Obrazy na stronie
PDF
ePub

solum liberi, quod cuivis disciplinæ liberali, nedum philosophiæ satis est, sed summo apud suos loco nati. Doctissimorum autem hominum litteræ etiam sutores philosophatos, et multo, viliora fortunarum genera continent: qui tamen tanta ingenii virtustisque luce fulserunt. ut bona sua cum qualibet hujuscemodi nobilitate nullo modo vellent, etiamsi possent, ulla conditione mutare. Nec deerit, mihi crede, tale hominum genus, cui plus placeat hoc ipsum, quia mecum philosopharis, quam si quid hic aliud, aut jucunditatis aut gravitatis invenerit. Nam et feminæ sunt apud veteres philosophatæ, et philosophia tua mihi plurimum placet.

32. Nam ne quid, mater, ignores, hoc græcum verbum,quo philosophia nominatur, latine amor sapientiæ dicitur. Unde etiam divinæ Scripturæ quas vehementer amplecteris, non omnino philosophos, sed philosophos hujus mundi evitandos atque irridendos esse præcipiunt (Coloss. 11, 8). Esse autem alium mundum ab istis oculis remotissimum, quem paucorum sanorum intellectus intuetur (I Retract. cap. 3, n. 2), satis ipse Christus significat, qui non dicit, Regnum meum non est de mundo: sed, Regnum meum non est de hoc mundo? (Joan. xvIII, 36.) Nam quisquis omnem philosophiam fugiendam putat, nihil nos vult aliud,

quam non amare sapientiam. Contemnerem te igitur in his litteris meis, si sapientiam non amares; non autem contemnerem, si eam mediocriter amares; multo minus, si tantum quantum ego amares sapientiam. Nunc vero cum eam multo plus quam meipsum diligas, et noverim quantum me diligas; cumque in ea tantum profeceris, ut jam nec cujusvis incommodi fortuiti, nec ipsius mortis, quod viris doctissimis difficillimum est, horrore terrearis, quam summam philosophiæ arcem omnes esse confitentur; egone me non libenter tibi etiam discipulum dabo?

33. Hic illa cum blande ac religiose nunquam me tantum mentitum esse dixisset, et viderem tam multa nos verba fudisse, ut neque scribenda non essent, et jam libri modus esset, neque tabulæ reliquæ forent ; placuit quæstionem differri, simul ut meo stomacho parcerem. Nam eum, plus quam vellem, commoverant ea quæ mihi evomenda in illos adolescentes necessario visa sunt. Sed cum abire cœpissemus: Memento, inquit Licentius, quam multa et quam necessaria nobis abs te accipienda per occultissimum illum divinumque ordinem etiam te nesciente subministrentur. Video, inquam, et ingratus Deo non sum; vosque ipsos qui hæc advertitis ob id ipsum præsumo fore meliores. Hoc fuit tantum illo die negotium meum.

LIBER SECUNDUS.

Disputationes hoc libro duæ continentur, quibus dum Ordinis definitionem expendunt colloquentes, incidunt in varias quæstiones, scilicet: quomodo sapiens cum Deo maneat immotus; an etiam ea quæ perperam ab hominibus fiunt, ex Dei ordine agantur; utrum Deus justus esset ante originem mali; utrum ex Dei ordine malum exortum sit. Agitur demum fusius de recto studendi ordine, qui postulat in informatis rite moribus, et comparatis humanis disciplinis promoveatur animus ad altora et divina percipienda.

DI SPUTATIO PRIMA.

CAPUT PRIMUM. Ordinis definitio expenditur. 1. Interpositis deinde pauculis diebus venit Alypius, et exorto sole clarissimo, invitavit cœli nitor, et quantum in illis locis hieme poterat, blanda temperies in pratum descendere, quo sæpius et familiarius utebamur. Nobiscum erat etiam mater nostra, cujus ingenium, atque in res divinas inflammatum animum, cum antea convictu diuturno et diligenti consideratione perspexeram; tum vero in quadam disputatione non parvæ rei, quam die natali meo cum convivis habui, atque in libellum contuli tanta mihi mens ejus apparuerat, ut nihil aptius veræ philosophiæ videretur. Itaque institueram, cum abundaret otio, agere ut colloquio nostro non deesset. Quod in primo etiam hujus operis libro abs te cognitum est.

