Obrazy na stronie
PDF
ePub

obtinent vim verborum autem, illa de quibus hic disputatur. Nam cum de verbis loqui nisi verbis nequeamus, et cum loquimur non nisi de aliquibus rebus loquamur, occurrit animo ita esse verba signa rerum, ut res esse non desinant. Cum ergo verbum ab ore procedit, si propter se procedit, id est ut de ipso verbo aliquid quæratur aut disputetur, res est utique disputationi quæstionique subjecta. Sed ipsa res verbum vocatur. Quidquid autem ex verbo non auris, sed animus sentit, et ipso animo tenetur inclusum, dicibile vocatur: cum vero verbum procedit, non propter se, sed propter aliud aliquod significandum, dictio vocatur. Res autem ipsa, quæ jam verbum non est, neque verbi in mente conceptio, sive habeat verbum, quo jam significari possit, sive non habeat, nihil aliud quam res vocatur proprio jam nomine. Ilæc ergo quatuor distincte teneantur, verbum, dicibile, dictio, res. Quod dixi verbum, et verbum est, et verbum significát. Quod dixi dicibile, verbum est; nec tamen verbum, sed quod in verbo intelligitur et in animo continetur, significat. Quod dixi dictionem, verbum est, sed tale quo jam illa duo simul, id est ipsum verbum, et quod fit in animo per verbum, significantur. Quod dixi, rem, verbum est, quod præter illatria, quæ dicta sunt, quidquid restat, significat. Sed exemplis hæc illustranda esse perscipio. Fac igitur a quodam grammatico puerum interrogatum hoc modo: Arma, quæ pars orationis est? Quod dictum est, Arma, propter se dictum est, id est verbum propter ipsum verbum : cætera vero quod ait, quæ pars orationis est, non propter se, sed propter verbum, quod arma dictum est, vel animo sensa, vel voce prolata sunt. Sed cum animo sensa sunt, ante vocem dicibilia sunt; cum autem propter id quod dixi, proruperunt in vocem, dictiones factæ sunt. Ipsum vero arma, quod hic verbum est, cum a Virgilio pronuntiatum est, dictio fuit: non enim propter se prolatum est, sed ut eo significarentur vel bella quæ gessit Æneas, vel scutum, vel cætera arma, quæ Vulcanus Æneæ fabricatus est. Ipsa vero bella vel arma, quæ gesta sunt aut ingesta ab Enea; ipsa, inquam, quæ cum gererentur atque essent, videbantur, quæque si nunc adessent, vel digito monstrare possemus, aut tangere, quæ etiamsi non cogitarentur, non eo tamen tit ut non fuerint: ipsa ergo per se nec verba sunt, nec dicibilia, nec dictiones; sed sunt res, quæ jam proprio nomine res vocantur. Tractandum est igitur nobis in hac parte dialecticæ de verbis, de dictionibus, de dicibilibus, de rebus in quibus omnibus cum partim verba significentur, partim non verba ( nihil est enim de quo non verbis disputare necesse sit); itaque de his primo disputatur, per quæ de cæteris disputare conceditur. Igitur verbum quodlibet, excepto sono, de quo bene disputatur, ad facultatem dialecticæ pertinet, non ad dialecticam disciplinam. Ut defensiones Ciceronis sunt quidem rhetoricæ facultatis, sed non his docetur ipsa rhetorica.

[ocr errors]

CAPUT VI. De origine verbi. Verbum unde dictum Stoicorum de origine verbi opinio.

Ergo omnes verbum propter id quod sonat, quatuor quædam necessaria vocat in quæstionem, originem suam, vim, declinationem, ordinationem. De origine verbi quæritur, cum quæritur unde ita dicatur: res mea sententia nimis curiosa, et non nimis necessaria. Neque hoc mihi placuit dicere, quod sic Ciceroni quoque idem videtur; quamvis quis egeat auctoritate in re tam perspicua? Quod si omnino multum juvaret explicare originem verbi, ineptum esset aggredi, quod persequi profecto infinitum est. Quis enim reperire possit, quod quid dictum fuerit, unde ita dictum sit? Huc accedit, quod ut somniorum interpretatio, ita verborum origo pro cujusque ingenio prædicatur. Ecce enim verba ipsa quispiam ex eo puta dictat, quod aurem quasi verberent: Imo, inquit alius, quòd aerem. Sed nostra non magna lis est. Nam uterque a verberando hujus vocabuli originem trahit. Sed e transverso tertius, vide, quam rixam inferat. Quod enim verum,

