Obrazy na stronie
PDF

sistentem ad eamdem Hipponensium-Regiorum ! civitatem ab iisdem hostibus veniretur obsidendam : quoniam in ejus tunc fuerat defensione constitutus comes quondam Bonifacius cum Gothorum foederatorum exercitu *, quam urbem ferme quatuordecim mensibus conclusam obsederunt : nam et littus illi marinum interclusione abstulerunt °. Quo etiam ipsi nos de vicino cum aliis nostris coepiscopis confugeramus, in eademque omni ejus obsidiouis tempore fuimus. Unde nobiscum saepissime colloquebamur, et Dei tremenda judicia præ oculis nostris posita considerabamus, dicentes : Justus es, Domine, et rectum judicium tuum (Psal. cxviii, 137). Pariterque dolentes, gementes et flentes orabanus miserationum Patrem et Deum omnis consolationis (II Cor. i, 3,) ut in eadem nos tribulatione sublevare dignaretur. CAPUT XXIX. Morbus eaetremus Augustini. Et forte provenit, ut una cum eodem ad mensam constitutis, et inde confabulantibus nobis diceret : Noveritis me hoc tempore nostræ calamitatis id Deum rogare, ut aut hanc civitatem ab hostibus circumdatam liberare dignetur, aut si aliud ei videtur, suos servos ad perferendam suam voluntatem fortes faciat, aut certe ut me de hoc sæculo ad se accipiat. Quæ ille dicens, nosque instruens, deinceps cum eodem et nos, et nostri omnes, et ipsi qui in eadem fuerant civitate, a summo Deo similiter petebamus. Et ecce tertio illius obsidionis mense decubuit febribus fatigatus, et illa ultima exercebatur ægritudine. Nec suum sane Domimus famulum fructu suæ precis fraudavit. Nam et sibi ipsi et eidem civitati, quod lacrymosis depoposcit precibus, in tempore impetravit. Novi quoque eumdem et presbyterum, et episcopum, pro quibusdam * energumenis patientibus ut oraret ° rogatum, eumque in oratione lacrymas fundentem Deum rogasse, et dæmones ab hominibus recessisse °. Itemque ad ægrotantem et lecto vacantem quemdam cum suo ægroto venisse, et rogavisse ut eidem manum imponeret, quo sanus esse posset : eumque respondisse, si aliquid in his posset, sibi hoc utique primitus præstitisset : et illum dixisse visitatum se fuisse, sibique per somnium dictum esse : Vade ad Augustinum episcopum, ut eidem manum imponat, et salvus erit. Quod dum comperisset, facere non distulit, et illum infirmum continuo Dominus sanum ab eodem discedere fecit.

CAPUT XXX. — Consilium an hostibus adventumtibus eae Ecclesiis episcopis recedendum sit.

Interea reticendum minime est, cum memorati

1 Editi : HippQnensium-Regionum, corrupte. Notum est civitatem hanc Hipponem regium dictam, ut supra, c. 3, quo videlicet ab Hippone diarrhyto secerneretur. 2 Sic nostrioiiines Mss.: editi autem: Comes quidam Bonifacius cum Gothorum quondam faedera/us earercitu. —Salinas legit ut editi, quoniam hæc lectio magis historicæ veritati respondet. M. 3 Unus ex FloriacensibusMss. : Nam et littus illi marina interclusione abstulerunt. — Salinas, ex Cd. Vatic.: Nam et littus illa marinum interclusione abstulerunt. Cd. Reg. 541: Nam littus illi marimum in conlusuone abstulerumt. ' M. * Salinas, ex Cd. Vatie. 1191, pro quibusque. M. 5 Salinas, ex Cd. Vatic. 1190: Energumenis petentibus ut rogaret. M. 6 Salinas ex Cd. Vatic. 1191 : Deum rogasse ut daemones ab hominubus recederent. M.

