Obrazy na stronie
PDF

omnino mon esse, pœnam constituendo eis, qui in illa esse voluissent ; sed h0c potius constituerent, ut eorum furiosas violentias non paterentur, qui veritatem catholicam vel prædicarent loquendo, vel legerent constituendo. Quod eo modo fieri aliquatenus posse arbitrabamur, si legem piissimæ memoriæ Theodosii, quam generaliter in omnes hæreticos promulgavit. Ut quisquis eorum episcopus vel clericus ubilibet esset inventus, decem libris auri mulctaretur, eaepressius in Donatistas, qui se negabant hæreticos, ita confirmarent, ut non omnes ea mulcta ferirentur, sed in quorum regionibus aliquas violentias a clericis, vel a Circumcellionibus, vel populis eorum Ecclesia catholica pateretur : ut scilicet post protestationcm Catholicorum, qui fuissent ista perpessi, jam cura 0rdinum ad persolvendam mulctam episcopi sive ministri cæteri temerentur. Ita emim earistimabamus eis territis, et nihil tale facere audentibus, posse libero doceri et teneri catholicam veritatem ; ut ad eam cogeretur nemo, sed eam qui sine formidine vellet sequeretur, ne falsos et simulatores Catholicos haberemus(Epist. 185, c. 7, n. 25). Huic consilio aliorum episcoporum sententiæ cesserunt, ac decretum in synodo, de qua loquimur, factum est, leclique legati, qui aulam adeuntes legem Ecclesiæ, ut credebatur, necessariam ab Imperatore suppliciter poscerent. Exstabat alia lex, quæ hærelicis vel faciendi testamenta, vel per donationes aliquid conferendi, vel ex donationibus aut testamentis aliquid capiendi facultatem adimebat. Atque ob eam legem, quæ nunc in Codice desideratur, ante annum quadringentesimum Imperator feminæ cujusdam Donatistæ testamentum resciderat edicto, in quo furorem etiam Circumcellionum tangebat. Constituit igitur synodus Carthaginensis, ut hujusce legis confirmationem rogaretur Imperator; sed tamen cum ea moderatione, ut in illos tantum valeret, qui pertinaciter in schismatica factione perseverarent : qui vero in gratiam cum Ecclesia redirent, iis jus fasque esset ea recuperare, quæ sibi ante reconciliatiouem obvenissent; dummodo non post motam de bonis, quæ sibi vindicabant, litem ad unitatem catholicam transirent. Tunc enim ad id terreni potius commodi, quam Dei metu inducti censerentur. Concilio quoque visum est, petere ut urbium Ordines, et ii, quibus vicina essent prædia, tuitionem Ecclesiis contra Circumcellionum furorem, imperatoribus satis notum, ac sæpe legibus condemnatum, præbere tenerentur: atque interim, dum redirent legati, a provinciarum præfectis idem postulare (Cod. Canon. Afric., cam. 93). 6. Ea legatio Theasio et Evodio episcopis demandata fuit (Ibid.). Theasii cujusdam Memblositensis in proconsulari episcopi exstat in Collatione mentio (Collat. Carthag. 1, cap. 133). Evodius forte idem est ac Uzalensis, qui in epistola ad Augustinum Theasii episcopi meminit, quem senem vocitat, atque in monasterio vivere quodam modo innuit (Epist. 158, n. 10). In utrumque Petilianus his debacchatur verbis : Illos scilicet, quos præcursores ac navigatores semper habent, furiæque suæ legatos, qui eaepetant sanguinem, eaepetant proscriptiones, incutiant metus, pericula ingerunt, ho

mines perprovincias diversas occidunt (Collat. Carthag. 3, cap. 141). Ambo propter vexationes, quas anno quadringentesimo octavo fidei causa pertulere, confessoris titulum consecuti sunt (Cod. Cann. Afric., in concil. Carthag. anni 408, post can. 106). Hodieque supersunt mandata illis de legatione a concilio tradita, quibus, quid ab Imperatore ex Patrum placito petendum sit, ita præscribitur, ut tamen ipsis quidquid Ecclesiæ utilitati conducere judicaverint, petendi plena libertas relinquatur (Ibid., can. 93). Placuit quoque, ut Romano antistiti, et locorum in quibus forte versaretur Imperator, episcopis per litteras commendarentur. Eisdem etiam legatis traditæ sunt aliæ ad Imperatorem ac præcipuos illius ministros epistolæ, datis a synodo mandatis fidem adrogantes, quas Aurelius Patrum omnium nomine solus obsignavit. Hæ dubio procul ab Augustino perscriptæ sunt : quando Possidius in recensendis ejus epistolis quatuor illas continua serie ponit: Innocentio episcopo; Imperatoribus; Stiliconi; Præfectis Italiæ. Quarum quidem nulla nobis restat. 