Obrazy na stronie
PDF

litterarum rudimentis difficultates; sed ab illis præsertim, in quibus scribendi, legendi et numerandi præcepta traduntur, ipse valde abhorrebat; quamvis istae multo plus utilitatis afferant, quam quæ honestiores et uberiores litteræ putantur (Ibid., lib. 4, cap. 13, nn. 20, 21.) Postea tamen cum ex his difficultatibus emersisset, aliquanto propensiore stndio ad latinas litteras animum appulit, seu quod jam inde a teneris unguiculis inter arridentis nutricis blandimenta iis utcumque imbutus esset, seu quod poetarum in primis delectaretur figmentis, fabulisque, quibus nobilissimi quique Romanæ linguæ auctores libros suos sparserunt. Didonis mortem non sine lacrymis lectitabat, et hac sibi lectione interdici tulisset molestissime. Qui autem eis rebus delectabatur, licet hoc ipso miser, ob hoc tamen bonæ spei puer appellabatur (Ibid., cap. 16, n. 26). Quid enim, ait, miserius misero non miserante se ipsum, et flente Didonis mortem, quæ fiebat amando AEneam ; non flente autem mortem suam, quae fiebat non amando te, Deus lumen cordis mei ? Et tamen inde illi acclamabatur in schola præ multis coætaneis et condiscipulis. Non te amabam et formicabar abs te, et fornicanti sonabat undique, Euge, Euge. Amicitia enim mundi hujus formicatio est abs te; et Euge, Euge dicitur, ut pudeat, si non ita homo sit (Ibid., cap. 13, n. 2f ; cap. 17, n. 27).

5. Tametsi vero Græci texendarum fabularum peritissimi sint, ab iis tamen linguæ ipsius peregrinitate

longissime abalienabatur, et Homerum quoque, lepi- .

dis licet deliriis animos oblectantem, prorsus respuebat. Sævis terroribus ac poenis urgebatur puer, ut græcas litteras condisceret: sed cum in ea re, quam quis invitus agit, parum proficiat, hisce litteris leviter imbutum se fuisse fatetur Augustinus. Hujus quoque linguæ inopia, se suosve populares Africanos legendis libris de divina Trinitate graece scriptis impares fuisse non dissimulat (De Trinit., lib. 3, n. 1). Ea tamen quantulacumque græci sermonis notitia, quam sibi comparaverat, usque adeo feliciter usus est, ut nisi ipse pro innata modestia ejus se rudem professus esset, litteris græcis apprime eruditus videri potuisset. Nam legit Epiphanii Commentarium de hæresibus, aut certe breviarium ejus, nondum latinitate donatum. Deinde aliorum Patrum græcorum libros pervolvit, e quibus testimonia non pauca deprompsit adversus hæreticos. Denique crebra græcarum vocum interpretatio, quæ passim in ejus opusculis occurrit, ac complurinm Scripturæ locorum ex collatione codicum græcorum cum latinis restitutio, documento esse possunt, Augustinum haud ita mediocriter græce scivisse.

6. Vitam illa ætate suam agnoscit justa reprehensione non caruisse, quando nimirum in vanitates ferebatur et a Deo suo ibat foras, qui magis timebat barbarismum facere, quam cavebat non facientibus invidere: ac nihilominus in ejuscemodi studiis laudabatur ab iis, quibus placere, tunc erat illi honeste vivere. Non præterit silentio Wir sanctus cætera pueritiæ suæ errata: verum nihil habet in his admodum

singulare aut a vulgatis puerorum moribus abhorrens, quod nos remoretur.

CAPUT III.

1 Madauris domum remigrat, ibique per amnum ab studiis feriatur. 2 Eae otio in luaeuriam incidit. 3 Furti sese astringit.