2. Cum igitur memorato in loco, ut commode potuimus, consedissemus, ego illis duobus adolescentibus Quamvis vobis, inquam, succensuerim, pueriliter de magnis rebus agentibus; tamen mihi videtur non sine ordine, propitio Deo, accidisse, quod in sermone quo vos ab ista levitate detrahebam, tempus ita consumptum est, ut res tanta ad Alypii adventum dilata videatur. Quapropter, quoniam ei jam quæstionem notissimam feci, et quantum in ea processerimus ostendi, paratusne es, Licenti, causam quam suscepisti ex illa tua definitione defendere? Nam memi

nisse me arbitror, te ordinem esse dixisse per quem Deus ageret omnia. Paratus sum,inquit, quantum valeo. Quomodo ergo, inquam, agit ordine omnia Deus? Itane ut etiam se ordine agat; an præter eum ordine ab eo cætera gubernantur? Ubi omnia bona sunt, inquit, ordo non est. Est enim summa æqualitas, quæ ordinem nihil desiderat. Negas, inquam, apud Deum omnia bona esse? Non nego, inquit. Conficitur, inquam, neque Deum, neque illa quæ apud Deum sunt, ordine administrari. Concedebat. Numquidnam, inquam, omnia bona nihil tibi videntur esse? Imo, ait, ipsa vere sunt. Ubi est ergo, inquam, illud tuum quod dixisti, omnia quæ sunt, ordine administrari, nihilque omnino esse quod ab ordine separatum sit? Sed sunt, inquit, etiam mala, per quæ factum est ut et bona ordo concludat; nam sola bona non ordine reguntur, sed simul bona et mala. Quum autem dicimus, Omnia quæ sunt, non sola utique bona dicimus. Ex quo fit ut omnia simul, quæ/ Deus administrat, ordine administrentur.

3. Cui ego: Quæ administrantur et aguntur, videntur tibi moveri, an immobilia putas esse? Ista, inquit, quæ in hoc fiunt mundo, fateor moveri. Reliqua, inquam, negas? Quæ sunt cum Deo, inquit, non moventur; reliqua omnia moveri arbitror. Cum igitur ea quæ cum Deo sunt, inquam, non moveri putas, cætera autem concedis moveri, ostendis omnia quæ moventur non esse cum Deo. Repete hoc ipsum, in

quit, paulo planius. Quod non mihi visus est difficultate intelligendi fieri voluisse, sed quærendi spatium quo inveniret quid responderet. Dixisti, inquam, ea quæ cum Deo sunt non moveri, cætera autem moveri. Si ergo hæc quæ moventur non moverentur si essent cum Deo, quoniam omnia quæ sunt cum Deo, negas moveri, restat ut præter Deum sint quæ moventur. Quibus dictis adhuc tacebat; cum tandem : Videtur mihi, inquit, quod et in hoc mundo si qua non moventur, cum Deo sunt. Nihil hoc ad me, inquam. Fateris enim, ut opinor, non omnia quæ in hoc mundo sunt, non moveri. Ex quo conficitur, non omnia mundi hujus esse cum Deo. Fateor, inquit, non omnia. Ergo est aliquid sine Deo. Non, inquit. Cum Deo sunt igitur omnia. Hic cunctabundus: Quæso, inquit, illud non dixerim, quod sine Deo nihil sit; nam prorsus omnia quæ moventur, non mihi videntur esse cum Deo. Sine Deo est, inquam, igitur cœlum hoc, quod moveri nemo ambigit. Non est, inquit, sine Deo cœlum. Ergo est aliquid cum Deo, quod moveatur. Non possum, inquit, ut volo, explicare quod sentio: tamen quid moliar dicere, peto ut non exspectatis verbis meis, sagacissime, si potestis, intelligatis. Nam et sine Deo mihi nihil videtur esse ; et quod cum Deo est, rursum videtur inconcussum manere: cœlum autem dicere sine Deo esse, non possum ; non solum quod nihil sine Deo esse arbitror, sed quod cœlum putem habere aliquid quod non movetur, quod vere aut Deus est, aut cum Deo, quamvis ipsum cœlum non dubitem verti ac moveri.

