Obrazy na stronie
PDF

58 | ADM0NITI0 DE DUOBUS RFTRACTATIONUM LIBRIS. 582

adhuc mundanæ sapientiæ deditus, magis delectabatur lectione Platonis, quam Augustini. Cum vero post duos ferme menses Boetium de Consolatione Philosophiæ discipulis prælegens, ad quartum librum, in quo de libero arbritrio disse: it, pervenisset ; recordatus empti libri, vocato ministro suo jussit eum sibi deferri. Lectis duabus tribusve paginis, convocatis scholaribus suis, Vere, inquit, hactenus ignoravi Augustinum tantae tamque delectabilis fuisse facundiae. Perlegendo tertium librum, in virum alterum mutatus, scholas paulatim deserit, ecclesiam frequentat, ac demum sæculo nuntium remittit. Hæc ex Herimanno Tornacensi monacho discimus (a). ldem expertus fuerat Paulinus (Epist. 25, m. 1) jam a nobis laudatus, qui easdem Augustini contra Manichaeorum hæresim scriptiones primas, et de scholasticis facultatibus affluentes, et de cælestibus favis dulces, ut animæ suae medicas, et ultrices avidissime lectitare solebat. Hos igitur libros, inquit, lectioni habeo, in his me oblecto, de his cibum capio, non illum qui perit, sed qui operatur vitæ æternæ substantiam. Tum in Augustini laudem exclamat: 0 vere sal terræ, quo præcordia nostra, ne possint saeculi vanescere errore, condiuntur, etc.

Cæterum quantum operæ in emendando hocce tomo posuerimus, nihil interest explicare per partes. Admonitiones in opusculorum fronte præfiximus, atque argumentum cujusque libri ascripsimus initio. Capitulationum lemmata sæpius inconcinna mutavimus passim, earumdemque numericas notas marginibus aifixas, ne receptis citationibus confusio gigneretur, retinuimus, mutatis tamen interdum et multiplicatis sectionibus, quas in numeros etiam distinguere visum est, ut facilior esset Augustini lectio. Notulas in margine inferiori apposuimus, ubi insigniorum correctionum rationem reddidimus. Comparavimus rerum Scripturæque Indicem ' in hujus tomi opuscula, studiosis nonnihil utilitatis, uti speramus, allaturum. Alia præstitimus demum, quæ superius in præfatione generali abunde explicantur.

* Patrum Maurinorum rationem non omnino sequi nobis visum est. Inutilis enim est index analyticus particularis cuique tomo suffixus, cum indice generali claudendum sit totum opus ; saltem multo magis proderit indicem rerum, prout im quolibet volumine veniunt, ad finem uniuscujusque posuisse. Quod in Benedictina editione a multis, nec immerito, desideratur. M.

(a) Herim. im Narrat. Restaurationis Abb. S. Mart. Tornac., n. 4, Spicileg. tom. 12.

ADMONITIO

DE DUOBUS RETRACTATIONUM LIBRIS

Quid causæ sanctum Augustimum ad retractandas castigandasque lucubrationes suas impulerit, aperit ejus præfatio in sequentes libros. Id negotii aggressusestsub ultimam vitæ suæ periodum; certe non multo ante annum Christi 427, cum in quarto de Doctrina Chrisliana libro, quem in Retractationibus testatur a se, dum huic rei incumbit conscriptum esse, annos numeret ferme octo vel amplius a sua apud Cæsareenses peregrinatione, unde ipsum labente anno 418 rediisse liquet. Cum autem scriptiones suas omnes, nempe Libros, Epistolas, Sermones, seu quos dictaverat, seu quos dixerat, ad examen revocare animo destinasset, a Libris suis rem adorsus est: jamque omnes hactenus editos expenderat, cum epistolam secundam scripsit ad Quodvultdeum (Epist. 224), anno forte 428, quo tempore Prosper et Hilarius in Galliis nondum rescierant editum quidquam hujusce operis, uti ex Hilarii Epistola intelligitur (Epist. 226), cujus tamen libros duos antequam eorum litteras recepisset, absolutos fuisse rescribit Augustinus in lib. de Prædest. SS., c. 3. Quod itaque dicit Possidius c. 28, Ante proæimum diem obitus sui, a se dictatos et editos recensuit libros ; id rigide ex litterarum apicibus non interpretandum est: præsertim cum eodem ipse loco volumina hac de re duo ante Wandalorum in Africam irruptionem peracta referat.