7. At certe habemus in superioribus, quæ Africanæ Ecclesiæ consilia afflaverit Augustini mansuetudo. Sed Dei major misericordia, inquit idem sanctus, qui sciret, harum legum terror, et quaedam medicinalis m0lestia quam multorum esset pravis vel frigidis animis necessaria, et illi duritiæ quæ verbis emendari non potest, sed tamen aliquantula severitate disciplinæ potest, id egit, ut legati nostri quod susceperant, obtinere m0n possent. Jam enim nos prævenerant eae aliis locis quædam episcoporum querelæ gravissimæ, qui mala fuerant ab ipsis multa perpessi, et a suis sedibus eaeturbati. Præcipue horrenda et incredibilis caedes Maaeimiani episcopi catholici Ecclesiæ Bagaiensis effecit, ut nostra legatio jam quid ageret, non haberet (Epist. 185, n. 26). Hic dicta inter partes judiciaria sententia apud ordinarium judicem basilicam fundi Calvianensis evicerat, quam Donatistæ, cum catholica esset, illicite aliquando usurpaverant. Hanc cum jure perspicuo retineret, in ea ipsa stantem ad altare invaserunt, irruentes horrendo impetu et furore crudeli, ut sub altari quo confugerat, eodem supra se fracto, ejusque lignis, aliisque fustibus, ferro etiam crudeliter cæsus, totum illum locum sanguine oppleverit. Acceperat autem et grande vulnus in inguine pugione percussus, unde cruore largius effluente continuo moreretur, nisi major eorum crudelitas per occultam Dei misericordiam profuisset. Nam cum membris ex ea parte nudatis semivivus insuper, pronusque traheretur, exundantes venas latenter pulvis obstrusit. Deinde cum ab eis relictum Catholici cum psalmis auferre tentarent, illi ira ardentiore succensi eum de portantium manibus abstulerunt, male mulctatis fugatisque Catholicis, quos ingenti multitudine superabant, et facile sæviendo terrebant. Sic illis violenter extortum, graviusque mulctatum inde in quamdam turrem excelsam levatum, jam defecisse arbitrantes, cum ille adhuc viveret, abjecerunt. Ille subter cinere stercoris molliter jacebat exceptus, sensu amisso vix extremum spiritum tenens. Ibi eum transiens quidam pauper invenit, cum ventris exonerandi causa ad eum divertisset locum. Agnovit autem, cum pavidus suam conjugem accersiit, quam procul verecundia dimoverat, lucernam ferentem. Tunc eum ambo pervexerunt domum, vel miserando, vel aliquid etiam lucelli sperando ; cum sive vivus, sive mortuus, collectus tamen nostris ostenderetur. Quid plura?Adhibita magna cura, mirabili curatione post multos dies ab illa desperatione recreatus est et sanatus. Hunc ad transmarinas terras occisum fama nuntiaverat, et ejus facinoris immanitas gravisque indignitas, quaquaversum audiri potuit, dolore horrendo cuncta commoverat. Quo postea quam ipse secutus est, et vita ejus inopinatissima apparuit, cicatricibus suis tam ingentibus, tam multis, tam recentibus, non frustra famam mortuum se nuntiasse monstravit. Nam quem tunc inspicientes vix crederent vivum, non temere illa jactasse videbatur occisum. Auxilium ergo petivit ab Imperatore Christiano, non tam sui ulciscendi causa, quam tuendæ Ecclesiæ sibi creditæ Quod si prætermisisset, non ejus fuisset laudanda patientia, sed negligentia merito culpanda (Contra Cresconium, lib. 3, n. 52; Epist. 