bona tu fecisti, et prorsus nullæ substantiæ sunt quas tu non fecisti. Et quoniam non æqualia omnia fecisti, ideo sunt omnia; quia singula bona sunt, et simul omnia valde bona: quoniam fecit Deus noster omnia bona valde (Gen. 1; et Eccli. XXXIX, 21).

CAPUT XIII.

Omnia condita laudant Deum.

19. Et tibi omnino non est malum, non solum tibi, sed nec universæ creaturæ tuæ ; quia extra 1 non est aliquid quod irrumpat, et corrumpat ordinem quem posuisti ei. In partibus autem ejus quædam, quibusdam quia non conveniunt, mala putantur: et eadem ipsa conveniunt aliis, et bona sunt, et in semetipsis bona sunt. Et omnia hæc quæ sibimet invicem non conveniunt, conveniunt inferiori parti rerum, quam terram dicimus, habentem cœlum suum nubilosum atque ventosum congruum sibi. Et absit jam ut dicerem Non essent ista : quia etsi sola ista cernerem, desiderarem quidem meliora, sed jam etiam de solis istis laudare te deberem: quoniam landandum te ostendunt de terra dracones et omnes abyssi, ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis, quæ faciunt verbum tuum: montes et omnes colles, ligna fructi fera et omnes cedri; bestiæ et omnia pecora, reptilia et volatilia pennata; reges terræ et omnes populi, principes et omnes judices terræ ; juvenes et virgines. seniores cum junioribus, laudant nomen tuum. Cum vero etiam de cœlis te laudent, laudent te, Deus noster, in excelsis omnes Angeli tui, omnes virtutes tuæ, sol et luna, omnes stellæ et lumen, cœli cœlorum et

1 Legebatur in Lov.et antiquioribus editionibus,quia extra te non est aliquid. At Arn. expunxit te, quæ vox abest a Mss. et abesse debet, cum sensus sit, nihil esse extra universam creaturam, quod ad perturbandum ordinem a Deo constitutum irrumpat.

2 Sic Mss. cum Arn. ubi Somm. habet, ut dicerem non esse 'nisi ista: cæteri porro Edd., ut dicerem non esse ista.

aquæ quæ super cœlos sunt, laudent nomen tuum (Psal. CXLVI, 1-12): non jam desiderabam meliora, quia omnia cogitabam; et meliora quidem superiora quam inferiora, sed meliora omnia quam sola superio. ra, judicio saniore pendebam.

CAPUT XIV.

Sanæ mentis hominis nihil displicet inter creaturas Dei. 20. Non est sanitas eis quibus displicet aliquid creaturæ tuæ; sicut mihi non erat, cum displicerent multa quæ fecisti. Et quia non audebat anima mea ut ei displiceret Deus meus, nolebat esse tuum quidquid ei displicebat. Et inde ierat in opinionem duarum substantiarum, et non requiescebat, et aliena loquebatur. Et inde rediens fecerat sibi Deum per infinita spatia locorum omnium, et eum putaverat esse te; et eum collocaverat in corde suo, et facta erat rursus templum idoli sui abominandum tibi. Sed posteaquam fovisti caput nescientis, et clausisti oculos meos ne viderent vanitatem, cessavi de me paululum, et consopita est insania mea: et evigilavi in te, et vidi te infinitum aliter; et visus iste non a carne trahebatur. CAPUT XV.

Quomodo veritas et falsitas in creaturis. 21. Et respexi alia, et vidi tibi debere quia sunt, et in te cuncta finita: sed aliter, non quasi in loco, sed quia tu es omnitenens manu veritate; et omnia vera sunt, in quantum sunt: nec quidquam est falsitas nisi cum putatur esse quod non est. Et vidi quia non solum locis sua quæque suis conveniunt, sed etiam temporibus: et quia tu, qui solus æternus es, non post innumerabilia spatia temporum cœpisti operari; quia omnia spatia temporum, et quæ præterierunt et quæ præteribunt, nec abirent nec venirent, nisi te operante et manente.

