Obrazy na stronie
PDF
ePub

se lenitati tuæ, et offendentes in rectitudinem tuam, et cadentes in asperitatem suam 1. Videlicet nesciunt quod ubique sis, quem nullus circumscribit locus, et solus es præsens, etiam iis qui longe fiunt a te. Convertantur ergo et quærant te, quia non sicut ipsi deseruerunt creatorem suum, ita et tu deseruisti creaturam tuam. Ipsi convertantur, et quærant te; et ecce ibi es in corde eorum, in corde confitentium tibi, et projicientium se in te, el plorantium in sinu tuo post vias suas difficiles et tu facilis tergens lacrymas eorum; et magis plorant et gaudent in fletibus, quoniam tu, Domine, non aliquis homo caro et sanguis; sed tu, Domine, qui fecisti, reficis et consolaris eos. Et ubi ego eram, quando te quærebam? Et tu eras ante me; ego autem et a me discesseram, nec me inveniebam; quanto minus te?

CAPUT III.

De Fausto manichæo, et de philosophorum cæcitate qui per creaturas Creatorem non cognoverunt.

3. Proloquar in conspectu Dei mei annum illum undetrigesimum ætatis meæ. Jam venerat Carthaginem quidam Manichæorum episcopus, Faustus nomine, magnus laqueus diaboli: et multi implicabantur in eo per illecebram suaviloquentiæ; quam ego tametsi laudabam, discernebam tamen a veritate rerum, quarum discendarum avidus eram; nec quali vasculo sermonis, sed quid mihi scientia comedendum apponeret nominatus apud eos ille Faustus, intuebar. Fama enim de illo prælocuta mihi erat quod esset honestarum omnium doctrinarum peritissimus, et apprime disciplinis liberalibus eruditus. Et quoniam multa philosophorum legeram, memoriæque mandata retinebam, ex eis quædam comparabam illis Manichæorum longis fabulis: et mihi probabiliora ista videbantur, quæ dixerunt illi, qui tantum potuerunt valere, ut possent æstimare sæculum, quanquam ejus Dominum minime invenerint. Quoniam magnus es, Domine, et humilia respicis; excelsa autem a longe cognoscis (Psal. CXXXVII, 6): nec propinquas nisi obtritis corde; nec inveniris a superbis, nec si illi curiosa peritia numerent stellas et arenam, et dimetiantur sidereas plagas, et vestigent vias astrorum.

4. Mente enim sua quærunt ista, et ingenio quod tu dedisti eis et multa invenerunt et prænuntiaverunt ante multos annos defectus luminarium solis et lunæ, quo die, qua hora, quanta ex parte futuri essent; et non eos fefellit numerus, et ita factum est ut prænuntiaverunt : et scripserunt regulas indagatas. et leguntur hodie, atque ex eis prænuntiatur quo anno et quo mense anni, et quo die mensis, et qua hora diei, et quota parte luminis sui defectura sit luna vel sol; et ita fiet ut prænuntiatur. Et mirantur hæc homines et stupent qui nesciunt ea, et exsultant atque extolluntur qui sciunt; et per impiam superbiam recedentes et deficientes a lumine tuo, tanto ante solis defectum futurum prævident, et in præsentia suum derunt injusti ut juste vexarentur, uti habent nonnulli Mss. cum Arn.

1 Substituimus suam, ex Mss. melioris notæ, loco tuam quod in Cdd. vulgatis et in Ess. nonnullis reperitur.

non vident. Non enim religiose quærunt unde habeant ingenium quo ista quærunt. Et invenientes quia tu fecisti eos, non ipsi dant tibi se ut serves quod fecisti, et quales se ipsi fecerant occidunt se tibi, et trucidant exaltationes suas sicut volatilia, et curiositates suas sicut pisces maris quibus perambulant secretas semitas abyssi, et luxurias suas sicut pecora campi: ut tu, Deus ignis edax, consumas mortuas curas eorum recreans eos immortaliter.

