Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

nor, meditor, luctor, conor, suffragor, vescor, lætor, morior, stomachor, hariolor, lezor, id est colore pingor, argutor, paciscor, complector, adversor, angor, queror, a significatione querelæ, macior, ratiocinor, argumentor, blandior, fabulor, nitor, labor a significatione lapsus, vagor, rusticor, concionor, id est ad populum loquor, mercor, vociferor, nanciscor, quod est invenio, suspicor, et alia. Memineris, ut jam dixi, cum r littera enuntiare: nam nemo dicit blandio, aut pacisco. Sic hæc omnia declinantur ad formam declinationis communis verbis quod dixi criminor. CAPUT XIX. De neutro-passivis et impersonalibus. Tractavimus ergo verba activa, quæ ideo dicuntur ab agendo tractavimus neutralia, quæ ideo tale nomen accipiunt, quod nec agunt aliquid, nec patiuntur; ut diximus, sto, jaceo, sedeo, cubo, et alia. Tractavimus etiam alia neutralia, quæ agunt aliquid, sed non patiuntur, et quasi semineutralia dicuntur: ut nato, curro. Alia quæ patiantur, et non agant: ut vapulo, pendeo, sudo, algeo, æstuo, ferveo, febrio, somnio, meridio, rigeo, frigeo, tumeo, langueo, oleo, rubeo, fulgeo, stupeo, et alia. Hæc omnia tam in iis, quæ nequaquam aliquid agunt, nec patiuntur, quam etiam in iis quæ agunt, nec patiuntur, quamque in iis quæ patiuntur aliquid,nec tamen agunt, nunquam adjicitur in his littera r, nam incipiunt non esse latina. Tractavimus item communia, exposuimus unde communia dicuntur, quia actionem in se tenent, et passionem. Tractavimus deponentia,et exposuimus quare dicantur deponentia, quia deponunt futuri temporis participium a significatione passiva, quodexit in dus,quia moriendus, gloriandus, blandiendus, et alia quæ veniunt a deponentibus verbis, non dicimus. Sane artium scriptores adjecerunt aliam verbi speciem, quam vocaverunt neutro passivam, sed hoc novellum genus verbi euphonia invenit, et in paucis est verbis, ut gaudeo. Quoniam durum erat ut diceremus præterito tempore gavisi, mutaverunt illi sonum de præterito tempore passivi verbi, gaudeo gavisus sum, sic audeo ausus sum, soleo solitus sum, sic fido fisus sum. Sed hujus novi generis perpauca. Sunt et alia quædam pauca verba, quæ impersonalia dicuntur, et exeunt per syllabas, et tur: Pudet, tædet, decet, libet, pœnitet, patet, piget, miseret, liquet: et inde dicuntur impersonalia, quia carent personis duabus, prima et secunda, et solam habent tertiam personam. Nam nec pudeo pudes dicimus, nec deceo deces, nec libeo libes, nec pigeo piges, nec misereo miseres, nec pœniteo pœnites, nec pateo pates, nec liqueo liques. Scias autem patet et liquet hoc significare, quod dicimus, manifestum est. Ut si dicas, Et si patet te hoc dixisse, injuriam fecisti: hoc significat et liquet, id est manifestum est. Tædet autem tædium esse significat, quomodo piget, quasi pigritiam significat. Nam cum dicimus, piget me fecisse; hoc est dicere, non surgit meus animus probare quod feci. Hæc autem omnia verba sic declinantur: Pudet me, piget me, miseret me, pœnitet me. Præter hæc, libet et licet, patet et liquet. His enim dativum jungimus casum, ut libet mihi (a), licet mihi, patet mihi, liquet mihi, Altera vero species quæ in tur exit, et ipsa impersonalium verborum est, ut itur, curritur, certatur, pugnatur : primam et secundam personam non habent: nam nec eor iris, nec curror curreris, nec pugnor pugnaris, nec certor certaris dicitur. Et declinantur hæc verba, itur a me, a te, ab illo: pugnatur a me, a te, ab illo. Sic in præterito imperfecto ibatur a me, a te, ab illo: pugnabatur a me, à te, ab illo certabatur a me, a te, ab illo. Sic in præterito perfecto, itum est a me, a te, ab illo: cursum est a me, a te, ab illo: pugnatum est a me, a te, ab illo: certatum est a me, a te, ab illo. Sic in præterito plusquam perfecto itum erat a me, a te, ab illo: cursum erat a me, a te, ab illo: pugnatum erat a me, a te, ab illo: certatum erat a me, a te, ab illo. Sic in futuro tempore ibitur a me, a te, ab illo curretur a me, a te, ab illo: pugnabi(a) At Augustinus passim jungit accusativum.