185, n. 26—28). Ex Augustini quidem verbis colligi posse videtur, illum Romam ad Imperatorem adiisse (Epist. 88, n. 7) : attamen leges mense februario anno quadringentesimo quinto ipsius causa latæ Ravennæ data sunt (Codice Theod., de veticis, lege 58). Anno proximo vel sequenti, quo scilicet sanctus Doctor adversus Cresconium scribebat, adhuc ille in vivis agebat, ac plures in ejus corpore cicatrices, quam membra numerabantur (Contra Cresconium, lib. 3, n. 47). In collatione Carthaginensi non reperitur ejus nomen : at in Romano Martyrologio sanctis confessoribus quinto nonas octobris adjungitur. 8. Is in aulam adveniens, ibi non paucos invenit, qui illuc perfugerant, eadem qua ipse,aut certe haud multo humaniori ratione a Donatistis excepti (Ibid.). Quos inter aderat episcopus Thubursicæ, quam Buramdicebant, et unico vocabulo Thubursicaburam: quæ videtur fuisse in Proconsulari posita. Huic autem præsuli Servo, seu Servo-Dei, nomen erat. Anno quadringentesimo undecimo Carthaginensi collationi interfuit (Collat. Carthag. 1, cap. 121). Hic locum repetebat occupatum a Donatistis (Contra Cresconium, lib. 3, n. 37), pro quibus tunc temporis, forte post Cyprianum ob scelera sua condemnatum (Contra Litteras Petiliani, lib. 3, n. 38), Donatus quidam episcopus erat (Collat. Carthag. 1, cap. 121). Cum igitur de loco illihi duo præsules litigarent, partiumque procuratores proconsulare præstolarentur examen, armati Donatistæ in memorato Thubursicubure oppido repente in Servum irruerunt, ita ut vix vivus aufugerit. Pater autem ejus presbyter, ætate ac moribus gravis, ea cæde, qua ab iisdem vehementer afflictus est, post dies paucos excessit e vita (Contra Cresconium, lib. 3, c. 43). Quibus porro legibus in semet ferendis causam tot suis facinoribus præbuerint Donatistæ, anno proximo declarabimus.

CAPUT XII. { Scandalum Hippone propter Bonifacium presbyterum et Spem eæ0rtum. 2 Augustini hac de re ad confirmandos IIipponenses litterae. 3 Felicem Manichæum comvincit et ab errore revocat. 4 Librum de Natura boni scribit contra Manichæorum hæresim. 5 Hanc libro præsertim adversus Secundinum edito funditus evertit. 6 Eaeacerbatum IIieronymi animum humilitate sua mitigat. 7 Eorum epistolæ ultro citroque missæ. I. Per tempus illius forsitan, de quo loquebamur, Carthaginensis concilii, data fuit ab Augustino ad suos Hipponenses super Bonifacii et Spei negotio epistola (Epist. 78) : quæ certe quidem scripta est post decretum de recipiendis in suo honore Donatistis clericis, in Carthaginensi concilio anno quadringentesimo primo editum; sed tamen cum adhuc Proculeianus in vivis ageret. Erat in Augustini familia presbyter nomine Bonifacius, una cum laico quodam quem Spem vocabant (Epist. 77, n. 2). Hujus ad Augustinum detulit Bonifacius se motum sensisse impudicum ac immundum, cui nec assensum præstare ipse vellet, nec silentium. Spes contra contendebat se a Bonifacio sollicitatum ad impudicitiam, atque illum proprium crimen in se, quem ad flagitium pellicere nequiverat, conferre statuisse. Graviter admodum ferebat Augustinus, duorum e suis domeslicis et convictoribus, alterum necessario perditæ vitæ existimari debere,alterum qui esset ab scelere alienus, tamen apud aliorum animos sceleratum, apud aliorum saltem suspectum haberi. Ipse quidem Bonifacium crimine vacuum reputabat, cum de Spe nihil boni suspicaretur : et certe præjudicatam hanc opinionem utriusque agendi ratio confirmabat. Cæterum quoniam deerant, quibus reus convinci posset, probationes; re diu multumque perpensa, constituit illam judicio divino permittere, dum quem suspectum habebat, de sua domo ejiciendi justa aliqua manifestaque sibi causa præberetur. Interea haud quaquam animo erat ita comparatus, ut eum, qui apud se tanti flagitii suspicione