CAPUT XVI.

Omnia bona, licet quibusdam non apta. 22. Et sensi, et expertus sum non esse mirum, quod palato non sano pœna est panis, qui sano suavis est; et oculis ægris odiosa lux, quæ puris amabilis. Et justitia tua displicet iniquis; nedum vipera et vermiculus, quæ bona creasti, apta inferioribus creaturæ tuæ partibus; quibus et ipsi iniqui apti sunt, quanto dissimiliores sunt tibi: apti autem superioribus, quanto similiores fiunt tibi. Et quæsivi quid esset iniquitas, et non inveni substantiam: sed a summa substantia, te Deo, detortæ in infima voluntatis perversitatem, projicientis intima sua (Eccli. x, 10), et tumescentis foras.

CAPUT XVII.

Quæ retardent a cognitione divinorum. 23. Et mirabar quod jam te amabam, non pro te phantasma. Et non stabam frui Deo meo, sed rapiebar ad te decore tuo; moxque deripiebar abs te pondere meo, et ruebam in ista cum gemitu: et pondus hoc, consuetudo carnalis. Sed mecum erat memoria

1 Sic Bad. Am, et Er. sicque Mss. Angl. et plures e nostris Mss. At Arn. et Mss. aliquot, detorta in infimam. Supple, substantiam. Lov. detortam in infimam [detortæ in infimam voluntatis perversitatem].

2 Am. et Er. cum Mss. quatuor habent, el non instabam.

tui, neque ullo modo dubitabam esse cui cohærerem, sed nondum esse me qui cohærerem: quoniam corpus quod corrumpitur, aggravat animam; et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. ix, 15). Eramque certissimus quod invisibilia tua, a constitutione mundi, per ea quæ facta sunt, intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque virtus et divinitas tua (Rom. 1, 20). Quærens enim unde approbarem pulchritudinem corporum, sive cœlestium, sive terrestrium; et quid mihi præsto esset integre de mutabilibus judicanti et dicenti: Hoc ita esse debet, illud non ita: hoc ergo quærens unde judicarem, cum ita judicarem, inveneram incommutabilem et veram veritatis æternitatem, supra mentem meam commutabilem. Atque ita gradatim a corporibus ad sentientem per corpus animam; atque inde ad ejus interiorem vim, cui sensus corporis exteriora annuntiaret; et quousque possunt bestia: atque inde rursus ad ratiocinantem potentiam ad quam refertur judicandum quod sumitur a sensibus corporis. Quæ se quoque in me comperiens mutabilem, erexit se ad intelligentiam suam; et abduxit cogitationem a consuetudine, subtrahens se contradicentibus turbis phantasmatum, ut inveniret quo lumine aspergeretur, cum sine ulla dubitatione clamaret incommutabile præferendum esse mutabili; unde nosset ipsum incommutabile, quod nisi aliquo modo nosset, nullo modo illud mutabili certo præponeret. Et pervenit ad id quod est, in ictu trepidantis aspectus. Tunc vero invisibilia tua, per ea quæ facta sunt, intellecta conspexi; sed aciem figere non evalui 2: et repercussa infirmitate redditus solitis, non mecum ferebam nisi amantem memoriam, et quasi olfacta desiderantem quæ comedere nondum possem.

CAPUT XVIII.

Solus Christus via ad salutem.

24. Et quærebam viam comparandi roboris quod esset idoneum ad fruendum te; nec inveniebam, donec amplecterer mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Jesum (I Tim. 11, 5), qui est super omnia Deus benedictus in sæcula (Rom. ix, 5), vocantem et dicentem: Ego sum via, veritas, et vita (Joan. XIV, 6); et cibum, cui capiendo invalidus eram, miscentem carni; quoniam Verbum caro factum est, ut infantiæ nostræ lactesceret sapientia tua, per quam creasti omnia. Non enim tenebam Dominum meumn Jesum, humilis humilem; nec cujus rei magistra esset ejus infirmitas noveram. Verbum enim tuum æterna veritas, superioribus creaturæ tuæ partibus supereminens, subditos erigit ad seipsam : in inferioribus autem ædificavit sibi humilem domum de limo nostro, per quam subdendos deprimeret a seipsis, et ad se trajiceret, sanans tumorem, et nutriens amorem; ne fiducia sui progrederentur longius, sed potius infirmarentur videntes ante pedes suos infirmam divinitatem ex participatione tunica pelliceæ nostræ, et