ait, nos loqui oporteat, odiosumque sit, natura ipsa judicante, mendacium; verbum a vero cognominatum est. Nec ingenium quartum defuit. Nam sunt qui verbum a vero quidam dictum putent, sed prima syllaba satis animadversa, secundam negligi non oportere. Verbum enim cum dicimus, inquiunt, prima ejus syllaba verum significat, secunda sonum. Hoc autem volunt esse bombum. Unde Ennius sonum pedum, bombum pedum dixit: et Boáca: Græci clamare; et Virgilius, « Reboant silvæ» (Georg. lib. 3, v. 223). Ergo verbum dictum est quasi a vero boando, hoc est verum sonando. Quod si ita est præscribit quidem hoc nomen, ne cum verbum faciamus, mentiamur: sed vereor ne ipsi qui dicunt ista, mentiantur. Ergo ad te jam pertinet judicare, utrum verbum a verberando, an a vero solo, an a vero boando dictum putemus an potius unde sit dictum non curemus ; cum, quod significet, intelligamus, Breviter tamen hunc locum notatum esse de origine verborum, volo paulisper accipias, ne ullam partem suscepti operis prætermisisse videamur. Stoici autumant, quos Cicero in hac re irridet, nullum esse verbum, cujus non certa ratio explicari possit. Et quia hoc modo, suggerere facile fuit, si diceres hoc infinitum esse; quibus verbis alterius verbi originem interpretaveris; eorum rursus a te originem quærendam esse donec perveniatur eo ut res cum sono verbi aliqua similitudine concinat, ut cum dicimus, æris tinnitum, equorum hinnitum, ovium balatum, turbarum clangorem, stridorem catenarum. Perspicis enim hæc verba ita sonare, ut res quæ his verbis significantur. Sed quia sunt res, quæ non sonant; in his similitudinem tactus valere, ut si leniter vel aspere sensum tangnnt, lenitas vel asperitas litterarum ut tangit auditum, sic eis nomina pepererit. Et ipsum lene cum dicimus, leniter sonat. Quis item asperitatem non et ipso nomine asperam judicet? Lene est auribus, cum dicimus voluptas; asperum est, cum dicimus, crux. Ita res ipsæ afficiunt, sicut verba sentiuntur. Mel, quam suaviter res ipsa gustum, tam suaviter nomen tangit auditum. Acre, in utroque asperum est: lana et vepres, ut audiuntur verba, sic illa tanguntur. Hæc quasi canabula verborum esse crediderunt, ut sensus rerum cum sonorum sensa concordarent. Hinc ad ipsarum inter se rerum similitudinem processisse licentiam nominandi: ut cum, verbi causa, crux propterea dicta sit, quod ipsius verbi asperitas cum doloris, quem crux efficit asperitate concordat: crura tamen non propter asperitatem doloris, sed quod longitudine atque duritia inter membra cætera sint ligno crucis similiora, sic appellata sint. Inde ad abusionem ventum est, ut usurpetur non tam rei similis, sed quasi vicinæ. Quid enim simile inter significationem parvi et minuti, cum possit parvum esse, quod non modo nihil minutum sit, sed etiam aliquid creverit? Dicimus tamen propter quamdam vicinitatem, minutum pro parvo. Sed hæc altusio vocabuli in potestate loquentis est: habet enim parvum, ut minutum non dicatur. Illud magis pertinet ad id quod volumus ostendere, quod cum piscina dicitur in balneis, in qua piscium nihil sit, nihilque piscibus simile habeat, videtur tamen a piscibus dicta propter aquam, ubi piscibus vita est. Ita vocabulum non translatum similitudine, sed quadam vicinitate usurpatum est. Quod si quis dicat homines piscibus similes natando fieri, et inde piscinæ nomen esse natum; stultum est hoc refutare, cum ab re neutrum abhorreat, et utrumque lateat. Illud tamen bene accidit, quod uno exemplo dilucidare jam possumus, quid distet origo verbi, quæ de vicinitate arripitur, ab ea quæ similitudine ducitur. Hinc facta est progressio usque ad contrarium. Nam lucus dictus putatur, quod minime luceat ; et bellum, quod res bella non sit; et fœderis nomen, quod res foeda non sit: quod si a fœditate porci dictum est, ut nonnulli volunt, redit ergo ad illam vicinitatem, cum id quod fit, ab eo per quod fit nominatur. Nam et ista omnino vicinitas late patet, et per multas partes secatur. Aut per efficien

tiam, ut hoc ipsum a fœditate porci, per quem fœdus efficitur; aut per effectum, ut puteus, quod ejus effectus potatio est, creditur dictus; aut per id quod continet, ut urbem, ab orbe appellatam volunt, quod auspicato loco circumduci aratro solet cujus rei et Virgilius meminit, ubi Æneas urbem designat aratro (Eneid. lib. 5, v. 755): aut per id quod continetur, ut si quis horreum mutata d littera affirmet ab hordeo nominatum aut per abusionem, ut cum hordeum dicimus, et ibi triticum conditur; vel a parte totum, ut mucronis nomine, quæ summa pars est gladii, totum gladium vocant; vel a toto pars, ut capillus quasi capitis pilus. Quid ultra provehar? Quidquid aliud annumerari potest, aut similitudine rerum et sonorum, aut similitudine rerum ipsarum, aut vicinitate, aut contrario, contineri videbis originem verbi, quam prosequi non quidem ultra soni similitudinem possumus; sed hoc non semper utique possumus. Innumerabilia enim sunt verba, quorum ratio reddi non possit aut non est, ut ego arbitror; aut latet, ut Stoici contendunt. Vide tamen paululum, quomodo perveniri putant ad illa verborum cunabula, vel ad stirpem potius atque adeo sementum, ultra quod quæri originem vetant, nec si quis velit, potest quidquam invenire. Nemo ambigit syllabas, in quibus v littera locum obtinet consonantis, ut sunt in his verbis, venter, vafer, velum, vinum, vomis, vulnus, crassum et quasi validum sonum edere. Quod approbat etiam loquendi consuetudo, cum quibusdam verbis eas subtrahimus, ne onerent aurem. Nam inde est quod amasti libentius dicimus quam amavisti, et abiit; non abivit; et in hunc modum innumerabilia. Ergo cum dicimus, vim, sonus verbi, ut dictum est, quasi validus congruit rei, quæ significatur. Jam ex illa vicinitate per id quod efficiunt, hoc est quia violentia sunt, dicta vincula possunt videri, et vimen quo aliquid vinciatur. Inde vites, quod adminiculis quibus vinciantur nexibus pendent. Hinc etiam propter similitudinem, incurvum senem victum Terentius appellavit. Hinc terra, quæ pedibus itinerantium flexuosa et trita est, via dicitur. Si autem via, quæ vi pedum trita est, creditur dicta, redit origo ad illam vicinitatem. Sed faciamus a similitudine vitis vel viminis, hoc est a flexu esse dictam : quærit ergo me quispiam, quare via dicta est: respondeo, a flexu, quia flexum velut incurvum victum veteres dixerunt: unde victos quod cantho ambiantur, rotarum ligna vocant. Persequitur quærere, unde victum flexum dicatur : et hic respondeo, a similitudine vitis. Instat atque exigit unde istud sit vitis nomen dico quia vincit ea quæ comprehenderit. Scrutatur ipsum vincere, unde dictum sit: dicemus, a vi. Vis quare sic appellatur, requiret: redditur ratio, quia robusto et valido sono verbum rei, quæ significatur, congruit. Ultra quod requirat non habet. Quot modis autem origo verborum corruptione vocum varietur, ineptum est prosequi: nam et longum, et minus quam illa quæ dicta sunt, necessarium est.

:

CAPUT VII. De vi verbi.

Nunc vim verborum, quantum res patitur, breviter consideremus. Vis verbi est, qua cognoscitur quantum valeat valet autem tantum, quantum audientem movere potest. Porro movet audientem, aut secundum se, aut secundum id quod significat, aut ex utroque communiter. Sed eum secundum se movet, aut ad solum sensum pertinet, aut ad artem, aut ad utrumque. Sensus autem aut natura movetur, aut consuetudine. Natura movetur in eo, quod offenditur si quis nominet Artaxerxem regem, vel mulcetur cum audit Euryalum. Quis enim etiamsi nihil utique de his hominibus audierit, quorum ista sunt nomina, non tamen in illo asperitatem maximam, et in hoc judicet esse lenitatem? Consuetudine movetur sensus, cum offenditur cum audit quiddam : nam hic ad suavitatem soni vel insuavitatem nihil interest; sed tamen valent aurium penetralia movere, utrum per se transeuntes sonos quasi hospites notos, an ignotos recipiant. Arte autem movetur auditor, cum enuntiato sibi verbo, at

tendit quæ sit pars orationis, vel si quid aliud in his disciplinis, quæ de verbis traduntur, accepit. At vero ex utroque, id est et sensu et arte de verbo judicatur, cum id, quod aures metiuntur, ratio notat, et nomen ita ponitur; ut dicitur, optimus: mox ut aurem longa una syllaba et duæ breves hujus nominis percusserint, animus ex arte statim pedem dactylum agnoscit. Sensum vero non secundum se, sed secundum id quod significat verbum movet, quando per verbum accepto signo, animus nihil aliud quam ipsam rem intuetur, cujus illud signum est quod accepit: ut cum, Augustino nominato, nihil aliud quam ego ipse cogitur ab ipso, cui notus sum (a): aut quilibet hominum menti occurrit, si forte hoc nomen, vel qui me ignorat audierit, vel qui alium novit, qui Augustinus vocetur. Cum autem simul et secundum se verbum movet audientem, et secundum id quod significat; tunc et ipsa enuntiatio, et id quod ab eo enuntiatur, simul advertitur. Unde enim fit quod non offenditur aurium castitas, cum audit, Manu, ventre, pene, bona patria laceraverat; offenderetur autem si obscoena pars corporis sordido ac vulgari nomine appellaretur? in hoc autem sensum animumque utriusque deformitas offenderet, nisi illa turpitudo rei quæ significata est, decore verbi significantis operiretur, cum res eadem sit, cujus utrumque vocabulum est: veluti non alia meretrix, sed aliter tamen videtur eo cultu, quo ante judicem stare assolet, aliter eo quo in luxuriosi cubiculo jaceret. Cum igitur tantam vim tamque multiplicem appareat esse verborum, quam breviter pro tempore summatimque attigimus ; duplex hic ex consideratione sensus nascitur: partim propter explicandam veritatem, partim propter servandum decorem, quorum primum ad dialecticum, secundum ad oratorem maxime pertinet. Quamvis enim nec disputationem deceat ineptam, nec eloquentiam oporteat esse mendacem; tamen et in illa sæpe atque adeo pene semper audiendi delicias discendi cupido contemnit, et in hac imperitior multitudo quod ornate dicitur, etiam vere dici arbitratur. Ergo cum appareat quid sit uniuscujusque proprium, manifestum est et disputatorem, si qua ei delectandi cura est, rhetorico colore aspergendum; et oratorem, si veritatem persuadere vult, dialecticis quasi nervis atque ossibus esse roborandum, quæ ipsa natura corporibus nostris, nec firmitati virium subtrahere potuit, nec oculorum offensioni patere permisit. Itaque nunc propter veritatem dijudicandam, quod dialectica profitetur, ex hac verborum vi, cujus quædam semina sparsimus, quæ impedimenta nascantur videamus.

[ocr errors]

CAPUT VIII. Obscurum et ambiguum. Differentiæ obscuri et ambigui. Tria genera obscurorum.

Impedit auditorem ad veritatem videndam in verbis, aut obscuritas aut ambiguitas. Inter obscurum et ambiguum hoc interest, quod in ambiguo plura se ostendunt, quorum quid potius accipiendum sit ignoratur; in obscuro autem nihil, aut parum quod attendatur, apparet. Sed ubi parum est quod apparet, obscurum est ambiguo simile: veluti si quis ingrediens iter, excipiatur aliquo bivio, vel trivio, vel etiam, ut ita dicam, multivio loco, sed densitate nebulæ nihil viarum quod est, eluceat: ergo a pergendo prius obscuritate tenetur. At ubi aliquantum rarescere nebulæ cœperint, videtur aliquid, quod utrum via sit, an terræ proprius et nitidior color incertum est: hoc est obscurum ambiguo simile. Dilucescente coelo quantum oculis satis sit, jam omnium viarum deductio clara est; sed qua sit pergendum, non obscuritate, sed ambiguitate dubitatur. Item sunt obscurorum genera tria: unum est quod sensui patet, animo clausum est; tanquam si quis malum punicum pictum videat, qui ne

(a) Ex hoc loco diserte sequitur auctorem hujusce libelli nominari Augustinum. Quis vero sit ille Augustinus iucertum est. Quibusdam in mentem venit eumdem esse cui tribuuntur libri de Mirabilibus S. Scripturæ in appendicem t. 3, rejecti.

M.

que viderit aliquando, nec omnino quale esset audierit; non oculorum est, sed animi, quod cujusce rei pictura sit, nescit. Alterum genus est ubi res animo pateret, nisi sensui clauderetur, sicut est homo pictus in tenebris: nam ubi oculis apparuerit, nihil aniinus hominem pictum dubitabit. Tertium genus est, in quo etiam sensui absconditur, quod tamen si nudaretur, nihil magis animo emineret: quod genus est omnium obscurissimum, ut si imperitus malum illud punicum pictum etiam in tenebris cogeretur agnoscere. Refer nunc animum ad verba, quorum istæ sunt similitudines constitutæ. Pone quempiam grammaticum, convocatis discipulis, factoque silentio suppressa voce dixisse, Temetum: quod ab eo dictum, qui prope assidebant, satis audierunt; qui remotius, parum ; qui autem remotissime nulla omnino voce perstricti sunt. Horum autem partim sciebant, illi scilicet qui nescio quo casu remotiores erant, quid esset temetum: reliquos prorsus latebat: omnes obscuritate impediebantur. Et hic jam perspicis omnia illa genera obscuritatum. Nam qui auditu nihil dubitabant, primum illud genus patiebantur, cui simile est, malum punicum ignorantibus, sed in luce pictum. Qui noverant verbum, sed auribus aut parum aut omnino non acceperant vocem; secundo illo genere laborabant, cui similis est hominis imago, sed non in conspicuo, sed omnino tenebroso loco. Qui autem non solum vocis, sed et significationis verbi expertes erant ; tertii generis, quod omnino deterrimum est, cæcitate involvebantur. Quod autem dictum est, quoddam obscurum ambiguo simile, in his perspici potest, quibus verbum erat quidem notum, sed vocem penitus nullam, aut non omnino certam perceperant. Omnia igitur obscura loquendi genera vitabit, qui et voce quantum satis est clara, nec ore impedito, et verbis notissimis utetur. Vide nunc in eodem grammatici exemplo, quam longe alias impediat ambiguitas quam obscuritas verbi. Fac enim eos qui aderant et satis sensu accepisse vocem magistri, et illum verbum enuntiasse, quod esset omnibus notum; ut puta, fac eum dixisse, Magnus, et deinde siluisse attende quid incerti, hoc audito nomine, patiantur. Quid si dicturus est, Quæ pars orationis est? Quid si de metris quæsiturus, qui sit pes? Quid si historiam interrogaturus, ut puta, magnus Pompeius quot bella gesserit? Quid si commendandorum carminum gratia dicturus est, Magnus et pene solus poeta Virgilius? Quid si objurgaturus negligentiam discipulorum, in hæc deinde verba prorumpat, Magnus vos ob studium disciplinæ torpor invasit ? Videsne remota nebula obscuritatis, illud quod supra dictum est quasi eminuisse multivium? Nam hoc unum quod dictum est, magnus, et nomen est, et pes chorius est, et Pompeius est, et Virgilius est, et negligentiæ torpor. Et si qua alia vel innumerabilia non commemorata sunt, quæ tamen per hanc enuntiationem verbi possunt intelligi.

CAPUT IX. Ambiguitatum genera duo. Itaque rectissime a dialecticis dictum est, ambiguum esse omne verbum. Nec moveat quod apud Ciceronem calumniatur Hortensius, hoc modo: Ambigua se aiunt audire acute, explicare dilucide : item omne verbum ambiguum esse dicunt, quomodo igitur ambigua ambiguis explicabunt ? nam hoc est in tenebras exstinctum lumen inferre. Facile quidem atque callide dictum. Sed hoc est quo apud eumdem Ciceronem Scævolæ dicit Antonius: Denique ut sapientibus diserte, stultis etiam vere videaris dicere. Quid enim aliud loco illo facit Hortensius, nisi acumine ingenii et lepore sermonis, quasi meraco et suavi poculo imperitis caliginem offundit? Quod enim dictum est, omne verbum ambiguum esse, de singulis verbis dictum est. Explicantur ambigua disputando, et nemo utique verbis singulis disputat. Nemo igitur ambigua verba verbis ambiguis explicabit. Et tamen cum omne verbum ambiguum sit, nemo verbum ambiguum nisi verbis, sed etiam conjunctis, quæ jam ambigua non sunt, explicabit. Ut enim si diceretur, Omnis miles bipes est, non ex eo sequeretur, ut cohors ex militibus bipedi

bus tota constaret. Ita cum dico ambiguum omne verbum, non dico sententiam, non disputationem quamvis verbis ista texantur. Omne igitur ambiguum verbum non ambigua disputatione explicabitur. Nunc ambiguitatum genera videamus. Quæ prima duo sunt: unum in iis etiam, quæ dicuntur; alterum quod in iis solis, quæ scribuntur, dubitationem facit. Nam si quis audierit, Acies, et si quis legerit, poterit incertum habere, nisi per sententiam clarescat, utrum acies militum, an ferri, an oculorum dicta vel scripta sit. At vero si quis inveniat scriptum, verbi causa leporem, nec appareat qua sententia positum sit, profecto dubitabit, utrum penultima hujus verbi syllaba producenda sit, ab eo quod est lepos; an ab eo quod est lepus corripienda. Quam scilicet non pateretur ambagem, si accusativum hujus nominis casum voce loquentis acciperet. Quod si quis dicat, loquentem male pronuntiare potuisse; jam non ambiguitate, sed obscuritate impediretur auditor. Ex illo tamen genere quod ambiguo simile est, quia male latine pronuntiatum verbum, non in diversas rationes trahit cogitantem, sed ad id quod apparet impellit. Cum igitur ista duo genera inter se plurimum distent, primum genus rursus in duo dividitur: nam quidquid dicitur, et per plura intelligi potest, eadem scilicet plura aut uno vocabulo et una interpretatione; aut tantum uno tenentur vocabulo, sed diversis expeditionibus explicantur. Ea quæ una definitio potest includere, univoca nominantur: illis autem quæ sub uno nomine necesse est definire diverse, æquivoci nomen est. Prius ergo consideremus univoca, ut quomodo genus hoc jam patefactum est, illustretur exemplis. Hominem cum dicimus, tam puerum dicimus quam juvenem, quam senem, tam stultum quam sapientem, tam magnum quam parvum, tam civem quam peregrinum, tam urbanum quam agrestem, tam qui jam fuit quam qui nunc est, tam sedentem quam stantem, tam divitem quam pauperem, tam agentem aliquid quam cessantem, tam gaudentem quam morentem vel neutrum. Sed in his omnibus dictionibus nihil est, quod non ut hominis nomen accepit, ita etiam hominis definitione claudatur: nam definitio hominis est, Animal rationale, mortale: non ergo quisquam potest dicere animal rationale mortale juvenem tantum, non etiam senem et puerum, etc., aut sapientem esse tantum, non etiam stultum; imo et ista et cætera, quæ numerata sunt, sicut hominis nomine, ita etiam definitione continentur: nam sive puer, sive stultus, sive pauper, sive etiam dormiens, si animal rationale mortale non est; nec homo est. Est autem homo; illa igitur definitione contineatur necesse est. Et de cæteris quidem nihil ambigitur: de puero autem parvo aut stulto, sive prorsus fatuo, aut de dormiente, vel ebrio, vel farente dubitari potest, quomodo possunt esse animalia rationalia, etiam si possit defendi, sed ad alia properantibus longum est Ad id quod agitur illud satis est, non esse istam definitionem hominis rectam, nisi et omnis homo eadem contineatur, et præter hominem nihil. Hæc sunt igitur univoca, quæ non solum nomine uno, sed una etiam ejusdem nominis definitione clauduntur: quamvis et inter se propriis nominibus et definitionibus distingui possunt. Diversa enim nomina, puer, adolescens, dives et pauper, liber et servus, et si quod aliud differentiarum est, et inter se ideo proprias definitiones habebunt : sed ut illis unum commune nomen est homo, sic animal rationale mortale definitio una communis est.

CAPUT X. — Ambiguitas ex æquivocis varia. Nunc æquivoca videamus, in quibus ambiguitatem perplexio prope infinita silvescit: conabor tamen ea in genera certa distinguere. Utrum autem conatum meum hæc facultas sequatur, tu judicabis. Ambiguitatum igitur, quæ ab æquivocis veniunt, primo gene ra tria sunt unum ab arte, alterum ab usu, tertium ab utroque. Arte nunc dico, propter nomina quæ in verborum disciplinis verbis imponuntur. Aliter enim definitur apud grammaticos quid sit æquivocum, ali

ter apud dialecticos; et tamen hoc unum quod dico, Tullius, et nomen est, et pes dactylus, et æquivocum. Itaque si quis ex me efflagitet, ut definiam quid sit Tullius, cujuslibet notionis explicatione respondeo. Possum enim recte dicere, Tullius nomen est, quo significatur homo summus quidam orator, qui Catilinæ conjurationem consul oppressit. Subtiliter attende me nomen ipsum definisse: nam si mihi Tullius ipse, qui si viveret, digito monstrari potuisset, definiendus foret, non dicerem, Tullius est nomen, quo significatur homo; sed dicerem, Tullius est homo, et ita cætera adjungerem. Item respondere possem, Hoc nomen Tullius est dactylus, his litteris constans: quod enim eas litteras habeat, opus est innuere. Licet enim illud dicere, Tullius est verbum, per quod æquivocantur inter se omnia cum hoc ipso, quæ supra dicta sunt, et si quid aliud inveniri potest. Sed dico, Cum ergo hoc nomen quod dixi, Tullius, secundum artium vocabula tam varie mihi licuit definire; quid dubitamus esse ambiguorum genus ex æquivocis venientium, quod merito dici possit ex arte contingere? Diximus enim æquivoca esse, quæ non ut uno nomine, ita etiam una definitione possunt ieneri. Unde nunc alterum genus est, quod ex loquendi usu venire memoravimus. Usum nunc appello illud verbum, propter quod verba cognoscimus. Quis enim verba propter verba conquirat et colligat? Itaque jam constitue aliquem sic audire, ut notum ei sit, nihil de partibus orationis, aut de metris quæri, aut de verborum aliqua disciplina: tamen adhuc potest cum dicitur, Tullius, æquivocorum ambiguitate impediri. Hoc enim nomine et ipse qui fuit summus orator, et ejus picta imago vel statua, et codex quo ejus litteræ continentur, et si quid est in sepulcro ejus cadaveris, significari potest. Diversis enim rationibus dicimus, Tullius ab interitu patriam liberavit; et, Tullius inauratus in Capitolio stat; et, Tullius, tibi totus legendus est; et, Tullius hoc loco sepultus est : unum enim nomen est, sed diversis hæc omnia definitionibus explicanda sunt. Hoc igitur genus æquivocorum est, in quo jam nulla de disciplina verborum oritur ambiguitas, sed de ipsis rebus quæ significantur. At si utrumque confundat audientem vel legentem, sive quod ex arte, sive ex loquendi usu dicitur, nonne tertium genus recte annumerabitur? Cujus exemplum in sententia quidem apertius apparet, ut si quis dicat, Multi dactylico metro scripserunt, ut est Tullius: nam hic incertum est utrum Tullius pro exemplo dactyli pedis, an dactylico poetæ positum sit quorum illud ex arte, hoc ex usu loquendi accipitur. Sed in simplicibus etiam verbis contingit, licet tantum vocem hujus verbi grammaticus audientibus discipulis enuntiet, ut supra ostendimus. Cum igitur hæc tria genera manifestis rationibus inter se differant, rursum primum genus in duo dividitur. Quidquid enim ex arte, verborum facit ambiguitatem, partim sibi pro exemplo esse potest, partim non potest. Cum enim definio quid significat nomen, possum hoc ipsum exempli gratia supponere, quod dico nomen, utique nomen est: hac enim lege per casus flectitur dicendo nomen, nominis, nomini, etc. Item cum definio quid significat, dactylus, hoc ipsum potest pro exemplo esse: etenim cum dicimus, dactylus, unum syllabam longam et duas deinde breves enuntiamus. At vero cum definitur adverbium quid significet, non potest hoc ipsum pro exemplo dici; etenim cum adverbium dicimus, hæc ipsa enuntiatio nomen est. Ita secundum aliam notionem adverbium utique adverbium est, et nomen non est; secundum aliam vero adverbium non est adverbium, quia nomen est. Item pes creticus, quando quid significet definitur, non potest hoc ipsum pro exemplo esse: hæc enim ipsa enuntiatio quando dicimus, creticus, prima longa syllaba, deinde duabus brevibus constat; quod autem significat, longa syllaba et brevis et longa est; ita et hic secundum aliam notionem, creticus nihil aliud est quam creticus, et dactylus non est; secundum aliam vero creticus non est creticus, quia dactyPATROL. XXXII.

lus est. Secundum igitur genus, quod jam propter disciplinas verborum ad loquendi usum dictum est pertinere, duas habet formas. Nam æquivoca dicta sunt, aut ex eadem origine venientia, aut ex diversa. Ex eadem origine appello, quando uno nomine ac non sub una definitione teneantur, uno tamen quasi fonte dimanant, ut est istud, quia Tullius et homo et statua et codex et cadaver intelligi potest: non possunt quidem ista una definitione concludi, sed tamen unum habent fontem, ipsum scilicet verum hominem, cujus et illastatua, et ille liber, et illud cadaver est. Ex diversa origine, ut cum dicimus, nepos, longe ex diversa origine filium filii et luxuriosum significat. Hæc ergo distincta teneamus, et inde illud genus, quod ex eadem origine appello, in quæ item dividatur: nam dividitur in duo, quorum unum tranlatione, alterum declinatione contingit. Translationem voco, cum vel similitudine unum nomen fit multis rebus, ut Tullius, et ille in quo magna eloquentia fuit, et statua ejus dicitur. Vel ex toto, cum pars cognominatur, ut cum cadaver illius Tullius dici potest: vel ex parte totum, ut cum tecta dicimus totas domus. Aut a genere species; verba enim principaliter dicunt Romani, quibus loquimur; sed tamen verba proprie nominata sunt, quæ per modos et tempora declinamus: aut ab specie genus; nam cum scholastici non solum proprie, sed et primitus dicantur ii qui adhuc in schola sunt; omnes tamen qui in litteris vivunt, nomen hoc usurpant. Aut ab efficiente effectus, ut Cicero est liber Ciceronis aut ab effectu efficiens, ut terror quia terrorem fecit. Aut a continente quæ continentur, ut domus etiam qui in domo sunt dicuntur: aut a conversavice, ut castanea arbor dicitur quæ et fructus vel si quod aliud inveniri potest, quod ex eadem origine quasi transferendo cognominetur. Vides, ut arbitror, quid faciat in verbis ambiguitatem. Quæ autem ad eamdem originem pertinentia conditione declinationis ambigua esse dicimus, talia sunt. Fac verbi causa quemque dixisse, pluit. Et hæc diverse utique definienda sunt. Item scribere cum dicit, incertum est utrum infinitivo activi, an imperativo passivi pronuntiatum sit. Homo cum unum nomen sit, et una enuntiatio, tamen fit aliud ex nominativo, aliud ex vocativo. Quin1 doctius et docte verbi enuntiatio quo que diversa est. Doctius aliud est cum dicimus doctius mancipium; aliud cum dicimus, doctius illo disputavit. Declinatione igitur ambiguitas orta est nam declinationem nunc appello, quidquid sive per voces sive per significationes flectendo verba contingit. Hic doctus et docte, tantum per voces flexum est; hic homo et homo, secundum solas significationes. Sed hujusmodi genus ambiguitatum minutatim concidere ac prosequi pene finitum est. Itaque locum ipsum hactenus notasse suffecerit, ingenio præsertim tuo. Vide nunc ea, quæ ex diversa origine veniunt namipsa dividuntur adhuc in duas primas formas, quarum una est, quæ contingit diversitate linguarum ; ut cum dicimus, iste, hæc una vox aliud apud Græcos, aliud apud nos significat. Quod genus tamen non omnis novit: non enim unicuique perspi cuum est, nisi qui linguas nosset, aut qui linguas disputaret. Altera forma est, quæ in una quidem lingua facit ambiguitatem, diversa tamen eorum origine,quæ uno vocabulo significantur, quale est illud, quod de nepote supra posuimus. Quod rursus in duo scinditur. Aut sub eodem genere partis orationis, sicut nomen est nepos, cum filium filii, et cum luxuriosum significat; aut sub diversis, ut dictum est a Terentio, Qui scias ergo istuc nisi periclum feceris? (Terent. Andr. act. 3, scen. 3, v. 33.) sed etiam istuc pronomen, istuc adverbium. Jam ex utroque, id est arte et usu verborum, quod in æquivocis tertium genus posueramus, tot ambiguitatum formæ possunt existere, quot in duobus superioribus posueramus. Restat ergo illud genus ambiguum, In B., quid. Er., quin. M.

(Quarante-cinq.)

quod in scriptis solis reperitur. Cujus tres sunt species aut enim spatio syllabarum fit tale ambiguum, aut acumine, aut utroque. Spatio autem, ut cum scribitur, venit, de tempore incertum est, propter occultum primæ syllabæ spatium. Acumine autem, ut cum scribitur, pone, utrum ab eo quod est pono, an ut dictum :

Pone sequens, namque hanc dederat Proserpina legem. (Georg. liv. 4, v. 487.)

incertum est propter latentem acuminis locum. Atvero ex utroque fit, ut in superioribus de lepore dirimus; nam non solum producenda, sed acuenda est etiam penultima syllaba hujus verbi, si ab eo quod est lepos, non ab eo quod est lepus, deflexum est.

ADMONITIO

DE SEQUENTI OPUSCULO.

Opusculum de decem Categoriis castigavimus denuo ad Mss. septem, e quibus Germanensis pervetustus codex hæc in illius fronte præfert: Prologus Alchuini ad Karolum Augustum super Categorias Augustini.

Continet iste decem naturæ verba libellus;

Quæ jam verba tenent rerum, ratione stupenda,
Omne quod in nostrum poterit decurrere sensum.
Qui legat ingenium veterum mirabile laudet;
Atque suum studeat tali exercere labore,

Exornans titulis vitæ data tempora honestis.
Hunc Augustino placuit transferre magistro,
De veterum gazis Græcorum clave latina.
Quem tibi, Rex magnus, sophiæ sextator, amator.
Munere qui tali gaudes, modo mitto legendum.

Categoria Aristotelis ab Augustino de græco in latinum mutatæ. Eosdem versus exhibent Ms. Michaelinus et Amerbachiana editio, sed superscriptione illa carent, Prologus Alchuini, etc. Istud ipsum, opinamur, opusculum in lib. 1 de Odonis Cluniacensis abbatis vita designatur hisce verbis: Odo his diebus adiit Parisium, ibique Dialecticam S. Augustini Deodato filio suo (a) missam perlegit, et Marcianum in liberalibus artibus frequenter lectitavit præceptorem quippe in his omnibus habuit Remigium.

Itaque jam olim istius opusculi auctor credebatur Augustinus, cui alia complura a veteribus falso tributa fuisse nemo nescit. Et certe nusquam ipse meminit se de Categoriis tractasse: neque vero, uti supra observamus, deprehenduntur hic notæ eædem libri de Dialectica in lib. 1 Retract., cap. 6, memorati, quem videlicet dialogi forma scripserat, eoque consilio ut per corporalia ad incorporalia perveniret aut duceret. Vides præterea quanti facit istius opusculi scriptor Aristotelicas cætegorias, quas jugi labore, necnon Themistii philosophi magisterio se assecutum fuisse profitetur cum e contra Augustinus in lib. 5 contra Julianum, cap. li, illi adversario suo exprobret, quod Aristotelis categorias insipienter sapiat, easque in lib. 4 Confessionum, cap. 16, nullo se negotio, et absque magistri sui subsidio intellexisse testetur. Atque hic Aristoteli Platonem anteferebat, ut videre est in lib. 8 de Civitate Dei, cap. 12; ille haud dubie cæteris Aristotelem, qui ab ipso Philosophus vocitatur per antonomasiam. Illud demum non est prætereundum silentio, Adeodati nomen, quod in editis habetur initio post verba, o fili, non reperiri in Mss. nisi forte a secunda manu in marginali aut interlineari spatio superscriptum.

(v). Per errorem ex glossemate Mss. e quibus Michael in margine sic habet : « Has Categorias transmisit filio suo « nomine Adeodato. >>

CATEGORIÆ DECEM

EX ARISTOTELE DECERPTÆ.

CAPUT PRIMUM. De oratione et quam late pateat significatio οὐσίας.

Cum omnis scientia disciplinaque artium diversarum non nisi oratione tractetur, nullus tamen, o fili, in quovis genere pollens inventus est, qui de ipsius orationis vellet origine principiove tractare. Idcirco miranda est Aristotelis philosophi diligentia, qui disserendi de omnibus cupidus, ab ipsius cœpit examine, quam sciret et prætermissam a cunctis, et omnibus necessariam. Is igitur nos docuit ex octo his, quas grammatici partes orationis vocant, eam solam recte appellari orationis partem, quæ indicaret aliquid, vocabuloque signaret. Itaque solas orationis partes, auctore Aristotele, nomen et verbum debemus accipere: cæteras vero ex his fieri, et compagines orationis potius, quam partes ejus debere nominari. Nomen namque personam demonstrat, verbum quid quisque facit patiaturve. Dehinc quoque hoc docente debemus advertere, quo compendio paulatim oratio coarctata per gradus cuncta quæ sunt uno vocabulo capta concluserit. Nam cum sit diversa innumerabilisque mortalium nuncupatio, nec comprehendi possit nominum tam lata diversitas, uno tamen vocabulo eum hominem dixeris, noscis omnes. Similiter et cætera, ut equus ille ξαντός vel αἴθριος vel διος, vel ille atque ille. Et quanquam sit horum nominum quoque infinito comprehensio, equum tamen cum quis dixerit, monstrabit omnes. Et si quis leonibus, quod fieri solet, vel bobus imponat nomina, in immensum tenditur uniuscujusque cognitio, et acies mentis obtunditur: sed cum leonem, vel taurum dixeris, omnes qui ubique

sunt, sub uno nomine naturæ succidunt. Verum orationis vis, quæ infinita genera procreandi varietate singulis vocabulis colligaverat, parum fecisse visa est, nisi eadem coarctata in unum singulari nuncupatione concluderet. Ideoque et hominem et feram et equum dixit animal, dans cunctis nomen quod omnia possideret. Nec minus ea quæ sine anima sunt, brevi ex immensa demonstratione signavit : nam cum sit arbor et nucis et castaneæ et glandis et mali, cæteraque inexplicabilia genera virgultorum; surculum vocans, singolari omnia et communi vocabulo astrinxit, Similiter ornamentorum diversos lapides compendiose vocavit gemmas. Postremo licet abunde prospexerat dispersa passim genera speciali nota concilians, tamen ingenti quodam et capaci ad infinitum nomine omne quidquid est comprehendens dixit oslav, extra quam nec inveniri aliquid, nec cogitari potest. Hæc est una de categoriis decem. Appellatas vero categorias constat, propterea quod non possint nisi ex subjectis agnosci, ὡς κατὰ τινῶν λεκθεῖσαι. Quis enim quid sit homo possit agnoscere, nisi aliquem sibi hominem ponat ante oculos, quasi subjectum homini? Ne autem progrediente tractatu, in quo plurinis exemplis opus est, eadem ad docendum nomina repetantur, ac sæpe accidat ut vel Hortensiivel altius hominis, vel superius animalis, vel excelsius usiæ frequentata exempla in fastidium reciderent; alia his vocabula, quibus ad disserendum philosophi uterentur, inflexit: itaque Hortensium, et nucis arborem, et equum Xanthum, et hic similia, αἰσθητά, άτομα, ἐνάριθμα, καθέκαστα vocavit : αίσθητα, quod tactu sentiantur; toux, quod dividi et secari

« PoprzedniaDalej »