3. Sed non noverunt viam, Verbum tuum, per quod fecisti ea quæ numerant, et ipsos qui numerant, et sensum quo cernunt quæ numerant, et nientem de qua numerant; et sapientiæ non est numerus (Psal. CXLVI, 5). Ipse autem Unigenitus factus est nobis sapientia, et justitia, et sanctificatio (1 Cor. 1, 30); et numeratus est inter nos, et solvit tributum Cæsari (Matth. XXII, 21). Non noverunt hanc viam, qua descendant ad illum a se, et per eum ascendant ad eum. Non noverunt hanc viam, et putant se excelsos esse cum sideribus et lucidos; et ecce ruerunt in terram, et obscuratum est insipiens cor eorum. Et multa vera de creatura dicunt, et Veritatem, creaturæ artificem, non pie quærunt, et ideo non inveniunt: aut si inveniunt, cognoscentes Deum, non sicut Deum honorant, aut gratias agunt; sed evanescunt in cogitationibus suis, et dicunt se esse sapientes, sibi tribuendo quæ tua sunt, ac per hoc student perversissima cæcitate etiam tibi tribuere qua sua sunt, mendacia scilicet inte conferentes, qui veritas es, et immutantes gloriam incorrupti Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentum, et convertunt veritatem tuam in mendacium; et colunt, et serviunt creaturæ potius quam Creatori (Rom. 1, 21-25).

6. Multa tamen ab eis, ex ipsa creatura, vera dicta retinebam; et occurrebat mihi ratio per numeros et ordinem temporum, et visibiles attestationes siderum, et conferebam cum dictis Manichæi, quæ de his rebus multa scripsit copiosissime delirans; et non mihi occurrebat ratio nec solstitiorum et æquinoctiorum. nec defectuum luminarium, nec quidquid tale in libris sæcularis sapientiæ didiceram. Ibi autem credere jubebar, et ad illas rationes numeris et oculis meis exploratas non occurrebat, et longe diversum erat. CAPUT IV.

Sola Dei cognitio beat.

7. Numquid, Domine Deus veritatis, quisquis novit ista, jam placet tibi? Infelix enim homo qui scit illa omnia, te autem nescit: beatus autem qui te scit, etiamsi illa nesciat. Qui vero et te ut illa novit, non propter illa beatior, sed propter te solum beatus est. si cognoscens te, sicut Deum glorificet, et gratias agat, et non evanescat in cogitationibus suis. Sicut enim melior est qui novit possidere arborem, et de usu ejus tibi gratias agit, quamvis nesciat vel quot 1 Arn. et Mss. 2, occidant se tibi; moxque, truciden'. Alii plerique Cdd. comprobant alteram lectionen, quæ pa lulum obscura propter distantiam particulæ negantis refrendæ etiam ad verba occidunt et trucidant.

2 Qui, juxta Sonum. Dub. Mart. et Rond. M.

:

cubitis alta sit, vel quanta latitudine diffusa; quam ille qui eam metitur, et omnes ramos ejus numerat, et neque possidet eam, neque creatorem ejus novit aut diligit sic fidelis homo, cujus totus mundus divitiarum est, et quasi nihil habens, omnia possidet, inhærendo tibi cui serviunt omnia, quamvis nec saltem septentrionum gyros noverit; dubitare stultum est quin utique melior sit quam mensor cœli, et numerator siderum, et pensor elementorum, et negli gens tui qui omnia in mensura et numero et pondere disposuisti (Sap. x1, 21).

CAPUT V.

Manichæi de astris imperitia indignum eum fide in cœteris faciebat.

8. Sed tamen quis quærebat Manichæum nescio quem etiam ista scribere, sine quorum peritia pietas disci poterat? Dixisti enim homini, Ecce pietas et sapientia (Job xxvIII, 28, sec. LXX); quam ille ignorare posset, etiam si ista perfecte nosset: ista vero quia non noverat, impudentissime audens docere, prorsus illam nosse non posset. Vanitas est enim mundana ista etiam nota profiteri, pietas autem tibi confiteri. Unde ille devius, ad hoc ista multum locutus est, ut convictus ab eis qui ista vere didicissent, quis esset ejus sensus in cæteris quæ abditiora sunt, manifeste cognosceretur. Non enim parvi existimari se voluit, sed Spiritum sanctum consolatorem et ditatorem fidelium tuorum, auctoritate plenaria personaliter in se esse persuadere conatus est. Itaque, cum de cœlo ac stellis, et de solis ac lunæ motibus falsa dixisse deprehenderetur, quamvis ad doctrinam religionis ista non pertineant, tamen ausus ejus sacrilegos fuisse satis emineret ; cum ea non solum ignorata, sed etiam falsa, tam 2 vesana superbiæ vanitate diceret, ut ea tanquam divinæ personæ tribuere sibi niteretur.