laborabat, in clerum allegendum putaret : at ille, sive Augustini in se animum experiri vellet, sive innata quadam ambitione duceretur, omnem machinam adhibuit, ut vel per sanctum Antistitem referretur in ejus clerum, vel acceptis ab ipso commendatitiis litteris sibi liceret alibi ordinationem suscipere. At Augustinus adduci nullo modo potuit, ut aut ei manus imponeret, aut ulli e coepiscopis suis per commendationem suam eum subintroduceret. Quam ob repulsam ille turbulentius agere, dictitareque, si sibi ad clerum præcluderetur aditus, Bonifacium pariter de gradu dejiciendum esse. Hoc proposito nihil erat iniquius. Verumtamen ei consentire paratum se profitebatur Bonifacius, eo quod mallet honore presbyterii apud homines privari, quam ullam Spei ansam præbere Ecclesiam perturbandi. Ea in re mediam quamdam viam sibi ineundam esse existimavit Augustinus, videlicet ut uterque scripto placito pollicerentur, se locum aliquem miraculis celebrem petituros, ubi reum sive metus, sive divina ultio ad confitendam culpam adigeret. Quocirca eos Nolam ad sancti Felicis tumulum ire jussit; propterea quod ibi certius, quam usquam, per Paulinum resciretur, quid ambobus contigisset. Et ea quidem fuit Bonifacii modestia, ut litteras, quæ suam in Ecclesiam dignita!em testificarentur, nullas postularet; Nolæ cum alio juxta haberi non recusans, quo utique in loco juxta erant incogniti. 2. Res illa usquedum tecta remanserat, ei remedia omnia sic adhibere Augustinus studuit, ut tamen gravissimus cordis ejus dolor in plebis notitiam non veniret; quia merito verebatur, ne hinc simul et infructuose cruciarentur firmi, et periculose turbarentur infirmi; ac ipsis quoque schismaticis ansa daretur catholico populo illudendi. Factum nihilominus invito illo vulgatum est, quamque animo prospexerat, offensionem peperit; et eo quidem acerbiorem, quod antea jactatum fuerat, Augustini clericos in crimina nequaquam labi solitos, quemadmodum ii, quibus manus imposuerat Proculeianus. Fuere etiam qui peterent, ut Bonifacii nomen ex albo presbyterorum, quos moris erat ad altare recitari, expungeretur : ne scilicet ulla Donatistis relinqueretur occasio prædicandi, scelera apud Catholicos impunita remanere. Id vero noluerat Augustinus : ne hoc pacto Dei, cujus ad tribunal causa Bonifacii translata fuerat, judicium præverteretur; neve violaretur concilii statutum, per quod non licebat clericum, qui nondum convictus sit, a communione suspendi, nisi judicio se sistere recusasset (Concil. Carthag. 3 anni 397, cann. 7, 8). Cleri tamen populique judicio hoc etiam permisit, si ita eis visum fuisset expedire, ne iis qui cum ad Ecclesiam nollent accedere, quærebant saltem quod prætexerent, quædam inde præberetur probabilis excusatio : tunc vero non ipsorum futurum esse hoc factum, sed eorum quorum causa fuerit factum; neque etiam illinc homini, quem non iniqua conscientia de libro vivorum deleverit, damni quidquam accessurum. Dum hæc ita gererentur, Hippone aberat Augustinus. Quapropter clero suo, senioribus, et universæ plebi Ecclesiæ Hipponensis epistolam misit, qua eos qui secum infelicem illum casum moleste ferebant, quamvis inde multo minus quam ipse doloris caperent, solari studet; docetque jam pridem a Christo prædicta fuisse ejusmodi scandala : ipsis etiam summopere cavendum esse, ne fratrem ex falsis suspicionibus judicantes in diaboli laqueos incidant; quod in Bonifacii gratiam dicit. Eos obtestatur, ne vulnera suis ipsius vulneribus nova superaddant, ne cruciatus augeant, ne denique dolorem dolore cumulent, deficiendo vel in suspicionibus falsis, vel in peccatis alienis; ipsi videlicet, qui spem aliquam habent ad Deum, pro quibus ipse continuis periculis caput objicit : quod enim ad schismaticos attinet, qui nequitia plane diabolica gaudium e tam luctuosis casibus percipiebant; atque in Ecclesiæ membris vitia quædam investigabant, unde toti illius corpori illuderent, ipsi quidem expeditius videbatur, eos contemnere, et canum, a quibus vulnera Lazari lingebantur, loco habere. Monet Hipponenses, Deum fortassis ideo noluisse hoc