impenderent hostes *, a sancto viro quoque nostro coepiscopo Thiabensis * Ecclesiæ Honorato, litteris fuisse consultum, utrumnan1 illis adventantibus, ex Ecclesiis episcopis vel clericis recedendum esset, necne : eique rescriptis insinuasse quid magis ab illis Romaniæ eversoribus esset metuendum. Quam ejus epistolam huic scripturæ inserere volui : est enim sacerdotum Dei et ministrorum moribus valde utilis et necessaria. Isto modo rescriptum est ad eumdem ab eodem : Sancto fratri et coepiscopo Honorato, Augustinus, ùn Domino salutem. Charitati tuæ misso eaeemplo epistolae (non exstat) quam fratri Quodvultdeo nostro coepiscopo scripsi, putabam me hoc onem e caruisse quod mihi imposuisti, quærendo consilium quid in his periculis quae tempora nostra invenerunt •, facere debeatis. Quamvis enim epistolam illam breviter scripserim, nihil me tamen prætermisisse arbitror, quod et respondenti dicere, et quærenti audire sufficeret : quandoquidem diaei nec eos esse prohibendos qui ad loca, si possunt, munita migrare desiderant; et ministerii nostri vincula, quibus nos Christi charitas alligavit, ne deseramus Ecclesias quibus servir e debemus, non esse rumpenda. Ista quippe verba sunt quæ in illa epistola posui : Restat ergo, inquam, ut nos quorurn ministerium quantulaecumque plebi Dei ubi sumus mamenti, ita necessarium est, ut sine hoc eam non oporteat remanere, dicamus Domino, « Esto nobis in Deum protectorem, et in locum munitum ».(Psal. xxx, 3). Sed hoc consilium tibi propterea non sufficit, ut scribis, ne contra Domini præceptum vel eaeemplum facere nitamur, ubi fugiendum esse de civitate in civitatem monet. Recolimus enim verba dicentis, « Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam » (Matth. x, 23): quis autem crcdat ita hoc Dominum fieri voluisse, ut necessario ministerio, sine quo vivere nequeunt, deserantur greges, quos suo sanguine comparavit? Numquid hoc fecit ipse, quando portantibus parentibus in Ægyptum parvulus fugit (Id. ii, 14), qui nondum Ecclesias congregaverat, quas ab eo desertas fuisse dicamus ? Num— quid quando apostolus Paulus, ne illum comprehenderet inimicus, per fenestram in sporta submissus est, et effugit manus ejus (II Cor. xi, 33), deserta est quæ ibi erat ecclesia necessario ministerio, et non ab aliis fra— tribus ibidem constitutis quod oportebat impletum est ? Eis quippe volentibus hoc Apostolus fecerat, ut se ipsum servaret Ecclesiae, quem proprie persecutor illle quærebat. Faciant ergo servi Christi, ministri verbi et Sacramenti ejus, quod praecepit sive permisit. Fugiant omnino de civitate in civitatem, quando eorum quisquam specialiter a persecutoribus quæritur, ut ab aliis qui non ita requiruntur, non deseratur Ecclesia, sed praebeant cibaria conservis suis, quos aliter vivere non posse noverunt. Cum autem omnium, id est episcoporum, clericorum et laicorum ° est commune periculum, hi qui aliis indigent, non deserantur ab his quibus indigent. Aut igitur ad loca munita omnes transeant ; aut qui habent remanendi ne—

/ 1 Salinas, ex Cd. Reg. 541 : Cum Mauritaniae imminerent

nostes.
2 Editi, Thabennensis; at Mss., Thiabensis, aut Thia-

vensis. -
s Apud Lov. : Quae in tempora nostra venerunt.
* EJiti omittunt, laicorum, quod restituitur ex Mss.