9. Cum enim audio christianum aliquem fratrem, ilum aut illum, ista nescientem, et aliud pro alio sentientem, patienter intueor opinantem hominem; nec illi obesse video, cum de te, Domine creator omnium, non credat indigna, si forte situs et habitus creaturæ corporalis ignoret. Obest autem si hoc ad ipsam doctrinæ pietatis formam pertinere arbitretur, et pertinacius affirmare audeat quod ignorat. Sed etiam talis infirmitas in fidei cunabulis a charitate matre sustinetur, donec assurgat novus homo in virum perfectum, et circumferri non possit omni vento doctrinæ (Ephes. iv, 13, 14). Iu illo autem qui doctor, qui auctor, qui dux et princeps eorum quibus illa suaderet, ita fieri ausus est, ut qui eum sequerentur, non quemlibet hominem, sed Spiritum tuum sanctum se sequi arbitrarentur; quis tantam dementiam, sicubi falsa dixisse convinceretur, non detestandam longeque abjiciendam esse judicaret? Sed tamen nondum liquido compereram utrum etiam secundum ejus verba, vicissitudines longiorum et breviorum dierum atque noctium, et ipsius noctis et diei, et deliquia luminum,

Hæc, juxta Er. Lugd. Ven. Lov. Flor. M.

2 Sic quatuor Mss. Angl. Falsata, vesana superbiæ ] Mart. et Rond. cum Mss. nonnullis, falsa tam. M.

et si quid ejusmodi in aliis libris legeram, posset exponi; ut, si forte posset, incertum quidem mihi fieret utrum ita se res haberet, an non ita; sed ad fidem meam illius auctoritatem, propter creditam sanctitatem, præponerem.

CAPUT VI.

Faustus eloquens, sed liberalium disciplinarum expers. 10. Et per annos ferme ipsos novem, quibus eos animo vagabundus audivi, nimis extento desiderio venturum exspectabam istum Faustum. Cæteri enim eorum, in quos forte incurrissem, qui talium rerum quæstionibus a me objectis deficiebant, illum mihi promittebant, cujus adventu collatoque colloquio facillime mihi hæc, et si qua forte majora quærerem, enodatissime expedirentur. Ergo ubi venit, expertus sum hominem gratum et jucundum verbis, et ea ipsa quæ illi solent dicere, multo suavius garrentem. Sed quid ad meam sitim pretiosiorum poculorum decentissimus ministrator? Jam rebus talibus satiatæ erant aures mea; nec ideo mihi meliora videbantur, quia melius dicebantur; nec ideo vera quia diserta; nec ideo sapiens anima, quia vultus congruus et decorum eloquium. Illi autem qui eum mihi promittebant, non boni rerum existimatores erant; et ideo illis videbatur prudens et sapiens, quia delectabat eos loquens. Sensi autem aliud genus hominum etiam veritatem habere suspectam, et ei nolle acquiescere si compto atque uberi sermone promeretur. Me autem jam docueras, Deus meus, miris et occultis modis; el propterea credo quod tu me docueris, quoniam verum est, nec quisquam præter te alius est doctor veri, ubicumque et undecumque claruerit. Jam ergo abs et didiceram, nec eo debere videri aliquid verum dici, quia eloquenter dicitur; nec eo falsum, quia incomposite sonant signa labiorum: rursus, nec ideo verum, quia impolite enuntiatur, nec ideo falsum, quia splendidus sermo est: sed perinde esse sapientiam et stultitiam, sicut sunt cibi utiles et inutiles; verbis autem ornatis et inornatis sicut vasis urbanis et rusticanis utrosque cibos posse ministrari.