1 Egregium huncce locum reparant codices Mss. Nam in vulgatis corrupte legebatur, et perveniret.

Valui, juxta Er. Lugd. Ven. Lov. Mart. Flor. M.
PATROL. XXXII.

lassi prosternerentur in eam, illa autem surgens levaret eos.

CAPUT XIX.

Quid senserit de Christi incarnatione.

23. Ego vero aliud putabam, tantumque sentiebam de Domino Christo meo, quantum de excellentis sapientiæ viro, cui nullus posset æquari; præsertim quia mirabiliter natus ex virgine, ad exemplum contemnendorum temporalium pro adipiscenda immortalitate, divina pro nobis cura tantam auctoritatem magisterii meruisse videbatur. Quid autem sacramenti haberet Verbum caro factum (Joan. 1, 14), ne suspicari quidem poteram. Tantum cognoveram ex iis quæ de illo scripta traderentur, quia manducavit et bibit, dormivit, ambulavit, exhilaratus est, contristatus est, sermocinatus est; non hæsisse carnem illam Verbo tuo, nisi cum anima et mente humana. Novit hoc omnis qui novit incommutabilitatem Verbi tui, quam ego jam noveram, quantum poteram; nec omnino quidquam inde dubitabam. Etenim nunc movere membra corporis per voluntatem, nunc non movere : nunc aliquo affectu affici, nunc non affici; nunc proferre per signa sapientes sententias, nunc esse in silentio propria sunt mutabilitatis animæ et mentis. Quæ si falsa de illo scripta essent, etiam omnia periclitarentur mendacio, neque in illis Litteris ulla fidei salus generi humano remaneret. Quia itaque vera scripta sunt, totum hominem in Christo agnoscebam; non corpus tantum hominis, aut cum corpore sine mente animum sed ipsum hominem: non persona Veritatis, sed magna quadam naturæ humanæ excellentia, et perfectiore participatione sapientiæ præferre cæteris arbitrabar. Alypius autem Deum carne indutum ita putabat credi a Catholicis, ut præter Deum et carnem, non esset in Christo anima; mentemque hominis non existimabat in eo prædicari. Et quoniam bene persuasum tenebat, ea quæ de illo memoriæ mandata sunt, sine vitali et rationali creatura non fieri, ad ipsam christianam fidem pigrius movebatur. Sed postea hæreticorum Apollinaristarum hunc errorem esse cognoscens, catholicæ fidei collætatus et contemperatus est. Ego autem aliquanto posterius didicisse me fateor, in eo quod Verbum caro factum est, quomodo catholica veritas a Photini falsitate dirimatur. Improbatio quippe hæreticorum facit eminere quid Ecclesia tua sentiat, et quid habeat sana doctrina. Oportuit enim et hæreses esse, ut probati manifesti fierent inter infirmos (I Cor. x1, 19).

CAPUT XX.

Ex Platonicis libris peritior, sed inflatior evaserat. 26. Sed tunc lectis Platonicorum illis libris, posteaquam inde admonitus quærere incorpoream veritatem, invisibilia tua, per ea quæ facta sunt, intellecta conspexi; et repulsus sensi quid per tenebras animæ meæ contemplari non sinerer, certus esse te, et infinitum esse, nec tamen per locos finitos infinitosve diffundi; et vere te esse qui semper idem ipse esses, ex nulla parte nulloque motu aliter aut aliter; cætera Animam, juxta Er. Lugd. Ven. Rond. M.