CAPUT II.

Cum Deo esse, quid sit. Quomodo sapiens cum Deo manet immotus.

4. Defini ergo, inquam, si placet, quid sit esse cum Deo, et quid sit non esse sine Deo. Si enim de verbis inter nos controversia est, facile contemnetur, dummodo rem ipsam quam concepisti mente, videamus. Odi ego, inquit, definire. Quid ergo faciemus, inquam? Tu, inquit, defini, quæso. Nam facilius est mihi videre in alterius definitione quid non probem, quam quidquam bene definiendo explicare. Geram tibi morem, inquam. Videtur tibi id esse cum Deo, quod ab eo regitur atque administratur? Non, aitille, hoc animo conceperam, cum dicebam ea quæ non moventur, esse cum Deo. Vide ergo, inquam, utrum hæc tibi saltem definitio placeat: cum Deo est quidquid intelligit Deum. Concedo, inquit. Quid ergo, inquam? sapiens tibi Deum intelligere non videtur? Videtur, inquit. Cum ergo sapientes non solum in una domo, aut urbe, sed etiam per immensa regionum peregrinando, navigandoque moveantur; quomodo erit verum, quidquid cum Deo est non moveri ? Risum mihi, inquit, movisti, quasi ego quod sapiens facit, dixerim esse cum Deo. Cum Deo est, sed illud quod novit. Non novit, inquam, sapiens codicem suum, pallium, tunicam, supellectilem, si quam habet, cæteraque id genus, quæ stulti etiam bene noverunt ? Fateor, inquit, nosse tunicam, et nosse pallium, non esse cum Deo. 5. Hoc ergo, inquam, dicis: Non omne quod novit sapiens, esse cum Deo; sed tamen quiquid sapienti

cum Deo est, id nosse sapientem. Optime, inquit ; nam quidquid sensu isto corporis novit, non est cum Deo, sed illud quod animo percipit. Plus etiam fortasse audeo dicere; sed tamen dicam: vobis enim existimatoribus, aut confirmer, aut discam. Quisquis enim. ea sola novit quæ corporis sensus attingit, non solum cum Deo esse non mihi videtur, sed ne secum quidem. Hic cum Trygetium animadvertissem in eo vultu, ut nescio quid velle dicere videretur, sed verecundia eum, ne quasi in alienum locum irrueret, contineri; feci potestatem, jam tacente Licentio, ut promeret si quid vellet. At ille: Ista, inquit, quæ ad sensus corporis pertinent, prorsus nemo mihi videtur nosse. Aliud est enim sentire, aliud nosse. Quare si quid novimus, solo intellectu contineri puto, et eo solo posse comprehendi. Ex quo fit, ut si illud est cum Deo quod intelligendo sapiens novit, totum quod novit sapiens possit esse cum Deo. Quod cum Licentius approbasset, subjecit aliud quod nullo pacto possem contemnere. Ait enim: Sapiens prorsus cum Deo est, nam et seipsum intelligit sapiens. Quod conficitur et ex eo quod a te accepi, id esse cum Deo, quod intelligit Deum; et ex eo quod a nobis dictum est, id esse cum Deo, quod a sapiente intelligitur. Sed hanc ejus partem per quam istis utitur sensibus (non enim puto connumerandam esse, cum sapientem vocamus), fateor me nescire, nec omnino cujusmodi sit suspicari. 6. Negas ergo; inquam, non solum ex corpore et anima, sed etiam ex anima tota constare sapientem ; siquidem partem istam qua utitur sensibus, animæ esse negare dementis est. Non enim ipsi oculi vel aures, sed nescio quid aliud per oculos sentit. Ipsum autem sentire, si non damus intellectui, non damus alicui parti animæ. Restat ut corpori tribuatur, quo absurdius dici nihil interim mihi videtur. Anima, inquit, sapientis perpurgata virtutibus, et jam cohærens Deo, sapientis etiam nomine digna est, ne quidquam ejus aliud decet appellari sapientem : sed tamen quasi quædam, ut ita dicam, sordes atque exuviæ quibus se ille mundavit, et quasi subtraxit in seipsum, ei animæ serviunt. Vel si tota hæc anima dicenda est, ei certe parti animæ serviunt atque subjectæ sunt, quam solam sapientem nominari decet. In qua parte subjecta etiam ipsam memoriam puto habitare. Utitur ergo hac sapiens quasi servo, ut hæc ei jubeat, easque jam domito atque substrato metas legis imponat, ut dum istis sensibus utitur propter illa quæ jam non sapienti, sed sibi sunt necessaria, non se audeat extollere, nec superbire domino, nec iis ipsis quæ ad se per tinent passim atque immoderate Juti. Ad illam enim vilissimam partem possunt ea pertinere quæ prætereunt. Quibus autem est memoria necessaria, nisi prætereuntibus, et quasi fugientibus rebus? Ille igitur sapiens amplectitur Deum, eoque perfruitur qui semper manet, nec exspectatur ut sit, nec metuitur ne desit, sed eo ipso quo vere est, semper est præsens. Curat autem immobilis et in se manens servi sui quodammodo peculium, ut eo tanqua frugi et diligens famulus bene utatur, parceque custodiat.