11. Igitur aviditas mea, qua illum tanto tempore exspectaveram hominem, delectabatur quidem motu. affectuque disputantis, et verbis congruentibus, atque ad vestiendas sententias facile occurrentibus. Delectabar autem et cum multis, vel etiam præ multis laudabam ac efferebam; sed moleste habebam quod in cœtu audientium non sinerer illi ingerere, et partiri cum eo curas quæstionum mearum, conferendo fami- . liariter, et accipiendo ac reddendo sermonem. Quod ubi potui, et aures ejus cum familiaribus meis eoque tempore occupare cœpi, quo non dedeceret alternis disserere, et protuli quædam quæ me movebant; expertus sum prius hominem expertem liberalium disciplinarum, nisi grammaticæ, atque ejus ipsius usitato modo. Et quia legerat aliquas Tullianas orationes, et paucissimos Senecæ libros, et nonnulla poetarum, et suæ sectæ si qua volumina latine atque composite conscripta erant, et quia aderat quotidiana Eo quoque, juxta Er. Lugd. Ven. Lov. M.

1

ritas, et veritas et multum eam dicebant mihi, et nusquam erat in eis; sed falsa loquebantur, non de te tantum, qui vere Veritas es, sed etiam de istis elementis hujus mundi creatura tua, de quibus etiam vera dicentes philosophos transgredi debui præ amore tuo, mi Pater summe bone, pulchritudo pulchrorum omnium. O Veritas, Veritas, quam intime etiam tum medullæ animi mei suspirabant tibi, cum te illi sonarent mihi frequenter et multipliciter voce sola, et libris multis et ingentibus! Et illa erant fercula in quibus mihi esurienti te, inferebantur pro te sol et luna, pulchra opera tua; sed tamen opera tua, non tu, nec ipsa prima. Priora enim spiritualia opera tua, quam ista corporea, quamvis lucida et coelestia. At ego nec priora illa, sed teipsam, te, Veritas, in qua non est commutatio nec momenti obumbratio (Jacobi 1, 17), esuriebam et sitiebam; et apponebantur adhuc mihi in illis ferculis phantasmata splendida, quibus jam melius erat amare istum solem, saltem istis oculis verum, quam illa falsa animo decepto per oculos. Et tamen, quia te putabam, manducabam ; non avide quidem, quia nec sapiebas in ore meo sicuti es; neque enim tu eras figmenta illa inania; nec nutriebar cis, sed exhauriebar magis. Cibus in somnis simillimus est oibis vigilantium, quo tamen dormientes non aluntur; dormiunt enim atilla nec similia erant nullo modo tibi, sicut nunc mihi locuta es; quia illa erant corporalia phantasmata, falsa corpora, quibus certiora sunt vera corpora ista quæ videmus visu carneo, sive cœlestia sive terrestria cum pecudibus et volatilibus videmus hæc; et certiora sunt, quam cum imaginamur ea. Et rursus certius imaginamur ea, quam ex eis suspicamur alia grandiora, et infinita, quæ omnino nulla sunt, qualibus ego tunc pascebar inanibus ; et non pascebar. At tu, amor meus, in quem deficio ut fortis sim, nec ista corpora es quæ videmus, quanquam in cœlo; nec ea es quæ non videmus ibi, quia tu ista condidisti, nec in summis tuis conditionibus habes 1. Quanto ergo longe es a phantasmatibus illis meis, phantasmatibus corporum quæ omnino non sunt quibus certiores sunt phantasiæ corporum eorum quæ sunt; et eis certiora corpora, quæ tamen non es sed nec anima es, quæ vita est corporum. Ideo melior vita corporum certiorque quam corpora. Sed tu vita es animarum, vita vitarum, vivens te ipsa, et non mntaris, vita animæ meæ.