1. Hæc fere sunt, quæ de se ipso refert Augustinus ad annum usque decimum quintum exeuntem, hoc est, usque ad litterarias ferias, ut quidem videtur, anni trecentesimi sexagesimi noni. Tune Madauris Tagastam reversus decimum sextum ætatis annum, qui reparatæ salutis erat trecentesimus septuagesimus, in paterna domo transegit, intermisso per id tempus studiorum cursu, dum longinquioris peregrinationis sumptus pararentur. Patricius enim gloriæ filii cupidus, atque animo magis, quam divitiis pollens, eum academiæ Carthaginensi destinabat. Nemo tunc Patricium non impense laudabat, quod sumptus filio necessarios ad prosequendum dissita illa in urbe studiorum curriculum, supra quam domesticæ paterentur facultates, prolixe suppeditaret. Neque enim ullus e communicipibus, eo longe opulentioribus, ad liberorum studia promovenda tantum curæ atque operæ conferebat. Verum non perinde sollicitus erat, ut filius pro ætatis progressu in Dei timore proficeret, castitatemque coleret. Id unum spectabat, ut ille disertus evaderet, atque ad persuadendum concinnus, perfectus et politus (Confess. lib. 2, cap. 3, n. 5). Quid, quod cum illum ex prudentiæ et mansuetudinis præscripto moderata severitate coercere teneretnr, laxas in ludis et oblectamentis habenas illi permittebat, et libertate licentiaque ultra modum indulta variis eum effrenatisque cupiditatibus obsequentem sinebat in præceps abripi (Ibid., n. 8).

2. Sub hæc ille tempora, quibus ab omni schola feriatus otio diffluebat, fœdæ libidinis aculeos experiri, et quemadmodum fere adolescentes otiosi omnes, tyrannicam voluptalis pati servitutem. Quæ quidem spinæ subito excrescentes caput ejus excesserunt: nec erat medica manus quæ illas evelleret. Imo pater filium forte in balneis conspicatus pubescentem, quasi ex ejus conjugio nepotes brevi speraret, id Monnicæ gaudens indicavit. Non ita pridem catechumenus erat Patricius : at uxor ejus pietate provectior, ad hæc trepidatione ac timore sancto concussa exsilivit, verita scilicet ne rueret adolescens in flagitia. Hinc eum sevocatum admonuit cum sollicitudine ingenti, ut ab obscenis amoribus, maxime autem ab alieni tori violatione abhorreret. At hos ille monitus, certe a Deo ipsi per mulierem datos, muliebres reputabat, quibus obtemperare probrosum sibi esse duceret. Tanta cæcitate ibat in praeceps, ut inter coætaneos flagitia sua palam jactantes, et de illis eo procacius, quo magis propudiosa erant gloriantes, minoris eum dedecoris reum esse puderet : et ubi deerat, quo profligatissimos quosque adæquaret, ne quo castior et innocentior, eo abjectior et vilior haberetur, illud idem quoque se commisisse fingebat (Ibid., nn. 7, 8). Morum suorum sordes, in quibus interea jacuit, multis ipse verbis deplorat: quo quidem tempore, ut loquitur, satiari inferis exarsit (Ibid., cap. 1, n. 1). Nec de nimia tantummodo licentia sibi concessa queritur; sed etiam quod mater ex quo virum supra memorata referentem audiisset, satis esse putaverit, ipsi colendæ castitatis monita tradidisse, neque diligentiam adhibuerit, quo pestilentiosa ac in posterum periculosior libido, si resecari ad vivum non poterat, injecto legitimi conjugii freno coerceretur. Verum ea solummodo cnra fuit parentum ipsius, ut artem bene dicendi persuadendique addisceret; ac metus erat, ne filio conjugii vinculis tunc astricto, spcs omnis de illo concepta vanesceret. In ipso adolescentiæ suæ exordio, ut ipse scribit, petiit a Deo castitatem, sed futili quodam et ambiguo voto. Diaceram, ait, Da mihi castitatem et continentiam, sed noli modo. Timebam enim me me cito earaudires et cito sanares a morbo concupiscentiae, quam malebam eaepleri quam eaestingui (Confess. lib. 8, cap. 7, n. {7}.