Epistolis etiam exigendis operam dabat Augustinus, jamque bene multas sedulus relegerat, tametsi nullam in eas animadversionem in scripta redegerat; cum ecce Juliani pelagiani posteriores octo libros prodiisse audit, eosque adhortante Alypio refellere aggreditur ; atque interim cœptum opus remissius agit, quod demum morte præoccupatus absolvere non valuit.

Porro S. Doctor libros suos, ex temporum plerumque ordine recensitos, duas coegit in classes, ut quos a conversionis suæ die scripserat nondum Episcopus, horum retractationem codex unus complecteretur;alter cæterorum. Quorum omnium titulos, tempora, argumenta, et occasiones hic persequitur, ac postremo singulorum initia diligenter notat. Huic operi Possidius titulum tribuit, de Recensione Librorum. 0mnes tamen libri editi ac scripti Hetractationum libros appellant, uno forte excepto vetustissimo Ms. codice Corbeiensi, qui, mutato vocabulo, in fine libri primi sic habet: Erplicit liber primus Recognitionum. Apud ipsum Augustinum tum in epistola ad Quodvultdeum, libroque de Prædest. SS., cc. 3 et 4 ; tum in brevi qui hisce libris subnectitur epilogo, nomen Retractationis, seu Retractationum opus istud obtinet. Atque hoc perquam opportunum, quo intelligas non modo errata reprehendi, verum etiam defendi recte dicta ; et quos imperiti locos sollicitabant, tractatione iterata firmari. Retractabam, ait in laudata epistola ad Qnodvnltdeum, opuscula mea: et si quid in eis me offenderet vel alios offendere posset; partim reprehendendo, partim defendendo, quod legi deberet et posset, operabam. Denique opus illud celebrarunt eo nomine veteres, Prosper, ad Exc. Genuensium ; Cassiodorus senator, de Institutione div. Script., cap. 16; Beda, præfat. in li]). Retract. in Act., etc.

HIPPONENSIS EPISCOPI

P ET PR A C T A TIOIN U M
LIBRI DUO ".

[ocr errors]

1. Jam diu est ut 1 facere cogito atque dispono quod nunc adjuvante Domino aggredior, quia differendum esse non arbitror, ut opuscula mea, sive in I.ibris, sive in Epistolis, sive in Tractatibus, cum quadam judiciaria severitate recenseam, et quod me of. fendit, velnt censorio stilo denotem. Neque enim quisquam nisi imprudens, ideo quia mea errata reprehendo, me reprehendere audebit. Sed si dicit, non ea debuisse a me dici quæ postea mihi etiam displicerent ; verum dicit, et mecum facit. Eorum quippe reprehensor est, quorum et ego sum. Neque enim ea reprehendere deberem, si dicere debuissem *.

2. Sed, ut volet, quisque accipiat hoc quod facio ; me tamen apostolicam illam sententiam et in hac re oportuit intueri, ubi ait : Si ros ipsos judicaremus, a Domino non judicaremur (I Cor. xi, 31). Illud etiam quod scriptum est, multiloquio non effugies peccatum (Prov. x, 19), terret me plurimum ! non quia multa scripsi, vel quia multa etiam, quæ dictata non sunt, tamen a me dicta conscripta sunt (absit enim ut multiloquium deputem, quando necessaria dicuntur,