7. Quam sententiam ejus cum admiratione considerans, recordatus sum idipsum aliquando me breviter illo audiente dixisse. Tum arridens: Gratias age, inquam, Licenti, huic servo tuo, qui tibi nisi aliquid de peculio suo ministraret, nunc fortasse quod promeres non haberes, Nam si ad eam partem memoria pertinet, quæ se velut famulam bonæ menti regendam concedit, ipsa nunc adjutus es, mihi crede, ut hoc diceres. Ergo antequam ad illum ordinem redeam, nonne tibi videtur vel propter talia, id est, propter honestas ac necessarias disciplinas, memoria opus esse sapienti? Quid, inquit. memoria opus est, cum omnes suas res præsentes habeat ac teneat? Non enim vel in ipso sensu, ad id quod ante oculos nostros est, in auxilium nobis vocamus memoriam. Sapienti ergo ante illos interiores intellectus oculos habenti omnia, id est, Deum ipsum fixe immobiliterque intuenti, cum quo sunt omnia quæ intellectus videt ac possidet, quid opus est, quæso, memoria? Mihi autem ut opus esset ad hæc quæ abs te audieram retinenda, nondum sum illius famuli dominus; sed ei modo servio, modo pugno ut non serviam, et quasi me audeo asserere in libertatem meam. Et si forte aliquando impero, atque obtemperat mihi, facitque sæpe putare quod vicerim, in aliis rursus rebus ita sese erigit, ut ejus sub pedibus miser jaceam. Quamobrem, quando de sapiente quærimus, me nolo nomines. Nec me, inquam. Sed tamen numquidnam sapiens iste suos potest deserere, aut ullo pacto, cum hoc corpus agit, in quo istum famulum sua lege devinctum tenet, relinquet officium beneficia tribuendi quibus potest, et maxime quod ab eo vehementissime flagitatur, sapientiam ipsam docendi? Quod cum facit, ut congrue doceat, minusque ineptus sit, præparat sæpe aliquid, quod ex dispositione eloquatur ac disputet, quod nisi memoriæ commendaverit, pereat necesse est. Ergo aut officia benevolentiæ negabis esse sapientis, aut confiteberis res aliquas sapientis memoria custodiri: an fortasse aliquid suarum rerum non propter se quidem, sed propter suos sibi tamen necessarium commendat servandum illi famulo, ut ille tanquam sobrius, et ex optima domini disciplina, non quidem custodiat, nisi quod propter stultos ad sapientiam perducendos, sed quod ei tamen ille custodiendum imperarit? Nec omnino huic, inquit, commendari quidquam arbitror a sapiente; siquidem ille semper Deo infixus est, sive tacitus, sive cum hominibus loquens: sed ille servus jam bene institutus diligenter servat quod interdum disputanti domino suggerat, et ei tanquam justissimo gratum faciat officium suum, sub cujus se videt potestate vivere. Et hoc facit non quasi ratiocinando, sed summa illa lege summoque ordine præscribente. Nihil, inquam, nunc resisto rationibus tuis, ut quod suscepimus potius peragatur. De isto vero diligenter quemadmodum sese habeat (non enim parva res est, aut tam parvo sermone contenta) videbimus alias, cum Deus ipse opportunitatem ordine dederit.