3. Per idem tempus quo domi feriabatur otiosus, cum in consuetudinem pravorum aliquot adolescentium pariter otiosorum se dedisset, ab iis in furti societatem adductum se fuisse memorat, quod solo justitiæ fastidio ac velut exaggeratæ iniquitatis cumulo admisisse confitetur; cum in hoc furto aliud nihil quam furtum quæreret, ac vitii potius turpitudine, quam emolumento frui peroptaret. Arbor, inquit, erat prius in vicinia vineæ nostrae, pomis onusta, nec forma nec sapore illecebrosis. Ad hanc eaecutiemdam atque asportandam nequissimi adolescentuli perreaeimus nocte intempesta, quousque ludum de pestilentiæ more in areis produceramus ; et abstulimus inde onera ingentia, non ad nostras epulas, sed vel projicienda porcis, etiamsi aliquid inde comedimus, dum tamen fieret a nobis, quod eo liberet, quo non liceret (Ibid., lib. 2, cap. 4. n. 9). Coram Deo expendens, quis tandem in furto tam iniquo animi sui affectus exstitisset: Risus, ait, erat quasi titillato corde, quod fallebamus eos qui hæc a nobis fieri non putabant; et vehementer nolebant. Illud solus non facerem, non facerem omnino solus : me solum facere prorsus non liberet, nec facerem. 0 nimis inimica amicitia, seductio mentis investigabilis ; eae ludo et joco nocendi aviditas, et alieni damni appetitus; nulla lucri mei, nulla ulciscendi libidine; sed cum dicitur, Eamus, faciamus; et pudet non esse impudentem!(lbid., cap. 9, n. 17).

CAPUT IV.

1 Carthagine studens Rhetoricæ, a perditis scholasticorum moribus abhorret. 2 Ibi impuro amore capitur. 3 Modum in eo quemdam tenet. 4 Adeodatum eae concubina suscipit. 5 Adcodati mirabile ingenium, morsque immatura.

A. Comparato viatico, litterarium studium peracturus Carthaginem petiit: ubi non pecunia modo quam pater ad id paraverat, sustentatus est; sed opibus etiam Romaniani, civis Tagastensis primarii, qui eum adolescentulum pauperem ad peregrina studia pergentem, et domo, et sumptu, et quod plus est, animo excepit (Contra Acad., lib. 2, n. 3). In hac eloquentiæ

palæstra primas confestim tenuit, unde non sine fastu et elatione animi, gaudio triumphabat. Caeleris tamen scholasticis moderatius se gerebat, et ab insana eorum abhorrebat licentia, qui Eversorum nomen, infamiæ causa sibi merito impositum, velut urbanitatis insigne petulanter ostentabant (Confess. lib. 3, cap. 3, n. 6). Foeda et intemperans illorum licentia eo usque progrediebatur, ut in aliorum præceptorum scholas os ferreum procaciter inferrent, et in eas ingressi, ordinem ad profectum discipulorum a magistris institutum, furiosa quadam fronte perturbarent. Multa id genus injuriosa perpetrabant mira hebetudine et fœda rabie cæci, legibus certe vindicanda, nisi ea consuetudo patrona comprobasset (Ibid. lib. 5, cap. 8, n. 14). Inter quos, ait Augustinus, vivebam pudore impudenti, quia talis non eram : et cum eis eram, et amicitiis eorum delectabar aliquando, a quorum semper factis abhorrebam, hoc est ab eversionibus quibus proterve insectabantur ignotorum verecundiam, quam pertubarent gratis illudendo, atque inde pascendo malevolas laetitias suas (Ibid., lib. 3, cap. 3, n. 6). Inter hos ergo imbecilla tunc ætate discebat libros eloquentiæ, in qua præcellere cupiebat prava illa et infelici succensus ambitione, quæ solius gloriæ causa desudans solidiora sua gaudiainaura ventosa vanitatis humanæ collocat (Ibid., cap. 4, n. 7). Hæc enim studia eum per se ducebant ad forum, quod ille jam tum spectabat, ut ibi clarus eo majorem sibi gloriam compararet, quo melius nosset etiam oppressa veritate mendacio patrocinari. Tanta est, ait hanc in rem, cæcitas hominum de cæcitate etiam gloriantium ! (Confess. lib. 3, cap. 3, n. 6).