11. Ubi ergo mihi tunc eras, et quam longe ? Et longe peregrinabar abs te, exclusus et a siliquis porcorum, quos de siliquis pascebam (Luc. XV, 16). Quanto enim meliores grammaticorum et poetarum fabellæ, quam illa decipula? Nam versus et carmen et Medea volans utiliores certe, quam quinque elementa varie fucata, propter quinque antra tenebrarum, quæ omnino nulla sunt, et occidunt credentem. Nam versum et carmen etiam ad vera pulmenta 2 transfero. Volantem autem Medeam etsi cantabam, non asserebam ;

1 Er., abes.

2 Sic Mss. cum Bad. Am. Arn. ubi Er. et Lov. reddunt, clementa. Angl. quatuor, bulmenta.

etsi cantari audiebam, non credebam, illa autem cre didi. Væ, væ! quibus gradibus deductus sum in profunda inferi? Quippe laborans et æstuans inopia veri, cum te. Deus meus (tibi enim confiteor, qui me miseratus es et nondum confitentem), cum te non secundum intellectum mentis, quo me præstare voluisti belluis, sed secundum sensum carnis quærerem. Tu autem eras interior intimo meo, et superior summo meo. Offendi illam mulierem audacem, inopem pru. dentiæ, ænigma Salomonis, sedentem surper sellam in foribus, et dicentem: Panes occultos libenter edite, et aquam dulcem furtivam bibite (Prov. ix, 17). Quæ me seduxit, quia invenit foris habitantem in oculo carnis meæ, et talia ruminantem apud me, qualia per illum *

Vorassem.

CAPUT VII.

Doctrina Manichæorum absurda cui suffragabatur. 12. Nesciebam enim aliud vere quod est: et quasi acutule movebar ut suffragarer stultis deceptoribus, cum a me quærerent unde malum; et utrum forma corporea Deus finiretur et haberet capillos et ungues: et utrum justi existimandi essent qui haberent uxores multas simul, et occiderent homines, et sacrificarent de animalibus. Quibus rerum ignarus perturbabar ; et recedens a veritate, ire in eam mihi videbar; quia non noveram malum non esse nisi privationem boni, usque ad quod omnino non est. Quod unde viderem, cujus videre usque ad corpus erat oculis, et animo usque ad phantasma? Et non noveram Deum esse spiritum, non cui membra essent per longum et latum, nec cui esse moles esset: quia moles in parte minor est quam in toto suo; et si infinita sit, minor est in aliqua parte certo spatio definita, quam per infinitum; et non est tota ubique, sicut spiritus, sicut Deus. Et quid in nobis esset, secundum quod essemus similes Deo et recte in Scriptura diceremur ad imaginem Dei (Gen. 1, 27), prorsus ignorabam.

3

13. Et non noveram justitiam veram interiorem, non ex consuetudine judicantem, sed ex lege rectissima Dei omnipotentis, qua formarentur mores regionum et dierum pro regionibus et diebus; cum ipsa ubique ac semper esset, non alibi alia, nec alias aliter; secundum quam justi essent Abraham, et Isaac, et Jacob, et Moyses, et David, et illi omnes laudati ore Dei: sed eos ab imperitis judicari iniquos, judicantibus ex humano die, et universos mores humani generis ex parte moris sui metientibus, tanquam si quis nescius in armamentis quid cui membro accommodatum sit, ocrea velit caput contegi, et galea calceari; et murmuret quod non apte conveniat: aut in uno die indicto a pomeridianis horis justitio, quisquam stomachetur non sibi concedi quid venale proponere, quia mane concessum est: aut in una domo videat aliquid tractari maribus, a quoquam servo, quod fa1 In illam juxta Er. Lugd. Ven. Lov. Somm. Dub. Mart. Flor. et Rond. M.

2 Per illam, juxta Er. et Ven. M.

3 Sic Mss. Angl. [ Et si recta in scripturis diceremur.] 2 Mss. Flor. et editio Florentina ferunt: Et recte in Scriptura. M.