(Vingt-quatre.)

vero ex te esse omnia, hoc solo firmissimo documento, quia sunt certus quidem in istis eram, nimis tamen infirmus ad fruendum te. Garriebam plane quasi peritus, et nisi in Christo Salvatore nostro viam tuam quærerem, non peritus, sed periturus essem. Jam enim cœperam velle videri sapiens, plenus pœna mea: et non flebam, insuper et inflabor scientia. Ubi enim erat illa ædificans charitas a fundamento humilitatis, quod est Christus Jesus? Aut quando illi libri docerent me eam? Iu quos me propterea, priusquam Scripturas tuas considerarem, credo voluisti incurrere, ut imprimeretur memoriæ meæ quomodo ex eis affectus essem: et cum postea in libris tuis mansuefactus essem, et curantibus digitis tuis contrectarentur vulnera mea; discernerem atque distinguerem quid interesset inter præsumptionem et confessionem; inter videntes quo eundum sit nec videntes qua, et viam ducentem ad beatificam patriam, non tantum cernendam, sed et habitandam. Nam si primo sanctis tuis Litteris informatus essem, et in earum familiaritate obdulcuisses mihi, et postea in illa volumina incidissem: fortasse aut abripuissent me a solidamento pietatis, aut si in affectu quem salubrem imbiberam perstitissem, putarem etiam ex illis libris eum posse concipi, si eos solos quisquam didicisset.

CAPUT XXI.

Quid in sacris Libris invenerit, non inventum in
Platonicis.

27. Itaque avidissime arripui venerabilem stilum. Spiritus tui, et præ cæteris apostolum Paulum; et perierunt illæ quæstiones in quibus mihi aliquando visus est adversari sibi, et non congruere testimoniis Legis et Prophetarum textus sermonis ejus. Et apparuit mihi una facies eloquiorum castorum, et exultare cum tremore didici. Et cœpi1, et inveni quidquid illac verum legeram, hac cum commendatione gratiæ tuæ dici; ut qui videt, non sic glorietur quasi non acceperit, non solum id quod videt, sed etiam ut videat (quid enim habet quod non accepit? [I Cor. iv,7]): et ut te, qui es semper idem, non solum admoneatur ut videat, sed etiam sanetur ut teneat: et qui de lon1 Cepi, juxta Dub. Mart. Rond. M.

ginquo videre non potest, viam tamen ambulet qua veniat, et videat, et teneat; quia etsi condelectetur homo legi Dei secundum interiorem hominem, quid faciet de alia lege in membris suis, repugnante legi mentis suæ, et se captivum ducente in lege peccati, quæ est in membris ejus? Quoniam justus es, Domine; nos autem peccavimus, inique fecimus, inique gessimus, et gravata est super nos manus tua, et juste traditi sumus (Dan. 1, 27-32) antiquo peccatori præposito mortis; quia persuasit voluntati nostræ similitudinem voluntatis suæ, qua in veritate tua non stetit (Joan. VIII, 44). Quid faciet miser homo? Quis eum liberabit de corpore mortis hujus, nisi gratia tua per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. vii, 23-25), quem genuisti coæternum, et creasti in principio viarum tuarum (Prov. vii, 22), in quo princeps hujus mundi non invenit quidquam morte dignum (Joan. XIV, 30), et occidit eum; et evacuatum est chirographum quod erat contrarium nobis (Coloss. II, 14)? Hoc illæ litteræ non habent. Non habent illæ paginæ vultum pietatis hujus, lacrymas confessionis, sacrificium tuum, spiritum contribulatum, cor contritum et humiliatum (Psal. L, 19), populi salutem, sponsam civitatem (Apoc. XXI, 2), arrham Spiritus sancti (II Cor. v, 5), poculum pretii nostri. Nemo ibi cantat: Nonne Deo subdita erit anima mea? Ab ipso enim salutare meum. Etenim ipse Deus meus et salutaris meus; susceptor meus, non movebor amplius (Psal. LXI, 2, 3). Nemo ibi audit vocantem: Venite ad me, qui laboratis. Dedignantur ab eo discere quoniam mitis est et humilis corde. Abscondisti enim hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Matth. x1, 28, 29, 25). Et aliud est de silvestri cacumine videre patriam pacis, et iter ad eam non invenire, et frustra conari per invia, circum obsidentibus et insidiantibus fugitivis desertoribus, cum principe suo leone et dracone et aliud tenere viam illuc ducentem, curia 1 cœlestis Imperatoris munitam, ubi non latrocinantur qui cœlestem militiam deseruerunt; vitant enim eam sicut supplicium. Hæc mihi inviscerabantur miris modis, cum minimum Apostolorum tuorum legerem, et consideraveram opera tua, et expaveram.