2. Sed quid silentio præterimus quæ prius in eodem Confessionum suarum libro probrosa de se prodidit memoriæ? Scilicet virum sanctum ad ea insuper quæ vix citra ruborem legi possint, in oculis omnium confitenda, singularis impulit animi demissio. Veni Carthaginem, inquil (quod sub exitum anni trecentesimi septuagesimi accidisse videtur). et circumstrepebat me undique sartago flagitiosorum amorum. Nondum amabam, et amare amabam, et secretuore indigentia oderam me minus indigentem. Hui etiam in amorem quo cupiebam capi : non amorem, opinamur, alterius ab ea quam unam sibi ad cubilis societatem adlegit : nam continuo prosequitur: Deus meus, misericordia mea, quanto felle mihi suavitatem illam, et quam bonus adspersisti ! quia et amatus sum et perveni occulte ad vinculum fruendi, et colligabar lætus ærumnosis neaeibus, ut cæderer virgis ferreis ardentibus zeli, et suspiciomum, et timorum, et irarum, atque riaearum (Ibid., cap. I, n. 1). Sic nempe super peccantem circumvolabat fidelis a longe misericordia Dei, et in omnibus factis ipsius malis eum flagellabat. Ausus sum, ait, etiam in celebritate solemnitatum tuarum, intra parietes ecclesiæ tuæ concupascere et agere negotium procurandi fructus mortis : unde me verberasti gravibus pænis; sed nihil ad culpam meam (Ibid., cap. 3, n. 5). Theatrica spectacula, quibus summopere deditus erat, et in quibus libidinum suarum exprimi cernebat imagines, illius mores magis ac magis labefactabant(lbid., cap.2,n.2). Multis postannis in publica concione quam Carthagine habuit, fassus est se hac potissimum in urbe mualam duxisse vitam, fuisseque aliquando ex iis quos dicit Apostolus stultos et incredulos, et ad omne opus bonum reprobos (Enarr. in Psal. 36, serm. 3, n. 19). 3. Attamen iis concupiscentiæ sordibus inquinatus, elegans atqne urbanus adolescens videri volebat, insita nimirum virtuti pulchritudine tanta, ut qui eam minime colunt, ejus speciem præ se ferre omnium maxime ambiant. Fœdus atque inhonestus, inquit, elegans et urbanus esse gestiebam abundanti vanitate (Comf. lib. 3, cap. 1, n. 1.) Erat certe ad omnem urbanitatem natura compositus, adeoque tum etiam cum eloquentiæ studebat Carthagine, turpi licet amore captus, honestatis cultor nihilominus habebatur. Cujus extat illustre testimonium Vincentii apud eamdem civitatem Rogatistarum episcopi, in iis litteris quas ad Augustinum jam pariter episcopum dedit, ubi eum laudat in hæc verba : Cum optime noverim te longe adhuc a fide christiana sepositum, et studiis olim deditum litterarum, quietis et honestatis fuisse cultorem (Inter August., Epist. 93, n. 51). Enim vero non ita pudorem exuerat adolescens, ut vago eum ac promiscuo amore passim contaminari liberet ; sed profecto in immoderata libidine quemdam modum tenuit, eo contentus, quod tum in homine nondum christianam religionem professo haud indecorum videretur : uni siquidem concubinæ adhærens, tori fidem illi non imparem conjugali servabat, Quam primo anno suæ apud Carthaginnem peregrinationis assumptam, nonnisi Mediolani passus est a se divelli, cum ad uxorem ducendam animum adjecisset. Illa vero in Africam reversa perpetuæ continentiæ voto se obstrinxit (Conf. lib. 6, cap. 15, n. 25.) Sua nihilomiuus infelicitate experiebatur Augustinus quid sit discriminis inter sacrum conjugii fœdus, quod sobolis suscipiendæ causa initur, et libidinosi amoris pactum, ubi proles etiam contra parentum votum nascitur, quamvis jam nata vel ab invitis amorem extorqueat. 4. Anno suæ in dicta urbe peregrinationis forte secundo sustulit ex ea filium, cui nomen fuit Adeodato. Nam ipsum anno trecentesimo septuagesimo secundo natum esse, decimum octavum ætatis annum agente Augustino, vel ex eo constat, quod anno trecentesimo octogesimo septimo quo ipsis Paschalibus feriis fuit sacris christianis initiatus, annorum erat ferme quindecim (Ibid., lib. 9, n. 14). 5. Augustinus nihil in eum contulisse se, præter delictum agnoscit. Verum præclariseum doliis cumulaverat Deus, et adeo præcoci ditaverat ingenio, ut decimum quartum aut decimum quintum annum agens,permultis gravibus et doctis viris jam tum antecelleret. Jam inde ab anno trecentesimo octogesimo sexto optimæ spei puer patri videbatur. Euin ad eruditailla colloquia,quæ cum amicis habere consueverat, jam tum admittebat, Cum aliquando quæreretur, quisnam Deum in se pessideret, et suam quisque super ea re sententiam protulisset; pronuntiavit Adeodatus eum esse, qui spiritum immundum non baberet. Quod pronuntiatum

PAtRoL. XXXII.

Monnica responsis aliorum omnium prætulit. Quaerenti postridie Augustino explanationem illius sententiæ, quam fortasse aliquanto sereniore et purgatiore spiritu puer dixisset: Is mihi videtur, respondit, immundum spiritum non habere, qui caste vivit Cum instaret pater quem castum vocaret, eumne qui nihil peccaret, an qui ab illicito tantum concubitu temperaret: Quomodo, inquit, castus potest esse, qui ab illicito tantum concubitu abstinens sese, cæteris peccatis non desinit inquinari ? Ille est vere castus, qui Deum attendit, et ad ipsum solum se tenet. Quod Augustino sic placuit, ut ipsissima pueri verba perscribenda censuerit (De Beata vita, nn. 12, 18). Testatur pariter, ea quæ in libro de Magistro inseruntur ex Adeodati persona, illius sensa esse omnia, quamvis tum decimum sextum solummodo annum ageret. Addit plura se in hoc puero admiratione digniora expertum, sibique horrori fuisse iliius ingenium (Conf. lib. 9, cap. 6, n. 14.) Sacramento regenerationis initiatus est una cum Augustino patre, qui filium sibi in gratia Christi coævum in societatem susceptæ a se vitæ sanctioris assumpsit, * quo eum christianæ disciplinæ præceptis magis ac magis imbueret. Monnicæ morienti apud Ostia Tiberina adfuit Adeodatus: cumque illa supremum spiritum efflavisset, repentino doloris impetu exclamavit in planctum ; sed astantium verbis statim coercitus tacuit (Ibid., cap. 12, n. 29). Remigrante in Africam patre trajecit quoque filius : hic siquidem partes suas sustinet in libro de Magistro, quem in Africa edidit Augustinus. Illum in adolescentia coelo jam maturum, terris præmature Deus abstulit. Hinc parter: Securior eum, inquit, recordor, non timens quidquam pueritiæ, nec adolescentiæ, nec omnino homini illi (Ibid., cap. 6, n. 14); quod scilicet illum suscepti Baptismatis sanctitatem numquam violasse, animo reputaret.

CAPUT V.

M Augustinus patre orbatus aditur Carthagine sumptibus matris, et ope Romaniani. 2 Lecto Ciceronis Hortensio, sapientiæ studio incenditur. 3 Scripturas sacras ob demissiorem stilum fastidit. 4 Aristotelis categorias et omnes artes liberales suopte ingenio percipit. 1. Jam inde ab anno ætatis suæ decimo septimo, qui quidem numerabatur a reparata salute trecentesimus septuagesimus primus, Augustinus patre orbatus erat : magnum adolescenti damnum, quo in apertam studiorum, atque adeo fortunarum, jacturam adductus esse videbatur. Attamen (quæ erat Monnicæ animi magnitudo) mater in filii profectus sollicite intenta illum quibus potuit modis Cathagine alere perseveravit : indeque ille maternis mercedibus emptam filii esse eloquentiam dicit (Conf. lib. 3, c. 7, n. 7). Suppeditavit tunc quoque sumptuum partem Romanianus, qui luctuosam eximii adolescentis orbitatem benevoJentia, consiliis, facultatibus sustentare solarique non destitit. Tu pater orbatum, ait Augustinus, amicitia comsolatus es, hortatione animasti, ope adjuvisti (Contra Academicos, lib. 2, n. 3). 2. Annum ætatis undevigesimum attigerat, anno

[ocr errors]

Christi trecentesimo septuagesimo tertio, cum juxta receptum discendi ordinem in Ciceronis librum pervenit, qui Hortensii nomine inscriptus, hortationem ad sapientiam continebat (Conf. lib. 3, cap. 4, n. 7 ; lib. 6, cap. I 1, n. 18; Soliloq. lib. 1, n. 17). Etsi vero in eo libro summa eloquentia cum admirabili;eruditione conjuncta esset; non eo tamen legebatur ab Augustino, ut verborum lenocinia aucuparetur, sed abjecta sermonis cura in res solummodo atque sententias animum intendebat. Ejus ergo libri lectione tanta sapientiæ desiderio flagrare cœpit, ut præ illa cupidine spes omnes mortales abjiceret, fastidiretque: surgere jam cœperat ut rediret ad Deum. Quomodo, ait, ardebam, Deus meus, quomodo ardebam revolare a terrenis ad te ? Hoc uno illius flamine defervescebat, quod Christi nomen in illa Ciceronis exhortatione non exstaret. Quoniam hoc nomen, inquit, secundum mise*ricordium tuam, Domine, hoc nomen Salvatoris mei Filii tui in ipso adhuc lacte matris, tenerum cor meum præbiberat, et alte retinebat ; et quidquid sine hoc nomine fuisset, quamvis litteratum et eaepolitum et veriducum, non me totum rapiebat (Conf. lib. 3, c. 4, n. 8). 3. Quamobrem instituit animum adjicere ad Scripturas sacras, ut quales ipsæ essent, exploraret. Sed hic illum offendit impervia illa magnis et altis spiritibus simplicitas, indigna, se judice, quæ Tullianæ dignitati compararetur. Neque vero is tum erat, qui ad eam animi modestiam, qua patet ad illas aditus demitti posset. Dedignabatur esse parvulus, et turgidus fastu sibi ipse grandis videbatur (Ibid., c. 5, n. 9). 4. Quanto majore ingenii solertia et sagacitate scientias omnes percipiebat citra ullam magistri operam, tanto proniore in arrogantiam impetu ferebatur. Annos ferme viginti natus in Aristotelis categorias incidit, quas à rhetore Carthaginensi magistro suo, aliisque qui docti habebantur, tanta verborum pompa commendari audierat, ut eas tamquam quid magnum et divinum legere peroptaret : sed has tamen cum solus legisset, adeo plene intellexit, ut postquam cum illis qui easdem a peritissimis magistris, cum voce, tum figuris in pulvere depictis expositas vix didicerant, sermonem contulisset, aliud nihil ab eis quam quod ipse suopte ingenio cognovisset, acceperit. Ex hac tamen lectione non leve dispendium passus erat, ob falsam Dei speciem quam animo imbibit. Procedente tempore legit pariter omnes artium liberalium libros, quotquot in illius manus venerunt; et quidqnid de facultate dicendi et disserendi, quidquid de geometricis rebus, quidquid de musicis et de numeris legere potuit, per seipsum, facili negotio, nuilo hominum tradente intellexit. Quapropter non sentiebat illas artes vel ab studiosis quibusqne ac ingeniosis difficillime percipi, nisi cum easdem illis conabatur exponere; atque erat ille excellentissimus in eis, qui ipsum exponentem non tardius sequeretur. Scis tu, inquit, Dominus Deus meus, quia et celeritas intelligendi, et dispiciendi acumen, donum tuum est: sed non inde sacrificabam tibi. Itaque mihi non ad usum, sed ad perniciem magis valebat (Ibid., lib. 4. cap. 16, n. 28 30).

CAPUT VI. 1 In Manichæorum hæresim delabitur. 2 Complures eae familiaribus suis in eam pellicit. 3 In auditorum gradu sese apud Manichæos continet. 4 Novem annos totos illos audit. 3 Filii sui casum deflet Monnica, et de ejus salute bene sperare divinitus jubetur.