Quatuor Mss., lectissima.

cere non sinatur qui pocula ministrat: aut aliquid post præsepia fieri, quod ante mensam prohibeatur ; et indignetur, cum sit unum habitaculum et una familia, non ubique atque omnibus idem tribui. Sic sunt isti qui indignantur, cum audierint illo sæculo licuisse justis aliquid, quod isto non licet justis; et quia illis aliud præcepit Deus, istis aliud pro temporalibus causis, cum eidem justitiæ utrique servierint: cum in uno homine, et in uno die, et in unis ædibus videant aliud alii membro congruere, et aliud jamdudum licuisse. post horam non licere; quiddam in illo angulo permitti aut juberi, quod in isto juste vetetur et vindicetur. Numquid justitia varia est et mutabilis? Sed tempora quibus præsidet, non pariter eunt; tempora enim. sunt. Homines autem quorum vita super terram brevis est, quia sensu non valent causas contexere sæculorum priorum, aliarumque gentium quas experti non sunt, cum his quas experti sunt; in uno autem corpore, vel die, vel domo, facile possunt videre quid cui membro, quibus momentis, quibus partibus personisve congruat: in illis offenduntur, his serviunt.

14. Hæc ego tunc nesciebam, et non advertebam; et feriebant undique ista oculos meos, et non videbam. Et cantabam carmina, et non mihi licebat ponere pedem quemlibet, ubilibet, sed in alio atque alio metro aliter atque aliter; et in uno aliquo versu, non omnibus locis eumdem pedem. Et ars ipsa qua canebam, non habebat aliud alibi, sed omnia simul. Et non intuebar justitiam cui servirent boni et sancti homines, longe excellentius atque sublimius habere simul omnia quæ præcepit 1, et nulla ex parte variari, et tamen variis temporibus non omnia simul, sed propria distribuentem ac præcipientem. Et reprehendebam cæcus pios patres; non solum sicut Deus juberet atque inspiraret utentes præsentibus, verum quoque sicut Deus revelaret futura prænuntiantes.

CAPUT VIII.

Contra Manichæos dicit quæ flagitia semper detestanda, quæ facinora.

15. Numquid aliquando aut alicubi injustum est diligere Deum ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente, et diligere proximum tanquam seipsum? Itaque flagitia quæ sunt contra naturam, ubique ac semper detestanda atque punienda sunt, qualia Sodomitarum fuerunt. Quæ si omnes gentes facerent, eodem criminis reatu divina lege tenerentur, quæ non sic fecit homines ut se illo uterentur modo. Violatur quippe ipsa societas quæ cum Deo nobis esse debet, cum eadem natura, cujus ille auctor est, libidinis perversitate polluitur. Quæ autem contra mores hominum sunt flagitia, pro morum diversitate vitanda sunt; ut pactum inter se civitatis aut gentis consuetudine vel lege firmatum, nulla civis aut peregrini libidine violetur. Turpis enim omnis pars est suo universo non congruens. Cum autem Deus aliquid contra morem aut pactum quorumlibet jubet, etsi nunquam ibi factum

1 Apud Lov. additur Deus; sed ea vox abest a Mss. et plerisque Edd., quia quæ hic laudatur Justitia, non est alià ab ipso Deo qui præcepit.

est, faciendum est: et si omissum, instaurandum; et si institutum non erat, instituendum est. Si enim regis licet in civitate cui regnat, jubere aliquid quod neque. ante illum quisquam, nec ipse unquam jusserat; et non contra societatem civitatis ei obtemperatur, imo contra societatem non obtemperatur: generale quippe pactum est societatis humanæ obedire regibus suis: quanto magis Deo regnatori universæ creaturæ suæ, ad ea quæ jusserit, sine dubitatione serviendum est? Sicut enim in potestatibus societatis humanæ, major potestas minori ad obediendum præponitur; ita Deus omnibus.