1 In Edd., cura; at in Mss. Benign. longe melius, curia calestis Imperatoris.

LIBER OCTAVUS.

Vitæ ipsius partem attingit celeberrimam, annum ætatis trigesimum secundum, quo nempe cum Simplicianum consuluisset, ab eoque didicisset Victorini conversionem, cum Antonii Ægyptii monachi vitam ex Pontitiani relatione cognovis set, post vehementem luctam carnem inter et animum, codicem Apostoli cœlesti admonitus oraculo inspexit; moxque ex illius lectione ad meliorem frugem toto animo immutatus fuit pleneque ad Deum conversus.

CAPUT PRIMUM.

Studio vitæ melius instituendæ ad Simplicianum ire statuit.

1. Deus meus, recorder in gratiarum actione tibi, et confitear misericordias tuas super me. Perfundantur ossa mea dilectione tua, et dicant: Domine, quis 1 Bad. Am. Er. cum codice Alb., delectatione tua.

similis tibi? (Psal. xxxiv, 10.) Dirupisti vincula mea, sacrificem tibi sacrificium laudis (Psal. cxv, 17). Quomodo dirupisti ea, narrabo; et dicent omnes qui adorant te, cum audient hæc : Benedictus Dominus in cœlo et in terra; magnum et mirabile nomen ejus. Inhuserant præcordiis meis verba tua, et undique circumvallabar abs te. De vita tua æterna certus eram : quamvis

eam in ænignate et quasi per speculum videram (I Cor. XIII, 12); dubitatio tamen omnis de incorruptibili substantia, quod ab illa esset omnis substantia, ablata mihi erat nec certior de te, sed stabilior in te esse cupiebam. De mea vero temporali vita nutabant omnia, et mundandum erat cor a fermento veteri; et placebat via ipse Salvator, et ire per ejus angustias adhuc pigebat. Et immisisti in mentem meam, visumque est bonum in conspectu meo pergere ad Simplicianum qui mihi bonus apparebat servus tuus, et lucebat in eo gratia tua. Audieram etiam quod a juventute sua devotissime tibi viveret : jam vero tunc senuerat, et longa ætate in tam bono studio sectandæ viæ tuæ, multa expertus, multa edoctus mihi videbatur; et vere sic erat. Unde mihi ut proferret volebam, conferenti secum æstus meos, quis esset aptus modus sic affecto, ut ego eram, ad ambulandum in via tua.

:

2. Videbam enim plenam Ecclesiam; et alius sic ibat, alius autem sic. Mihi autem displicebat quod agebam in sæculo, et oneri mihi erat valde, non jam inflammantibus cupiditatibus, ut solebant, spe honoris et pecuniæ ad tolerandam illam servitutem tam gravem. Jam enim me illa non delectabant præ dulcedine tua et decore domus tuæ quam dilexi (Psal. xxv, 8); sed adhuc tenaciter colligabar ex femina: nec me prohibebat Apostolus conjugari, quamvis exhortaretur ad melius, maxime volens omnes homines sic esse ut ipse erat (I Cor. vII). Sed ego infirmior eligebam molliorem locum et propter hoc unum volvebar in cæteris languidus, et tabescens curis marcidis, quod et in aliis rebus quas nolebam pati, congruere cogebar vitæ conjugali, cui deditus obstringebar. Audieram ex ore Veritatis, esse spadones qui seipsos absciderunt propter regnum cœlorum; sed, Qui potest, inquit, capere, capiat (Matth. XIX, 12). Vani sunt certe omnes homines quibus non inest Dei scientia; nec de iis quæ videntur bona, potuerunt invenire eum qui est (Sap. xì, 4.) At ego jam non eram in illa vanitate: transcenderam eam; et contestante universa creatura tua, inveneram te creatorem nostrum, et Verbum tuum apud te Deum, tecumque cum Spiritu sancto unum Deum, per quod creasti omnia. Est et aliud genus impiorum, qui cognoscentes Deum non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt. In hoc quoque incideram; et dextera tua suscepit me (Psal. xvII, 36), et inde ablatum posuisti ubi convalescerem, quia dixisti homini: Ecce pietus est sapientia (Job. xxvIII, 28); et, Noli velle videri sapiens (Prov. III, 7), quoniam dicentes se esse sapientes stulti facti sunt (Rom. 1, 21, 22). Et inveneram jam bonam margaritam; et venditis omnibus quæ haberem, emenda erat, et dubitabam (Matth. x1, 46). CAPUT II.