cessitatem, non relinquuntur ab eis per quos vllorum est ecclesiastica supplenda necessitas, ut aut pariter vivant, aut pariter sufferant quod eos Paterfamlias volet perpeti. Quod si contigerit ut sive alii minus, alii majus, sive omnes æqualiter patiantur, qui eorum sint qui pro aliis patiuntur, apparet; illi scilicet qui cum se possemt talibus malis eripere fugiendo, ne aliorum necessitatem desererent, manere maluerunt. Hinc ma.cime probatur illa charitas quam Joannes apostolus commendat, dicens: « Sicut Christus animam suam pro nobis posuit, sic et nos debemus animas pro fratribus pomere (I /oan. III, 16). Nam qui fugiunt vel suis devincti necessitatibus fugere non possunt ; si comprehensi patiuntur, pro se ipsis, non pro fratribus, utique patiuntur: qui rero propterea patiuntur, quia fratres, qui eis ad christianam salutem indigebant, deserere noluerunt, sine dubio suas animas pro fratribus ponunt. Unde illud quod episcopum quemdam diacisse audivimus, Si Dominus n0bis imperavit fugam in eis persecutvomibus, ubi potest fructus esse martyrii; quanto magis debemus fugere steriles passiones, quando est barbaricus et hostilis incursus ? verum est * quidem et acceptabile, sed his quos erclesiastici officii non tenent vincula. Nam qui clades h0stiles ideo mom fugit, cum possit effugere, ne deserat ministerium Christi *, sine quo non possunt homines vel fieri vel vivere christiani, majorem charitutis invenit fructum, quam qui non propter fratres, sed propter se ipsum fugiens, atque comprehensus non negat Christum, suscipitque martyrium. Quid est ergo quod in epistola tua priore posuisti ? dicis enim, Si in Ecclesiis persistendum ast, quid simus nobis vel populo profuturi non video, nisi ut ante oculos nostros viri cadant, feminæ constuprenlur, incendantur ecclesiæ, nos ipsi in tormentis deficiamus, cum de nobis quæritur quod non habemus. Potens est quidem Deus audire preces familiæ suæ, et hæc, quæ formidantur, avertere; nec ideo tamen propter ista, quæ incerta sunt, debet nostri officii esse certa desertio, sine quo est plebi certa pernicies, non in rebus vitæ hujus, sed alterius incomparabiliter diligemtius sollicitiusque curandæ. Nam si certa essent ista mala, quæ timentur me in locis in quibus sumus, forte c0ntingant, prius unde fugerent omnes propter quos ibi manendum est, et nos a manendi necessitate liberos redderent : m0m enim quisquam est qui dicat ministros manere oportere, ubi jam non fuerint, quibus necesse sit ministrare. Ita quidam sancti episcopi de Hispania profugerunt, prius plebibus partim fuga lapsis, partim peremptus, partim obsidione consumptis, partim captivitate dispersis: sed multo plures, illic manentibus propter quos manerent, sub eorumdem periculorum densitate manserunt. Et si aliqui deseruerunt plebes suas, hoc est quod dicimus fieri non debere: neque enim tales docti uuctoritate divina, sed humano vel errore decepti, vel timore sunt victi. Cur enim sibi putant indifferenter obtemperandum esse præcepto, ubi legunt de civitate in civitatem esse fugiandum, et mercenarium non eaehorrent, qui videt lupum venientem et fugit, quoniam non est ei cura de ovibus (Joan.

[blocks in formation]