16. Item in facinoribus, ubi libido est nocendi, sive per contumeliam, sive per injuriam ; et utrumque vel ulciscendi causa, sicut inimico inimicus; vel adipiscendi alicujus extra commodi, sicut latro viatori; vel evitandi mali, sicut ei qui timetur; vel invidendo, sicut feliciori miserior; aut in aliquo prosperatus, ei quem sibi æquari timet aut æqualem dolet; vel sola voluptate alieni mali, sicut spectatores gladiatorum, aut irrisores, aut illusores quorumlibet: hæc sunt capita iniquitatis, quæ pullulant principandi et spe- . ctandi et sentiendi libidine, aut una, aut duabus earum, aut simul omnibus ; et vivitur male adversus tria et septem, psalterium decem chordarum decalogum tuum, Deus altissime et dulcissime. Sed quæ flagitia in te qui non corrumperis? aut quæ adversus te facinora, cui noceri non potest? Sed hoc vindicas quas quod in se homines perpetrant, quia etiam cum in te peccant, impie faciunt in animas suas, et mentitur iniquitas sibi, sive corrumpendo ac pervertendo naturam. suam quam tu fecisti et ordinasti, vel immoderate utendo concessis rebus, vel in non concessa flagrando in eum usum qui est contra naturam; aut rei tenentur, animo et verbis sævientes adversus te, et adversus stimulum calcitrantes; aut cum disruptis limitibus humanæ societatis, lætantur audaces privatis conciliationibus aut diremptionibus, prout quidque delecta. verit aut offenderit. Et ea fiunt cum tu derelinqueris fons vitæ, qui es unus et verus creator et rector universitatis; et privata superbia diligitur in parte unum falsum. Itaque pietate humili reditur in te, et purgas nos a consuetudine mala, et propitius es peccatis confitentium, et exaudis gemitus compeditorum, et solvis a vinculis quæ nobis fecimus, si jam non erigamus adversus te cornua falsæ libertatis, avaritia plus habendi, et damno totum amittendi; amplius amando proprium nostrum, quam te omnium bonum.

CAPUT IX.

Discrimen inter peccata, et inter Dei judicium et

hominum.

17. Sed inter flagitia et facinora et tam multas iniquitates, sunt peccata proficientium, quæ a bene judicantibus et vituperantur ex regula perfectionis, et laudantur spe frugis, sicut herba segetis. Et sunt quædam similia vel flagitio vel facinori, et non sunt peccata; quia nec te offendunt Dominum Deum nostrum, nec sociale consortium: cum conciliantur aliqua in usum vitæ congrua tempori, et incertum est an libi

dine habendi; ant puniuntur corrigendi studio potestate ordinata, et incertum est an libidine nocendi. Multa itaque facta quæ hominibus improbanda viderentur, testimonio tuo approbata sunt ; et multa laudata ab hominibus, te teste damnantur: cum sæpe se aliter habet species facti, et aliter facientis animus, atque articulus occulti temporis. Cum vero aliquid tu repente inusitatum et improvisum imperas, etiam si hoc aliquando vetuisti, quamvis causam imperii tui pro tempore occultes, et quamvis contra pactum sit aliquorum hominum societatis ; quis dubitet esse faciendum, quando ea justa est societas hominum, quæ servit tibi? Sed beati qui te imperasse sciunt. Fiunt enim omnia a servientibus tibi, vel ad exhibendum quod ad præsens opus est, vel ad futura prænuntianda. CAPUT X.

Nuga Manichæorum de terræ fructibus.

18. Hæc ego nesciens, irridebam illos sanctos servos et Prophetas tuos. Et quid agebam cum irridebam cos, nisi ut irriderer abs te; sensim atque paulatim perductus ad eas nugas, ut crederem ficum plorare cum decerpitur, et matrem ejus arborem lacrymis lacteis? Quam tamen ficum si comedisset aliquis sanctus, alieno sane, non suo scelere decerptam, misceret visceribus, et anhelaret de illa angelos, imo vero particulas Dei, gemendo in oratione atque ructando: quæ particulæ summi et veri Dei ligatæ fuissent in illo pomo, nisi electi sancti dente ac ventre solverentur. Et credidi miser magis esse misericordiam præstandam fructibus terræ. quam hominibus, propter quos nascerentur. Si quis enim esuriens peteret, qui Manichæus non esset, quasi capitali supplicio damnanda buccella videretur, si ei daretur.

CAPUT XI.

Planctus et somnium matris de filio.