2

De Victorino rhetore ad fidem converso.

3. Perrexi ergo ad Simplicianum, patrem in accipienda gratia tua tunc episcopi Ambrosii, et quem vere ut patrem diligebat. Narravi ei circuitus erroris mei.

1 Quo, juxta Mart. cum tribus Mss. M.

2 Omitti poterant isthæc verba, cum Spiritu sancto, quæ absunt a pluribus et potioribus manuscriptis.

Ubi autem commemoravi legisse me quosdam libros Platonicorum, quos Victorinus quondam rhetor urbis. Romæ, quem christianum defunctum esse audieram, in latinam linguam transtulisset; gratulatus est mihi quod non in aliorum philosophorum scripta incidissem, plena fallaciarum et deceptionum secundum elementa hujus mundi (Colos. 11, 8): in istis autem, omnibus modis insinuari Deum et ejus Verbum. Deinde, ut me exhortaretur ad humilitatem Christi, sapientibus absconditam et revelatam parvulis (Matth. x1, 25), Victorinum ipsum recordatus est, quem, Romæ cum esset, familiarissime noverat : deque illo mihi narravit quod non silebó. Habet enim magnam laudem gratiæ tuæ confitendam tibi, quemadmodum ille doctissimus senex, et omnium liberalium doctrinarum peritissimus, quippe philosophorum tam multa legerat, et dijudicaverat, et dilucidaverat ; doctor tot nobilium senatorum, qui etiam ob insigne præclari magisterii, quod cives hujus mundi eximium putant, statuam in Romano foro meruerat et acceperat; usque ad illam ætatem venerator idolorum, sacrorumque sacrilegorum particeps, quibus tunc tota fere Romana nobilitas inflata inspirabat populo jam et omnigenum deum monstra 2, et Anubem latratorem, quæ aliquando contra Neptunum et Venerem, contraque Minervam tela tenuerant (Eneid., lib. 8, 678-700), et a se victis jam Roma supplicabat ; quæ iste senex Victorinus tot annos ore terricrepo defensitaverat non erubuerit esse puer Christi tui, et infans fontis tui, subjecto collo ad humilitatis jugum, et edomita fronte ad crucis opprobrium.

4. O Domine, Domine, qui inclinasti cœlos, et descendisti; tetigisti montes, et fumigaverunt (Psalm. CXLIII, 5): quibus modis te insinuasti illi pectori? Legebat, sicut ait Simplicianus, sanctam Scripturam, omnesque christianas litteras investigabat studiosissime et perscrutabatur; et dicebat Simpliciano non palam, sed secretius et familiarius: Noveris me jam esse christianum. Et respondebat ille : Non credam, nec deputabo te inter Christianos, nisi in ecclesia Christi te videro. Ille autem irridebat dicens: Ergo parietes faciunt Christianos? Et hoc sæpe dicebat, jam se esse christianum; et Simplicianus illud sæpe respondebat, et sæpe ab illo parietum irrisio repetebatur. Amicos enim suos reverebatur offendere superbos dæmonicolas, quorum ex culmine Babylonicæ dignitatis, quasi ex cedris Libani quas nondum contriverat Dominus (Psal. xxvIII, 5); graviter ruituras in se inimicitias arbitrabatur. Sed posteaquam legendo et inhiando hausit firmitatem,timuitque negari a Christo coram Angelis sanctis, si eum timeret coram