x. 12, 13)? Cur non istas duas dominicas verasque sem. tentias, unam scilicet ubi fuga sinitur aut jubetur, alteram ubi arguitur atque culpatur, sic intelligere student ut inter se reperiantur non esse contrariae, sicut non sunt? Et hoc quomodo reperitur, nisi attendatur quod jam superius disputavi, tunc de locis in quibus sumus, premente persecutione fugiendum esse Christi ministris, quando ibi aut plebs Christi non fuerit cui ministretur; aut etiam fuerit, et potest impleri per alios necessarium ministerium, quibus eadem mon est causa fugiendi : sicut in sporta submissus, quod supra memoravi, fugit Apostolus cum a persecutore proprie ipse quæreretur, aliis utique necessitatem similem non habentibus, a quibus illic ministerium absit ut desereretur Ecclesiæ; sicut fugit sanctus Athanasius Aleaeandrinus episcopus, cum eum specialiter apprehendere Constantius cuperet imperator, nequaquam a cæteris ministris deserta plebe catholica quæ in Aleaeandria commanebat ? Cum autem plebs manet, et mninistri fugiunt, ministeriumque subtraditur ; quid erit nisi mercenariorum illa fuga damnabilis, quibus non est cura de ovibus ? Veniet enim lupus, non homo, sed diabolus, qui plerumque fideles apostatas esse persuasit, quibus quotidianum ministerium dominici corporis defuit; et peribit infirmus intuanon scientia', sed ignorantia fráter, propter quem Christus mortuus est (I Cor. viii, 11). Quod autem ad eos attinet, qui in hac re non falluntur errore, sed formidine superantur; quare non potius comtra suum timorem Domino miserante atque adjuvante fortiter dimicant, ne mala sine comparatione graviora, quæ multo amplius sunt tremenda, contingant? Fit hoc ub$ Dei charitas flagrat, non mundi cupiditas fumat. Charitas enim dicit: Quis infirmatur, et non ego infirmor? quis scandalizatur, et non ego uror (II Cor. xi, 29)? Sed charitas eae Deo est. Oremus ergo ut ab illo detur, a quo jubetur: et per hanc magis timeamus ne oves Christi spiritualis nequitiæ gladio in corde, quam me ferro in corpore trucidentur, ubi quandocumque, quocumque mortis genere, morituri sunt. Magis timeamus ne sensu interiori corrupto, pereat castitas fidei, quam ne feminæ violenter constuprentur in carne: quia violentia non violatur pudicitia, si mente servatur: qu0niam nec in carne violatur, quando voluntas patientis sua turpiter carne non utitur, sed sine consensione tolerat quod alius operatur. Magis timeamus ne lapides vivi eastinguantur deserentibus nobis, quam ne lapides et ligna terrenorum ædificiorum incendantur præsentibus nobis. Magis timeamus ne membra corporis Christi destituta spirituali victu necentur, quam ne membra corporis nostri oppressa hostili impetu torqueantur. Non quia ista non sunt vitanda cum possunt; sed quia potius ferenda sunt. quando vitari sine impietate non possunt: nisi forte quisquam contenderit non esse ministrum impium, qui tumc subtrahit ministeriumpietati necessarium,quando magis est necessarium. An non cogitamus, cum ad istorum periculorum pervenitur eaetrema, nec est potestas ulla fugiendi, quantus in Ecclesia fieri soleat ab utroque seacu, atque ab omni ætate concursus; aliis Baptismum flagitantibus, aliis reconciliationem, aliis enim pœnitentiæ

1 Salinas, ex Cd. Reg. 541, conscientia. M.

ipsius actionem, omnibus consolutionem et Sacramentorum confectionem et erogatuonem ? Ubi si ministri desint, quantum eacitium sequitur eos, qui de isto sæculo vel non regemerati eaceunt vel ligati ! quantus est etiam luctus fidelium suorum, qui eos secum in vitæ æternæ requie non habebunt! quantus denique gemitus omnium, et quorumdam quanta blasphemia de absentia ministeriorum et ministrorum ! ! Vide quid fuciat malorum temporalium timor, et quanta in eo sat acquisitio malorum æternorum. Si autem ministri adsint, pro viribus quas eis Dominus subministrat, omnibus subvenitur: alii baptizantur, alii reconciliantur, nulli * dominici corporis communione fraudantur, omnes consolantur, ædificantur, eaehortantur, ut Deum rogent, qui potens est omnia quæ timentur, avertere; parati ad utrumque, ut si non potest ub eis calia: iste transire, fiat voluntas ejus (Matth. xxvi, 42) qui mali aliquid non potest velle.Certe jam vides quod te scripseras non videre, quantum boni consequantur populi Christiani, si in praesentibus malis non eis desit præsentia ministrorum Christi: quorum vides etiam quantum obsit absentia, dum sua quærunt non quae Jesu Christi (Philipp. ii, 21); nec habent illam de qua dictum est: Non quærit quæ sua sunt (I Cor. xiii, 5); nec imitantur eum qui diacit : Non quaerens quod mihi utile °, sed quod multis ut salvi fiant (Id. x, 33). Qui etiam persecutoris principis illius insidias non fugisset, nisi se aliis quibus necessarius erat, servare voluisset: propter quod ait, Compellor autem ex duobus: concupiscentiam habens dissolvi et esse cum Christo, multo magis optimum ; manere autem in carne, necessarium propter vos (Philipp. 1, 23) (a).