quantalibet sermonum multitudine ac prolixitate dicantur) : sed istam sententiam scripturæ sanctae propterea timeo, quia de tam multis disputationibus meis sine dubio multa colligi possunt, quæ si non falsa, at certe videantur, sive etiam convincantur non necessaria. Quem vero Christus fidelium suorum non terruit, ubi ait : Omne verbum otiosum quodcumque dir^rit homo,reddet pro eo rationem in die judicii ? (Matth. xii, 36.) Unde et ejus apostolus Jacohus : Sit, inquit, omnis homo veloae ad audiendum, tardus autem ad loquendum (Jacobi 1, 10). Et alio loco : Nolite, inquit, plures magistri fieri, fratres mei, scientes quoniam majus judicium sumitis. In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir (lbid. II, 1, 2). Ego mihi hanc perfectionem nec nunc arrogo, cum jam sim senex : quanto minus cnm juvenis cœpi scribere, vel apud populos dicere ; tantumque mihi tributum est ut ubicumque me præsente loqui opus esset ad populum, rarissime tacere atque alios audire permitterer, et esse veloae ad audiendum, tardus autem ad loquendum. Restat igitur ut me ipse judicem sub

retra actAtlONUM libnis emeN d ANnis Adfiibi ti suNt codices MSS. Corbeieusis optimæ notæ annos praeferens fere 900,Theodoricensis qui olim Hincmari Remensis fuit,Jolyensis an. 800, Item pervetusti Floriacensis, Albinensis, Benignianus; et aliquanto ætate posteriores Pratellensis, Michaelinus, Beccensis Victorini tres, Sorbonici tres, Regius,Regio-montensis, Germanensis: præter alios quosdam studiosorum virorum operain rem nostram recensitos. Hi sunt Arnulfensis, Cisterciensis, Vedastinus, Vaticanus, Anglicani sex, scilicet ex Bodleianabibliotheca tres, ex Collegio Mertonensi duo, et ex archiva Laudima unus: quorum sex codicum Lectionibus, absolutajam hacce Editione ad nos per V.C. E. Bernardum Astronomiæ in Oxoniensi Academia professorem transmissis, confirmantur pasim castigationes hic factæ. Subsidio fuerunt etiam Lectiones a Lovaniensibus ex Mss. quatuor Belgicis collectæ. Consule Notitiam Codicum Mss. in tomo qui inscribitur Augustiniana. Editi demum antiquiores et castigatiores adhibiti sunt Am., id est, qui per Joannem Amerbachium an. 1505 prelum subiit: Er. qui Desiderii Erasmi cura Frobenianis typis excusus fuit an. 1529; et Lov. qui juxta Lovaniensium Theologorum recognitionem ex Plantiniana typographia an. prodiit 1577. COMPARAvimus Praeterae A editiones 1o Er. Guill., id est alteram Erasmi Parisiis datam in aedibus Carolae Guillard, 1544, Basiliensique multo auctiorem 2o Lugd., id est Lugdunensem anni 1561. 3o Venet., id est Venetam anni 1584. 4o Lov. Par., id est Lovaniensium, quæ prodiit Parisiis 1631. 5o Lov., id est alteram Lovaniensium, quae prodiit Antuerpiae 1662. 6o Benedict., id est Benedictinam Antuerpiae recusam 1700-1702. M. In hisce Retractationum libris Lemmata capitum, necnon opusculorum initia quæ referuntur in capitis cujusque fine, sic repræsentamus, uti exstant in Mss., nonnunquam vero paulo aliter atque in editis exhibebantur. PRaeciPUARUM ABBhewiAtiONUM ExplicAtio. Edd. Editi. Reg. Regius codex. (1) Lovanienses habent, jam diu istud. At Mss. supra desi