1 Mss. non addunt et dilucidaverat.

2 Mirum quantum hic varient Codices. Ex vetustioribus et castigatioribus Fossat. Benign. Corb. etc. pro populo jam, habent, spirabat popilios jam. Alii quinque cum Bad. Am. Er. Som. Blas., spirabat populiusiam. Victorinus, Germanensis, etc.,spirabat populiquejam. Nonnulli,spiraba/populi etiam. Lov., spirabat populusque etiam. Hanc lectionem sequimur, licet minime nobis constet Germanam esse. Porro addidimus conjunctionem et ante omnigenum, quia in omnibus Mss. reperitur. Addunt PP. Benedictini in retractatione suppletoria: « Mss. Angl. tres. inflata inspirabat populo jam omnigenum, etc. Hæc lectio cæteris suo loco exhibitis præstantior et amplectenda. » Ergo eam amplexi sumus et in textum retulimus, ex Benedictinorum consilio. M.

hominibus confiteri (Matth. x, 33), reusque sibi magni criminis apparuit erubescendo de sacramentis humilitatis Verbi tui, et non erubescendo de sacris sacrilegis superborum dæmoniorum, quæ imitator superbus acceperat; depuduit vanitati, et erubuit veritati, subitoque et inopinatus sit Simpliciano, ut ipse narrabat: Eamus in ecclesiam; christianus volo fieri. At ille non se capiens lætitia, perrexit cum eo. Ubi autem imbutus est primis instructionum sacramentis, non multo post etiam nomen dedit, ut per Baptismum regeneraretur, mirante Roma, gaudente Ecclesia. Superbi videbant, et irascebantur; dentibus suis stridebant, et tabescebant (Psal. xc, 10): servo autem tuo nus Deus erat spes ejus, et non respiciebat in vanitates et in insanias mendaces (Psal. xxxix, 5).

Domi

5. Denique, ut ventum est ad horam profitendæ fidei, quæ verbis certis conceptis, retentisque memoriter, de loco eminentiore in conspectu populi fidelis Romæ reddi solet ab eis qui accessuri sunt ad gratiam tuam, oblatum esse dicebat Victorino a presbyteris ut secretius redderet, sicut nonnullis qui verecundia trepidaturi videbantur, offerri mos erat; illum autem maluisse salutem suam in conspectu sanctæ multitudinis profiteri. Non enim erat salus quam docebat in rhetorica, et tamen eam publice professus erat. Quanto minus ergo vereri debuit mansuetum gregem tuum pronuntians verbum tuum, qui non verebatur in verbis suis turbas insanorum? Itaque ubi ascendit ut redderet, omnes sibimet invicem, quisque ut eum noverat, instrepuerunt nomen ejus strepitu gratulationis. Quis autem ibi non eum noverat? Et sonuit presso sonitu per ora cunctorum collætantium: Victorinus, Victorinus! Cito sonuerunt exsultatione, quia videbant eum; et cito siluerunt intentione, ut audirent eum. Pronuntiavit ille fidem veracem præclara fiducia, et volebant eum omnes rapere intro in cor suum; et rapiebant amando et gaudendo: hæ ra pientium manus erant.

CAPUT III.

Quod Deus et Angeli magis gaudent in peccatorum conversione.