CAPUT III. Stultitia an cum Deo sit.

8. Definitum est autem quid sit esse cum Deo.

Et cum a me dictum esset, id esse cum Deo quod intelligit Deum, vos etaim plus adjecistis, ut ibi sint etiam illa quæ intelliguntur a sapiente. Qua in re multum me movet quomodo subito cum Deo stultitiam collocaveritis. Nam si cum Deo sunt quæcumque intelligit sapiens, nec nisi intellectam stultitiam effugere potest; erit etiam, quod dictu nefas est, pestis illa cum Deo. Qua conclusione commoti, cum in silentio se aliquantum tenuissent: Respondeat, inquit Trygetius, etiam ille de cujus adventu ad istam disputationem opportunissimo non nos puto temere gratulatos. Tum Alypius Deus meliora, inquit! huccine mihi tandem tantum meum silentium parabatur? Sed irrupta jam quies est. Verum nunc enitar huic utcumque rogationi satisfacere, cum mihi prius vel in futurum prospexero, et a vobis impetravero ut a me amplius ista responsione nihil flagitetis. Nullo modo, inquam, est, Alypi, benevolentiæ atque humanitatis tuæ voccm tuam sermoni nostro etiam desideratam negare. Sed perge modo, quod instituisti effice; cætera, ut jam sese habet ordo ille, provenient. Æque mihi de ordine, inquit, sunt speranda meliora, in cujus assertione interim me substituere voluistis. Sed, ni fallor, ob hoc stultitiam Deo ista tua conclusione ab his copulatam putasti, quod universa quæ intelligit sapiens cum Deo esse dixerunt. Sed id quatenus accipiendum sit, nunc omitto; tuam illam ratiocinationem paululum adverte. Dixisti quippe: Nam si cum Deo sunt quæcumque intelligit sapiens, nec nisi intellectam stultitiam effugere potest. Quasi vero illud obscurum sit, antequam stultitiam quisque vitet, sapientis eum nomine non esse censendum. Et dictum est, a sapiente intellecta esse cum Deo. Cum igitur evitandæ stultitiæ gratia eamdem stultitiam quisque intelligit, nondum est sapiens. Cum autem sapiens fuerit, non inter ea quæ ille intelligit stultitia numeranda est. Quamobrem quoniam ea conjuncta sunt Deo, quæ jam sapiens intelligit, recte à Deo stultitia secernitur.

9. Acute quidem, inquam, ut soles, Alypi, respondisti, sed tanquam in alienas trusus angustias. Tamen quia, ut arbitror, adhuc mecum stultus esse dignaris, quid faciemus si aliquem nanciscamur sapientem, qui nos tanto malo docendo ac disputando libenter liberet? Nam nihil eum prius, quantum arbitror, deprecaturus sum, nisi ut mihi ostendat quæ sit, quid sit, qualis sit omnino stultitia. De te enim non facile affirmaverim; me tamen tantum et tam diu detinet, quantum et quam diu a me non intelligitur. Dicturus est ergo ille, te auctore : Ut hoc vos docerem, quando stultus eram ad me venire debuistis; modo autem vos vestri magistri esse poteritis: nam ego jam stultitiam non intelligo. Quod quidem ab eo si audirem, non vererer admonere hominem ut comes nobis fieret, simulque magistrum alium quæreremus. Ut enim plene stultitiam non intelligo, video tamen nihil responsione hac esse stultius. Sed pudebit eum fortasse ita nos aut relinquere, aut sequi. Disputabit ergo et exaggerabit copiosissime stultitiæ mala. Nos autem bene nobis providentes, aut audiemus attente hominem nescientem