Vatic. Vaticamus codex. Theodoric. Theodoricensis codex. M. secundas habeat partes modestiae ; ut quid non raluit omnia

gnati hanc præferunt lectionem, jam diu est ut, quæ sane
Augustino familiaris est. Sic in Epist. 71, ad Hieron., n. 2, le-
gitur : « quod jam diu est ut exspecto.» —Er.Guill., jam diu
istud ut Lovanienses. M.
» Addunt Lov.:Sed quiprimas non potuit habere sapientiae,
(a) Scripti ann. 426 aut 427.

impoenitenda dicere,saltem paeniteat quae cognoverit dicenda non fuisse.Id porro non habent elitiab Joan. Amerbachio, et a Desid. Erasmo, neque quatuordecim e Mss. quos inspeximus. Adscitum puta ex Epist. 143, Augustini ad Marcellinum. — Er. Guill. ut Lovanienses. M.

[blocks in formation]

CAPUT PRIMUM. Contra Academicos, libri tres.

1. Cum ergo reliquissem, vel quæ adeptus fueram in cupiditatibus hujus mundi, vel quae adipisci volebam, et me ad christianæ vitæ otium contulissem ; nondum baptizatus, contra Academicos vel de Academicis primum scripsi, ut argumenta eorum, quæ multis ingerunt veri inveniendi desperationem, et prohibent cuiquam rei assentiri, et omnino aliquid, tanquam manifestum certumque sit, approbare sapientem, cum eis omnia videantur obscura et incerta, ab animo meo, quia et me movebant, quantis possem rationibus amoverem. Quod miserante atque adjuvante Domino factum est.

2. Sed in eisdem tribus libris meis, non mihi placet toties me appellasse Fortunam (Lib. 1, c. 1, m. 1 et 7); quamvis non aliquam deam voluerim hoc nomine intelligi, sed fortuitum rerum eventum, vel in corporis nostri, vel in externis bonis aut malis. Unde et illa verba sunt, quæ nulla religio dicere prohibet, Forte, forsam, forsitan, fortasse, fortuito: quod tamen totum ad divinam revocandum est providentiam. Hoc etiam ibi non tacui, dicens: Etenim fortasse, quæ vulgo fortuna nominatur, occulto quodam ordine regitur; nihilque aliud in rebus casum vocamus, nisi cujus ratìù et causa secreta est. Dixi quidem hoc, verumtamen poenitet me sic illic nominasse fortunam, cum videam homines habere in pessima consuetudine, ubi dici debet, Hoc Deus voluit, dicere, Hoc voluit fortuna. Quod autem quodam loco dixi, Ita comparatum est, sice pro meritis nostris, sive pro necessitate naturæ, ut divinum animum mortalibus inhærentem nequaquam philosophiae portus accipiat, etc. (Ibid.), aut nihil horum duorum dicendum fuit, quia etiam sic sensus posset esse integer; aut satis erat dicere, pro meritis nostris, sicut verum est ex Adam tracta miseria; nec addere, sive pro necessitate naturæ, quandoquidem naturæ nostræ dura necessitas merito præcedentis iniquitatis exorta est. Itemque illic quod dixi, Aihil omnino colendum esse, totumque abjiciendum quidquid mortalibus oculis cernitur, quidquid ullus sensus

PATROL. XXXII.

