Obrazy na stronie
PDF
ePub

taceant audientes lectionem: si autem aliquid opus fuerit, Præpositus eorum sit sollicitus. Sabbato et Dominica, sicut consuetudo est, qui volunt vinum accipiant. Si opus fuerit ad aliquam necessitatem monasterii mitti, duo eant. Nemo extra monasterium sine præcepto manducet neque bibat; non enim hoc ad disciplinam pertinet monasterii. Si opera monasterii mittantur fratres vendere, sollicite observent ne quid faciant contra præceptum, scientes quia Deum exacerbant in servis ipsius: sive aliquid emant ad necessitatem monasterii, sollicite et fideliter ut servi Dei agant. Otiosum verbum apud eos non sit. A mane 1 Ms. Corbeiensis, constitutum est.

ad opera sua sedeant: post orationem tertiæ eant similiter ad opera sua. Non stantes fabulas contexant, nisi forte aliquid sit pro utilitate animæ: sed sedentes ad opera taceant, nisi forte necessitas operis exegerit ut loquatur quis. Si quis autem non omni virtute, adjuvante misericordia Dei, hæc conatus fuerit implere, sed contumaci animo despexerit; semel atque iterum commonitus, si non emendaverit, sciat se subjacere disciplinæ monasterii sicut oportet: si autem talis fuerit ætas ipsius, etiam vapulet. Hæc autem in nomine Christi fideliter et pie observantes, et vos proficietis, et nobis non parva erit lætitia de vestra salute. Amen. Hæc sunt quæ ut observetis præcipimus in monasterio constituti. Primo etc.

ADMONITIO DE SEQUENTI LIBRO.

Augustini non esse hunc librum cum ex aliis multis argumentis, tum ex eo liquet, quod B. Benedicti regula in 14, et 19 capite laudatur. Esse B. Aelredi Rhievallensis in Anglia abbatis, qui nimirum medio sæculo duodecimo scribebat, certo se scire ait Lucas Holstenius in codice Regularum, parte secunda. Et revera in indice operum S. Aelredi, centuria 2 Scriptorum Britanniæ, n. 99, recensetur sub hoc titulo: De Institutione inclusarum lib. 1. Jam pluribus annis exigis a me. Habes ejusdemmet libri partem circiter tertiam inter opera S. Anselmi nomine vulgata, scilicet Meditationes xv, xvi, et XVII.

[ocr errors]

DE VITA EREMITICA,

AD SOROREM LIBER.

PROLOGUS.-Jam pluribus annis exigis a me, soror, ut secundum modum vivendi quem arripuisti pro Christo, certam tibi formulam tradam, ad quam et mores tuos dirigere, et vitam religionis, et vitæ religiosæ possis exercitia ordinare. Utinam a sapientiore id peteres et impetrares, qui non conjectura qualibet, sed experientia didicisset, quod alios doceret. Ego certe qui carne et spiritu tibi frater sum, quoniam negare non possum, quidquid injungis; faciam quæ hortaris, et ex diversis Patrum institutis aliqua quæ tibi videntur necessaria excerpens, ad componendum etxerioris hominis statum certam tibi regulam tradere curabo, pro loco et tempore quædam adjiciens; et spiritualia corporalibus, ubi utile visum fuerit, interserens. CAPUT PRIMUM. Ut instituta est eremitica vita. Primum oportet te scire, qua causa, quave ratione vita hæc ab antiquis vel instituta sit vel usurpata. Sunt quidam quibus inter multos vivere perniciosum est. Sunt et alii quibus etsi perniciosum non est, tamen dispendiosum est. Sunt et nonnulli quibus et nihil horum timendum est; sed potius habitare magis æstimant fructuosum. Itaque antiqui vel ut vitarent periculum, vel ne paterentur dispendium, vel ut liberius ad Christi anhelarent et suspirarent amplexum, singulariter vivere elegerunt. Hinc est, quod plures in eremo soli sedebant vitam manuum suarum opere sustentantes. Illi vero qui nec hoc securum sibi inter solitudinis libertatem, et vagandi potestatem arbitrabantur, includi potius, et intra cellulam obstruso exitu contineri tutius æstimabant.

CAPUT II. Reclusio corporis solius nihil prodest. Quid tibi visum fuit, cum te huic institutioni voveres? Nam multi rationem hujus ordinis vel ignorantes, vel non curantes, membra tantum intra parietes cohibere satis putant esse: cum mens non solum per vagationem dissolvatur, curis et sollicitudinibus dissipetur, immundis etiam et illicitis desideriis agitetur; sed etiam lingua tota die per vicos e civitates, per foros et nundinas otiose discurrunt. CAPUT III.

Reclusarum cum externis mulieribus confabulationes. Vix aliquam inclusarum hujus temporis solam invenies, ante cujus fenestram non anus garrula vel nugigerula mulier sedeat, quæ eam fabulis occupet, rumoribus aut detractionibus pascat, illius vel illius monachi vel clerici vel alterius cujuslibet ordinis viri formam, vultum moresque describat. Illecebrosa

quoque interserat, puellarum lasciviam, viduarum, quibus licet quidquid libet, libertatem, conjugum in viris fallendis explendisque voluptatibus astutiam depingat. Os interea in risus cachinnosque dissolvitur, et venenum cum suavitate bibitum per viscera membraque diffunditur.

CAPUT IV. — Ex confabulatione cum externis mulieribus quæ pernicies.

Sic cum discedere ab invicem hora compulerit, inclusa voluptatibus, anus cibariis onerata recedet. Reddita quieti misera eas quas auditus induxerat, in corde versat imagines: et ignem præmissa confabulatione conceptum vehementius sua cogitatione succendit; quasi ebrius in psalmo titubat, in lectione cadit, fluctat in oratione. Refusa mundi luce citantur mulierculæ addentes nova veteribus, non cessant, donec captivam liberius dæmonibus illudendam exponant. Nam manifestior sermo non jam de accendenda, sed potius de satianda voluptate procedens : ubi et quando et per quem possit explere quod cogitat, in commune exponunt. Cella vertitur in prostibulum, et delicato qualibet arte foramine, aut illa egreditur, aut adulter ingreditur. Infelicitas hæc, ut sæpe probatur, pluribus causa viris in hoc nostro sæculo com

munis est.

CAPUT V.

· Reclusarum quarumdam avaritia. Sunt aliæ quæ, licet turpia declinent, loquaces, tamen loquacibus assidue sociantur, nimium curiositati linguam et aures tota die otio rumoribusque dedentes. Aliæ non multum ista curantes (quod fere vitium per omnes hujus temporis serpit inclusas), pecuniæ congregandæ vel multiplicandis pecoribus inhiant tantaque cum hac sollicitudine in his extenduntur, ut eas matres vel dominas familiarum existimes, non anachoretas. Quærunt aliquibus pascua, pastores, qui procurent, qui custodiant greges; fractus vel pretium vel pondus, vel numerum a custodibus expetunt. Sequitur emptio et venditio, ut nummos nuinmo cumulum exigat, et avaritiæ sitim accendat. Fallit enim tales spiritus nequam, pro impertiendis eleemosymis vel orphanis alendis, pro advenientium parentum vel amicorum charitate, et religiosarum feminarum susceptione, hoc utile esse ac necessarium suadentes, Non est hoc tuum. ad quam magis pertinet, ut pauper cum pauperibus stipem accipias, quam reiictis omnibus tuis pro Christo aliena quærere; ut eroges. Magnæ infidelitatis signum est, si

1453

DE VITA EREMITICA.

inclusa de crastino sit sollicita, cum Dominus dicat: Primum quærite regnum Dei, et hæc omnia adjicientur vobis (Matth. vi, 33). Quapropter providendum est ut mens omni rerum temporalium cura exuatur, et exoneretur sollicitudine.

CAPUT VI. Reclusa ne pauperum aut hospitum prætextu facultates habere velit: utatur ancilla probata: non puellas doceat.

Quod ut fiat, videat inclusa; ut si fieri potest, de labore manuum suarum vivat. Hoc enim perfectum est. Si autem aut infirmitas aut teneritudo non permittat; antequam includatur, certas personas quærat, a quibus singulis diebus quod uni diei sufficiat, humiliter recipiat, nec causa pauperum vel hospitum quidquam adjiciat. Non circa cellulam ejus pauperes clament, non orphani plorent, non vidua lamentetur. Sed quis, inquies, hoc poterit prohibere? Tu sede, tu tace, tu sustine. Mox ut scient te nihil habere, seque nihil recepturos, vel fatigati discedent. Inhumanum hoc clames. Cæterum si præter necessarium victum et vestitum aliquid habes, monacha non es. Quid ergo erogabis? præcipitur tamen inclusæ, ut quidquid de labore manuum suarum victui superfuit, mittat cuidam fideli, qui pauperibus eroget. Nolo ut insidiatrix pudicitiæ vetula mixta pauperibus accedat propius, deferat ab aliquo monachorum vel clericorum eulogias; non blanda verba in aure susurret, ne pro accepta eleemosyna osculans manum in aure insibilet. Cavendum præterea est, ut nec ob susceptionem religiosarum feminarum, quodlibet hospitalítatis onus inclusa suscipiat. Nam inter bonas plerumque etiam pessimæ veniunt, quæ ante inclusæ fenestram discumbentes præmissis valde paucis de religiosis sermonibus ad sæcularia devolvuntur, inde subtexere amatoria, et noctem fere totam insomnem ducere. Sane tu tale devita, ne cogaris audire, quod videre horreas. Forte enim videbuntur amara, cum audiuntur, vel cernuntur; quæ sequuntur, dulcia, cum cogitantur. Si scandalum times, eo quod nec pauperibus erogas, non suscipis hospites; cum omnes tuam nuditatem didicerint, non erit qui reprehendat. Si vero nec pro pauperibus, nec pro hospitibus te velim pecuniosam esse; multo utique minus occasione grandioris familiæ. Itaque eligatur tibi aliqua anus, non garrula, non vaga, non litigiosa, non nugigerula; sed quæ bonos mores excoluerit, et ab omnibus habuerit testimonium veritatis. Hæc ostium cellulæ custodiat, et quod debuerit, vel admittat, vel conservet. Habeat sub cura sua fortiorem ad onera sustinenda, puellam quæ aquam et ligna comportet, coquat fabas, aut olera; aut si hoc infirmitas exegerit, præparet potiora. Hæc sub virga disciplina custodiatur, ne forte ejus lascivia tuum sanctum habitaculum polluatur, propositum blasphemetur. Pueris et puellis nullum ad te concedas accessum. Sunt quædam inclusæ, quæ in docendis puellis occupantur, et cellam suam vertunt in scholam. Illa sedet ad fenestram, ista in porticu residet. Illa intuetur singulas, et inter puellares motus nunc irascitur, nunc ridet, nunc minatur, nunc percutit, nunc blanditur, nunc osculatur, nunc flentem vocat pro verbere propius, palpat faciem, stringit collum, et in amplexum ruens nunc filiam vocat, nunc amicam. Qualiter inter hæc memoria Dei, nisi sæcularia et carnalia, etsi non perficiantur, moventur, tamen, et quasi sub oculis depinguntur? Tibi utique duæ illæ sufficiant ad colloquium et ad obsequium. CAPUT VII. Studeat silentio, et raro modesteque loquatur.

[ocr errors]

Silentii gravitatem inclusæ servandam præcipue suademus. Est enim in ea quies magna et fructus multus. Nam cultus justitiæ silentium. Sicut ait Jeremias, Bonum est cum silentio exspectare salutare Dei. Et iterum, Bonum est viro cum portaverit jugum (Thren. 111, 26, 27): ut sedeat solus et taceat. Unde scriptum est: Audi, Israel, et tace. Fac ergo quod ait propheta, Dixi, custodiam vias: ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam (Psal. xxxviii,

CAPUT VIII.

1454

1, 2). Sic inclusa timens casum linguæ, quam secundum apostolum Jacobum nemo hominum domare potest (Jacobi 1, 8), ponat custodiam ori suo, sola sedeat, et taceat ore; spiritu loquatur: et credat se non esse solam, quando sola est. Tunc enim cum Christo est qui non dignatur in turbis esse cum ea. Sedeat ergo sola, taceat Christum audiens, et cum Christo loquens, ponat custodiam ori suo. Primum, ut raro loquatur; deinde quid loquatur, quibus, et quomodo loquatur, attendat. Raro loquatur, id est certis et constitutis horis, de quibus postea dicemus. Quibus loquatur, id est certis personis, et quales ei fuerint designatæ. Quomodo loquatur, id est, humiliter, moderate, non alta voce, nec dura, nec blanda, nec mixta risu. Nam si hoc ad quemlibet virum honestum non pertinet, quanto magis ad feminam? quanto magis ad virginem? quanto magis ad inclusam ? Sede ergo, soror mea, et tace. Si compelleris loqui, parum loquere, humiliter et modeste: sive de corporalium rerum necessitate, sive de animæ salute sermo incubuerit. Quibuscum personis loqui decet reclusam. Jam nunc personas quibus loqui debet, designemus. Felix illa quæ nec maritum admisit, nullum virorum videre volens, nec alloqui. Sed quæ nunc reclusarum hoc sequitur exemplum? Sufficiunt illis quæ modo sunt, si hanc corporalem castitatem conservent, si non onusto ventre non extrahantur, si non fletus infamis partum ediderit. Quibus perpetuum, ne cum viris loquantur, incidere non possumus silentium, cum quibus honestius loqui possint, videamus. Ergo si fieri potest, provideatur in magno monasterio vel ecclesia presbyter aliquis senex, maturus moribus, cui raro, nisi de confessione et animæ ædificatione loquatur, a quo consilium accipiat in dubiis, in tribulationibus consolationem. Verum quia inclusum membris malum illud, quod timemus, plerumque suscitat, et emollit emortuam senectutem, nec ipsi manum suam tangendam præbeat vel palpandam. Nulla vobis de macie vultus, de exilitate brachiorum, de cutis asperitate sit cura. CAPUT IX.

[ocr errors]

Scribit vivendi formam reclusis rogatus

a sorore.

Hæc tibi, soror (gratias Deo), dicenda non fuerant: sed quia nec solum propter te, sed etiam propter adolescentiores, quæ similem vitam tuo consilio arripere gestiunt, hanc tibi formulam tradi voluisti, hæc interseranda putavi, si aliqua magni nominis vel bonæ æstimationis persona, abbas scilicet, vel prior cum inclusa loqui voluerit, aliquo præsente loquatur. CAPUT X. De colloquio cum variis personis. Quid hac in re observandum a reclusa. Nullam certe personam te frequentius visitare vellem, nec cum aliqua te crebrius visitante, familiare vellem tecum habere secretum. Periclitatur enim fama periclitatur et conscientia. Nam quanto sæpius eumvirginis crebra certe alicujus personæ salutatione, dem videris vultum, vel vocem audieris, tanto expressius ejus imago tuæ memoriæ imprimetur. Et ideo inclusa etiam facie velata loqui debet cum viro, et ejus cavere conspectum, cui cum timore solum debet præstare auditum. Nam eamdem viri vocem sæpe admittere, quibusdam periculosum esse non dubito. Adolescentium et suspectarum personarum devita colloquium; nec unquam tecum, nisi tu audientiam illius, qui tibi proprie loquatur; et hoc si certa necessitas poposcerit. Cum nullo itaque advenientium, præter episcopum, aut abbatem, vel magni nominis priorem, sine ipsius presbyteri licentia vel præcepto loquaris, ut difficultas loquendi tecum, tibi præstet quietem. Nunquam inter te et quemlibet virum quasi occasione exhibendæ charitatis, vel nutriendi affectus,

1 Lov. uti PP. Benedictini ferunt, Quid. Hic est absque dubio lacuna; auctor enim omnes enumerationis prænuntiatæ partes, scilicet quid, quibus et quomodo, non explicatione complectitur, sed unum negligit, scilicet quid. M.

vel expetendæ familiaritatis aut amicitiæ spiritualis, discurrant nuntii: nec eorum munuscula litterasque suscipias, nec illis tua dirigas, prout moris est, puta zonas, marsupia, quæ diverso stamine et subtegmine variata sunt, et cætera quæ hujusmodi adolescentioribus monachi per clericos mittunt, quod fomentum est amoris illiciti, et magni materia mali. CAPUT XI. Operetur manibus, ornetur verecundia.

Operare proinde ea, quæ vel necessitas poscit, vel præscribit utilitas, et eorum pretium tuis usibus cedat, quibus si non egueris, aut necessaria ecclesiæ, aut pauperibus, sicut diximus, tribuas. Ornet etiam omnes motus, omnes sermones inclusæ, verecundia, quæ linguam compescat, iram mitiget, jurgia caveat. Quam enim pudere decet honeste honesta loqui; quantæ impudentiæ est, ut inhonesta, licet lacessita injuriis aut stimulata furore, loquatur? CAPUT XII. 1 Reclusa verbis lacessita ut se gerere debet.

[ocr errors]

Inclusa igitur litiganti non respondeat, detrahenti non improperet, lacessenti non contradicat : sed in omnibus quæ in publico, vel in occulto aut objiciuntur, aut susurrantur, ex conscientiæ serenioris arce contemnat, dicens cum Apostolo, Mihi autem pro minimo est ut a vobis judicer (I Cor. iv, 3). Super omnia enim inclusa studere debet, ut tranquillitatem spiritus, et pacem cordis jugiter retinens, illum sui pectoris æternum habeat inhabitatorem, de quo scriptum est, In pace factus est locus ejus (Psal. LXXV, 3). Et alias Dominus per prophetam, Super quem, inquit, requiescet spiritus meus, nisi super humilem et quietum, et timentem sermones meos (Isai, LXVI, 2)? Hunc sacratissimum mentis statum, non solum stultiloquia evertunt, sed et pervertunt. Nihil tam esse tibi censeo sectandum, quam silentium.

CAPUT XIII.

De tempore loquendi et tacendi. Jam nunc tempus loquendi, ac tacendi tempus distinguamus. Igitur ab Exaltatione sanctæ Crucis usque ad Quadragesinam, post completorium usque ad anroram silentium teneat : et tunc dicta prima, si aliud de diurna necessitate voluerit suggerere servienti, paucis hoc faciat verbis ; nihil cuiquam postea usque ad tertiam loquatur. Inter tertiam vero et nonam, his qui supervenerint, prius si admittendi sunt, competenter respondeat, et ministris, quod placuerit, injungat. Post nonam sumpto cibo omne colloquium et dissolutionis materiam caveat, ne impingatur ei illud, quod scriptum est: Sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere (Exod. xxxII, 6). Porro vespertina laude soluta, cum ministra usque ad tempus collationis de necessariis conferat. Tempore vero Quadragesima inclusa semper silentium tenere deberet sed quia hoc durum impossibileque putatur, cum confessore suo et ministra, rarius quam aliis temporibus, loquatur; et cum nullo alio, nisi forte aliqua reverenda persona ex aliis provinciis supervenerit. Post Pascha vero usque ad tempus prædictum, a completorio usque ad solis ortum silentio custodito, cum horam primam in diurnis obsequiis celebraverit, cum ministris suis loquatur si oportuerit; cum supervenientibus, inter nonam et vesperam. Finita hora vesperarum, disponat cum ministris quod opus fuerit usque ad collationem.

CAPUT XIV. — Quibus exercitiis vacandum a calendis novemb. ad Quadragesimam.

His inspectis, operi manuum, lectioni et orationi certa tempora deputentur. Otiositas quippe inimica est animæ, quam præ omnibus cavere debet inclusa. Est enim omnium malorum parens, libidinis artifex, pervagationum altrix, nutrix vitiorum, fomentum acediæ, tristitiæ incentivum. Ipsa pessimas cogitationes seminat, affectiones illicitas quærit, suscitat desideria. Ipsa quietis fastidium parit, horrorem incutit cellæ. Nunquam te improvidam, nunquam te spiritus inveniat otiosam. Sed quia mens nostra, quæ in hac vita subdita est vanitati, nunquam in eodem statu permanet; otiositas exercitiorum varietate fuganda est, et

quies nostra quadam operum vicissitudine fulcienda. Itaque a calendis novembris usque ad Quadragesimam, secundum æstimationem suam, plus media nocte repauset et sic surgens cum qua potest devotione, secundum formam Regulæ beati Benedicti, nocturnas vigilias celebret, quibus mox succedat oratio secundum quod eam Spiritus sanctus adjuverit, aut protelare debet aut abbreviare. Caveat autem ne prolixior oratio fastidium pariat. Utilius est enim sæpius orare breviter, quam semel nimis prolixe : nisi forte orationi devotio inspirata ipso nesciente, qui orat, prolongaverit. Post orationem in honorem Virginis debitum solvat officium, sanctorum commemorationes adjiciens. Cave autem ne de numero Psalmorum, vel commemoratione, aliquam tibi legem imponas; sed quamdiu te Psalmi delectant, utere illis. Si tibi cœperint esse onerosi, transi ad lectionem: quæ si fastidium ingerit, surge ad orationem: sic ad opus manuum, his fatigata, pertransiens, ut salubri alternatione spiritum recrees, et pellas acediam. Finitis commemorationibus quarum numerum non propositioni, vel Voci necessitas extorqueat, sed inspirans devotio dictat; tempus quod restat usque ad auroram, operi manuum cum psalmorum modulatione deserviat. Albescente aurora matutinas laudes cum horæ primæ orationum hymnis persolvat: et sic in alternatione lectionum, Psalmorum quoque prout ea devotio variaverit, tertiam exspectet, qua dicta in opere manuum usque ad horam nonam occupetur. Cibo autem sumpto et gratiarum actionibus Deo solutis, ad præscriptam mansuetudinem redeat spiritualibus exercitiis opus corporale intermittens usque ad vesperas. Facto autem parvo intervallo aliquam lectionem de Vitis Patrum vel institutis vel miraculis eorum sibi secretius legat ut orta ex his aliqua compunctione, in quodam fervore spiritus completorium dicat ; ut cum pleno pectore devotionis lectulo membra componat: illa sane quæ litteras non intelligit, operi manuum diligentius insistat. Ita ut cum paulatim fuerit fatigata, surgat et genua flectat, et breviter oret Dominum suum, et statim opus, quod intermiserat, resumat et hoc faciat tempore scilicet atroque lectionis et laboris, Dominicam orationem crebrius inter opera eadem repetens: et si quos psalmos voluerit, interserens.

CAPUT XV. De exercitiis a Pascha ad calendas novembris.

A Pascha vero usque ad prædictas calendas sie surgat ad vigilias, ut finitis nocturnis hymnis et orationibus, parvissimo intervallo præmisso, matutinas incipiat. Quibus expletis usque ad plenum solis ortum orationibus vacet et psalmis, et tunc dicta prima sacrificium diurni operis inchoet, usque ad horam tertiam: in lectione et oratione usque ad sextam spiritum occupet. Post sextam sumpto cibo, pauset in lectulo suo usque ad nonam: et sic usque ad vesperam manibus operetur. Post vesperam vero orationibus vacet et psalmis, horam collationis ita temperans, ut ante solis occasum lectulus membra recipiat. Cavendum enim est omni tempore ne totam diei lucem nox, antequam dormitum eat, suis obducat tenebris, et durmire cogatur cum vigilare debet.

CAPUT XVI. De quadragesimali jejunio. De tempore quadragesimali locuturi, primo excellentiam ejus credimus commendandam. Cum multa sunt Christianorum jejunia, omnibus excellit quadre gesimale jejunium, quod divina auctoritate non singulis quibuscumque personis, non illius vel illas ordinis hominibus, sed omnibus indicitur Christianis. Habet autem testimonium excellentiæ a Lege, a Prophetis et ab Evangelio. Nam Moyses famulus Dei jeju navit quadraginta diebus et quadraginta noctibus, ut legem Domini accipere mereretur. Helias autem propheta cum manducasset de pane subcinericio, aquan que bibisset, quam angelus ei ministraverat; jejunavit quadraginta diebus et quadraginta noctibus, et tune vocem Domini audire promeruit. Dominus et Salvator

[blocks in formation]

Persequitur de virtute jejunii. Est ergo jejunium contra omnia tentamenta et peccabilem statum. In omni tribulatione utile refugium, omnibus nostris irrefragabile fulcimentum. Quantæ autem virtutis sit jejunium ipse Christus non tacuit, cur dæmonem qui lunaticum invaserat, ejicere non potuerunt. Hoc genus, inquit, dæmoniorum non potest ejici, nisi in oratione et jejunio (Marc. ix, 28).

CAPUT XVIII.

[ocr errors]

- De significatione Quadragesimæ. Licet autem religionis comes semper debeat esse jejunium, sine quo castitas tuta esse non potest; hæc tamen quadragesimalis observatio magnum in se continet sacramentum. Primus locus habitationis nostræ paradisus fuit. Secundus mundus iste plenus ærumnis. Tertius in cœlo cum Angelis et Spiritibus. Significant autem isti quadraginta dies totum tempus, ex quo pulsus est Adam de paradiso usque ad ultimum diem, in quo plene liberabuntur ab hoc exsilio. Hic autem sumus in timore, in labore, in dolore, projecti a facie oculorum Dei, exclusi a gaudiis paradisi, jejuni ab alimento cœlesti: semper autem debemus hanc miseriam nostram considerare, et deplorare, et ostendere in operibus nostris quod sumus advenæ et peregriniin mundo. Sed quia hoc facile non potest humana fragilitas, constituit Spiritus sanctus tertium tempus, quo id faciamus, et quasdam observationes in Ecclesia fieri ordinavit, quibus ipsius temporis causam animadvertere valeamus. Nam ubi ostendit nos pulsos esse, adjectos morti propter verbum quod dixit Dominus ad Adam, cum eum expelleret de paradiso; cum cinerum aspersione dicitur nobis, Pulvis es, et in pulverem reverteris (Gen. 1, 19). Ut sciamus etiam, quod in hoc exsilio negatur nobus visio Dei, appenditur velum inter nos et santa sanctorum. Verum ut reducamus ad memoriam, quod longe sumus ab eorum societate de quibus scriptum est: Beati qui habitant in domo tua, Domine; in sæcula sæculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5); usitatum verbum laudis intermittimus. Quod vero nos ipso hoc altiori jejunio constringimur, recordari nos facit, quod in hac vita cœlesti pane non satiamur. In hoc ergo tempore omnis christianus aliquid addere dicitur solitis obsequiis, et diligentius atque frequentius circa cordis et oris custodiam occupari. Sed inclusa maxime institutionis temporis hujus rationem multo melius intelligit, quanto eam in propria vita sua expressius recognoscit. In his proinde sacris orationibus quibus Christo placere præcipue desideramus, totam se Deo voveat atque sanctificet. Omnes delicias respuat, omnes confabulationes abjuret; et quasi dies nuptiarum hoc tempus existimans, ad amplexus Christi omni aviditate suspiret. Frequentius solito incumbat orationi, crebrius se pedibus Jesu prosternat, crebra nominis illius repetitione compunctionem excitet, lacrymas provocet, cor ab omni vagatione compescat. Finitis itaque sacris vigiliis intervallum, quod a nocturnis laudabilis dividit matutinas, orationi et meditationi observiat. Dictaque post matutinas prima usque ad plenam tertiam psalmis ac lectionibus vacet. Tertiæ vero horæ laude completa, operi manuum usque ad horam nonam devota insistat, breves per intervalla orationes inserens: dicta post hoc vespera corpus reficiet, et sic tempus completorii psallens exspectet.

CAPUT XIX. De cibi et potus qualitate et quan

titate.

Jam de cibi et potus qualitate vel quantitate, ex abundanti quidem tibi legem imponere, soror, quæ ab ipsa infantia usque ad senectutem, quæ nunc tua membra debilitat, parcissimo cibo vix corpus sustentas pro aliis cum quibus id utile futurum arbitrans, certam de his præscribere regulam tentabo. Beatus Benedictus libram panis et heminam potus concedit monacho quod nos inclusis delicatioribus non negamus; adolescentibus tamen in corpore robustis, ab

omni quod inebriare potest, abstinere utilissimum est. Panem nitidum et cibos delicatos, quasi impudicitiæ venenum evitet. Sic necessitati consulat, ut et famem repellat, et appetitum non satiet. Itaque quæ ad perfectiorem abstinentiam progredi non valent, libra panis et hemina lautioris potus contentæ sint: sive bis comedant, sive semel. Unum habeant de oleribus vel leguminibus pulmentum, vel certe de farinaceis. Cui modicum olei, vel butyri vel lactis injiciens, hoc condimento fastidium repellat. Et hoc ei, si ea die cœnatura est, sufficiat. Ad coenam vero parum lactis sibi vel piscis modicum, vel aliquid hujusmodi si præsto fuerit, apponat. Uno genere cibi contenta cumpomis et herbis crudibus, si quas habuerit, hæc ipsa si semel comederit in die, prælibato pulmento possunt apponi. In vigiliis sanctorum tamen et Quatuor Temporum jejuniis, omnium etiam feriarum quarta et sexta, extra Quinquagesimam in cibo quadragesimali jejunet. In Quadragesima vero unum quotidie ei sufficiat pulmentum. Et nisi infirmitas impediat, feria sexta in pane et aqua jejunet. Ab Exaltatione sanctæ Crucis usque ad Quadragesimam semel in die hora nona reficiat. In Quadragesima, dicta vespera, jejunium solvat. A Pascha usque ad Pentecosten ad sextam prandeat, et ad prandium silentium teneat: quod etiam tota æstate faciet, præter ferias quarta et sexta, et solemnibus jejuniis. Diebus autem quibus jejunat, liceat ei in æstate pro somno meridiano et inter matutinas et primam modicum quietis indulgere corpusculo. CAPUT XX. De vestimentis et calceamentis. Porro talia ei vestimenta sufficiant quæ frigus repellant. Grossioribus pelliciis utatur, et pellibus propter hiemem; propter æstatem autem unam habeat tunicam utroque vero tempore duas de stupacio camisias vel staminas. Velamen capitis non sit de panno subtili vel pretioso, sed mediocri nigro: ne videatur colore vario affectare decorem. Calceamenta, pediles, caligas, quantum satis fuerit habeat. Et paupertatis suæ custos sollicite consideret, ut etiam aliquantulum minus habeat quam indulgere sibi possit justa necessitas. Hæc, soror charissima, de exterioris hominis conversatione non pro antiquitatis fervore, sed pro hujus nostri temporis spatio te compellente conscripsi, infirmis temperatum quemdam modum vivendi proponens, fortioribus ad perfectiora prodiendi libertatem relinquens.

CAPUT XXI.

Solitudo est hominum consortio præferenda propter conservationem virginitatis. Sed jam nunc audiat et intelligat verba mea, quæcumque abrenuntians mundo vitam hanc solitariam elegerit, abscondi desiderans, non videri, et quasi mortua sæculo in spelunca Christo consepeliri. Primum tibi solitudinem hominum debeas præferre consortio, diligenter attende. Virgo, inquit Apostolus, cogitat quæ sunt Dei, quomodo placeat Deo, ut sit sancta corpore ac spiritu (I Cor. vii, 34). Voluntarium hoc sacrificium est, oblatio spontanea, ad quam non lex impellit. Sed necessitas cogit, non urget præceptum. Unde Dominus in Evangelio: Qui potest capere, capiat (Matth. XIX, 12). Quis potest? Ille certe cui Dominus hanc inspiraverit voluntatem et præstiterit facultatem. Primum igitur ut virgo, bonum propositum tuum ipsi qui inspiravit cum summa devotione cordis commenda, intentissima oratione deposcens, ut quod impossibile est per meritum, facile sentiat per gratiam. Cogita semper, quam pretiosum thesaurum in quam fragili vasculo portes, et quam mercedem, quam gloriam, quam coronam virginitas servata ministret. Quam insuper poenam, quam confusionem, quam damnationem importet amissa, indesinenter animo revolve. Quid hoc pretiosius thesauro? quo cœlum emitur, quo angelus delectatur, cujus ipse Christus cupidus est, quo illicitur ad amandum, et ad præstandum provocatur, quid ? audeo dicere, seipsum et omnia sua. Itaque nardus virginitatis tuæ etiam in cœlestibus dans odorem suum, facit ut concupiscat rex decorem

tuum, et ipse est Dominus Deus tuus. Vide qualem tibi sponsum elegeris, qualem tibi amicum attuleris. Ipse est speciosus forma præ filiis hominum. Speciosior etiam sole et super omnem stellarum pulchritudinem. Spiritus ejus super mel dulcis, et hæreditas ejus super mel et favum. Longitudo in dextera ejus, et in sinistra ejus divitiæ et gloria. Ipse te jam elegit in sponsam. Sed non coronabit nisi probatam. Et dicit Scriptura: Qui non est tentatus, non est probatus (Eccli. XXXIV, 9). Virginitas aurum est, cella formax, conflator diabolus, ignis tentatio, caro virginis vas luteum in quo aurum reconditur, nec vas ulterius a quolibet artifice reparatur. CAPUT XXII.

Út virginitatis propositum religiose custodiendum.

Hæc virgo jugiter cogitans pretiosissimum virginitatis thesaurum, qui tam utiliter possidetur, tam irrecuperabiliter amittitur, summa diligentia, summo cum timore custodiat. Cogitet sine intermissione ad cujus ordinatur thalamum, ad cujus præparatur amplexum proponat sibi agnum quem sequi habet, quocumque ierit. Contempletur beatissimam Mariam præcedentem choros virginum, et præcinentem dulce illud cum virginitatis tympano canticum, quod nemo potest canere nisi utriusque sexus virgines. De quibus scriptum est: Hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati; virgines enim sunt (Apoc. XIV, 4). Nec sic hoc dictum æstimes, quasi non vir sine muliere, aut mulier sine viro possit fœdari. Cum detestandum illud scelus, quo vir in virum, vel femina in feminam, omnibus flagitiis damnabilius judicetur. Sed et absque alienæ carnis consortio virginitas plerumque corrumpitur, castitas violatur. Si vehementior æstus carnem concutiens voluntatem sibi subdiderit, et rapuerit membra, cogitet virgo super omnia sua sanctificata Deo, incorrupta Christo, Spiritui sancto dedicata. Indignum judicet quod Christi est, tradere satanæ, et virginea ejus membra erubescat vel simplici motu maculari.

CAPUT XXIII. Castitatis dispendium in mensa timendum, et in colloquiis.

Itaque proinde in virginitatis suæ custodiam totum animum tendat. Cogitationes expendat, ut virtutis hujus perfectionem esuriens, famem delicias putet, divitias paupertatem. In cibo, in potu, in sommo, in sermone semper timeat dispendium castitatis, ne si plus debito carni reddiderit, vires præbeat adversario, et occulto nutriat hostem. Sedens igitur ad mensam decorem pudicitiæ mente revolvat, et ad ejus perfectionem suspirans cibos fastidiat, potum exhorreat, etiam quod sumendum necessitas judicaverit, aut ratio dictaverit, cum dolore aut pudore, aliquando cum lacrymis sumat. Si ei sermo fuerit cum aliquo, semper metuat aliquid audire, quod vel modicum serenitatem castitatis obnubilet; deserendam se a gratia non dubitet, si vel unum verbum contra honestatem proferat.

CAPUT XXIV. — Ante sommum conscientia excutienda, et dolendum de peccatis.

Prostrata lectulo pudicitiam tuam commenda Deo, et sic signo crucis armata revolve animo quomodo die illo vixisti, si verbo, si opere, si affectu Domini tui oculos offendisti; si levior, si otiosior, si negligentior debito fuisti; si plus cibo crudior, potu dissolutior metas necessitatis excessisti. Si subreptum tibi aliquid horum deprehendis, suspira, pectus tunde; et hoc sacrificio vespertino tuo reconciliatam sponso sponsus excipiat.

[blocks in formation]

In tentationibus impudicis recogitanda virginis Agnetis historia,

Si vigilanti subito, aut quiete soporis, aut arte tentatoris calor corporis fuerit excitatus, et in somnum callidus hostis invexerit, diversisque cogitationibus quietem pudicitiæ infestaverit, proposueritque delicias, vitæ durioris horrorem incusserit; veniat tibi in mentem beatæ virginis, quæ in tenera ætate tam crebro reportavit de impiissimo hoste triumphum. Co

gita Agnem beatissimam a qua aurum, argentum, vestes pretiosissimæ, lapides pretiosi et tota sæcularis gloriæ pompa quasi quædam stercora sunt reputata. Vocata ad tribunal non abfuit; blandiebatur judex, contempsit; minabatur, irrisit, magis metuens ne parceret quam ne puniret: foedumque lupanar vertit in oratorium: quod cum virgine ingrediens angelus lucem infudit tenebris, et insectatorem pudiciLiæ morte mulctabat. Si igitur et tu oraveris, et contra libidinis incentorem lacrymarum tuarum arma levaveris, non certe angelus tuo casto deerit cubiculo, qui prostibulo non defuit. Merito beatam Agnem ignis iste materialis nequivit adurere, cui carnis flamma tepuerat, quam ignis succenderat charitatis. Quotiescumque nequam spiritus illicita quæque suggesserit, vehementior incubuerit æstus; illum qui scrutatur corda et renes, scito esse præsentem, et sub ejus oculos esse quidquid agis vel cogitas. Habe proinde reverentiam Domino, quem tibi assistere non dubites, et deprædatori responde: Angelum habeo amatorem, qui nimio zelo custodit corpus meum. Adjuvet conatum tuum in tali necessitate discreta abstinentia. Quia ubi multa carnis afflictio, aut nulla, ant parva aliqua potest esse delectatio.

CAPUT XXVI.

[ocr errors]

Castitas in juvenili ætate sine magra cordis et corporis attritione non stat integra. Nemo se palpet, nemo blandiatur sibi, nemo se fallat. Nunquam ab adolescentibus sine magna cordis contritione et carnis afflictione castitas conquiritur, vel servatur, quæ plerumque ægris vel sensibus periclitatur. Nam licet continentia donum Dei sit, et nemo possit esse continens, nisi Deus det, nec ullis nostris meritis donum hoc, sed ejus gratuitæ sit gratiæ ascribendum; illos tamen tanto dono indignos judicat, qui aliquid laboris pro eo subire detrectant, volentes inter delicias casti esse, inter epulas continentes; inter pueros et puellas conversari, et non tentari; ín comessationibus et ebrietatibus fœdis distendi humorihus, et non coinquinari; ligare visum suum cum flammis, et non exuri. Difficile hoc utrum aut impossibile, tu videris. CAPUT XXVII. De monacho stimulum carnis duris macerationibus vix comprimente, non penitus exstinguente.

Novi ego monachum, qui cum initio suæ conversionis, tam naturalibus incentivis, tam violentia vitiosæ consuetudinis, tam suggestione callidi hostis tentaretur, ut pudicitiam suam periclitari timeret, erexit se contra se, et adversus suam carnem suavissimum concipiens odium nihil magis quam quod ad eam affectaret, expeteret. Itaque inedia macerabat corpus, et quæ ei de se debebantur subtrahens, etiam motus ejus simplices comprimebat. Sed cum iterum nimia debilitas sibi plus indulgere compelleret, ecce caro rursus caput erigens acquisitam, ut putabatur, infestabat quietem; plerisque se frigidis aquis injiciens, tremens aliquandiu psallebat et orabat. Sæpe etiam illicitos sentiens motus urticis fricabat corpus, et nudæ carni aperiens incendium incendio superabat. Et cum hæc omnia non sufficerent, nihilominus eum spiritus fornicationis urgeret; tunc quod solum saperfuit, prostratus ante pedes Jesu orat, plorat, suspi rat, rogat, adjurat, obtestatur, ut aut occidat, vel sanet; clamat crebro, Non abibo, non quiesco, nec te dimittam nisi benedixeris mihi: præstatur ad horam refrigerium, sed negatur securitas. Quiescentibus enim paululum carnis stimulis affectiones illicitæ pectusvadunt. Deus meus! quas cruces, quæ tormenta ture pertulit miser ille, donec tanta infusa est ei dilectio castitatis, ut omnes quæ sentiri possunt, vel cogitari, quasvis injiceret voluptates; et tunc quoque recessit ab eo. Sed usque ad tempus et nunc senectuti morbus accessit, nec sic tamen se de securitate blanditor. CAPUT XXVIII. Contra senes qui concubinarus consortio carere nolunt.

Unde non parum pudet quorumdam impudicitiæ, qui cum in sordibus senuerunt, nec sic suspectarum

« PoprzedniaDalej »