Obrazy na stronie
PDF

possidere, sed nec videre, nec audire licet quæ sæculi sunt. CAPUT XLV. — Ut sanctimonialis debet si quid sibi superest, erogare. Si enim nihil tibi quisquam det ad erogandum, unde habebis quod eroges? si vero ex tuo aliquid habes labore, da non tua, sed alterius manu ; si abunde tibi provenit victus. Unde tibi aliena distribuere, cum nihil tibi supra necessarium liceat usurpare ? Quid ergo beneficii impendes proximo ? Nihil ditius bona voluntate, ut ait quidam sanctus: hanc largire. Quid humanius pietate? hanc impende. Quid utilius oratione? hanc largire, CAPUT XLVI. — Quod eleemosynæ gemus a monialibus impemdi decet. Itaque totum mundum uno dilectionis sinu complectere, ubi simul omnes, qui boni sunt, considera, congratulare : ubi mali, intuere et luge. Ibi occurrant animo miseria pauperum, orphanorum gemitus, viduarum desolatio, tristium moestitudo, necessitates peregrinantium, pericula navigantium, vota virginum, tentationes monachorum, prælatorum sollicitudo, labor militantium. Omnibus pectus tuæ dilectionis aperias : his tuas impende lagrymas, pro his tuas preces fundas. Hæc eleemosyma Deo gratiosior. Christò acceÉ; tuæ professioni aptior, his quibus impenditur ructuosior. Hujus munus beneficii tuum propositum adjuvat, non perturbat dilectionem proximi ; auget, non minuit; mentis quietem servat, non impedit. Quod nihil est appetendum, ut habeatur ad largiendum ; cum nihil habere sit perfectum. Quid his plura dicamus ? Cum sancti, ut perfecte possunt proximos diligere, studuerunt in hoc mundo nihil habere, nihil vel sine appetitu possidere. Agnoscis verba beati Gregorii. Vide quam contra multi sapiunt: ut enim charitatis impleant legem, quærunt ut habeant quod erogent ; cum ejus perfectionem ipsis adscribat, qui nihil habendum, nihil vel sine appetitu possidendum arbitrantur. CAPUT XLVII. — De dilectione Dei concitanda in meditatione mysteriorum Christi. His de proximi dilectione præmissis, de dilectione Dei pauca suhjungam (a). Nam licet utraque soror Deum proximumque dilexerit, specialiter tämen circa obsequium proximorum occupabatur Martha, ex divinæ vero lectionis fonte hauriebat Maria. Ad Dei vero dilectionem duo pertinent, affectus mentis, et effectus operis. Et opus hoc in virtutum exercitio; affectus vero mentis in spiritualis gustus dulcedine, Exercitium virtutum in certo vivendi modo, in jejuniis, in vigiliis, in opere, in dilectione, in oratione, in paupertate et cæteris hujusmodi commendatur ; affectus salutari meditatione nutritur. Itaque ut ille dulcissimus amor Jesu in tuo crescat affectu, triplici meditatione opus habes: de præteritis scilicet, præsentibus et futuris, id est de præteritorum recordatione, de experientia præsentium, de consideratione futurorum. Cum igitur mens tua fuerit ab omni cogitationum sorde * virtutum exercitio purgata jam oculos defæcatos ad posteriora retofque. Ac primum cum beata Maria ingressa cubiculum, libros quibus Virginis partus cum Christi prophetatur advêntu, evolve. Ibi ádventum Angeli præstolare, ut videas intrantem, audias salutantem : et sicut repleta stupore et ecstasi dulcissimam dominam tuam cùm Angelo salutante salutes, clama dicens, Ave gratia plena, Dominus tecum : benedicta tu in mulieribus (Luc. 1, 28). Hoc plenius repetens, quæ sit hæc gratiæ plenitudo, de quia totus mundus gratiam mutuavit, quoniam Verbum caro factum est, et habitavit in nobis plenum gratiæ et veritatis (Joan. 1, 14), contemplare, et admirare Dominum, qui terram implet et cœlum, intra unius puellæ viscera

' Apud Anselm., fuerit absque cogitationum tumultu.

(a) Reliqua pars hujus libri est inter opera S. Anselmi Meditatio xv. xvii.

claudi, quam Pater sanctificavit, Filius fecundavit, 9bumbravit Spiritus sanctus. 0 dulcis domina, quanta inebriabaris dulcedine, quo amoris igne succendebaris, cum sentires in mente et ventre tantæ majestatis præsentiam; cum de tua carne sibi carnem assumeret, et membra quibus corporaliter omnis plenitudo divinitatis habitáret, e tuis sibi membris aptaret ! Hæc omnia propter te, virgo, ut Virginem, quam imitari proposuisti, diligas, et Virginis fructum *, cui . nupsisti. Jam nunc cum dulcissima dominatua in montana conscende, et sterilis et virginis suavem intuere complexum; et salutationis officium, in quo servulus Dominum, præco judicem, vox Verbum, intus anilia viscera conclusus in virginis utero clausum agnovit, et indicibili gaudio salutavit. Beati ventres in totius mundi salus exoritur, pulsisque tenebris tristitiae, sempiterna lætitia prophelatur. Quid agis, o virgo? Accurre, quæso, accurre, et tantis gaudiis admiscere, prosternere ad pedes utriusque, et in unius ventre sponsum tuum amplegtere, amicum vero ejus in alterius utero venerare. Hunc enntem in Bethleem cum omni devotione prosequere, et in hospitium divertens, cum illa assiste, et obsequere parienti; locatoque in præsepio parvulo, erumpe in vocem exsultationis, clamans cum Isaia : Parvulus natus est nobis, et filius datus est nobis (Isai. ix, 6). Amplectere dulce illud præsepium. Vincat verecundiam amor, timorem depellat affectus, ut sacratissimis pedibus figas labia, et oscula gemines *. Exinde pastorum excubias mente pertracta, Angelorum exercitum admirare, coelesti melodiæ tuas interpone partes, corde simul et ore decanta : Gloria in eaccelsis Deo (Luc. ii, 14). CAPUT XLVIII. — De Magorum adoratione, fuga Christi in AEgyptum, et de latrone ad Christi deaetram crucifi.co. Noli in tua meditatione Magorum munera praeterire; nec fugientem in Ægyptum incomitatum relinque °. 0pinare verum esse quod dicitur, eum a latronibus deprehensum in via, et adolescentuli cujusdam beneficio ereptum. Erat is, ut dicunt, principis latronum filius, qui præda potitus, cum parvulum in matris gremio comperisset, tanta ei in ejus speciosissimo vultu splendoris majestas apparuit, ut eum supra hominem esse non ambigens, incalescens amore amplexatus sit eum. Et, o, inquit, beatissime parvulorum ! si aliquando se tempus obtulerit mihi miserendi, tunc memento mei, et hujus temporis noli oblivisci. Ferunt hunc esse latronem, qui ad Christi dexteram crucifixus, cum alterum blasphemantem corripuisset, dicens, Neque tu times Deum, qui in eadem damnatione es ? Et nos quidem juste ; nam digna damna factis recipimus: hic autem nihil mali fecit : comversus ad Dominum eum in illa quæ in puerulo apparuerat, intuens majestate, pacti sui non immemor, Memento, inquit, mei cum veneris in regnum tuum (Luc. xxiii, 40-42). Itaque ad incentivum amoris, non inutile arbitror hac uti opinione, remota omni affirmandi temeritate. CAPUT XLIX. De contemplatione Christi pueri. Præterea nihilne tibi suavitatis æstimas accessurum, si eum apud Nazareth puerum inter pueros contempleris? si obsequentem matri, si operanti nutritio assistentem intuearis? Quid si duodennum cum parentibus Jerosolymam ascendentem, et illis redeuntibus et nescientibus in urbe remanentem per triduum cum matre quæsieris? 0 quanta copia fluent lacrymae, cum audieris matrem $ quadam increpatione filium verberantem, Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce pater tuus et ego dolentes quærebamus te (Id. ii, 48). CAPUT L. — De consideratione baptismi, jejunii et tentationis Christi. Si autem virginem * vis sequi quocumque ierit, 1 Apud Anselm., Virginis filium. * Apud Anselm., et oscula genibus. Ac paulo post, tuas interpone preces. 3 Apud Anselm. sexdecim circiter lineæ hic loci interponuntur. * Apud Anselm., sponsum virginem.

delectet altiora ejus et secretiora scrutari : ut in Jordanis flumine audias in voce Patrem, in carne Filium, in columba videas Spiritum sanctum. Ibi tu ad spirituales initiata ' nuptias sponsum suscipis datum a Patre, purgationem a Filio, pignus amoris a Spiritu sancto. Exinde solitudinis tibi secreta ditavit, sanctificavit jejunium, ibi subeundum docens cum calido hoste conflictum. Hæc tibi facta, et pro te facta, et quomodo facta diligenter attendas. Dilige a quo facta sunt, et imitare quæ facta sunt. CAPUT LI. De Muliere in adulterio deprehensa. Occurrit jam nunc memoriæ mulier illa deprehensa in adulterio, et Jesus rogatus sententiam, quid egerit, quidve dixerit recordare. Cum enim scribens in terra terrenos eos, non cœlestes, prodidisset; Qui sine peccato est, inquit, vestrum primum lapidem in illam mittat. Cum vero omnes sententia tenuisset * et expulisset de templo, imaginare quam pios oculos in illam levaverit, quàm dulcem sua voce senlentiam absolutionis ejus protulerit. Puta quod suspiraverit, quod lacrymatus sit, cum diceret, Nemo te condemnavit, mulier? Nec ego te condemnabo. Felix, ut ita dicam, hæc, quæ in adulterio deprehensa mulier, quæ etiam de præteritis absolvitur, secura efficitur de futuris. Jesu bone, te dicente, mom condemnabo, quis condemnabit? Deus qui justificat, quis est qui condemnet? Audiatur de cætero vox tua : Vade, et jam amplius noli peccare (Joan. viii, 7). CAPUT LII. De muliere lacrymis pedes ejus rigante. Jam nunc domum ingredere Pharisæi, et recumbentem ibi Dominum tuum attende. Accede cum illa beatissima peccatrice ad pedes ejus; lava lacrymis, terge capillis, demulce osculis, et fove unguentis. Nonne jam sacri illius liquoris odore perfunderis? Si tibi aduc suos negat pedes, insta, ora, et gravidos lacrymis oculos attolle, imisque suspiriis et inenarrabilibus extorque quod petis. Luctare cum Deo sicut Jacob, ut ipsé se gaudeat superari. Videbitur tibi aliquando, quod avertat oculos, quod aures claudat, quod desideratos pedes abscondat. Tu nihilominus insta opportune, importune ; clama, Usquequo faciem tuam avertis a me? Usquequo clamabo, et non e.raudies (Psal. xii, 1)? Redde mihi, Jesu bone, lætitiam salutaris tui, quia tibi dixit cor meum: Quæsivi faciem tuam, faciem tuam requiram (Psal. xxvi, 8). Certe non negabit pedes suos virgini, quos osculandos præbuit peccatrici. CAPUT LIII. — De paralytico per tegulas inrecto et corporaliter spiritualiterque sanato. Sed et domum illam non præteribis, ubi per tegulas paralyticus ante pedes ejüs submittitur, ubi pietas et potestas obviaverunt sibi. Fili, inquit, remittuntur tibi peccata tua (Matth. ix, 2). 0 mira clementia ! o indicibilis misericordia! Accepit felix remissionem peccatorum, quam non præcesserat confessio, non meruerat satisfactio, non exigebat contritio. Corporis salutem petebat, non animæ : et salutem recepit corporis et animæ. Were, Domine, vita in voluntate tua. Si decreveris salvare nos, non est qui audeat dicere, Cur ita facis? Pharisæe, a te quid murmuras ? an oculus tuus nequam est, quia ipse bonus est? Certe miseretur cui voluerit ; ploremüs et oremus ut velit. Bonis etiam operibus pinguescat oratio, augeatur devotio, dilectio excitetur. Leventur puræ manus in oratione, quas non sanguis immunditiæ maculavit, tactus illicitus non fœdavit, non exasperavit avaritia. Levetur et cor sine ira et disceptatione, quod tranquillitas sedavit, pax composuit, puritas conscientiæ animavit. Sed nihil horum paralyticus iste legitur præmisisse, qui tamen legitur remissionem peccatorum meruisse. Hæc est ineffabilis ejus misericordiæ virtus, cui sicut blasphemum est derogare, ita et hoc sibi præsumere stultissimum. Potest cuicumque vult hoc ipsum efficaci

* Apud Anselm., invitata.

2 Apud Anselm.:0 mira et inerstinguibilis Christi benignitas ! Quam condemnare juste potuit, adverte quam pie et quam caute luberavit. Cum enim omnes sententia trivisset.

ter dicere, quod dixit illi paralytico, Dimittuntur tibi peccata tua.'Sed quicumque sine suo labore, vel contritione, vel confessione, vel etiam oratione sibi hoc dicendum exspectat; nunquam ei remittentur peccata sua. CAPUT LIV. De receptione Christi in domo Marthae et Mariæ. Sed exeundum est hinc, et ad Bethaniam veniendum, ubi sacratissima fœdera amicitiæ auctoritate Domini consecrantur. Diligebat enim Jesus Martham et Mariam, et Lazarum, quod hospitalis amicitiæ, qua illi familiariori adhærebant affectu, detineri nemo qui ambigat 1. Testes sunt lacrymæ illæ dulces, quibus lacrymatus est cum lacrymantibus, quas totus populus amoris interpretatur indicium. Videte, inquiunt, quomodo amabat eum ; et ecce ponunt ei cœnam ibi, et Martha ministrabat. Lazarus autem erat unus eae discumbentibus. Maria autem snmpsit alabastrum unguenti, et fracto alabastro effudit super caput Jesu (Joan. xi,36; xii, 2, 3). Gaude, quæso, huic interesse convivio, singulorüm distingué officia. Martha ministrat, discumbit Lazarus, ungit Maria. Hoc ultimum tuum est. Frange igitur alabastrum cordis, et quidquid habes devotionis, quidquid amoris, quidquid desiderii, quidquid affectionis, totum effunde super sponsi tui caput, adorans in Deo hominem, et in homine Deum. Si fremit, si murmurat, si invidet, si proditor perditionem vocat devotionem, non sit tibi curae. Utquid, ait, perditio hæc ? Posset hoc unguentum venundari multo, et dari pauperibus ! Pharisæus murmurat, invidens poenitenti : murmurat Judas, invidens effusioni unguenti. Sed judex accusationem non recipit, accusaiam absolvit. Sinite, inquit, illam. Bonum enim opus operata est in me (Maye. xiv, 4-6). Laboret Martha, ministret, paret hospitium peregrino, esurienticibum, vestem algenti. Egó solus Mariæ, et illa mihi : totum præstet, quod habet; a me quidquid optat, exspectet. ῦuid enimi? Tunc Mariæ consulis relinquendos pedes, quos tam dulciter osculatur? avertendos oculos ab illa $peciosissima facie quam contemplatur? amovendum auditum ab ejus suâvi sermone quo reficitur ? CAPUT LV De ingressu Christi in Jerusalem pueris acclamantibus, HOSANNA, etc. Sed jam surgentes eamus hinc. Quo, inquis? Certe ut insidentem asello cœli terræque Dominum comiteris, tanta fieri pro te obstupescens, puerorum laudihus tuas inseras clamans et dicens: Hosanna filio David benedictus qui venit in nomine Domini (Matth. xxi, 9). Jam nunc äscende cum eo in cœnaculum grande stratum, et salutaris cœnæ interesse deliciis gratulare. CAPUT LVI. —

De cœna Domini et rebus in ea gestis. Vincat verecundiam amor, timorem excludat

affectus: ut saltem de micis mensæ illius eleemosynam

ræbeat mendicanti. Vel a longe sta, et quasi pauper intendens in divitem, ut aliquid accipias extende manum, famem lacrymis prode. Cum jam surgens a cæna linteo se præcinxit, pòsuitque aquam in pelvim, c0gita quæ majestas, quæ potestas hominum pedes abiuit ei extergit: quæ benignitas proditoris vestigia sacris manibus tangit. Specta et exspecta, et ultima omnium tuos ei præbe abluendos: quia quem ipse non lavit, non habébit partem cum eó. Quid modo festinas éxire? Sustine paululum. Videsne quisnam ille est, rogo te, qui supra pectus ejus recumbit, et in sinu ejus caput reélinat ? Felix quicumque ille est. 0. ecce video. Joannes est nomen ejus. 0 Joannes, quid ibi dulcedinis, quid gratiæ et suavitatis, quid luminis et devotionis äb illo hauriam fonte, dicito. Ibi certe omnes thesauri sapientiæ et scientiae ; ibi fons misericordiae, domicilium pietatis, et favus æternæ suavitatis. Unde tibi, o Joannes omnia ista ? Numquid tu sublimior Pe

1 Apud Anselm., quod ad speciale amicitiae prir. legius quo illi... dictum nemo est qui ambigat.

tro, Andrea sanctior, cæteris omnibus Apostolis gratior? Speciale hoc virginitatis privilegium, quia virgo es electus a Domino, antequam ires cum matre dilectus 1. Jam misericordiæ exsulta, virgo, accede propius, et aliquam tibi hujus dulcedinis portionem vindicare, non differas, Si ad potiora non potes, dimitte Joanni pectus, ubi eum vinum lætitiæ in divinitatis cognitione inebriet : tu currens ad ubera humanitatis, lac exprime, quo nutriaris. Inter haec sacratissima illa oratione discipulos commendans Patri dixerit, Pater, serva eos in nomine tuo; inclina tuum caput, ut et tu merearis audire, Volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum (Joan. xvii, 1 1, 24). CAPUT LVII. — De Christi agonia in monte Oliveti Bonum est tibi hic esse. Sed exeundum est, præcedit ipse ad montem Oliveti,tu sequere. Et licet assumpto Petro et duobus filiis Zebedæi ad secreta secesserit; vel a longe intuere, quomodo in se nostram transtulit necessitatem. Vide quomodo ille,cujus sunt omnia, pavere incipit et tædere, Tristis est anima mea, inuiens, usque ad mortem (Matth. xxvi, 38). Unde hoc, eus meus? Compateris mihi exhibens hominem, ut quodammodo videaris nescire quod Dens es : prostratus in faciem oras, et factus est sudor tuus, sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram (Luc. xxii, 44). Quid stas? accurre,et suavissimas illas guttas lambe,et pulverem pedum illius linge, Noli dormire cum Petro, ne merearis audire, Sic non potuisti una hora vigilare mecum (Matth. xxvi, 40)? CAPUT LVIII. — De Christi traditiome. Sed ecce jam proditorem præeuntem impiorum turba subsequitur, et osculum præbente Juda, manus injiciunt in Dominum tuum, tement, ligant, et illas dulces manus vinculis astringunt. Quis ferat? Scio, occupat nunc cor tuum pietas, omnia viscera tua zelus inflammat. Sine, rogo, patiatur qui pro te patitur. Quid optas gladium? Quid irasceris? Quid indignaris? Si instar Petri cujuslibet aurem abscideris, si ferro brachium tuleris, si pedem truncaveris, ipse restituet omnia; qui etiam si quem occideris absque dubio suscitabit. CAPUT LIX. — De injuriis Christo apud principem sacerdotum et apud Pilatum illatis. Sequere potius eum usque ad atrium principis sacerdotum, et speciosissimam ejus faciem, quam illi sputis illinunt, tu lacrymis lava. Intuere quam piis oculis, quam misericorditer, quam efficaciter tertio negantem respexit Petrum, quando ille conversus et in se reversus flevit amare. Utinam, bone Jesu, tuus me dulcis respiciat oculus, qui te toties ad vocem ancillæ procacis, carnis meæ pessimis operibus affectibusque negavi. Sed jam mane facto traditur Pilato. Ibi accusatur, et tacet : quoniam tanquam ovis ad occisionem ducitur, et sicut agnus coram tondente se, sic non aperuit os suum (Isai. Liii, 7; Act. viii, 32). Vide, attende quomodo stat ante præsidem, inclinato capite,demissis oculis, vultu placido, sermone raro, paratus ad opprobria, promptus etiam ad verbera. Scio, non potes ulterius sustinere, nec dulcissimum dorsum ejus flagellis atteri, nec faciem alapis cædi, nec venerandum illud caput spinis coronari, nec dexteram, quæ cœlum et terram continet, arundine dehonestari, tuis oculis aspicere poteris. Ecce educitur flagellatus, pertans spineam coronam, et purpureum vestimentum. Et dicit Pilatus, Ecce homo (Joan. xix, 5) : vere homo est, quis dubitet? Testes sunt plagæ virgarum, livor ulcerum, foeditas sputorum. Jam nunc cognosco, Zabule, quia est homo. Vere homo est, inquis. Sed quid est, quod in tot injuriis non irascitur ut homo, non movetur ut homo, non suis tortoribus indignatur ut homo? Ergo plus est quam homo. Sed quis cognoscit illum? Cognoscitur cérte homo impiorum judicia sustinens : sed cognoscetur Deus judicium faciens. CAPUT LX. — De passione Christi, et deceptione diaboli. Sero animadvertisti,Zabule. Quid tibi per mulierem 1 Apud Anselm., atque inter caeteros magis dilectus.

visum est agere, ut dimittatur? Tarde locutus es. Sedet pro tribunali judex : prolata est sententia : jam portat propriam crucem; ducitur ad mortem. 0 spectaculum! Videsne? Ecce principatus super humerum ejus (Isai. ix, 6). Hæc est virga æquitatis, virga regni sui. Datur ei vinum felle mixtum. Exuitur vestimentis suis, et inter milites dividuntur. Tunica non scinditur : sed sorte transit ad unum. Dulces manus ejus et pedes clavis perforantur, et extensus in cruce inter latrones suspenditur. CAPUT LXI. — De Chrìsto in cruce. Mediator Dei et hominum, inter cœlum et terram medius pendens, ima superis unit, et cœlestibus terrena conjungit. Stupet cœlum, et terra miratur; quid tu ? Non mirum si Sole contristato, tu contristaris; si terra tremiscente, tu contremiscis; si scissis saxis, cor tuum scinditur; si flentibus juxta crucem mulieribus, tu collacrymaris. CAPUT LXII. — De mira Christi patientia in cruce. Verum in his omnibus considera illud dulcissimum pectus, quam tranquillitatem servaverit, quam habuefit pietatem. Non suam attendit injuriam, non poenam reputat, non sentit contumelias. Sed illis potius a quibus patitur, ille compatitur; a quibus vulneratur, ille medetur; vitam procurat, a quibus occiditur. Cum qua mentis dulcedine, cum qua spiritus devotione, in qua charitatis plenitudine, clamat, Pater, ignosce illis (Luc. xxiii, 34)! CAUT LXII. — Virgo propior adstat cruci. Ecce ego, Domine, tuæ majestatis adorator, non tui corporis interfector; tuæ mortis venerator, non tuæ passionis irrisor; tuæ misericordiæ contemplator,non infirmitatis contemptor. Interpellet itaque pro me tua dulcis humanitas, commendet me Patri tua ineffabilis pietas. Dic ergo, dulcis Domine, Pater, ignoce illi. At tu, virgo, cui major est apud Virginis Filium confidentia quam mulieribus,quæ longe stant, cum matre virgine et discipulo virgine accede ad crucem, et perfusum pallore vultum cominus intuere. Quid ergo? Tu sine lacrymis, amantissimæ dominæ lacrymas videbis? Tu siccis oculis manes, et ejus animam pertransiit gladius doloris? Tu sine singultu audies dicentem matri : Mulier, ecce filius tuus; et Joanni : Ecce mater tua (Joan. xix, 26, 27) ? Cum discipulo matrem committeret, latroni paradisum promitteret; tunc unus eae militibus lancea latus ejus aperuit, et eaeivit sanguis et aqua (Ibid. 34). Festina, ne tardaveris, comede favum cum melle tuo. Bibe vinum tuum cum lacte tuo. Sanguis tibi in vinum vertitur, ut inebrieris ; in lac aquâ mutatur, nt nutriaris. Facta sunt tibi in petra flümina,in membris ejus vulnera, et in maceria corporis ejus caverna, in quibus instar columbæ latitas, et deoscularis singula. Ex sanguine ejus fiant sicut vitta coccinea labia tua, et eloquium tuum dulce. CAPUT LXIV. — De decurione. Sed adhuc exspecta donec nobilis ille decurio veniens, extractis clavis manus pedesque dissolvat. Vide quomodo felicissimis brachiis corpus complectitur, ac suo astringit pectori. Tuuc dicere potuit vir ille sanctissimus : ' Fasciculus myrrhæ, dilectus meus mihi inter ubera commorabitur (Cant. 1, 12). Sequere tu pretiosissimum illum cœli terræque thesaurnm, vel pedes porta; vel manus brachiaque sustenta; vel certe defluentes minutatim pretiosissimi sanguinis stillas curiosius collige,et pedum illius pulverem linge.Cerne præterea quod dulciter beatissimus Nicodemus sacratissima ejus vulnera tractavit digitis, fovit unguentis, et cum sancto Joseph involvit Sindone, collocavit in sepulcro. CAPUT LXV. — De Magdalema sepulcrum visitante. Noli præterea Magdalenæ deserere comitatum : sed paratis aromatibus, cum ea Domini tui sepulcrum visitare memento. 0 si quod illa oculis, tu in spiritu cernere merearis, nunc super lapidem revolutum ab ostio monumenti angelum residentem,nunc intra monumentum unum ad caput, alium ad pedes resurrectionis gloriam prædicantes,nunc ipsum Jesum Mariam flentem, et tristem tam dulci respicientem oculo, tam suavi voce dicentem, Maria. Quid hac voce dulcius, quid suavius, quid jucundius, Maria? Rumpuntur ad hanc vocem omnes capitis cataractæ, ab ipsis medullis eliciuntur lacrymæ, singultus atque suspiria ab imis trahuntur visceribus. Maria. 0 beata! quid tibi pro meritis fuit, quid animi, cum ad hanc vocem te prosterneres, et reddens vocem salutanti inclamares, Rabbomi? Quo, rogo, affectu, quo desiderio, mentisque ardore clamasti, Rabboni? Nam plura dicere lacrymæ prohibent, cum vocem occludat , affectus, omnesque animæ cqrporisque sensus, nimius ardor absorbeat. Sed, o dulcis Jesu, cur a sacratissimis ac desideratissimis pedibus tuis sic arces amantem? 0 verbum durum ! Noli, inquit, me tangere (Joan. xx, 16, 17). Utquid, Domine? Quare non tangam desiderata illa vestigia tua pro me perforata clavus, perfusa sanguine? Non tangam, non deosculabor? An inimicior es eo, quia gloriosior? Ecce, non dimittam te,non recedam a te, non parcam lacrymis, pectus singultibus suspiriisque rumpetur, nisi tangam. Et ille : Noli me tangere. Noli timere; non aufertur tibi bonum hoc, sed differtur : vade tamen, et nuntia fratrihus meis quia surrexi. Currit cito volens redire. Redit cum aliis mulieribus. Quibus Jesus occurrens blanda salutatione, dejectas sic erigit, tristes consolatur.Adverte. Tunc est datum, quod ante fuit dilatum. Accesserunt enim et tenuerunt pedes ejus. Hic quamdiu potes,virgo, morare. Non has delicias tuas somnus interpolet, nullus exterior tumultus impediat. CAPUT LXVI. De mundi et rerum praesentium contemptu. Verum quia in hac misera vita nihil stabile, nihil aeternum est, nunquam in eodem statu permanet homo; necesse est, ut anima nostra, dum 'vivimus, quadam varietate pascatur. Unde a præteritorum recordatione ad experientiam præsentium transeamus, ut ex his quoque quantum a nobis sit Deus diligendus, omnes intelligere valeamus.Hæc omnia revolve animo ut in eum totus tuus resolvatur affectus. Vilescat tibi mundus, omnis amor carnalis sordescat. Nescias te esse in hoc mundo, quæ ad illos, qui in cœlis sunt et Deo vivunt, tuum amorem transtulisti. Ubi est thesaurus tuus, ibi et cor tuum. Noli cum argenteis simulacris vili marsupio tuum includere animum, qui nunquam cum nummorum pondere poterit transvoláre ad cœlum : puta te quotidie moriturum, et de crastino non cogitabis. Non te futuri temporis sterilitas terreat, non futuræ famis timor tuam mentem dejiciat. Sed ex ipso tota fiducia tua pendeat, qui aves pascit et lilia vestit. Jpse sit horreum tuum, ipse apotheca, ipse marsupium, ipse divitiæ tuæ, ipse solus sit tibi omnia in omnibus. Et hæc interim de præsentibus satis sint. CAPUT LXVII. — Mors a sanctis desideratur. Qui autem tanta suis præstat in præsenti, quanta illis servat in futuro? Principium fuiurorum, et finis ræsentium mors. Hanc cujus natura non horret? cuus non expavescit affectus? Nam bestiæ fuga, latibuÉ et aliis mille modis mortem cavent, et vitam tenent. Jam nunc diligenter attende, quid tua tibi respondeat conscientia, quid præsumat fides tua, quid spes promittat, quid exspectet affectus. Si vita tua tibi oneri est, si mundus fastidio, si caro dolori; profecto desiderio mors est tibi, quæ jugum hujus oneris deponit, tollit fastidium, corporeos dolores absumit. Hoc unum dico omnibus mundi hujus præstare deliciis, honoribus atque divitiis, si ob conscientiæ serenitatem, fidei firmitatem, spei certitudinem, mortem non timeas. Quod ille maxime poterit experiri, qui aliquo tempore sub hac servitute suspiráns, in liberioris conscientiæ auras evasit. Hæc sunt futuræ beatitudinis tuæ primitiæ salutares, ut morte superveniente naturalem horrorem fides superet, spes temperet, conscientia secura repellat. CAPUT LXVIII. — Mors justo felicitatis principium est. Et vide quomodo mórs beatitudinis principium est,

laborum meta, peremptoria vitiorum. Sic enim scriptum est : Beati mortui, qui in I)omino moriuntur. Amodo enim jam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis (Apoc. xiv, 13). Unde propheta reproborum ab electorum morte discernens, 0mnes inquit, reges dormient in gloria in domo sua : tu autem projectus es de sepulcro tuo, quasi stirps inutilis, pollutus et obvolutus [Isai. xiv, 18 19). CAPUT LXIX. De animæ e corpore eaeeuntis requie vel supplicio. Dormiunt quippe in gloria quorum mortem bona commendat conscientia. Quoniam pretiosa est in conspectu Domini mors sanctorum ejus. Dormit sane in gloria, cujus dormitioni assistunt Angeli, occurrunt sancti et concives, suum præbentes auxilium, et impertientes solatium, hostibus se opponunt, obsistentes repellunt, refellunt accusantes: et sic usque ad sinum Abrahæ sanctam animam comitantes in loco pacis collocant et quietis. Non sic impii, quos de corpore, quasi de fœtenti sepulcro, pessimi spiritus cum instrumentis infernalibus extrahentes pollutos libidine, obvolutos cupiditate, injiciunt ignibus exurendos, tradunt vermibus lacerandos, æternis foetoribus deputant suffocandos. Vere eaespectatio justorum lætitia ; spes autem impiorum peribit (Prov. x, 28). CAPUT LXX. De requie æterna et gloria sanctorum. Sane qualis sit illa requies, quæ pax illa, quæ jucunditas de sinu Abrahæ, quæ illic quiescentibus promittitur, et exspectatur, quia experientia non docuit, stilus explicare non poterit. Exspectant felices, donec impleatur numerus fratrum suorum ; ut in die resurrectionis duplici stola induti, corporis pariter et animæ perpetua felicitate fruantur. CAPUT LXXI. — De eaetremi judicii die. Jam nunc intuere diei illius terrorem, quando virtutes cœlorum movebuntur, elementa ignis calore solventur, patebunt inferi, occulta omnia nudabuntur. Veniet desuper judex iratus, ardens furor ejus, et ut tempestas currus ejus, ut reddat in ira vindictam et vastationem in flamma ignis. Beatus qui paratus est occurrere illi. Quid tunc miseris animis erit ? quam tunc miseri erunt, quos nunc luxuria fœdat, avaritia dissipat, extollit superbia ! Exibunt Angeli, et separabunt malos de medio justorum, istos a dextris, alios a sinistris statuentes. Cogita nunc te ante tribunal inter utramque hanc societatem assistere, et necdum in partem alteram separatam. Deflecte nunc oculos ad sinistram Judicis, et miseram illam multitudinem specta. CAPUT LXXII. De confusione et pœna malorum. Qualis ibi horror ? quis timor? quis fœtor ? quis dolor? Stant miseri, et infelices stridentes dentibus, nudo latere palpitantes, aspectu horribiles, vultu deformes, dejecti præ pudore; præ corporis turpitudine et nuditate confusi latere volunt, et non datur ; fuÉ tentant, et non permittuntur. Si levant oculos, esuper judicis imminet furor ; si deponunt, infernalis putei eis ingeritur horror. Non suppetit criminum excusatio, nec de iniquo judicio aliqua poterit esse causatio : cum quidquid decretum fuerit, justum esse insam eorum conscientiam non latebit. APUT LXXIII. — Amor Deo rependendus pro praedestimationis gratia. Cerne nunc quam amandus sit, qui te ab luac dsmnata societate prædestinando discernit, vocando separavit, justificando purgavit. Retorque nunc ad dexteram oculos, et quibus te glorificando sit inserturus, adverte. CAPUT. De gloria bonorum. Quis ibi decor? quis honor ? quæ felicitas ? quæ securitas ? Alii die judiciaria sede sublimes, alii martyrii corona splendentes, alii virginitatis flore candidi. alii eleemosynarum largitione fecundi, alii doctrinm et ernditione præclari, uno charitatis foedere copulantur. Lucet eis vultus Jesu Christi non terribilis, sed amabilis ; non amarus, sed dulcis ; non terrens, sed blandiens.

CAPUT LXXV. — Eae sola Dei gratia salvandis
accenSemur.

Sta nunc in medio, nesciens quibus te judicis sen-
tentia deputabit. 0 dura exspectatio ! Timor et tremor
venerunt super me, et conteaeerunt me tenebrae (Psal. Liv,
6). Si me sinistris sociaverit, non causabor injustum :
si dextris adscripserit, gratiæ ejus hoc, non meis me-
ritis est imputandum. Vere, Domine, vita in volun-
tate tua. Vides ergo quantum in amore ejus tuus ex-
tendi debeat animus, qui cum juste posset in impios
prolatam, in te quoquè retorquere sententiam, justis
te maluit ac salvandis inserere. Jam te puta sanctæ
illi societati conjunctam vocis illius audire decretum :
Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum, quod v0-
bis paratum est ab origine mundi. Miseris audientibus
verbum durum, plenum iræ et furoris: Discedite a
me, maledicti, in ignem æternum. Tunc ibunt hi in
supplicium æternum; justi autem in vitam æternam
(Matth. xxv, 34, 41, 46). 0 dura separatio ! o mise-
rabilis conditio!

CAPUT LXXVI. De regno Dei post judicium.

Sublatis vero impiis ne videant gloriam Dei justis
quoque singulis secundum gradum suum et meritum
angélicis ordinibus insertis, fiet illa gloriosa processio,
Christo præcedente capite nostro, omnibus membris
suis seqüentibus; et tradetur regnum Deo et Patri,
ut ipse regnet in ipsis, et ipsi regnent cum eo, illud
peréipientés regnum, quod paratum est illis ab ori-
gine mundi.

CAPUT LXXVII. — De regni Dei felicitate.

Cujus regni status nec cogitari quidem p9test a n0-
bis, multo minus dici vel scribi. Hoc sciendum, quod
omnino nihil aberit, quod velis adesse; nec quidquam
aderit, quod velis abesse. Nullus igitur ibi luctus, fle-
tus nullüs, non timor, non dolor, non diffidentia, non
invidia, nón tribulatio, non tentatio, non aeris mutatio
vel corruptio, non suspicio, non ambitio, non adula-
tio, non detractio, non ægritudo, non senectus, non
mors, non paupertas, neque tenebræ, non edendi yel
hibendi vel dofmiendi ulla necessitas, nulla fatigatio,
defectio nulla. Quid ergo boni ibi est, ubi nec luctus,
nec fletus, nec dolor est, neque tristitia? Quid potest
esse nisi perfecta lætitia, ubi nulla tribulatio, nulla
tentatio, hulla temporum mutatio, vel aeris corru-
ptio, æstus vehemehtior, nec hiems asperior?. Quid
potest esse nisi summa quædam rerum temperies, et
Ímentis et carnis vera ac summa tranquillitas ? Ubi
nihil est, quod timeas, quid potest esse nisi summa
securitas? ubi nulla discordia, nulla invidia, nulla
suspicio, nulla ambitio, nulla adulatio, detractio
nulla ; quid potest esse nisi summa et vera dilectio ?
ubi nullâ paüpertas, nulla cupiditas; quid potest esse
nisi bonofum omnium plenitudo? ubi nulla deformi-
tas; quid potest esse nisi vera pulchritudo? ubi nul-
lus labor vel defectio; quid erit, nisi requies summa
et fortitudo? ubi nihil est, quod gravet vel oneret;

quid est nisi summa facilitas ? ubi nec senectus ex-
spectatur, nec morbus timetur; quid potest esse nisi
vera sanitas? ubi neque nox, neque tenebræ; quid
erit nisi lux perfecta? ubi mors, et mortalitas omnis
absorpta; quid erit nisi vita æterna? Quid est ultra
quod quæramus ? Certe quod his omnibus excellit, id
est, visio, cognitio, et dilectio Creatoris. Videbitur in
se, videbitur in creaturis suis, regens omnia sine sol-
licitudine, sustinens omnia sine labore, impertiens se,
et quodam modo dispertiens singulis pro sua capaci-
tate, sine sui diminutione vel divisione. Videbitur
ille vultus amabilis et desiderabilis, in quem deside-
rant Angeli prospicere, de cujus plenitudine, de cujus
lumine, de cujus suavitate quid dicetur. Videbitur
Pater in Filio, Filius in Patre, Spiritus sanctus in
utroque. Videbitur non per speculum et in ænigmate,
sed facie ad faciem. Videbitur enim sicuti est, impleta
illa promissione, qua dicit, Qui diligit me, diligetur a
Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei me-
ipsum (Joan. xiv, 21). Ex hac visione, illa procedit
cognitio, de qua ipse ait : Hæc est vita æterna, ut co—
gnoscant te unum Deum, et quem misisti Jesum Chri-
stum (Id. xvii, 3). Ex his tanta nascitur dilectio, tan-
tus ardor paterni amoris *, tanta dulcedo charitatis,
tanta fervendi copia, tanta desiderii vehementia ; ut
nec satietas desiderium minuat, nec desiderium satie-
tatem impediat. Quid est hoc ? Certe quod oculus
non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis
ascendit, $P';';;;;;' Deus diligentibus se.
CAPUT LXXVIII. — Epilogus operis.
Hæc tibi, soror, de beneficiorum præteritorum
Christi memoria, de præsentium experientia, de ex-
spectatione futurorum quædam meditationum spiritua-
lium semina præseminare curavi, ex quibus divini
amoris fructus uberior oriatur et crescat: ut medita-
tio affectum exerceat, affectus desiderium pariat, la-
crymas desiderium excitet: ut sint lacrymæ tuæ pa-
nes die ac nocte, donec appareas in conspectu ejus, et
suscipiaris ab amplexibus ejus, dicasque illud, quod
in Canticis scriptum est : Dilectus meus mihi, et ego
illi (Cant. I, 12). Habes nunc, sicut petisti, corpora-
les constitutiones, quibus inclusa exterioris hominis
mores compdnas. Habes formam præscriptam, qua
interiorem hominem, vel purges a vitiis, vel virtuti-
bus ornes. Habes in triplici meditatione quomodo in
te dilectionem excites, nutrias, et accendas.
Versus notabiles.
Dulcia sunt animæ solatia, quæ tibi mando.
Nam prosunt minime, nisi serves hæc operando.
Si quis igitur in hujus libelli locutione * profecerit,
hanc labori meo vel studio vicem impendat, ut apud
Salvatorem meum quem diligo, apud remuneratorem
meum quem exspecto, apud judicem meum, quem ti-
meo, pro peccatis meis intercedat.
1 Apud Anselm., pii amoris: et mox, tanta fruendi copia.
3 Sic in B. et Lov.; forte melius diceretur, lectione. M.

INDEX RER UM

QUÆ IN HOC PRIMO VOLUMINE C0NTINENTUR.

EPisToLA dedicAToRiA. 9-10
IN NovissiMAM S. AUGusTiNi opemUM EDiTiONeM PRaefA-
tiO GENERALIS. 13-14
IN AppENDiCES AUGUsTiNiANAs ET ALiA IN HOC VOLUMINE
coNtENtA bhEviS PRAEFAT10. 27-28
VITA POSSIDII. 31-32
VITA S. AURELII AUGUSTINI, HIPPONENSIS EPIS-
C0PI, auctore Possidio Calamensi episcopo. 33-34
Præfatio. Ibid.

CAPUT PniMUM. Augustini ortus, conversio et baptismus.
Ambrosii doctrina revocatur ab errore Manichæ0-

rum. 33-34
II. Relictis omnibus suscipit propositum serviendi
Deo, jam annis major triginta. 35
III. Secessus Augustini. Quidam ab Augustino con-
versus.
IV. Capitur ad presbyterii gradum.
V. Mohasterium instituit. Valerius episcopus Augus-
tino presbytero dat potestatem coram se prædican-
di verbum Dei. 37
VI. Conflictus Augustini cum Fortunato Manichæo. 38
VII. Libri et tractatus Augustini contra fidei hostes

« PoprzedniaDalej »