attingit (Ibid., m. 3) ; addenda erant verba ut diceretur, quidquid mortalis corporis ullus sensus attingit: est enim sensus et mentis. Sed eorum more tunc loquebar, qui sensum non nisi corporis dicunt, et sensibilia non nisi corporalia. Itaque ubicumque sic locutus sum, parum est ambiguitas evitata, nisi apud eos quorum consuetudo est locutionis hujus. Item dixi : Quid censes aliud esse beate vivere, nisi secundum in quod in homine optimum est, vivere ? Et quid dixerim, in h0mine esse optimum, paulo post explicans : Quis, inquam, dubitaverit, nihil esse aliud hominis optimum, quam eam partem animi, cui dominanti obtemperare convenit cætera quæque in homine sunt ? Hæc autem, me aliam postules definitionem, mens aut ratio dici potest (Ibid., c. 2, n. 5). Hoc quidem verum est ; nam quantum attinet ad hominis naturam, nihil est in eo melius quam mens et ratio : sed non secundum ipsam debet vivere, qui beate vult vivere, alioquin secundum hominem vivit, cum secundum Deum vivendum sit ut possit ad beatitudinem pervenire; propter quam consequendam non seipsa debet esse contenta, sed Deo mens nostra subdenda est. Item respondens ei, cum quo disputabatur : Hic plane, inquam, non erras ; quod ut tibi omen sit ad reliqua, libenter optaverim (Ibid., c. 4, n. 11). Hoc licet non serio, sed joco dictum sit, nollem tamen eo verbo uti. Omen quippe, me legisse non recolo, sive in sacris Litteris nostris (a), sive in sermone cujusquam ecclesiastici disputatoris: quamvis abominatio inde sit dicta, quæ in divinis Libris assidue reperitur. 3. In secundo autem libro prorsus inepta est et insulsa illa quasi fabula de Philocalia et Philosophia, quod sint germanae et eodem parente procreatae (Lib. 2, c. 3, n. 7). Aut enim philocalia quæ dicitur, non nisi in nugis est, et ob hoc philosophiæ nulla ratione germana : aut si propterea est hoc nomen honorandum quia latine interpretatum, amorem significat pulchritudinis, et est vera ac summa sapientiæ pulchri(a) omen tamen legimus III Reg. xx, 33. AtS. Augustimus vel non legerat in versione quâ utebatur, vel quia sermo

jiji est de Paganisviris, profani vocabuli usum inde approbandum esse non existimavit.

[ocr errors]

tudo ; eadem ipsa est in rebus incorporalibus atque summis pliilocalia quae philosophia, neque ullo modo sunt quasi sorores duae. Alio loco de animo, cum agerem dixi : Securior rediturus in cælum (Lib. 2, c. 9, n. 22). Iturus autem, quam, rediturus dixissem securius, propter eos qui putant animos humanos pro meritis peccatorum suorum de cœlo lapsos sive dejectos, in corpora ista detrudi (a). Sed hoc ego propterea non dubitavi dicere, quia ita dixi, in cælum, tanquam dicerem, ad Deum, qui ejus est auctor et conditor sicut beatus Cyprianus non cunctatus est dicere : Nam cum corpus e terra, spiritum possideamus e cœlo, ipsi terra et cœlum sumus (Cypr., lib. de 0rat. Dom.). Et in libro Ecclesiastæ scriptum est: Spiritus revertatur ad Deum, qui dedit illum (Eccle. xii, 7). Quod utique sic intelligendum est, ut non resistatur Apostolo dicenti, nondum natos nihil egisse boni aut mali (I{om. ix, 1 1). Sine controversia ergo quædam originalis regio beatitudinis animi, Deus ipse est, qui eum non quidem de seipso genuit, sed de nulla re alia condidit, sicut condidit corpus e terra. Nam quod attinet ad ejus originem, qua fit ut sit in corpore, utrum de illo uno sit, qui primum creatus est, quando factus est homo in animam vivam ; an simihter ita fiant singulis singuli, nec tunc sciebam, nec adhuc scio. 4. In libro tertio : Si quid mihi videatur quaeris, inquam ; in mente arbitror esse summum hominis b0mum (Lib. 3, c. 12, n. 27). Verius dixissem, In Deo : ipso enim mens fruitur, ut beata sit, tanquam summo bono suo. Nec mihi illud placet. quod dixi : Liquet 1 dejerare per omne divinum (Id., c. 16, n. 35). Item quod dixi de Academicis, quia verum noverant, cujus simile appellabant verisimile, idque ipsum verisimile appellavi falsum, quod approbabant ; duas ob causas non recte dictum est ; vel quod falsum esset, quod aliquo modo esset simile alicujus veri, quia in genere suo et hoc verum est; vel quod approbabant ista falsa, quæ vocabant verisimilia, cum illi nibil approbarent, et affimarent nihil approbare sapientem. Sed quia hoc ipsum verisimile etiam probabile nuncupabant, hinc factum est ut hoc de illis dicerem. Laus quoque ipsa, qua Platonem vel Platonicos seu Academicos philosophos tantum extuli (Id., c. 17 m. 37) quantum impios homines non oportuit, non immerito mihi displicuit : præsertim quorum contra errores magnos defendenda est cliristiana doctrina. Illud etiam quod in comparatione argumentorum Ciceronis, quibus in libris suis Academicis usus est * mea, nugas esse dixi (Id., c. 20, n. 45), quibus argumenta illa certissima ratione refutavi; quamvis jocando dictum sit, et magis ironia videatur. non debuit tamen dici. Hoc opus sic incipit : 0 utinam, Romaniane, hominem sibi aptum.