6. Deus bone, quid agitur in homine, ut plus gaudeat de salute desperatæ animæ, et de majore periculo liberatæ, quam si spes ei semper affuisset, aut periculum minus fuisset? Etenim tu quoque, misericors Pater, plus gaudes de uno pœnitente, quam de nonaginta novem justis, quibus non est opus pœnitentia. Et nos cum magna jucunditate audimus, cum audimus quam exsultantibus Angelis 2, pastoris humeris reportetur ovis quæ erraverat; et drachma referatur in thesauros tuos, collætantibus vicinis mulieri quæ invenit: et lacrymas excutit gaudium solemnitatis domus tuæ, cum legitur in domo tua de minore filio tuo, quoniam mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est (Luc. xv). Gaudes quippe in nobis, et in Angelis tuis sancta charitate sanctis. Nam tu semper Suo, juxta Rond. cum aliquot Mss. M.

2 In pluribus Edd. : Quam exsultantis pastoris. In Mss. : Quam exsultantibus pastoris ; præter Valinensem qui habet: Quam exsultantibus Angelis pastoris; et melius.

idem, qui ea quæ non semper nec eodem modo sunt, eodem modo semper nosti omnia.

7. Quid ergo agitur in anima, cum amplius delectatur inventis aut redditis rebus quas diligit, quam si eas semper habuisset? Contestantur enim et cætera, et plena sunt omnia testimoniis clamantibus: Ita est. Triumphat victor imperator, et non vicisset, nisi pugnavisset; et quanto majus periculum fuit in prælio, tanto est gaudium majus in triumpho. Jactat tempestas navigantes, minaturque naufragium; omnes futura morte pallescunt: tranquillatur cœlum et mare, et exsultant nimis, quoniam timuerunt nimis. Æger est charus, et vena ejus malum renuntiat; omnes qui eum salvum cupiunt, ægrotant simul animo : fit ei recte, et nondum ambulat pristinis viribus; et fit jam tale gaudium, quale non fuit cum antea salvus et fortis ambularet. Easque ipsas voluptates humanæ vitæ etiam non inopinatis et præter voluntatem irruentibus, sed institutis et voluntariis molestiis homines acquirunt. Edendi et bibendi voluptas nulla est, nisi præcedat esuriendi et sitiendi molestia. Et ebriosi quædam salsiuscula comedunt, quo fiat molestus ardor, quem dum exstinguit potatio, fit delectatio. Et institutum est ut jam pactæ sponsæ non tradantur statim, ne vilem habeat maritus datam, quam non suspiraverit sponsus dilatam.

8. Hoc in turpi et exsecranda lætitia; hoc in ea quæ concessa et licita est; hoc in ipsa sincerissima honestate amicitiæ hoc in eo qui mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est Ubique majus gaudium molestia majori præceditur. Quid est hoc, Domine Deus meus, cum tu æternum tibistu ipse sis gaudium, et quædam de te circa te semper gaudeant? Quid est quod hæc rerum pars alternat defectu et profectu, offensionibus et conciliationibus? An is est modus earum, et tantum dedisti eis, cum a summis cœlorum usque ad ima terrarum, ab initio usque in finem sæculorum, ab angelo usque ad vermiculum, a motu primo usque ad extremum, omnia genera bonorum, et omnia justa opera tua, suis quæque sedibus locares, et suis quæque temporibus ageres? Heu mihi, quam excelsus es in excelsis, et quam profundus in profundis! et nusquam recedis, et vix redimus ad te. CAPUT IV.

Quare plus lætandum sit in conversione nobilium. 9. Age, Domine, fac; excita, et revoca nos; accende, et rape; flagra, dulcesce: amemus, curramus. Nonne multi ex profundiore tartaro cæcitatis quam Victorinus redeunt ad te, et accedunt, et illuminantur recipientes lumen, quod si qui recipiunt, accipiunt a te potestatem ut filii tui fiant? (Joan. 1, 9, 12.) Sed si minus noti sunt populis, minus de illis gaudent etiam qui noverunt eos. Quando enim cum multis gaudetur, et in singulis uberius est gaudium, quia fervefaciunt se, et inflammantur ex alterutro. Deinde, quod multis noti, multis sunt auctoritati ad salutem, et multis præeunt secuturis. Ideoque multum de illis et qui eos præcesserunt lætantur, quia non de solis lætantur. Absit enim ut in tabernaculo tuo præ pauperibus ac

« PoprzedniaDalej »