eos scandalum latere, ut secum instantius incumbant orationibus, ut facti veritas divina revelatione comperiatur. Eosdem vehementer juxta ac demisse reprehendit, quod adversus Proculeianum in se ipso potius, quam in Deo gloriati fuerant : neve etiam monasteria eo nomine criminentur, quod in illis improbos aliquos reperire sit, adhortatur. Cum Felix quidam atque Hilarinus de hac re ad eum scripsissent, respondit ad eorum litteras, minime mirum esse, si talia nascantur offendicula, aut contra Dei servos sinistri rumores in vulgus spargantur : porro se nec flagitiosi quidquam deprehendisse in Bonifacio, nec credidisse; itaque non jussisse ut ejus nomen. de præsbyterorum numero auferretur, quia divinum judicium, ad quod presbyteri hujus causa relata erat, antevertere non audebat. Quo tempore scriptæ sunt a beato Wiro illæ epistolæ, jam iter Bonifacius ac Spes Nolam susceperant, aut saltem ad illud erant in procinctu. Quem vero exitum eorum causa habuerit, ignoramus. Et nos quidem infra de quodam Bonifacio viro optimo, et sancti Præsulis amicissimo, qui Cataquensis episcopus anno circiter quadringentesimo octavo consecratus est, dicturi sumus. Tametsi autem et humilitate presbyteri non temere conjicias, Deum et illius innocentiam liquido declarasse, et illum postquam fidei ejus ac patientiæ periculum fecisset, ad episcopalem dignitatem evexisse : attamen unum atque eumdem fuisse nulla evincunt argumenta. 3. Ante hujus anni finem contigit Augustini cum Felice disputatio. Erat is unus e Manichæorum Electis (Possid., in Vita August., c. 16) ac ipsorum doctoribus (Retract. l. 2, cap. 8), liberalium quidem disciplinarum imperitus; attamen Fortunato, quem Augustinus adhuc presbyter in publica disceptatione anno trecentesimo nonagesimo tertio convicerat, longe versutior. Hipponem venerat errores suos disseminaturus. An autem is idem Felix fuerit, ad quem exstat Augustini epistola (Epist. 79) quæ presbytero Manicl1æo tantuum inscribitur, haud certo scimus. Ex ea iutelligitur, hominem illum qualis esset dissimulare conatum; at cum colloquium cum quibusdam Catholicis habuisset, statim ab illis deprehensum fuisse, ac sancto Antistiti delatum. Mortem a se despici prædicabat, dictitabatque se apud Augustinum magno in numero haberi. quandoquidem de suis comprimendis conatibus sollicitus esset. Ad eum ergo epistolam dedit Augustinus, brevem illam qnidem, at vehementem : in qua ejus ostentationem irridet, eamdemque ratiocinationem, quam diluere nequiverat ipsius præcessor Fortunatus, illi proponit, denuntians ut vel eam solvat, vel inde abscedat. Si quidem presbyter ille Manichæus idem sit, qui et Felix; hæc illi contigisse comperimus. 0blata sunt ei sua scripta, hoc est, quæ secum habebat Manichææ doctrinæ volumina numero forsitan quinque, necnon sub publico sigillo custodita (De Actis cum Felice, lib. 1, cap. {). Octavo idus decembris adiit Curatorem seu Majorem urbis, eique supplicem libellum obtulit, publice clamitans, cum codicibus suis se paratum esse incendi, si aliquid mali repertum in ipsis fuisset (Ibid., cap. 12). Cum eo fortassis hoc ipso die'aliquantum collocutus est Augustinus; quando Possidius bis aut ter eos disputasse affirmat (Possid., in