1 Er. et Lov. habent libet dejerare. Sed melius cum Am. scripti octodecim, liquet dejerare, quod usurpatum est ex Teréntio in Ennucho, act. 2, scen. 3.

* Sic codex Bemgn.: Usus cst mea nugas esse diri; supple, argumenta. Alii plerique, meas, ut in vulgatis.

(a) Platonicos, ut videre est lib. 12 de Civit. Dei, c. 26.

UAPUT II.
De Beata Vita, liber unus.

Librum de Beata Vita, non post libros de Academicis, sed inter illos ut scriberem, contigit. Ex occasione quippe ortus est diei natalis mei, et tridui disputatione completus, sicut satis ipse indicat. In quo libro constitit inter nos, qui simul quærebamus, non esse beatam vitam, nisi perfectam eognitionem Dei. I)isplicet autem illic quod Manlio Theodoro, ad quem librum ipsum scripsi, quamvis docto et christiano viro, plus tribui quam deberem (In præfat , n. 7, sqq.). Et quod Fortunam etiam illic sæpe nominavi, Et quod tempore vitæ hujus in solo animo sapientis dixi habitare vitam beatam (Disput. 3), quomodolibet se habeat corpus ejus; cum perfectam cogniti0nem Dei, hoc est qua homini major esse non possit, in futura vita speret Apostolus, quæ sola beala vita dicenda est, ubi et corpus incorruptibile atque immortale spiritui suo sine ulla molestia vel reluctatione subdetur. Sane istum librum nostro in codice interruptum reperi, et non parum minus habere, et sic a fratribus quibusdam descriptus est, nec adhuc apud aliquem integrum inveneram, ex quo emendarem quando haec retractavi. Hic liber sic iticipit : Si ad philosophiæ portum.

CAPUT III.
De Ordine, libri duo.

1. Per idem tempus, inter illos qui de Academicis scripti sunt, duos etiam libros de 0rdine scripsi, in quibus magna quæstio versatur, utrum omnia bona et mala divinæ providentiæ ordo contineat. Sed cum rem viderem ad intelligendum difficilem, satis aegre ad eorum perceptionem, cum quibus agebam, disputando posse perduci; de ordine studendi loTii malui, quo a corporalibus ad incorporalia potest profici.