CAPUT XXXI. — Mors et sepultura Augustini. Psalmi pœnitentiales. Sacrificium pro mortuo oblatum. Bibliotheca. Monasteria. Epitaphium poetæ cujusdam.

Sane ille sanctus in via sua prolixa pro utilitate ac felicitate sanctæ Ecclesiæ catholicæ divinitus condonata, vixit annis septuaginta et sex, in clericatu autem vel episcopatu annis ferme quadraginta. Dicere autem nobis * inter familiaria colloquia consueverat, post perceptum Baptismum, etiam laudatos Christianos * et sacerdotes absque digna et competenti poenitentia exire de corpore non debere. Quod et ipse fecit, ultima qua defunctus est ægritudine : nam sibi jusserat Psalmos Davidicos, qui sunt paucissimi de pœnitentia, scribi, ipsosque quaterniones jacens in lecto contra parietem positos * diebus suæ infirmitatis intuebatur, et legebat, et jugiter ac ubertim flebat: et ne intentio ejus a quoquam impediretur, ante dies ferme decem quam exiret de corpore, a no

3 Salinas, ex Cd. Reg. 1025: De absentia mysteriorum et Aministrorum. M. * Salinas, ex Cd. Reg. 541, non multi. M. 3 Salinas, ex utroque Cd. Reg.: Non quod mihi utile est. M.

* Codices Mss. : Nam viacit amnis... dicere nobis; omisso, qufem.

* Salimas, ex Cd. Reg. 541 : Etiam laudabilis conversatiofmis Christianos. M.

* Salinas, ex Cd. Vatic. 1188 : In lecto contra parietem posito. M.

(a) Cætera videre est in tomo secundo, epist. 228, nn. 10, 11, 12, 13 et 14.

bis postulavit praesentibus, ne quis ad eum ingrederetur, nisi iis tantum horis, quibus medici ad inspiciendum intrarent *, vel cum ei refectio inferretur. Ea ita observatum ac factum est : et omni illo tempore orationi vacabat. Verbum Dei usque ad ipsam suam extremam ægritudinem imprætermisse, alacriter et fortiter, sana mente, sanoque consilio in ecclesia praedicavit. Membris omnibus sui corporis incolumis, integro aspectu atque auditu, et, ut scriptum est, nobis astantibus, et videntibus, et cum eo pariter * orantibus obdormivit * cum patribus suis, enutritus * in bona senectute ; et nobis coram pro ejus commendanda corporis de positione sacrificium Deo oblatum est, et sepultus est. Testamentum nullum fecit, quia unde faceret pauper Dei non habuit. Ecclesiæ bibliothecam, omnesque codices diligenter posteris custodiendos semper jubebat. Si quid vero Ecclesia, vel in sumptibus, vel in ornamentis habuit, fidei presbyteri *, qui sub eodem domus Ecclesiæ curam gerebat, dimisit. Nec suos consanguineos, vel in proposito vel extra constituos, in sua vita et morte vulgi more tractavit: quibus, dum adhuc superesset, id si opus fuit, quod et cæteris, erogavit, non ut divitias haberent, sed ut aut non, aut minus egerent. Clerum sufficientissimum, et monasteria virorum ac feminarum, continentibus • cum suis præpositis plena, Ecclesiæ dimisit, una cum bibliothecis, libros et tractatus vel suos vel aliorum sanctorum habentibus, in quibus dono Dei qualis quantusque in Ecclesia fuerit noscitur. et in his semper vivere a fidelibus invenitur. Juxta quod etiam sæcularium quidam poetarum, suis jubens quo sibi tumulum mortuo in agere publico collocarent, programmate finxit dicens 7, Vivere post obitum vatem vis nosse, viator, Quod legis ecce loquor, vox tua nempe mea est.