1. Augustinum jam sapientiæ velhementer cupidum utque eam adipisceretur, quo se verteret nescientem, interceperunt Manichæi, genus hominum superbe delirans, carnale ac loquax, cætera vero speciem pietatis præ se ferens (Conf. lib. 3, c. 6, n. 10). Portentosas horum hæreticorum seu magis incredibiles delirationes, quæ satis ex sancti doctoris adversus eos lucubrationibus compertæ sunt, referre hic nihil in. terest : sed quod ad susceptum negotium attinet, quibus illi artibus adolescentem excellenti ingenio præditum pellexerint, implicuerintque sua hæresi ac societate, juvabit ipsomet narrante cognoscere. In primis vero lenocinabanturanimis multa pollicitatione docendæ veritatis, catholicam Ecclesiam eo maxime nomine criminantes, quod fidem imperaret, non doceret. Ea vel sola spe delusum se testatur Augustinus, eo quod veri inveniendi cupidus esset, et quod insito animi tumore ceu aniles fabulas computaret quæcumque ratione non constitissent. Quid enim me aliud, inquit, cogebat annos fere novem, spreta religione quæ mihi puerulo a parentibus insita erat, homines illos sequi ac diligenter audire; nisi quod nos superstitione terreri, et fidem nobis ante rationem imperari dicerent. se autem nullum premere ad fidem, nisi prius discussa et enodata veritate ? Quis non his pollicitationiUns illice. retur præsertim adolescentis animas cupidus veri, etiam nonnullorum in schola doctorum hominum disputationibus superbus et garrulus : qualem me tunc illi invenerunt, spernentem scilicet quasi aniles fabulas, et ab eis promissum, apertum et sincerum verum tenere atque haurire cupientem (De Utilitate credendi, n. 2)? Haud levior erat ad hæresim illecebra species pietatis ac decus insigne continentiæ, quod falso præ se ferebant Manichæi, in quorum ore laquei diaboli, et viscum confectum commiaetione syllabarum nominis tui et Domini Jesu Christi, et Paracleti consolatoris nostri Spiritus sancti. Haec nomina non recedebat de ore eorum, sed tenus s0m0 et strepitu linguæ; et cæterum cor inane veri. Et dicebant, Veritas et veritas : et multum eam dice— bant ipsi Augustino, et nusquam erat in eis (Confes. lib, 3, c. 6, n. 10). Nempe hæc fere insita est nostris animis opinio, virtutem veritatemque magna inter se necessitudine devinciri, neque hanc inde abesse, ubi castimoniæ virtus eluceat. Hinc Augustinus scribit duas maxime esse illecebras Manichæorum, quibus decipiuntur incauti, ut eos velint habere doctores, altera, cnm vitæ castæ ac memorabilis continentiæ imaginem præferunt; altera, cum Scripturas reprehendunt, vel quas male intelligunt, vel quas male intelligi volunt (De Moribus Eccl. cath. lib. 1, n. 2). Commovebant sane ejus animum etiam quæ adversum Christi Domini genealogiam a Matthæo et Luca de

scriptam ab hæreticis effutiebantur, e quibus cum se expedire non posset rudis adhuc et Litterarum sacrarum imperitus, in eorum sententiam facile concidebat: qua de re exstat hæc illius ad plebem sermonem habentis sincera confessio : Loquor vobis, aliquando deceptus, cum primo puer ad divinas Scripturas ante vel— lem afferre acumen discutiendi, quam pietatem quaerendi: ego ipse contra me perversis moribus claudebam januam Domini mei: cum pulsare deberem, ut aperiretur; addebam, ut clauderetur. Superbus enim audebam quaerere, quod nisi humilis non potest invenire. Haec enim me perturbaverunt, quæ modo vobis securus in nomine Domini et propono (De concordia Matthæi et Lucæ in texenda Christi genealogia), et eaepono (Serm. 51, m. 6). Scripturas quoque veteris Testamenti, et eas potissimum solebant Manichæi vituperare, ac ea vituperatione infirmos et parvulos, non invenientes quomodo illis responderent, irridere atque decipere (De Gen. contra Manichæos, lib. 1, n. 2). Præterea difficultas, quam in mali, præsertim quod agimus, origine detegenda patiebatur, eum in hanc hæresim induxit (Conf. l. 3, cap. 7, n, 12): nam mens ejus hac inquisitione defatigata, cum nulla ipsi ad eam lux affulgeret, facile adducta est, ut malo verum æternumque principium, Deo tamquam solius boni principio contrarium cum insanis illis deceptoribus affingeret. Scientiæ quippe præsidio destitutus, captiosis illorum argumentis, cum ab eo, quærerent, unde malum, non poterat obsistere. 2. Post ubi Manichæis momen dederat Augustinus, nihil illi antiquius fuit, quam ut susceptæ a se hæreseos placitis atque institutis animum affatim imbueret. Illos igitur sedulo audiit, eorum figmenta omnia curiose indagavit, iis fidem temere præbuit ; quin etiam instanter ea, quibus potuit, persuasit, et adversus alios pertinaciter animoseque defendit. Nec defuit consilio et conatui temerario successus secundus, usque adeo ut fidem catholicam miserrima ac furiosissima loquacitate vastasse se, lugens agnoscat (De Dono perseverantiæ, n. 53). Complures imperitos futilibus quæstionum argutiis exagitavit (Comf. lib. 3, cap. 12, m. 21), et amicorum plurimos decepit : præcipuum inter eos Alypium, de quo infra sæpius, et Romanianum Mæcenatum suum, iisdem erroribus involvit. Honoratum quoque, hominem nondum quidem christianum, sed veri inveniendi studio flagrantem, Manichæis, quos vehementer exsecrabatur, conciliavit tandem et adjunxit (De Utilitate credendi, n. 2). 3. Ceterum ex consuetudine et familiaritate, quam cum hæreticis illis contraxerat Augustinus, eos in aliorum opinionibus destruendis magis disertos, quam in suis astruendis firmos esse cognovit (Ibid.). Id ipsum obstitit, quominus eis penitus adhæreret: adeo ut eos caute ac timide sequeretur, seque in numero Auditorum contineret, qui gradus apud illos infimus erat, idemque prope qui Catechumenorum in Ecclesia (Contra Litt. Petil., lib. 3, n. 20). Neque enim Manichæorum presbyter fuit, ut illi postea non nemo exprobravit (Ibid.); nec Elcctus, hoc est, eorum mysteriis imitiatus (Contra Fortunatum, n. 3). Quapropter cum

latebant flagitia quorum insimulabantur Manichæi: haec enim ad Electos spectabant. Eorum solummodo interfuerat orationi, in qna nihil turpe animadverterat, nisi quod semper ad solem se converterent. Illos quoque Eucharistiam recipere audierat ; quid autem acciperent, et quando acciperent, ignorabat : quamvis omnia sectæ hujus flagitia quidam ex adversariis in eum contulerint, Catechumenos sive Auditores Manichæorum, baptisma eorum recepisse falso arbitrati. Singularem solemnitatis Paschalis cultum hauserat ab Ecclesia catholica Augustinus, quem diem festum Manichæi nulla propemodum ceiebritate, nullis vigiliis, nullo prolixiore jejunio, nullo denique festiviore apparatu colebant (Contra Epist. Manichæi, n. 9). Cujus rei causam sæpius ab eis sciscitabatur : sed cum illi sub idem tempus Manichæi sui mortem insigni pompa celebrarent, religionem et venerationem, qua sacram Pascha prosequi consueverat, in hanc ipse transfundebat. 4. Cum in Manichæis parum præsidii et firmitatis reperiret, spem et negotia mundi non dimisit; cujus amore teneri non destitit, quamdiu eos sectatus est (De Utilitate credendi, n. 2). Passim testatur se totos novem annos Manichæorum sectæ fuisse addictum. Videbimus eum infra Mediolani tantummodo ab illis discessise anno trecentesimo octogesimo quinto. Ita dicendum esset, eum in hanc hæresim incidisse anno trecentesimo septuagesimo sexto. Ipse Augustinus novem his annis, quibus Manichæos audiit, se Fausti adventum exspectasse tesiatur (Conf. lib. 5, cap. 6, n. 10): Faustus iste jam advenerat, Augustino annum aetatis undetrigesimum agente (lbid., cap. 3, m. 3), qui Christi erat trecentesimus octogesimus tertius. Hos itaque novem annos numerare άebemus ab anno ætatis illius vigesimo, Christi trecentesimo septuagesimo quarto; et de iisdem annis intelligere quod ipse scribit, se per novem annos, nimirum ab undevigesimo ætatis suæ anno ad duodetrigesimum usque (completum) fuisse seductum et alios seduxisse (Ibid., lib 4, cap. 1, n. 1). Ita videre licet, eum, cum primum Ciceronis Hortensium legit anno ætatis decimo nono aut vigesimo, in Manichæorum hæresim fuisse prolapsum. Neque vero statim ab anno vigesimo octavo aut vigesimo nono se ab illis omnino disjunxit, sed eos plurimum fastidiit ; neque sic sectatus est, nisi dum quidpiam melius ipsi occurreret (Ibid., libro 5, cap. 7, nn. 12, 13). 5. Monnicam Augustini lapsus in hæresim adeo nefariam gravissimo dolore pérculit. Aberrantem a fide filium mater non mitius deflebat, quam si supremo funere extulisset : imo tanto acerbius, quanto intelligeret vitæ mortali præstare immortalem, cujus ille spem lethali hæreseos vulnere in se peremisse videbatur: Cum pro me fleret ad te mater mea, inquit, fidelis tua, amplius quam flent matres corporea funera (Ibid., lib. 3, cap. 11, n. 19). Illius conversionem plurimis a Deo lacrymis postulavit. Precabatur, quotquot idoneos inveniebat, ut cum filio sermonem conferrefit ad errores illius refellendos, utque eum veriiatis doctrina imbuentes a falsitate revocarent. Sed nimium adhuc

« PoprzedniaDalej »