19. Et misisti manum tuam ex alto, et de hac profunda caligine eruisti animam meam (Psal. CXLIII, 7), cum pro me fleret ad te mater mea fidelis tua, amplius quam flent matres corporea funera. Videbat enim illa mortem meam ex fide et spiritu, quem habebat ex te; et exaudisti eam, Domine. Exaudisti eam, nec despexisti lacrymas ejus, cum profluentes rigarent terram sub oculis ejus, in omni loco orationis ejus; exaudisti eam. Nam unde illud somnium, quo eam consolatus es, ut vivere me concederetet habere secum eamdem mensam in domo; quod nolle cœperat, aversans et detestans blasphemias erroris mei? Vidit enim stantem se in quadam regula lignea, et advenientem ad te juvenem splendidum, hilarem atque arridentem sibi, cum illa esset morens et moerore confecta: qui cum causas quæsisset ab ea mæstitiæ suæ quotidianarumque lacrymarum, docendi, ut assolet, non discendi gratia, atque illa respondisset perditionem meam se

1 In Editis Bad. Am. Er. et Lov. Me secum crederet; sed legendum cum Mss. potioribus: Me concederet; vel cum Arn. Me secum concederet. Editio Florentina legit, me secum crederet, quam lectionem tuetur auctoritate Bad. Am. Er. Lov., Somm. et 11 Mss. Etruriæ.

M.

plangere; jussisse illum quo secura esset, atque admonuisse ut attenderet et videret, ubi esset illa, ibi esse et me. Quod illa ubi attendit, vidit me juxta se in eadem regula stantem. Unde hoc, nisi quia erant aures tuæ ad cor ejus? O tu, bone omnipotens, qui sic curas unumquemque nostram, tanquam solum cures ; et sic omnes, tanquam singulos!

20. Unde illud etiam, quod cum mihi narrasset ipsum visum, et ego ad id trahere conarer, ut illa se potius non desperaret futuram esse quod eram ; continuo sine aliqua hæsitatione, Non, inquit, non enim mihi dictum est, Ubiille, ibi ettu ; sed, Ubi tu ibi, et ille. Confiteor tibi, Domine, recordationem meam quantum recolo, quod sæpe non tacui, amplius me isto per ma trem vigilantem responso tuo, quod tam vicina interpretationis falsitate turbata non est, et tam cito vidit quod videndum fuit, quod ego certe, antequam dixisset, non videram ; etiam tum commotum fuisse, quam ipso somnio, quo feminæ piæ gaudium tanto post futurum, ad consolationem tunc præsentis sollicitudinis, tanto ante prædictum est. Nam novem ferme anni secuti sunt, quibus ego in illo limo profundi ac tenebris falsitatis, cum sæpe surgere conarer et gravius alliderer, volutatus sum: cum tamen illa vidua casta, pia et sobria, quales amas, jam quidem spe alacrior, sed fletu et gemitu non segnior, non desineret horis omnibus orationum suarum de me plangere ad te ; et intrabant in conspectum tuum preces ejus, et me tamen dimittebas adhuc volvi et involvi illa caligine.

CAPUT XII.

Quale responsum mater Augustini accepit a quodam episcopo de ipsius conversione.

21. Et dedisti alterum responsum interim, quod recolo. Nam et multa prætereo, propter quod propero ad ea quæ me magis urgent confiteri tibi, et multa non memini. Dedisti ergo alterum per sacerdotem tuum, quemdam episcopum nutritum in Ecclesia, et exercitatum in Libris tuis. Quem cum illa femina rogasset ut dignaretur mecum colloqui, et refellere errores meos, et dedocere me mala, ac docere bona (faciebat enim hoc, si quos forte idoneos invenisset); noluit ille, prudenter sane, quantum sensi postea. Respondit enim me adhuc esse indocilem, eo quod inflatus essem novitate hæresis illius, et nonnullis quæstiunculis jam multos imperitos exagitassem, sicut illa indicaverat ei. Sed sine, inquit, illum ibi, et tantum roga pro eo Dominum ipse legendo reperiet quis ille sit error, et quanta impietas. Simul etiam narravit se quoque parvulum a seducta matre sua datum fuisse Manichæis, et omnes pene non legisse tantum, verum etiam scriptitasse libros eorum; sibique apparuisse, nullo contra disputante et convincente, quam esset illa secta fugienda ;itaque fugisse. Quæ cum ille dixisset, atque illa nollet acquiescere, sed instaret magis deprecando, et ubertim flendo, ut me videret, et mecum dissereret ille jam substomachans tædio, Vade,

« PoprzedniaDalej »