Et in suis quidem scriptis ille Deo acceptus et charus sacerdos, quantum lucente veritate videre conceditur, recte ac sane, fidei, spei, et charitatis catholicæ Ecclesiæ vixisse manifestatur: quod agnoscunt qui eum de divinis scribentem legentes proficiunt. Sed ego arbitror plus ex eo proficere potuisse, qui eum et loquentem in ecclesia praesentem audire et videre potuerunt °, et ejus præsertim ° inter homines conversationem non ignoraverunt. Erat enim non solum eruditus scriba in regno cœlorum, de thesauro suo proferens nova et vetera, et unus negotiatorum, qui inventam pretiosam margaritam, quæ habebat venditis comparavit (Matth. xiii, 52, 45, 46): verum etiam ex iis ad quos scriptum est, Sic loquimini, et sic facite (Ja

1 Salinas : Tres Mss., intrabant ; unus prosequitur: vel cum ei refectio offerebatur. M. * Nostri omnes Mss. omitunt cum eo pariter. 3 Editio Lov. addit, in pace. * Germanensis codex præterit enutritus ; et infra, loco. E/ nobis coram pro ejus, præfert: Et a mob s pro ejus. — Salinas, ex Cd. Reg. : Et nobis corom positis. M. 5 Sic babent Mss ; at editi : Fideli presbytero. 6 Editi præbent, confinemtium. — Sic etiam Salinas. M. 7 Editi : Pro cpigrammate finacit, dicens. Omnes Mss. : programmale ; ét ex iis plerique præbent, fi rit dicens — Salinas, ex Cd. Reg. 544 : Pro epigrammate finxit dicens. M. * Germanenses Mss.: In Ecclesia audire praesentialiter et videre potuerunt. * Salinas, ex Cd. Reg. 541 : Et ejus praesentem. M.

[blocks in formation]

De primis viginti novem annis Augustini, ab ejus ortu ad profectionem ejusdem in Italiam.

CAPUT PRIMUM.

M Augustini patria. 2 Natalis dies. 3 Nomen. 4 Parentes et consanguinei.

4. Aurelius Augustinus, vir divino munere Ecclesiæ donatus, Tagastam obscurum Africæ oppidum in Numidiæ mediterranea parte, haud procul Madauris et Hippone-Regio situm, ortu suo nobilitavit (Poss., in Vita August., c. { ; August., Epist. 7, m. 6; Confess. lib. 2, cap. 3, n. 5). Ea civitas nefario Donatistarum schismati tota olim adhæserat: sed anno circiter trecentesimo quadragesimo nono Cæsarearum legum terrore compulsa ad communionem catholicam, tanto deinde animorum studio in eam coaluit, ut anno post sexagesimo illius incolæ iis erroribus nunquam impliciti fuisse viderentur (August., Epist. 93, n. {7).

2. In lucem editus est Augustinus idibus novembris, anno Christi (quantum ex Prospero et Possidio intelligimus (Prosp., in Chron.; Poss., in Vita August., c. 30). trecentesimo quinquagesimo quarto: quippe qui vita cesserit quinto kalendas septembris, anno salutis quadringentesimo trigesimo, ætatis suæ septuagesimo sexto prope absoluto. Quod quidem pluribus eo loco discutiendum erit, ubi de tempore conversionis ejus acturi sumus.

3. Cum celebrari per orbem cœpit, jam tum eidem erat prænomen Aurelio: quod perfecto ille, sive id infans acceperat ipsis ab incunabulis, sive post vitæ doctrinaeque merito sanctus Doctor adeptus erat, semper retinuit. Nam hoc ipsum prænomine Paulus Orosius in suæ Historiæ Ad Aurelium Augustinum inscri