2. Verum et in his libris displicet mihi sæpe interpositum fortunæ vocabulum (Lib. 2, c. ". n. 27). Et quod non addebam, Corporis, quando sensus corporis nominavi (Lib. !, cc. 1, 2, et*'. Et quod multum tribui liberalibus disciplinis (Id., c. 8; et lib. 2, c. 14), quas multi sancti multum nesciunt; quidam etiam, qui sciunt eas, sancti non sunt. Et quod Musas quasi aliquas deas, quamvis jocando, commemoravi (Id., c. 3, n. 6). Et quod admirationem vitium nuncupavi (Ibid., n. 8). Et quod philosophos non vera pietate praeditos dixi virtutis luce fulsisse. Et quod duos mundos, unum sensib* lem, aiterum intelligibilem (Id., c. 1 1 nn. 31, 3). non ex Platonis vel ex Platonicorum persona, sed ex mea sic commendavi, tanquam hoc etiam Dominus significare voluerit, quia non ait, Regnum meum nO" est de mundo ; sed, Regnum meum non est de h* mundo (Joan. xviii, 36); cum possit et aliqua locutione dictum inveniri; et si alius a Domino Christo significatus est mundus, ille congruentius possit inteliis, in quo erit coelum novum et terra nova, quando complebitur quod oramus, dicentes, Adveniat regnum tuum (Matth. vi, 10). Nec Plato quidem in hoc ert* vit, quia esse mundum intelligibilem 'dixit, si non vocabulum quod ecclesiasticæ consuetudini in re illa non usitatum est, sed ipsam rem velimus attendere. Mundum quippe ille intelligibilem nuncupavit ipsam rationem sempiternam atque incommutabilem, qua fecit Deus mundum. Quam qui esse negat, sequitur ut dicat, irrationabiliter Deum fecisse quod fecit; aut cum faccret, vel antequam faceret, nescisse quid faceret; si apud eum ratio faciendi non erat. Si vero erat, sicut erat, ipsam videtur Plato vocasse intelligibilem mundum. Nec tamen ista nomine nos uteremur, si jam satis essemus litteris ecclesiastieis eruditi. 3. Nec illud mihi placet, quod cum dixissem, Summa opera danda est optimis moribus; mox addidi : Deus enim noster aliter nos e:*audire non poterit; bene autem viventes facillime eaeaudiet (Lib. 2, c. 20, m. 52). Sic enim dictum est, tanquam Deus non exaudiat peccatores; quod quidam dixit in Evangelio, sed ille qui nondum cognoverat Christum, a quo fuerat jam illuminatus in corpore (Joan. ix, 30, 31). Nec illud mihi placet, quod Pythagoræ philosopho tantum laudis dedi (Lib. 2, c. 20, n. 53), ut qui hanc audit vel legit possit pntare, me credidisse nullos errores in Pythagorica esse doctrina, cum sint plures, iidemque capitales. Hoc opus sic incipit: Ordinem rerum, Zenohi. CAPUT IV. Soliloquiorum libri duo. H. Inter hæc scripsi, etiam duo volumina secundum studium meum et amorem, ratione* indagandæ ve

ritatis, de his rebus quas maxime scire cupiebam, me

interrogans, mihique respondens, tanquam duo essemus, ratio et ego, cum solus essem; unde hoc opus Soliloquia nominavi, sed imperfectum remansit: ita tamen ut in primo libro quæreretur, et utcumque appareret, qualis esse debeat qui vult percipere sapientiam, quæ utique non sensu corporis, sed mente percipitur; et quadam ratiocinatione in libri fine colligitur, ea quæ vere sunt immortalia esse. In secundo autem, de immortalitate animae diu res agitur, et non peragitur. 2. In his sane libris non approbo quod in oratione dixi: Deus, qui misi mundos , verum scire noluisti * (Lib. I, c. 1, n. 2). Responderi enim potest, multos etiam non mundos multa scire vera: neque enim definitum est hic quid sit verum, quod nisi mundi scire non possint ; et quid sit scire. Et illud quod ibi positum est, Deus, cujus regnum est totus mundus, quem sensus ignorat, (Id., c. 1, n. 3); si Deus intelligendus est, addenda fuerant verba , ut diceretur, quem mortalis corporis sensus ignorat. Si autem mundus dictus est, quem sensus ignorat, ille recte intelligitur, qui futurus est coelo novo et terra nova: sed etiam hic addenda erant illa, ut diceretur; mortalis corporis

1 Lov., rationis. At plures Mss. necnon Am. et Er., ratione — Lov. Par., ratione. M.

* Qui monmisi mundos verum scire voluisti. Hæc lectio est Vatic. codicis et lib. 1 Sent., dist. 2, magis quidem perspicua: verum S. Augustino familiarior altera quam retinüimus. Sic libro 3 contra Academ., cap. M7: « Quæ nisi paucis sapientibus ignotæ essent.»

sensus, Sed illo more adhuc loquebar, quo sensus proprie corporis appe!latur: nec assidue repetendum est, quod et superius inde jam dixi (Lib. 1 Retract., cc. 1, 3), sed hoc recolendum, ubicumque ista locutio in meis litteris invenitur. 3. Et ubi dixi de Patre et Filio, Qui gignit, et qucm gignit, umum est (Lib. 1, c. 1, n. 4); dicendum fuit, unum sunt, sicut aperte ipsa Veritas loquitur, diccns: Ego et Pater unum sumus (Joan. x, 30). Nec illud mihi placet, quod in ista vita Deo intellecto jam beatam esse animam dixi, nisi forte spe. Item quod dixi, Ad sapientiae conjunctionem non una via perveniri (Lil). H, c. 13, m. 23), non bene sonat; quasi alia via sit præter Christum, qui dixit: Ego sum via (Joan. xiv, 6). Vitanda ergo erat hæc offensio aurium religiosarum; quamvis alia sit illa universalis via, aliæ autem viæ de quibus in Psalmo canimus : Vias tuas, Domine, motas fac mihi, et semitas tuas doce me (Psal. xxiv, 4). Et in eo quod ibi dictum est, Penitus esse ista sensibilia fugienda (Lib. I, c. 14, n. 24), cavendum fuit ne putaremur illam Porphyrii falsi philosophi tenere sententiam, qua dixit: Omne corpus esse fugiendum, Non autem dixi ego, 0mnia sensibilia; sed, ista, hoc est, corruptibilia; sed hoc potius dicendum fuit: Non autem talia sensibilia futura sunt in futuri sæculi cœlo novo et terra nova. 4. Item quodam loco dixi, quod disciplinis liberalibus eruditi, sine dubio in se illas obliviome obrutas eruunt discendo, et quodam modo refodiunt (Lib. 2, c. 20, n. 35). Sed hoc quoque improbo : credibilius est enim propterea vera respondere de quibusdam disciplinis, etiam

imperitos earum, quando bene interrogantur, quia

præsens est eis, quantum id capere possunt, lumen rationis æternæ, ubi hæc immutabilia vera conspiciunt; non quia ea moverant aliquamdo, et obliti sunt, quod Platoni, vel talibus visum est. Contra quorum opinionem quanta pro suscepto opere dabatur occasio, in libro duodecimo de Trinitate, disserui (Lib. 12, c. 15). Hoc opus sic incipit : Volventi mihi multa ac varia maecmum. CAPUT V. De Immortalitate Animæ, liber unus.

M. Post libros Soliloquiorum jam de agro Mediolamum reversus, scripsi librum De Immortalitate Animæ, quod mihi quasi commonitorium esse volueram propter Soliloquia terminanda, quæ imperfecta remanserant : sed nescio quomodo me invito exiit in manus hominum, et inter mea opuscula nominatur. Qui primo ratiocinationum contortione atque brevitate sic obscurus est, ut fatiget, cum legitur, etiam intentionem meam vixque intelligatur a meipso.

2. Deinde cogitans nihil aliud quam animos hominum, in quadam argumentatione ejusdem libri dixi: Nec esse in eo quod nihil discit, disciplina potest. Itemque alio loco dixi, Nec ullam rem scientia complectitur, nisi quæ ad aliquam pertinet disciplinam (Cap. 1, n. 1), nec venit in mentem Deum non discere disciplinas, et habere omnium rerum scientiam, in qua etiam praescientia est futurorum. Tale est illud quod ibi

« PoprzedniaDalej »