Vita August., c 16), tametsi in Actis ea de re perscriptis duplex tantum dissertatio habeatur. Harum prior septimo idus decembres, quæ quarta erat feria, anno quadringentesimo quarto acta est in ecclesia Hippomensi (De Act. cum Fel., lib. !, cap. 1), populo ad cancellum adstante (Ibid., cap. 20) et cum summo silentio et modestia audiente, ac notariis, qui verba utriusque exciperent, præsentibus (Ibid,, cap. 12). Is fuit concertationis exitus, ut, cum illi Augustinus idem argumentum, quod antea Fortunato, objecisset, nimirum qua ratione Deo, si quidem esset natura incorruptibilis, nocere gens tenebrarum valeret; sin autem ei nihil detrimenti afferre posset, quid erat quod adversus istam ita dimicasset, ut naturæ suæ partem huc missam isti tenebrarum genti misceri, perque eam pollui pateretur (Ibid., cap. 19); peteret Felix sibi tempus ad respondendum, usque ad secundam feriam proximam, pridie idus ejusdem mensis, quintum scilicet post diem prorogari (Ibid., lib. 2. cap. 1). Notæ illæ tam accuratae erroris circa colloquii tempus suspicionem omnem removent. Promisit Felix se per illud spatium, cum christiano quodam, quem ex adstantibus elegit, mansurum : sin vero fugeret, neque enim retinebatur, consensit, non quidem ut Manichæum anathemasse, verum ut judicio proprio victus, legis suæ prævarica. tor, atque in Hipponensem civitatem reus existimaretur (Ibid., lib. I, cap. 20). Reipsa ad condictum diem in ecclesiam Pacis venit, ubi populo præsente iterum coepta est disputatio (Ibid., lib. 2, cap. 1.) Argumentum suum resumpsit Augustinus : cum vero Felix eludere vellet necessitatem respondendi, causatus suos codices redditos non fuisse, illos se repetere, ac biduo post ad colloquium rediturum; testatus est sanctus Doctor illum codices istos, si necessarios sibi futuros putasset, petere debuisse tum, cum dilationem postularet. Itaque disputatio redintegrata est, ac præcipue circa liberum arbitrium, quo bonum malumve agitur, versata : de gratia tamen, qua in libertatem asserimur, neutiquam tractatum fuit: quippe cujus quæstio ad Manichæorum hæresim nihil spectaret (Retract. lib. 2, cap. 8; De Act. cum Fel., lib. 2, capp. 2, 3, 4). Et Felix quidem primo concessit, quisquis Deum corruptioni obnoxium diceret, eum anathemate feriendum esse (De Act. cum Fel., lib. 2, cap. 14). At vero cum Augustinus blasphemiam hanc a Manichæo doceri planum fecisset, illum non sine difficultate eo compulit, ut,quidquid sibi imperatum esset, facturum se profiteretur (Ibid., cap. 22). Adjecit sanctus Episcopus, ipsi Manichæum anathemandum ; ex animo id quidem, quando ad hoc a nemine cogeretur. Deum testem invocavit Felix, se animo ad hoc præstandum paratissimum esse : sed hoc rogare, ut sibi Felici, quo magis confirmaretur, præiret Augustinus, ac Manichæum, necnon et spiritum, qui in eo locutus fuerat, prior anathemaret. Chartam sanctus Præsul statim accepit, atque amathematismum exaravit: idem præstitit et

Felix, sed iis verbis usus, quæ et perspectam ei blasphemiarum istiusmodi abominationem, et revera horrori esse declarent. Uterque postea collationis acta obsignavit, quæ jure merito Augustini opusculis inserta sunt: quandoquidem victoriam testificantur, quam de hæresi, non tantum errore ipsius armis confosso confusoque, sed etiam illis, a quibus propugnabatur, ad veram fidem traductis, reportavit (Possid., in Vita August., c. 16). 4. Post illud cum Felice colloquium, librum suum de Natura boni collocat [Retract. lib. 2, cap. 9). Hoc adversus Mamichæos ostendit, Deum naturam esse immulitabilem, ac summum bonum, et coeterarum naturarum tum corporearum tum spiritualium, quæ omnes in se ipsis bonæ sunt, auctorem. Ibi simul demonstrat, quid sit malum, unde nascatur, quot bona in natura mali, quam vocant, quot e contrario mala in natura boni, qualem eam sibi fingunt, involvant. Horrendas quoque turpitudines memorat, quæ fuerant in hujus sectæ nonnullis, tum in Paphlagonia, tum in Galliis deprehensæ (DeNat. boni, cap. 47). Quæ autem in Africa similiter exsecranda patrata sunt, silet : quia ibi non ante annum circiter quadringentesimum vigesimum primum contigerunt. At abominationes illas ipsis Manichæi placitis niti commonstrat (lbid., cap. 46). Operi finem imponit precatione, qua divinam benignitatem obtestatur, ut per suum ministerium , sicut cœpit jam non paucos, ita pergat alios hujusce erroris irretitos laqueis exsolvere (Ibid., cap. 48). 