ptione insignivit. Eodem illum exornavit ipsius fere aequalis Claudianus Mamertus (Mamer., de Statu animæ, lib. 2, cap. 10); eodem venerabilis Beda (Bed., in Vita S. Cuthb.); eodem præclara quæque et antiquiora opusculorum ipsius visa nobis volumina decorant augentque Augustinum. 4. Honestis eum prognatum parentibus tradit Possidius, de Curialium numero, hoc est, eorum qui in municipiis curiæ officium administrabant, et munia procurabant civilia (Poss., in Vita August., c. 1). Pater ei Patricius fuit, municeps Tagastensis admodum tenuis, virque animo magis quam opibus pollens, ut ipse Augustinus summa animi demissione memoriæ prodit (Confess. libro 2, cap. 3, n. 5) : qui eadem modestia adductus, publica in concione fassus est aliquando, vestem pretiosam forte episcopum decere, minime vero Augustinum, hominem pauperem, de pauperibus natum parentibus (Serm. 336, n. 13). Erat Patricio liberalis et propensus in omnes animus, at iracundus multum et ferox. A christiana fide alienus diu cum fuisset, sub extrema vitæ tempora conversus, una cum fide castos et christianos mores induit (Confess. libro 9, cap. 9, nn. 19, 22). Patricii conjux nomine Monnica (sic enim ejus nomen ubique in antiquis codicibus pingebant librarii) Augustinum spiritu non minus quam carne parturivit. Multos ex Patricio peperit liberos : nam Augustinus matri ad 0stia Tiberina obeunti anno trecentesimo octogesimo octavo fratrem suum adfuisse testatur (Ibid., cap. { !, n. 27). Is porro non alius videtur a Navigio, qui una cum Augustino fratre suo nondum regenerato in villa Verecundi degens, philosophicis ejus dissertationibus intererat, laborans splene vitioso (De Beata Vita, nn. 7, 14): quo haud dubie patre procreatæ fuerant illæ Augustini ex fratre neptes, quæ Deo pariter serviebant (Poss., in Vita August., c. 26), cum ejusdem, ut videtur, sancti Antistitis germana sorore, quæ vidua relicta multos annos in diem usque obitus sui Christo serviens ancillarum Dei cœnobio præfuit (August., Epist. 2{ 1, m. 4). Meminit quoque Augustinus Patricii nepotis sui, Hipponensis Ecclesiæ subdiaconi (Serm. 356, n. 3), cui et sorores erant complures, et mater pertinentium ad eumdem possessionem usufructuaria. In suo apud Verecundum secessu duos etiam e consobrinis suis secum habuit, Lastidianum et Rusticum. Eadem consanguinitatis necessitudine devinctus erat Augustino Severinus ille, quem epistola officii et charitatis plena, ad Ecclesiæ catholicæ unitatem, ex Donatistarum factione traducere conabatur (Epist. 52). Licentius denique filius Romaniani illius civis Tagastensis genere atque opibus insignis, se eadem, quam Augustinus, stirpe prognatum videtur innuere (Epist. 26, n. 3). At Paulinus uno eodemque loco scribit, Alypium Licentii fratrem esse consortio sanguinis, Augustinum vero ejusdem inscientiis magistrum et ingenii satorem existere. Quamobrem Licentius adolescens, quo impensius præceptori adblandiretur, poetica licentia locutus videri potest, qua nonnunquam unius urbis cives uno sanguine progmati dicuntur. Hæc sunt quæ de Augustini genere comperimus. Quod ad ipsius matrem Monnicam attinet, omni profecto dignam laude mulierem, longior de illa instituendus est sermo, quam ut hoc loco possit comprehendi.

CAPUT II.

{ Augustinus infans catechumenis adscribitur. 2 In pueritia morbo correptus Baptismum flagitat. 3 Deum puerulus invocat, ne in schola vapulet. 4 In scholas datus ut litteras discat, latinas amat. 5 Græcas odit. 6 Puer itiæ ipsius errata.