quæ loquatur, aut credemus eum id quod non intelligit scire, aut adhuc Deo susceptorum tuorum ratione stultitia copulata est. Nihil autem superiorum est quod video posse defendi. Restat igitur, quod non vultis, extremum. Nunquam te, inquit, invidum senseram. Nam si ab istis, ut dicis, susceptis quidquam honorarii, ut solet, accepissem, dum ratiocinationis hujus nimium tenaxes, id eis modo reddere cogerer. Quare vel hoc contenti sint, quod me tecum laborante non parum eis ad excogitandum temporis dedi; vel, si victi patroni nulla quidem sua culpa consilio libenter auscultant, et in hoc jam tibi cedant, et sint in cæteris cactiores. 10. Non contemnam, inquam, quod in tua defensione Trygetius nescio quid etiam perstrepens dicere cupiebat, faciamque bona tua venia: nam fortasse non bene instructus es, qui recens huic negotio supervenisti, ut remoto patrocinio ipsos causam suam peragentes audiam patienter, ut cœperam. Tum Trygetius, Licentio prorsus absente : Quomodo vultis, inquit, accipite et ridete stultitiam meam. Non mihi videtur debere dici intelectus, quo intelligitur ipsa stultitia, quæ non intelligendi vel sola vel maxima causa est. Non facile, inquam, recuso istud accipere. Quamvis enim me multum moveat, quod sentit Alypius, quomodo recte possit quisque docere qualis sit res quam non intelligit, quantamque menti afferat perniciem quod mente non videt; nam id utique attendens, quod tu dixisti dicere est veritus, cum ei sit ista etiam de doctorum libris nota sententia: tamen sensum ipsum considerans corporis, nam et isto ipso anima utitur, et ipsa sola est cum intellectu qualiscumque collatio, adducor ut dicam neminem posse videre tenebras. Quamobrem, si menti hoc est intelligere, quod sensui videre, et licet quisque oculis apertis, sanis, purisque sit, videre tamen tenebras non potest; non absurde dicitur, intelligi non posse stultitiam; nam nullas alias mentis tenebras nominamus. Nec jam illud movebit, quomodo stultitia possit non intellecta vitari. Ut enim oculis tenebras vitamus eo ipso quo nulumus non videre sic quisquis volet vitare stultitiam, non eam conetur intelligere; sed ea quæ possunt intelligi, per hanc se non intelligere doleat; eamque sibi esse præsentem, non quo ipsam magis intelligit, sed quo alia minus intelligit, sentiat. CAPUT IV. Quæ homo perperam agit, an ordine agat. Mala in ordinem redacta faciunt ad decorem universi.

11. Sed ad ordinem redeamus, ut nobis aliquando reddatur Licentius. Illud enim jam ex vobis requiro, utrum quæcumque agit stultus, ordine vobis agere videatur. Nam videte rogatio quos laqueos habeat. Si ordine dixeritis, ubi erit illa definitio, Ordo est quo Deus agit omnia quæ sunt; si etiam stultus quæ agit, agit ordine? Si autem ordo non est in iis quæ aguntur ab stulto, erit aliquid quod ordo non teneat : neutrum autem vultis. Videte, quæso, ne cuncta ipsius ordinis defensione turbetis. Hic item Trygetius, nam ille alter adhuc omnino absens erat: Facile est, inquit, huic quidem respondere complexioni tuæ; sed me in

præsentia similitudo deficit, qua sententiam meam video asseri illustrarique debere. Tamen dicam quod sentio; facies enim tu quod paulo ante fecisti. Non enim illa commemoratio tenebrarum ad id quod a me involutum prolatum erat, parum nobis attulit luminis. Namque omnis vita stultorum, quamvis per eos ipsos minime constans minimeque ordinata sit, per divinam tamen providentiam necessario rerum ordine includitur, et quasi quibusdam locis illa ineffabili et sempiterna lege dispositis, nullo modo esse sinitur, ubi esse non debet. Ita fit ut angusto animo ipsam solam quisque considerans, veluti magna repercussus fœditate aversetur. Si autem mentis oculos erigens atque diffundens, simul universa collustret, nihil non ordinatum, suisque semper veluti sedibus distinctum dispositumque reperiet.

12. Quam magna, inquam, quam mira mihi per vos Deus ille, atque ipse, ut magis magisque credere adducor, rerum nescio quis occultus ordo respondet! Nam ea dicitis quæ nec quomodo dicantur non visa, nec quomodo ea videatis intelligo; ita ea et vera et alta esse suspicor. Simile autem aliquod in istam sententiam tu fortasse unum requirebas. At mihi jam occurrunt innumerabilia, quæ me ad consentiendum prorsus trabunt. Quid enim carnifice tetrius ? quid illo animo truculentius atque dirius? At inter ipsas leges locum necessarium tenet, et in bene moderatæ civitatis ordinem inseritur; estque suo animo nocens, ordine autem alieno pœna nocentium. Quid sordidius, quid inanius decoris et turpitudinis plenius meretricibus, lenonibus, cæterisque hoc genus pestibus dici potest? Aufer meretrices de rebus humanis, turbaveris omnia libidinibus: constitue matronarum loco, labe ac dedecore dehonestaveris. Sic igitur hoc genus hominum per suos mores impurissimum vita, per ordinis leges conditione vilissimum. Nonne in corporibus animantium quædam membra, si sola attendas, non possis attendere? Tamen ea naturæ ordo, nec quia necessaria sunt, deesse voluit, nec quia indecora, eminere permisit. Quæ tamen deformia suos locos tenendo, meliorem locum concessere melioribus. Quid nobis suavius, quod agro villaque spectaculum congruentius fuit pugna illa conflictuque gallinaceorum gallorum, cujus superiore libro fecimus mentionem (Cap. 8, n. 25). Quid abjectius tamen deformitate subjecti vidimus? Et per ipsam tamen ejusdem certaminis perfectior pulchritudo provenerat.

13. Talia, credo, sunt omnia; sed oculos quærunt. Solecismos et barbarismos quos vocant, poetæ adamaverunt; quæ schemata et metaplasmos mutatis appellare nominibus, quam manifesta vitia fugere maluerunt. Detrahe tamen ista carminimus, suavissima condimenta desiderabimns. Congere multa in unum locum, totum acre, putidum, rancidum fastidibo. Transfer in liberam forensemque dictionem, quis non eam fugere atque in theatra secedere jubebit1? Ordo igitur ea gubernans et moderans, nec apud se

1 In hactenus editis legitur, atque in antris se condere. At in omnibus fere Mss. habetur, in theatra; et in nonnullis, secedere: quæ vera lectio est.

nimia, nec ubilibet aliena esse patietur. Submissa quædam impolitæque simillima ipsos saltus ac venustos locos sese interponens illustrat oratio. Quæ si sola sit, projicis ut vilem: si autem desit, illa pulchra non prominent, non in suis quasi regionibus possessionibusque dominantur, sibique ipsa propria luce obstant, totumque confundunt.

CAPUT V. Quomodo medendum errori credentium res nullo ordine geri.

Magnæ et hic debentur ordini gratiæ. Mentientes conclusiones, aut irrepentes paulatim, vel minuendo, vel addendo in assensionem falsitatis, quis non metuat? quis non oderit? Sæpe tamen in disputationibus, certis et suis sedibus collocatæ tantum valent, ut nescio quomodo per eas dulcescat ipsa deceptio. Nonne hic quoque ordo ipse laudabitur?

14. Jam in musica, in geometria, in astrorum motibus, in numerorum necessitatibus ordo ita dominatur, ut si quis quasi ejus foutem atque ipsum penetrale videre desideret, aut in his inveniat, aut perhæc eo sine ullo errore ducatur. Talis enim eruditio, si quis ea moderate utatur (nam nihil ibi quam nimium formidandum est), talem philisophiæ militem nutrit vel etiam ducem, ut ad summum illum modum, ultra quem requirere aliquid nec possit, nec debeat, nec cupiat, qua vult evolet atque perveniat, multosque perducat. Unde jam, dum ipsis humanis rebus teneatur, sic eas despiciat, cunctaque discernat, ut nullo modo eum moveat cur alius optet liberos habere, nec habeat; alius nimia uxoris fecunditate torqueatur : egeat ille pecunia, qui largiri liberaliter multa paratus est; eique defossæ incubet macer et scabiosus fenerator: ampla patrimonia luxuries dispergat atque diffundat; vix toto die lacrymans mendicus nummum impetret: alium honor extollat indignum; lucidi mores abscondantur in turba.

1

15. Hæc et alia in hominum vita, cogunt homines plerumque impie credere, nullo nos ordine divinæ providentiæ gubernari. Alii autem pii et boni atque splendido ingenio præditi, qui neque nos deseri a summo Deo possunt in animum inducere, et tamen rerum tanta quasi caligine atque commixtione turbati nullum ordinem vident, volentes sibi nudari abditissimas causas, errores suos sæpe etiam carminibus conqueruntur (a). Qui si hoc solum interrogent, cur Itali semper serenas hiemes orent, et item semper Getulia nostra misera sitiat; quis eis facile respondebit? aut ubi apud nos indagabitur illius ordinis ulla suspicio? Ego autem, si quid meos monere possum, quantum mihi apparet, quantumque sentio, censeo illos disciplinis omnibus erudiendos (I Retractat., cap. 3, n. 2). Aliter quippe ista sic intelligi, ut luce clariora sint, nullo modo possunt. Si autem aut pigriores sunt. aut aliis negotiis præocupati, aut jam duri ad discendum, fidei sibi præsidia parent; quo

1 In B., volentesque. Lectionem Er. Ven. Lov. secuti sumus. M.

(a) Zenobii carmen subindicare videtur, de quo supra, lib. I, c. 7, n. 20.

PATROL. XXXII.

illos vinculo ad sese trahat, atque ab his horrendis et involutissimis malis liberet ille, qui neminem sibi per mysteria bene credentem perire permittit.

16. Duplex enim est via quam sequimur, cum rerum nos obscuritas movet; aut rationem, aut certe auctoritatem. Philosophia rationem promittit, et vix paucissimos liberat : quos tamen non modo non contemnere illa mysteria, sed sola intelligere, ut intelligenda sunt, cogit. Nullumque aliud habet negotium, quæ vera, et, ut ita dicam; germana philosophia est, quam ut doceat quod sit omnium rerum principium sine principio, quantusque in eo maneat intellectus, quidve inde in nostram salutem sine ulla degeneratione manaverit: quem unum Deum omnipotentem eunique tripotentem, Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, docent veneranda mysteria, quæ fide sincera et inconcussa populos liberant; nec confuse, ut quidam; nec contumeliose, ut multi prædicant. Quantum autem illud sit, quod hoc etiam nostri generis corpus, tantus propter nos Deus assumere atque agere dignatus est, quanto videtur vilius, tanto est clementia plenius, et a quadam ingeniosorum superbia longe lateque remotius.

1

17. Anima vero unde originem ducat, quidve hic agat, quantum distet a Deo, quid habeat proprium quod alternat in utramque naturam, quatenus moriatur et quomodo immortalis probetur? quam magni putatis esse ordinis, ut ista discantur? Magni omnino atque certi: de quo breviter, si tempus fuerit, post loquemur. Illud nunc a me accipiatis volo: si quis temere ac sine ordine disciplinarum in harum rerum cognitionem audet irruere, pro studioso illum curiosum, pro docto credulum, pro cauto incredulum fieri. Itaque mihi quod modo interroganti tam bene atque apte respondistis, et miror unde sit, et cogor agnoscere. Videamus tamen quousque progredi vestra latens possit intentio. Jam nobis Licentii etiam verba reddantur, qui tam diu nescio qua cura occupatus, alienus ab hoc sermone fuit, ut eum ista, non aliter quam eos qui non adsunt familiares nostros, credam esse lecturum. Sed redi ad nos, quæso, Licenti, atque hic totus fac ut adsis: tibi enim dico. Nam definitionem meam tu probasti, qua dictum est quid sit esse cum Deo, cum quo mentem sapientis manere immobilem, me, quantum assequi valeo, docere voluisti.

CAPUT VI.

Mens sapientis immobilis. 18. Sed illud me movet, quomodo cum ista sapiens quamdiu inter homines vivit, in corpore esse non negetur; quo pacto fiat ut ejus corpore huc atque illuc vagante, mens immobilis maneat. Ista enim modo potes dicere, cum movetur navis, homines qui in ea sunt non moveri, quamvis ab ipsis eam possideri gubernarique fateamur. Etenim si sola eam

1 In codicibus pervetustis Corbeiensi et Theodericensi legitur, cum quo tripotentem.In Mss. Abbatiæ Vindocinensis, eo quo. In alio S. Michaelis in Periculo maris eoque tripotentem. Facilis hic fuit librariorum lapsus: sed officii nostri esse ducimus lectiones omnes, si forte veteres ac melioris notæ codices in re non levi dissentiunt, eruditiorum judicio

reservare.

(Trente-deux.)

« PoprzedniaDalej »