5. Erat inter Manichæorum Auditores Secundinus (Retractationum lib. 2, cap. 10), homo Romanus, unde marmorum Anicianæ domus mentionem facit (Secundini Epist., n. 3), atque ad Paulinum ab Augustino remittitur (Contra Secund., cap. { f). Is cum sancti Doctoris libros quosdam adversus Manichæos evolvis

• set, in illis, ut fatetur, oratorem numeris omnibus

ahsolutum, ac pene totius eloquentiæ deum animadvertit : at vero cum sectæ suæ errores quam persuasissimos haberet, veritatem ibi deprehendere nunquam potuit (Secundini Epist., n. 3). Quapropter sibi proposuit in eam rem Augustino, cui ne de facie quidem notus erat, tanquam amico scribere : ita tamen ut urbanitati suæ ac verbis officiosis subinde reprehensiones haud parum acerbas insereret, objurgans quod Manichæorum placita scriptis suis insectaretur. Ab ea re ut desisteret, atque etiam ad eamdem sectam rediret, admonebat (Retract. lib. 2, cap. 10). Quam ob causam et iisdem ille placitis fidem conciliare, et catholicæ doctrinæ auctoritatem, quantum in se erat, detrahere moliebatur. Epistolæ Secundini aliam multo prolixiorem reddidit Augustinus: quæ in ejus libris idcirco numerata est, quia usitata epistolarum inscriptione eam non prænotaverat, sed ei tantum Secundini litteras, quas ibidem etiamnum reperire est, præmiserat. In hac responsione criminationes privatim sibi a Secundino illatas paucis quidem ipse verbis et cum summa modestiæ significatione depulit (Contra Secund., capp. 1, 2): in Ecclesia vero defendenda longior et vehementior fuit, ac Manichæorum hæresis principia adeo evertit confregitque, ut se pluris facere opusculum istud, quam aliud quodcumque adversus illam pestem a se editum profiteatur (Rectractationum lib. 2, cap. 10). 6. Asterius subdiaconus, cui litteras ad Augustinum (Epist. 68) una cum secunda sua adversus Rufinum Apologia perferendas Hieronymus dederat, extremo, ut quidem videtur, anno quadringentesimo tertio in Africam pervenit: ac non multo post ascitus est ad episcopatum (Epist. 82, n. 1). Tum demum perlectis Hieronymi litteris, ejus a se ob epistolam suam, cujus initium est, Habeo gratiam (Epist. 40), abalienatum animum Augustinus intellexit. Quapropter prima data occasione, per quosdam ex amicis, quibus anno forte quadringentesimo quarto in Palæstinam iter erat, litteras ei demissionis ac benevolentiæ plenas, quibus ejusdem animum demulceret, scripsit (Epist. 73). In his de simultate, qua Hieronymus ac Rufinus inter se dissidebant, mirum in modum loquitur. Non tantum sibi arrogat, ut in alterutrum sententiam pronuntiet: tantum in utriusque præsentiam suspirans, declarat quid forte, si hæc sibi daretur, ageret diceretve, quo eos in concordiam revocare sibi liceret. Quæ tamen ad se in hoc argumentum Hieronymus transmiserat, legit: quod vero ad scripta Rufini in Hieronymum, quamvis in Africam delata essent, se numquam ea evolvisse, imo nec nosse, satis liquido significat. Præsidium episcopum, quem ei quondam Hieronymus tanquam singulari necessitudine sibi conjunctum commendarat (Ilieron., apud Aug. Epist. 39, m. 1), verbis oravit, ut epistolam suam (Epist. 74) eidem Hieronymo deferendam curaret, illumque additis aliis lifteris precaretur, ut ejus excusationes admitteret. Ad eumdem Præsidium postea Hieronymi epistolam cum suæ exemplo misit, ut qua ratio11e ad sanctum illum presbyterum scribere deberet, facilius

nosset: hunc etiam simul obsecravit, ut si quid minus probaret in sua ad Hieronymum epistola (Epist. 73), id sibi, quo posset emendare, significaret. 7. Augustini epistolam, cujus cxordium est Quamvis eæistimem (Ibid.), necdum acceperat Hieronymus, cum e suis illam quæ incipit, Tres simul epistolas (Apud August., Epist. 73), ad eum, jam exturbato e sede Chrysostomo, et proinde sub anni quadringentesimi quarti finem, scripsit. In ea variis Augustini quæstionibus respondere, necnon in primis ejus de mendatio officioso, deque Petri ac Pauli controversia objectis satisfacere nititur. Ipsi post hæc reddita est supra memorata Augustini epistola (Epist. 73), quæ procul dubio commotam ejus mentem sedavit: quamvis hac illi occasione rescribendum non putaverit. Sed responsionis loco, cum Firmus sancti Præsulis necessarius ex Africa sine ullis ejusdem, qui scilicet amici profectionem ignoraverat, litteris in Palestinam venisset, huic redeunti epistolam (Apud August., Epist. 8!) ad Augustinum amoris benevolentiæque suavissima testimonia præferentem dedit; in qua epistolam suam ad ipsum ultimam (Epist. 75) excusabat, at— que in posterum ab ejusmodi quæstionibus abstinere se velle testabatur. Alypium quoque ibi salutabat. Hoc tamen Augustinum non prohibuit quominus per quosdam e suis familiaribus, prolixam epistolam postea Hieronymo scriberet (Epist. 82), in qua fuse de eadem Petri et Pauli contentione disputat; magnopere cavens, salva tamen pro qua certabat veritate, ne Hieronymi animum exasperaret: simulque ad eum suam in Faustum elucubrationem misit. Atque hunc habuit finem celebris illa disputatio Augustini cum Hieronymo : qui quidem et ipse in Augustini sententiam discessit, cum adversus Pelagianos anno quadringentesimo decimo quinto dimicandum fuit.

LIBER SEXTUS.

In quo narrantur quæ Augustinus gessit a datis anno quadringentesimo quinto novis legibus in Donatistas, usque ad Collationem cum iisdem schismaticis Carthaginensem.

CAPUT PRIMUM. Severa leae ab Homorio lata contra Donatistas. 2 Aiiae in eosdem leges. 3 Augustini ad Paulinum litteræ. 4 Fructum quam maæimum eae Honorii legibus capit Ecclesia. 5 Concilium Carthagine post restitui cœptam ibi unitatem celebratur. 4. Digressi parumper a causa Donatistarum, jam func ipso narrandi ordine ad eam revocamur. Cum ad comitatum devenissent episcopi legati, quibus a Carthaginensi concilio commendata erat, nihil tum illic a se'præstandum esse compererunt (Epist. 185, n. 26). Etenim lex adversus Donati factionem jam ante eorum adventum lata, promulgataque fuerat. Toti eos hominum querelæ, qui male mulctati domum redire non audebant, ac in primis Bagaiensis episcopi horrendæ ac recentissimæ cicatrices Imperatorem commoverant. Et

quia, ut loquitur Augustinus, Circumcellionum nobilis furor horrendum præbens suis clericis satellitium, usquequaque odiosissime innotuerat, ingensin Donstistas conflagraverat invidia: atque inde factum erat, ut et præteritæ omnes contra eos leges excitarentur, et conderentur novæ (Contra Crescon., lib. 3, n. 47). Nam Imperator religiosus et pius, perlatis in notitiam suam talibus causis, maluit piisimis legibus impietatis errorem omnino corrigere, et eos qui contra Christum Christi signa portarent, ad unitatem catholicam terrendo et coercendo redigere, quam sæviendi tantummodo auferre licentiam, et errandi ac pereundi relinquere. Ergo lex promulgata fuit, ut tantæ immanitatis hæresis Donatistarum, cui crudelius 'parci videbatur, quam ipsa sæviebat, non tantum violenta esse, sed omnino esse non sineretur impune: non tamen sup

« PoprzedniaDalej »