H. Sanctissima atque optima femina cum primum infantem enixa est, nihil potius habuit, quam ut eum inter catechumenos signaculo crucis Christi obsignandum, et mystico sale condiendum curaret (Confess. libro, 1, cap. 11, n. 17): qui ritus catechumenum initiandi inter solemnes Baptismi cæremonias semper retentus, summa etiamnum religione servatur. Hinc certe Augustinus christianam religionem sibi puerulo a parentibus insitam, et se christianum catholicum ante fuisse profitetur, quam in Manichæorum errores incidisset (De Utilit. credendi, n. 2). Audierat adhuc puer de vita æterna nobis promissa per mysterium Incarnationis Domini Dei nostri, qui superbiam nostram humilitate sua sanaturus advenit (Confess. libro I, cap, 1 I, n. 17). Itaque jam tum credebat in Christum, ut et ejus mater, et omnis domus, uno excepto patre; cujus tamen iniqua consilia et hortamenta jus maternæ pietatis evincere in ejus animo nunquam valuerunt. Porro suavissimum Jesu Christi nomen,

quod una cum lacte matris imbiberat, sic alte tenero ejus cordi inhæsit, ut nulla exinde quantumvis facundi et expoliti sermonis lenocinia eum totum raperent, quæ non ejus aominis dulcedine condirentur (Ibid., libro 2, cap. 4, n. 8).

2. Hac igitur fide a teneris imbutus, nobile illius documentum puer parvulus dedit tum, cum stomachi pressu correptus repentino tamque vehementi, ut prope animam acturus videretur, Baptismum quanto potuit fidei et mentis ardore a piissima matre flagitavit: quæ festinabunda dedit operam, ut sacro quam primum fonte ablueretur. Verum cum interea vis morbi remisisset, provida in futurum mater Baptismum in aliud tempus differendum putavit; verita scilicet ne per impendentis ætatis lubricum novis se ille delictis inquinaret, reatuque ob violatam salutaris lavacri sanctitatem majore multo obligaretur. Quamquam eam dilationem haud satis approbat Augustinus: Quanto melius, inquit, et cito sanarer, et id ageretur mecum, meorum meaque diligentia, ut recepta salus animæ meæ tuta esset tutela tua, qui dedisses eam ? (Confess libro A, cap. 1 1, nn. 17, 18).

3. Præter institutionem, quam habebat optimam a matre, etiam ab hominibus quibusdam piis, in quos ipse puer incidit, didicit Deum, quantum de illo pro ætatis captu sentire poterat, esse magnum aliquem, qui posset, etiam non apparens sensibus nostris, eacaudire m0s et subvenire nobis. Unde sub hæc Deum sic alloquitur : Puer cœpi rogare te auæilium et refugium meum ; et in tuam invocationem rumpebam nodos linguæ neæ ; et rogabam te parvus, non parvo affectu, ne in schola vapularem : peccabamus tamen, minus scribemdo, aut legendo, aut cogitando de litteris, quam eaeigebatur a nobis. Non enim deerat, Domine, memoria vel ingemium, quæ nos habere voluisti pro illa ætate satis ; sed delectabat ludere : et vindicabatur in nos ab eis qui talia utique agebant. Sed majorem nugæ negotia vocantur; puerorum autem talia cum sint, puniuntur a majoribus. Peccabam faciendo contra præcepta parentum et magistrorum illorum. Poteram enim postea bene uti litteris, quas volebant ut discerem quocumque animo illi mei. Non enim meliora eligens, inobediens eram, sed amore ludendi (Ibid., cap. 9, nn. 14, 15; cap. 10, n. 16).

4. Uterque parens eum litterarum peritum esse ac ingenuis expolitum artibus, vehementer cupiebat : pater quidem, quod Dei propemodum immemor, inania sibi de filio polliceretur; mater vero, quod doctrinæ atque optimarum artium studia plurimum ipsi ad Deum adipiscendum adjumenti crederet allatura (Ibid., lib. 2, cap. 3, n. 8). Quapropter cum ingenii sui specimen cito praebuisset, ludimagistro traditus est, primis imbuendus litterarum elementis, quibus videlicet legere et scribere ac numerare discitur (Ibid., lib. 1, cap. 9, n. 14): atque ubi per ætatem licuit, Madauras vicinam urbem, litteraturæ atque oratoriæ artis percipiendæ gratia missus est (Ibid., lib. 2, cap. 3, n. 5). Verum deterrebant inde animum pueri, ingenio licet ac memoria prævalentis, insitæ primis

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »