Obrazy na stronie
PDF
ePub

flentem, et tristem tam dulci respicientem oculo, tam suavi voce dicentem, Maria. Quid hac voce dulcius, quid suavius, quid jucundius, Maria? Rumpuntur ad hanc vocem omnes capitis cataractæ, ab ipsis medullis eliciuntur lacrymæ, singultus atque suspiria ab imis trahuntur visceribus. Maria. O beata! quid tibi pro meritis fuit, quid animi, cum ad hanc vocem te prosterneres, et reddens vocem salutanti inclamares, Rabboni? Quo, rogo, affectu, quo desiderio, mentisque ardore clamasti, Rabboni? Nam plura dicere lacrymæ prohibent, cum vocem occludat affectus, omnesque animæ corporisque sensus, nimius ardor absorbeat. Sed, o dulcis Jesu, cur a sacratissimis ac desideratissimis pedibus tuis sic arces amantem? O verbum durum! Noli, inquit, me tangere (Joan. xx, 16, 17). Utquid, Domine? Quare non tangam desiderata illa vestigia tua pro me perforata clavis, perfusa sanguine? Non tangam, non deosculabor? An inimicior es eo, quia gloriosior? Ecce, non dimittam te,non recedam a te, non parcam lacrymis, pectus singultibus suspiriisque rumpetur, nisi tangam. Et ille: Noli me tangere. Noli timere; non aufertur tibi bonum hoc, sed differtur: vade tamen, et nuntia fratribus meis quia surrexi. Currit cito volens redire. Redit cum aliis mulieribus. Quibus Jesus occurrens blanda salutatione, dejectas sic erigit, tristes consolatur. Adverte. Tunc est datum, quod ante fuit dilatum. Accesserunt enim et tenuerunt pedes ejus. Hic quamdiu potes,virgo, morare. Non has delicias tuas somnus interpolet, nullus exterior tumultus impediat.

CAPUT LXVI.

De mundi et rerum præsentium contemptu.

Verum quia in hac misera vita nihil stabile, nihil æternum est, nunquam in eodem statu permanet homo; necesse est, ut anima nostra, dum vivimus, quadam varietate pascatur. Unde a præteritorum recordatione ad experientiam præsentium transeamus, ut ex his quoque quantum a nobis sit Deus diligendus, omnes intelligere valeamus. Hæc omnia revolve animo, ut in eum totus tuus resolvatur affectus. Vilescat tibi mundus, omnis amor carnalis sordescat. Nescias te esse in hoc mundo, quæ ad illos, qui in cœlis sunt et Deo vivunt, tuum amorem transtulisti. Ubi est thesaurus tuus, ibi et cor tuum. Noli cum argenteis simulacris vili marsupio tuum includere animum, qui nunquam cum nummorum pondere poterit transvolare ad cœlum puta te quotidie moriturum, et de crastino non cogitabis. Non te futuri temporis sterilitas terreat, non futuræ famis timor tuam mentem dejiciat. Sed ex ipso tota fiducia tua pendeat, qui aves pascit et lilia vestit. Ipse sit horreum tuum, ipse apotheca, ipse marsupium, ipse divitiæ tuæ, ipse solus sit tibi omnia in omnibus. Et hæc interim de præsentibus satis sint. CAPUT LXVII. Mors a sanctis desideratur. Qui autem tanta suis præstat in præsenti, quanta illis servat in futuro? Principium futurorum, et finis præsentium mors. Hanc cujus natura non horret? cujus non expavescit affectus? Nam bestiæ fuga, latibulis, et aliis mille modis mortem cavent, et vitam tenent. Jam nunc diligenter attende, quid tua tibi respondeat conscientia, quid præsumat fides tua, quid spes promittat, quid exspectet affectus. Si vita tua tibi oneri est, si mundus fastidio, si caro dolori; profecto desiderio mors est tibi, quæ jugum hujus oneris deponit, tollit fastidium, corporeos dolores absumit. Hoc unum dico omnibus mundi hujus præstare deliciis, honoribus atque divitiis, si ob conscientia serenitatem, fidei firmitatem, spei certitudinem, mortem non timeas. Quod ille maxime poterit experiri, qui aliquo tempore sub hac servitute suspirans, in liberioris conscientiæ auras evasit. Hæc sunt futuræ beatitudinis tuæ primitiæ salutares, ut morte superveniente naturalem horrorem fides superet, spes temperet, conscientia secura repellat.

CAPUT LXVIII.

Mors justo felicitatis principium est.

Et vide quomodo mors beatitudinis principium est,

laborum meta, peremptoria vitiorum. Sic enim scriptum est: Beati mortui, qui in Domino moriuntur. Amodo enim jam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis (Apoc. XIV, 13). Unde propheta reproborum ab electorum morte discernens, Omnes inquit, reges dormient in gloria in domo sua: tu autem projectus es de sepulcro tuo, quasi stirps inutilis, pollutus et obvolutus (Isai. XIV, 18 19).

CAPUT LXIX. De animæ e corpore exeuntis requie vel supplicio.

Dormiunt quippe in gloria quorum mortem bona commendat conscientia. Quoniam pretiosa estin conspectu Domini mors sanctorum ejus. Dormit sane in gloria, cujus dormitioni assistunt Angeli, occurrunt sancti et concives, suum præbentes auxilium, et impertientes solatium, hostibus se opponunt, obsistentes repellunt, refellunt accusantes: et sic usque ad sinum Abrahæ sanctam animam comitantes in loco pacis collocant et quietis. Non sic impii, quos de corpore, quasi de fotenti sepulcro, pessimi spiritus cum instrumentis infernalibus extrahentes pollutos libidine, obvolutos cupiditate, injiciunt ignibus exurendos, tradunt vermibus lacerandos, æternis fœtoribus deputant suffocandos. Vere exspectatio justorum lætitia; spes autem impiorum peribit (Prov. x, 28). CAPUT LXX. De requie æterna et gloria sanctorum. Sane qualis sit illa requies, quæ pax illa, quæ jacunditas de sinu Abrahæ, quæ illic quiescentibus promittitur, et exspectatur, quia experientia non docuit, stilus explicare non poterit. Exspectant felices, donec impleatur numerus fratrum suorum; ut in die resurrectionis duplici stola induti, corporis pariter et animæ perpetua felicitate fruantur.

CAPUT LXXI. De extremi judicii die.

Jam nunc intuere diei illius terrorem, quando virtutes cœlorum movebuntur, elementa ignis calore solventur, patebunt inferi, occulta omnia nudabuntur. Veniet desuper judex iratus, ardens furor ejus, et ut tempestas currus ejus, ut reddat in ira vindictam et vastationem in flamma ignis. Beatus qui paratus est occurrere illi. Quid tunc miseris animis erit? quam tunc miseri erunt, quos nunc luxuria fœdat, avaritia dissipat, extollit superbia! Exibunt Angeli, et separabunt malos de medio justorum, istos a dextris, alios a sinistris statuentes. Cogita nunc te ante tribunal inter utramque hanc societatem assistere, et necdum in partem alteram separatam. Deflecte nunc oculos ad sinistram Judicis, et miseram illam multitudinem specta.

CAPUT LXXII. De confusione et pæna malorum.

Qualis ibi horror? quis timor? quis fœtor? quis dolor? Stant miseri, et infelices stridentes dentibus, nudo latere palpitantes, aspectu horribiles, vultu deformes, dejecti præ pudore; præ corporis turpitudine et nuditate confusi latere volunt, et non datur ; fugere tentant, et non permittuntur. Si levant oculos, desuper judicis imminet furor; si deponunt, infernalis putei eis ingeritur horror. Non suppetit criminum excusatio, nec de iniquo judicio aliqua poterit esse causatio: cum quidquid decretum fuerit, justum esse ipsam eorum conscientiam non latebit. CAPUT LXXIII. Amor Deo rependendus pro prædestinationis gratia.

[blocks in formation]

CAPUT LXXV. Ex sola Dei gratia salvandis

accensemur.

Sta nunc in medio, nesciens quibus te judicis sen-
tentia deputabit. O dura exspectatio! Timor et tremor
venerunt super me, et contexerunt me tenebræ (Psal. LIV,
6). Si me sinistris sociaverit, non causabor injustum :
si dextris adscripserit, gratiæ ejus hoc, non meis me-
ritis est imputandum. Vere, Domine, vita in volun-
tate tua. Vides ergo quantum in amore ejus tuus ex-
tendi debeat animus, qui cum juste posset in impios
prolatam, in te quoque retorquere sententiam, justis
te maluit ac salvandis inserere. Jam te puta sanctæ
illi societati conjunctam vocis illius audire decretum :
Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum, quod vo-
bis paratum est ab origine mundi. Miseris audientibus
verbum durum, plenum iræ et furoris : Discedite a
me, maledicti, in ignem æternum. Tunc ibunt hi in
supplicium æternum; justi autem in vitam æternam
(Matth. xxv, 34, 41, 46). O dura separatio! o mise-
rabilis conditio!

-

CAPUT LXXVI. De regno Dei post judicium.
Sublatis vero impiis ne videant gloriam Dei justis
quoque singulis secundum gradum suum et meritum
angelicis ordinibus insertis, fiet illa gloriosa processio,
Christo præcedente capite nostro, omnibus membris
suis sequentibus; et tradetur regnum Deo et Patri,
ut ipse regnet in ipsis, et ipsi regnent cum eo, illud
percipientes regnum, quod paratum est illis ab ori-
gine mundi.

-

CAPUT LXXVII. De regni Dei felicitate.
Cujus regni status nec cogitari quidem potest a no-
bis, multo minus dici vel scribi. Hoc sciendum, quod
omnino nihil aberit, quod velis adesse; nec quidquam
aderit, quod velis abesse. Nullus igitur ibi luctus, fle-
tus nullus, non timor, non dolor, non diffidentia, non
invidia, non tribulatio, non tentatio, non aeris mutatio
vel corruptio, non suspicio, non ambitio, non adula-
tio, non detractio, non ægritudo, non senectus, non
mors, non paupertas, neque tenebræ, non edendi vel
bibendi vel dormiendi ulla necessitas, nulla fatigatio,
defectio nulla. Quid ergo boni ibi est, ubi nec luctus,
nec fletus, nec dolor est, neque tristitia? Quid potest
esse nisi perfecta lætitia, ubi nulla tribulatio, nulla
tentatio, nulla temporum mutatio, vel aeris corru-
ptio, æstus vehementior, nec hiems asperior? Quid
potest esse nisi summa quædam rerum temperies, et
mentis et carnis vera ac summa tranquillitas? Ubi
nihil est, quod timeas, quid potest esse nisi summa
securitas? ubi nulla discordia, nulla invidia, nulla
suspicio, nulla ambitio, nulla adulatio, detractio
nulla; quid potest esse nisi summa et vera dilectio?
ubi nulla paupertas, nulla cupiditas; quid potest esse
nisi bonorum omnium plenitudo? ubi nulla deformi-
tas; quid potest esse nisi vera pulchritudo? ubi nul-
lus labor vel defectio; quid erit, nisi requies summa
et fortitudo? ubi nihil est, quod gravet vel oneret;

quid est nisi summa facilitas? ubi nec senectus ex-
spectatur, nec morbus timetur; quid potest esse nisi
vera sanitas? ubi neque nox, neque tenebræ ; quid
erit nisi lux perfecta? ubi mors, et mortalitas omnis
absorpta; quid erit nisi vita æterna? Quid est ultra
quod quæramus? Certe quod his omnibus excellit, id
est, visio, cognitio, et dilectio Creatoris. Videbitur in
se, videbitur in creaturis suis, regens omnia sine sol-
licitudine, sustinens omnia sine labore, impertiens se,
et quodam modo dispertiens singulis pro sua capaci-
tate, sine sui diminutione vel divisione. Videbitur
ille vultus amabilis et desiderabilis, in quem deside-
rant Angeli prospicere, de cujus plenitudine, de cujus
lumine, de cujus suavitate quid dicetur. Videbitur
Pater in Filio, Filius in Patre, Spiritus sanctus in
utroque. Videbitur non per speculum et in ænigmate,
sed facie ad faciem. Videbitur enim sicuti est, impleta
illa promissione, qua dicit, Qui diligit me, diligetur a
Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei me-
ipsum (Joan. XIV, 21). Ex hac visione, illa procedit
cognitio, de qua ipse ait: Hæc est vita æterna, ut co-
gnoscant te unum Deum, et quem misisti Jesum Chri-
stum (Id. xvII, 3). Ex his tanta nascitur dilectio, tan-
tus ardor paterni amoris 1, tanta dulcedo charitatis,
tanta fervendi copia, tanta desiderii vehementia; ut
nec satietas desiderium minuat, nec desiderium satie-
tatem impediat. Quid est hoc? Certe quod oculus
non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis
ascendit, quæ præparavit Deus diligentibus se.
Epilogus operis.

-

CAPUT LXXVIII.
Hæc tibi, soror, de beneficiorum præteritorum
Christi memoria, de præsentium experientia, de ex-
spectatione futurorum quædam meditationum spiritua-
lium semina præseminare curavi, ex quibus divini
amoris fructus uberior oriatur et crescat: ut medita-
tio atfectum exerceat, affectus desiderium pariat, la-
crymas desiderium excitet: ut sint lacrymæ tuæ pa-
nes die ac nocte, donec appareas in conspectu ejus, et
suscipiaris ab amplexibus ejus, dicasque illud, quod
in Canticis scriptum est: Dilectus meus mihi, et ego
illi (Cant. 1, 12). Habes nunc, sicut petisti, corpora-
les constitutiones, quibus inclusa exterioris hominis
mores componas. Habes formam præscriptam, qua
interiorem hominem, vel purges a vitiis, vel virtuti-
bus ornes. Habes in triplici meditatione quomodo in
te dilectionem excites, nutrias, et accendas.
Versus notabiles.

Dulcia sunt animæ solatia, quæ tibi mando.
Nam prosunt minime, nisi serves hæc operando.
Si quis igitur in hujus libelli locutione profecerit,
hanc labori meo vel studio vicem impendat, ut apud
Salvatorem meum quem diligo, apud remuneratorem
meum quem exspecto, apud judicem meum, quem ti-
meo, pro peccatis meis intercedat.

1 Apud Anselm., pii amoris : et mox, tanta fruendi copia.
2 Sic in B. et Lov.; forte melius diceretur, lectione. M.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

XXI. Conciliis quo animo interesse soleret. In ordi-
nandis sacerdotibus major consensus et Ecclesiæ
consuetudo inquirenda.

51

52

XXII. In vestitu et victu qualis fuerit Augustinus. Ibid.
XXIII. In usu redituum ecclesiasticorum qualis.
XXIV. In re domestica qualis. Donata et legata Eccle-
siæ quænam suscipiebat aut recusabat. A rerum
temporalium curis liberum semper animum habere
volebat.

XXV. Disciplina domestica. Pœna jurantis.
XXVI. De convictu feminarum.

XXVII. Officium erga destitutos et ægrotantes. Ambro-
sii in extremis præclarum dictum. Altera episcopi
morti propinquantis eximia sententia contra vitæ
hic prolixioris cupiditatem.

XXVIII. Quæ proxime ante mortem ab Augustino
edita. Retractationum libri. Barbarorum irruptio.
Hipponis obsidio.

XXIX. Morbus extremus Augustini.

53

[ocr errors]

54

55

56

[ocr errors]

57

59

[blocks in formation]

VITA S. AURELII AUGUSTINI, HIPPONENSIS EPIS-
COPI, ex ejus potissimum scriptis concinnata.
LIBER PRIMUS. - De primis viginti novem annis Au-
gustini, ab ejus ortu ad profectionem ejusdem in
Italiam.

CAPUT PRIMUM. 1 Augustini patria. 2 Natalis dies.
3 Nomen. 4 Parentes et consanguinei.
II. 1 Augustinus infans catechumenis adscribitur.
2 In pueritia morbo correptus Baptismum flagitat.
3 Deum puerulus invocat, ne in schola vapulet.
4 In scholas datus ut litteras discat, latinas amat.
5 Græcas odit. 6 Pueritiæ ipsius errata.
III. 1 Madauris domum remigrat, ibique per annum
ab studiis feriatur. 2 Ex otio in luxuriam incidit.
3 Furti sese astringit.
IV. 1 Carthagine studens rhetoricæ, a perditis scho-
lasticorum moribus abhorret. 2 Ibi impuro amore
capitur. 3 Modum in eo quemdam tenet. 4 Adeoda-
tum ex concubina suscipit 5 Adeodati mirabile in-
genium, morsque immatura.

V. 1 Augustinus patre orbatus alitur Carthagine sum-
ptibus matris, et ope Romaniani. 2 Lecto Ciceronis
Hortensio, sapientiæ studio incenditur. 3 Scriptu-
ras sacras ob demissiorem stilum fastidit. 4 Aris-
totelis categorias et omnes artes liberales suopte
ingenio percipit.
VI. I In Manichæorum hæresim delabitur. 2 Complu-
res ex familiaribus suis in eam pellicit. 3 In audi-
torum gradu sese apud Manichæos continet. 4 No-
vem annos totos, illos audit. 5 Filii sui casum deflet
Monnica, et de ejus salute bene sperare divinitus
jubetur.

VII. 1 Tagasta grammaticam docet, ubi auditorem ha-

65-66

Ibid.

Ibid.

67

70

71

74

79

bet Alypium. 2 Amici morte incidit in maximum
luctum, et Tagasta dolore premente excedit. 3 Re-
gressus Carthaginem, ibi rhetoricam profitetur.
VIII. 1 Augustinus quam longe abhorret a magia.
2 De Albicerio hariolo stupendum quidpiam memo-
rat. 3 Astrologiæ judiciariæ plus nimio tribuens, ab
ea per Vindiciauum et Nebridium avocari non po-
test. 4 Firminus eum hoc errore nesciens exsolvit.
5 Libri de Pulchro et Apto ad Hierium scripti.
IX. 1 Perditos Manichæorum mores deprehendit Au-
gustinus. 2 Horum Auditor Constantius eos emen-
dare frustra conatus, se in Ecclesiæ catholicæ si-
num recipit. 3 Errores quoque illorum ab Augus-
tino comperti. 4 Quis quantusve Faustus ille a
Manichæis tantopere prædicatus. 5 Ejus inscitia ab
Augustino deprehensa. 6 Manichæorum imbecilli-
tatem audito Fausto intelligit.

LIBER SECUNDUS. -De Augustini profectione in Italiam,
et de rebus ibi ab eo gestis usque ad suum in Afri-
cam reditum.

CAPUT PRIMUM. 1 Augustinus Romam proficiscitur. 20c-
culte ac invita matre. 3 Ibi in morbum incidit peri-
culosum. 4 Inter Manichæos versatur, quænam
eum in illorum adhuc secta distinebant. 5 Rhetori-
cam in Urbe docet.

II. 1 Ab Urbis præfecto mittitur Mediolanum ad do-
cendam artem oratoriam. 2 Benigne suscipitur ab
Ambrosio, ejusque auditis concionibus, a Manichæis
discedere, atque in Ecclesia catholica catechume-
nus manere constituit, donec aliquid sibi certi
eluceat.

III. 1 Monnica Mediolanum venit. 2 Augustino nulla
copia datur sciscitandi quæ cupit, ab Ambrosio epi-
scopo. 3 Conciones ejus ad populum audire perse-
verat, ex iisque magis in dies veram Ecclesiæ ca-
tholicæ doctrinam intelligit. 4 Fidei necessitatem
et salubrem Scripturarum auctoritatem agnoscit.
5 Adhuc laborat in quæstione de mali origine.
6 Platonicorum lectione proficit in cognitione Dei,
non autem Verbi incarnati. 7 Commiserationis
sensu afficitur in eos qui Manichæorum errore sunt
implicati.

IV. 1. Sic veritatem consectatur Augustinus, ut nihi-
lominus terrenis adhuc inhiet. 2 Ex mendico jo-
cante et lætante, miseriam ambitiosorum intelligit.
3 In eligendo vitæ genere fluctuat. 4 Concubina ab
se, ut uxorem ducat, dimissa, aliam assumit.
5 De vitæ communitate ineunda consilium frustra
cum amicis habitum. 6 Ejus amorem erga sapien-
tiam augent Platonici. 7 Plurimum proficit ex Apos-
toli lectione.

V. 1 Rebus omnibus Dei causa renuntiare vult, nec
valet. 2 Simplicianum consulit. 3. Antonii vitam
narrante Pontitiano discit, simulque aulicorum
duorum conversionem. 4 Conflictus in Augustini
mente ac voluntate audito Pontitiano. 5 Pauli co-
dicem insolitæ vocis monitu aperit, lectoque loco
repente convertitur.

VI. Quare magisterii sui onus non ante vindemia-
les ferias prope instantes abjiciat. 2 In Verecundi
villam cum amicis secedit.

VII. 1 De anno, in quo conversio Augustini contin-
git, controversia unde potissimum exorta. 2 Anno
trecentesimo octogesimo septimo illam adscribunt
opiniones duæ, quibus alio atque alio detorquen-
tur Possidii Augustinique hanc in rem dicta. 2 Nihil
obstare, quominus hisce dictis in germano sensu ac-
ceptis, illum anno trecentesimo octogesimo sexto
conversum, eumdemque anno trecentesimo octoge-
simo septimo baptizatum asseramus. 4 Huic senten-
tiæ robur accedit ex quodam Augustini loco com-
parato cum tempore quo Ambrosius exagitabatur
ab Justina. 5 Diluitur contraria argumentatio petita
ab observatione temporis, quo Imperatori laudes
recitavit. 6 Opinio quædam conversionem Augus-
tini ponens anno trecentesimo octogesimo quinto
minime probabilis.
VIII. 1 Quibus exercitiis ruri vacarit Augustinus. 2 Qua
ratione duos ibi adolescentes instituerit. 3 Librum
adversus Academicos primum conscribit. 4 Hine
aliis quibusdam opusculis manum admovet. 5 Redit
ad Academicos, et librum de iisdem secundum ac
tertium perficit. 6. De Romaniano, cui hos de Aca-

79

82

87

95

98

100

105

111

116

118

demicis libros dedicavit. 7 Liber de Beata vita scrip-
tus ad Theodorum. 8 Libri de Ordine duo. 9 Emu-
lationis et inanis jactantiæ motus in discipulis suis
comprimit. 10 Opus de Ordine cur Zenebio dedica-
tum.

IX. 1 Laborat Augustinus ut magis ac magis in veri-
tatis cognitione proficiat. 2 Ignei pietatis ejus affec-
tus. 3 Inveterata jurandi conetudine se Deo ju-
vante liberat. 4 A dentium dolore divinitus sanatur.
5 De Soliloquiis, in quibus illius animæ status ins-
picitur. 6 Unde appellata Soliloquia, quodve eorum-
dem librorum argumentum.

X. 1 De Nebridio amico Augustini. 2 Hujus ad Ne-
bridium epistolæ.

XI. 1 Mediolanum redit Augustinus daturus nomen
inter Competentes. 2 Interea temporis de Immorta-
litate animæ librum unum, et aliquot alios de Li-
beralibus Disciplinis ibidem scribit. 3 Baptismum
sacerdote Ambrosio ministrante suscipit. 4 Ecclesiæ
ea de re gratulatio ac lætitia. 5 Qua occasione Me-
diolani institutus mos canendi hymnos et psalmos
in ecclesia. 6 Augustinus omnibus abdicatis pro-
positum serviendi Deo amplexus adjungit aliquos
sibi socios ejusdem propositi, ac remeat cum illis
in Africam.

XII. 1 Beata Monnica parentibus christianis nata, et
apud ipsos pudice ac sobrie educata est. 2 Quam
laudabiles ejus in conjugio mores. 3 Anno ætatis
quadragesimo orbata viro, reliquam vitam omnem
in piis operibus traduxit. 4 Quanto majore sollici-
tudine Augustinum parturivit spiritu, quam carne
parturierat. 5 Interest philosophicis colloquiis Au-
gustini, ubi inter alios eminet argutis et gravibus
dictis.

XIII. 1 Monnicæ cum Augustino de æternæ vitæ fe-
licitate collocutio. 2 Præclarum dictum sanctissimæ
feminæ de abjicienda sepulcri sui cura felix ejus-
dem obitus. 3 Monnicæ funus : Augustini dolor de
illius obitu acerbissimus, fletus modicus.
XIV. 1 Dilato reditu ad patriam, Augustinus Romæ
conscribit aliquot libros, scilicet de Moribus Eccle-
clesiæ catholicæ. 2 De Moribus Manichæorum. 3 In-
choat opus de Libero Arbitrio, et quasdam Romanæ
Ecclesiæ consuetudines discit.

LIBER TERTIUS. De Augustini reditu in Africam ac
de rebus ibi gestis ab ipso usque ad Episcopa-
tum.

125

133

138

140

144

152

155

157-158

CAPUT PRIMUM. 1 Africam repetit, ubi se cum Medio-
lani ageret, Eulogio Carthagine docenti apparuisse
in somnis, ex ipso comperit. 2 Interest miraculo
curationis Innocentii.

II. 1 Augustinus facultates suas pauperibus erogat.
2 Communis vitæ institutum sectatur cum sociis
Deo servientibus, quorum ipse curam gerit. 3 Per
litteras colloquitur cum Nebridio, et ejus quæstio-
nes expendit.

III. 1 Libros de Genesi contra Manichæos conscribit.
2 Absolvit sex libros de Musica. 3 Dialogum de Ma-
gistro edit. Deinde librum de Vera Religione.
5 Scribit ad Maximinum Madaurensem. 6 Ad Cole-
stinum. 7 Ad Gaium. 8 Et ad Antoninum.
IV. 1 Presbyter Hipponensis anno Christi trecente-
simo nonagesimo primo ordinatur. 2 De Hippone-
Regio. 3 De Valerio illius urbis episcopo. 4 Ab eo
postulat Augustinus aliquod tempus, quo sese in se-
cessu ad presbyterii munia precibus et sacrarum
Scripturarum studio comparet. 5 Quod concessum
videtur a Valerio. 6 Ejus jussu Augustinus presby-
ter verbum Dei tractat ad plebem, etiam præsente
ipso episcopo.

V. 1 Monasterium Hippone constituit. 2 De ejus dis-
cipulis. 3 Ex iis plures ad episcopatum assumpti.
4 Monastica vita Augustini studio per Africam pro-
pagata. 5 Monachorum quorumdam ex suorum nu-
inero lapsus quam graviter tulit. 6 Demonstrat effici
non posse ut monastica professio nullos bonis ma-
los mixtos habeat. 7 Infimæ sortis homines ad eam
admitti jubet, neque divitibus admitti cupientibus
haberi minores gratias, cum ubilibet egenis, quam
cum monasterio suas dederint facultates. 8 De san-
ctimonialibus Hipponensibus communis vitæ insti-
tutum in monasterio per eum erecto professis.
VI. 1 Aurelius creatur episcopus Carthaginensis, ex

Ibid.

160

163

168

174

quo ingentes in Ecclesias Africanas redundant uti-
litates. 2 Ad eum scribit Augustinus, quo ab eccle-
siis comessationes et alias fœditates auferat. 3 Dolet
contentionem et vanæ laudis appetitum in ipsis
quoque clericis inveniri.
VII. 1 Librum de Utilitate credendi ad Honoratum
Manichæis addictum scribit. 2 Tum librum de Dua-
bus Animabus adversus eosdem Manichæos. 3 For-
tunatum Manichæum presbyterum convincit in pu-
blica disputatione. 4 Adimantum Manichæi discipu-
lum refellit.

VIII. 1 Generale concilium totius Africæ celebratur
Hippone, in quo Augustinus fidei symbolum expo-
nit. 2 Ad Hieronymum scribit. 3 Edit librum de Ge-
nesi ad Litteram imperfectum. 4 Libros postea de
Sermone Demini in monte. 5 Scribit in Epistolam
ad Romanos. 6 Necnon in Epistolam ad Galatas.
7 Opusculum de Mendacio.

IX. 1 Historiæ Donatistarum epitome. 2 Quantum ii
multitudine pollebant in Africa, cum ad presbyte-
ratum pervenit Augustinus, et qui eos ille continuo
adortus est. 3 Congredi cum illo non audent Dona-
tistæ. 4 Psalmum abecedarium in eos componit.
5 Epistolam Donati refellit. 6 Ad Maximinum Sini-
tensem Donatistarum episcopum scribit ob diaco-
num ab ipso, uti ferebatur, rebaptizatum.
X. 1 Augustinus ex lucubrationibus suis et Alypii re-
latione innotescit Paulino. 2 Hic ad Alypium et ad
Augustinum singulas dat epistolas. 3 Licentius car-
men ad Augustinum transmittit. 4 Augustinus re-
spondet litteris Paulini. 5 Is non accepto Augustini
responso, litteras ad illum secundas scribit.
XI. 1 Contra pessimam consuetudinem in ecclesia con-
vivandi sermonem habet ad plebem Hipponensem.
2 Eamdem consuetudinem vehementius oppugnat
altero die. 3 Sequenti die penitus tollit. 4 Operi de
Libero Arbitrio supremam manum apponit. 5 Non-
nulla in eo opere pro se facere jactarunt Pelagiani
ac Semipelagiani.
LIBER QUARTus. In quo demonstratur quomodo in
episcopatu vixerit Augustinus, et quæ ab ordina-
tione sua annum inde quintum ediderit.
CAPUT PRIMUM. Augustinus a Valerio collega deposci-
tur. 2 Megalius Numidiæ primas falsi criminis no-
mine ordinationi ejus intercedit, cujus rei mox eum
pœnitet. 3 In suam ordinationem tandem aliquando
consentit Augustinus, et cum Valerio sedet coepis-
copus. 4 Ejus ordinatio facta anno Domini trecen-
tesimo nonagesimo quinto exeunte. 5 Scribens ad
Paulinum de sua eum ordinatione facit certiorem.
6. Hic de eadem ad Romanianum scribit, adjuncto
carmine ad Licentium.

-

183

185

189

192

199

203

209-210

II. 1 Quis animæ habitus erat, quive mores Augustini
jam episcopi. 2 In solitudinem fugere prohibetur a
Deo ejus delicia sunt Scripturæ Dei et vacare Deo.
3 Qualis ei cultus corporis in vestibus et calceamen-
tis acceptus fuerit. 4 Quæ ejus mensa. 5 Manibus
quotidie aliquid operari vellet. si per valetudinem
et per occupationes liceret. 6 Infirma valetudo ip-
sius et occupationes. 7 Clericorum monasterium in
episcopii domo instituit. Ad Lætum istius forte mo-
nasterii alumnum epistola. 8 In eo monasterio re-
gulariter et anguste cum suis clericis convivit. 9 Ut
se gerebat erga feminas: nullam ne quidem ex
consanguineis habitare in sua domo passus est.
III. 1 Augustinus semper animo liber in Ecclesiæ suæ
bonis administrandis. 2 In iisdem data facultate au-
gendis quantum alienus ab omni cupiditate. 3 Obla-
tiones pias approbat et suscipit. 4 Ipsius et Alypii
de Honorati presbyteri hæreditate quam discrepan-
tes sententiæ. 5 Basilicas et xenodochium construi
curat.

IV. 1 Sublevandis pauperibus intendit. 2 In gratiam
Fascii ære alieno pressi scribit ad plebem Hipponen-
sem. 3 In commendatione sua et intercessione apud
Potestates aliis præstanda modeste se gerit. 4 In ru-
sticanorum gratiam scribit ad Romulum.

[blocks in formation]

sanctus Episcopus. 2 Audito eo concionante Firmus
Manichæus ad Christi fidem convertitur. 3 Quædam
in ejus Sermonibus observatu digna. 4 Latine con-
cionabatur apud Hipponem. 5 Consuetudo audiendi
verbum Dei sedendo, quam quæ Africanarum Ec-
clesiarum erat, audiendi scilicet stando, magis illi
probatur.

VII. 1 Invehitur in vitia. 2 Ejus in corripiendis pec-
cantibus prudentia et charitas. 3 A flagitiosorum
Christianorum magis quam ab Ethnicorum convictu
sese abstinet. 4 Ob alicujus peccatum totam ejus fa-
miliam excommunicari non probat. 5 Mathemati-
cum quemdam in pœnitentium numerum recipit.
6 Lampadium in quæstione de astrorum fato ha-

rentem erudit.

VIII. 1 Christinum ad pietatem incendit. 2 Adversus
scandala corroborat Sebastianum. 3 Et Restitutum.
4 Chrisimum a desperatione revocat. 5 Ecdiciæ piæ
feminæ inconsultam agendi rationem arguit. 6 Ob-
duratum Cornelii animum premit. 7 Florentinam
per litteras docere non recusat. 8 Fabiolam monet,
præsentiam sanctorum corpore tenus, parum expe-
tendam esse. 9 Pupillæ curam gerit.
IX. 1 Madaurenses ad christianam religionem tradu-
cere studet. 2 Cum Longiniano quoque pagano sa-
cerdote per litteras agit, ut eam amplectatur. 3 Ma-
ximam exortis in provincia sua erroribus perturba-
tam solatur et roborat. 4 Cum diversis hæreticis in
certamen venit : contra quemdam e Novatianis scri-
bit ad Seleucianam. 5 Tertullianistarum hæresis eo
præsente deleta. 6 Abelonii quoque seu Abeloita
in Hipponensi tractu ministerio et labore ipsius sub-

lati.
X. 1 Cum Proculeiano episcopo Hipponensi Donatista
colloqui tentat. 2 Hac de re scribit ad Eusebium.
3 Apud eumdem conqueritur, juvenem matris suæ
percussorem a Proculeiano receptum, et in illius
parte rebaptizatum, 4 De Primo quoque subdiacono
Spaniensi, homine flagitioso, a Donatistis rebapti-
zato expostulat. 5 Valerii episcopi obitus, 6 Ad Ca-
sulanum de jejunio sabbati rescribit Augustinus.
XI. 1 De libris ad Simplicianum conscriptis, quo in
labore prædestinationis veritas illi a Deo revelatur.
2 Quandonam editi sint iidem libri. 3 Epistolam
Manichæi, quam vocabant Fundamenti, refellit Au-
gustinus. 4 Librum edit de Agone Christiano.
XII. 1 Libri de Doctrina Christiana quatuor ab Au-
gustino lucubrati. 2 Tum liber contra Partem Do-
nati et Confessionum libri tredecim. 3 Opus con-
tra Faustum sub idem tempus vulgatum. 4 In tri-
buendo quibusdam opusculis suo loco, quid
observare visum est. 5 Scribit Augustinus librum
de Canticis ad altare. 6 Quæstiones Evangeliorum.
7 Adnotationes in Job. 8 Librum de Catechizandis
Rudibus. 9 Ac de Trinitate libros quindecim.
XIII. 1 Possidii ordinatio in Calamensem episcopum.
2 Hieronymus scribens ad Augustinum, papæ ip-
sum titulo exornat 3 Epistola ad Hieronymum data
Paulo perferenda tardius illi redditur. 4 Epistolæ ad
Paulinum Augustini rescripta postulantis duæ.
XIV. 1 Augustinus Cirtan se conferens cum Alypio ad
ordinandum Fortunatum episcopum, venit in collo-
quium cum Fortunio Donatistarum Tuburci epis-
copo. 2 Quonam tempore habitum sit istud collo-
quium. 3 Litteræ ad Glorium aliosque Donatistas
quosdam post colloquium scriptæ. De alia qua-
dam collocutione cum iisdem habita ante congres-
sum cum Fortunio. 5 Cum Fortunato Donatistarum
episcopo disputationem per litteras aggreditur. 6 De
Cœlicolis.

XV. 1 Augustinus ad Eudoxium abbatem scribit.
2 Concionatur adversus Christianos qui Paganis in
eorum solemnitatibus adjunguntur. 3 Simulacrum
Herculis Carthagine cum dedecore tractatum. 4 Pu-
blicolæ quæstiones solvuntur.
XVI. 1 Pagana superstitio tunc ubique eversa, cum
ex dæmonam oraculis instauranda erat. 2 In Orien-
te prohibetur ac deletur auctoritate Arcadii. 3 In
Occidente quoque auctoritate Honorii. 4 Hujus le-
gem ea de re latam exsequendam curant Jovius et
Gaudentius. 5 Cœlestis deæ templum Carthagine
Christo dedicatum ab Aurelio. 6 Nonnulla idololatriæ
quibusdam locis relicta vestigia. 7 Suffectani mar-
tyres. Augustinus ad principes Coloniæ Suffectanæ

236

241

245

249

253

258

262

268

270

276

scribit. 8 Rescriptum adulatoriis Donatistarum pre-
cibus a Juliano indultum jubetur publicis locis af-
figi.

LIBER QUINTUS.

280

285-286

De Augustini actis ab anno Chri-
sti quadringentesimo ad annum quadringentesi-
mum quintum.
CAPUT PRIMUM. 1 Quatuor Evangelistarum concordiam
demonstrat adversus infideles. 2 Respondet ad Ja-
nuarii inquisitiones de Sacramentis et variis Eccle-
siæ consuetudinibus. 3 Scribit de Opere monacho-
rum, in eorum gratiam qui se suis manibus trans-
igebant.
Ibid.

II. 1 Crispinum Donatistarum episcopum Calamensem
urget, ut scriptis inter se confectis tractetur quæ-
stio de causa schismatis. 2 De eadem quæstione
cum Clarentio per litteras ad Naucelionem agunt
Alypius et Augustinus. 3 Hic Severinum consan-
guineum suum ab schismate eripere studet. 4 Ad
Generosum scribit, ne illudi sibi patiatur a pres-
bytero quodam Donatista.

289

292

298

III. 1 Petiliani e Donati parte episcopus quis fuerit.
2 De illius adversus catholicam Ecclesiam epistola.
3 Hujus primam partem refellit Augustinus. 4 Quo-
nam tempore id aggressus est. 5 Parmeniani con-
tra Tichonium epistolam in favorem schismatis
conscriptam confutat. 6 Edit libros de Baptismo con-
tra Donatistas. 7 De libro, Contra quod attulit Cen-
turius a Donatistis. 8 De litteris ad Celerem.
IV. 1 Liber de Bono conjugii occasione Jovinianæ
hæresis editus. 2 Liber quoque de Sancta Virgini-
tate. 3 Commentationes de Genesi ad litteram.
V. 1 Concilium Carthagine habitum die decimo sexto
junii decernit legandos episcopos ad transmarinas
sedes, ut Donatistæ ad unitatem redeuntes coop-
tari possint in clerum; et quædam per eosdem le-
gatos ab Imperatore petenda. 2 Alterum ejusdem
anni Carthaginense concilium decimo tertio die sep-
tembris agit de revocandis ad Ecclesiam iisdem
schismaticis, et statuit eorum clericos in suis ho-
noribus recipiendos esse. 3 Ratio modusque admit-
tendorum ab Ecclesia Donatistarum. 4 Quædam ex
constitutionibus Carthaginensis concilii notantur. 300
VI. 1 Victorinus et Xantippus de primatu contendunt.
2 Colonos suos Donati partibus adhærentes ad Ec-
clesiam revocat Pammachius. 3 Augustini monas-
terium Donatus cum suo fratre deserit. 4 Quintiano
presbytero causam apud Aurelium habenti rescri-
bit. 5 Ejusdem ob susceptum in Augustini monas-
terio Prívationem querimonia. 6 Abundantium diœ-
cesis suæ presbyterum ab officio removet Augusti-
nus. 7 Exeunte hoc anno quadringentesimo primo
Crispinus rusticos Mappaliensis agri rebaptizat.
VII. 1 Controversia Augustinum inter ac Severum Mi-
levitanum propter Timotheum exorta. 2 Hunc Se-
vero, obstinate illum reposcenti, mittit Augustinus.
3 Ornatissima laudatio Augustino data a Severo.
4 Augustini responsio ad sibi datam ab amico lau-
dationem. 5 Necessitudo quanta Augustino erat cum
Severo, et capita quædam ex hujus historia.
VIII. 1 Conditus est anno Christi quadringentesimo
secundo liber contra Petilianum secundus. 2 Hoc
libro epistolam illius integram confutat Augusti-
nus. 3 Scribit ad Catholicos epistolam, qui liber de
Unitate Ecclesiæ non ab initio dicitur. 4 Petillia-
nus pro responsione probra et maledicta ingerit in
Augustinum. 5 Hujus ad Petiliani convicia et con-
tumelias mira responsio. 6 Psalmum trigesimum
sextum Carthaginensi plebi exponens Augustinus
disputat contra Donatistas.

IX. I De statutis nonnullis concilii Milevitani primi.
2 Proprio Maximianus Bagaiensis propter Ecclesiæ
pacem et commodum sponte cedit episcopatu : in
quo ut fratri suo succedat, Castorius urgetur.
3 Augustinus ac Hieronymus sub hujus anni finem
litteras ultro citroque scribunt ad invicem. 4 Alias
quoque anno proxime subsequenti.

X. 1 Donatistæ prædicatione veritatis irritati multa
per vim aggrediuntur. 2 Augustinus deerrando in
via eripitur ex periculo. 3 Ob toleratas ab istis vio-
lentias confessorum nomen adipiscuntur nonnulli.
4 Episcopi Catholici Donatistas Antistites ad ha-
bendum colloquium provocant publica interpella-
tione. 5 Id illi per arrogantiam recusant : ad eorum

307

313

318

32"

« PoprzedniaDalej »