tur a me, a te, ab illo: certabitur a me, a te, ab illo: sic plurale a nobis, a vobis, ab illis. Imperativo modo, eatur a me, a te, ab illo ; a nobis, a vobis, ab illis. Modo optativo, utinam iretur a me, a te, ab illo; a nobis, a vobis, ab illis. Præterito perfecto et plusquam perfecto, utinam itum esset a me, a te, ab illo: et pluraliter a nobis, a vobis, ab illis. Futuro tempore, utinam eatura me, a te, ab illo: pluraliter a nobis, a vobis, ab illis. Modo conjunctivo tempore præsenti, cum curratur a me, a te, ab illo: et pluraliter a nobis, a vobis, ab illis. Præterito imperfecto, cum curreretur a me, a te, ab illo: pluraliter a nobis, a vobis, ab illis. Præterito perfecto, cum cursum sit a me, a te, ab illo: pluraliter a nobis, a vobis, ab illis. Præterito plusquam perfecto, cum cursum esset a me, a te, ab illo pluraliter a nobis, a vobis, ab illis. Futuro, cum cursum erit a me, a te, ab illo; pluraliter a nobis, a vobis, ab illis. Modo infinito, curri debet a me, a te, ab illo: et pluraliter a nobis, a vobis, ab illis. Præterito tempore, cursum esse debuit a me, a te, ab illo et pluraliter a nobis, a vobis, ab illis. Tempore futuro, cursum iri debet a me, a te, ab illo: et pluraliter a nobis, a vobis, ab illis. CAPUT XX.

[ocr errors]

De inchoativis, frequentativis, et desiderativis verbis

Sunt alia verba, quæ inchoativa dicuntur, et ex subita affectione nascuntur, et exeunt in sco syllabam, ut ardeo ardesco, caleo calesco, candeo candesco, labo labasco, tepeo tepesco, ferveo fervesco, vireo viresco, algeo algesco, dormio dormisco, et reliqua. Hæc omnia præteritum non habent: nam potest calui et fervi facere, et non calesco vel fervesco caluifecit vel ferivifecit: sed a ferveo fervi, a caleo calui, nam calescui, fervescui et virescui latina non sunt. Et ideo dicuntur inchoativa præteritum tempus non habere: quia quæ inchoamus, adhuc perfecta non sunt. Et omnia hæc quæ dixi in sco exire, semper neutralia sunt, nec accipiunt r litteram, et ideo admonui esse neutralia. Nec te conturbent quædam verba in scor exeuntia, et tamen admittere præteritum tempus, ut obliviscor oblitus sum, paciscor pactus sum, adipiscor adeptus sum etiam hæc dum neutralia sunt, in quibus diximus præterita tempora cessare. Præterea alia quæ frequentativa dicuntur, quibus aliquid frequentius factum significatur, ut a dicto dictito, a lego lectito, a scribo scriptito, a clamo clamito, a cio cito, quod significat frequenter vocito, unde nunc aliquos voce præconis citatos dicimus, id est frequenter vocatos, et alia. Sunt et alia perpauca, quæ desiderativa dicantur, ut esurio, id est edere desidero; parturio, parere desidero; et ut dictum est a Cicerone de philosophis, morituriunt, mori desiderant. Sed hæc, ut dixi, pauca sunt, quæ in sonum latinitatis introducta sunt." CAPUT XXI. De adverbio.

Adverbium ideo dictum est, quia adhæret verbo : nec potest verbi vis significantius sonare, nisi jungatur adverbium ut puta verbum est dico, navigo, valeo, curro, et alia hæc non plenæ significationis sunt, nisi adjiciantur adverbia, ut bene, male, docte, feliciter: ut bene dicit, imperite dicit, prospere navigat, infeliciter navigat, integre valet, debiliter valet, agiliter currit, tardius currit. Vides quia plena verborum significatio esse non potest, nisi fuerint adverbia conjuncta. Sic alia adverbia junguntur ad explendam verbi significationem, ut sunt locorum adverbia, temporum adverbia: ut hic dico, hic habito, intro eo, intus sum, foras eo, foris sum, hinc navigo. Sic de tempore: cras navigo, hodie navigo: et alia, quæ aliis artibus dicta sunt, et intellectu plana sunt, ideo hic ponere nolui, quia ad dicendi fastidium, brevitas opportuna est. Sane in adverbiis hæc observare debemus, quando in e exeunt, quando in ter syllabam, hoc ablativus casus docet. Nam quando ablativus exit in o, adverbium in e mittit ut a docto docte, a justo juste, a perfecto perfecte, a pio pie, a valido valide, a fortunato fortunate, a magno magne,

ab amplo ample, a minimo minime, et alia. Quando autem in ter syllabam exit adverbium, similiter, ut dixi, ablativus decet: ab agili agiliter, ab humili humiliter, ab acri acriter, a forti fortiter, a levi leviter, a gravi graviter, a jugi jugiter. Sed sunt quædam quæ cum aspere sonarent, dimissa sunt, nec ab hanc regulam tractanda sunt, ut a miti mititer non dicimus, a tristi tristiter non dicimus. Talia ne aspere sonarent, perdiderunt ultimam syllabam, ut a sapienti sapienter, non sapientiter, a prudenti prudenter, non prudentiter, a præstanti præstanter, non præstantiter. Sic ergo observemus, ut nec euphoniam applicemus ad regulam, aut euphoniam rejiciamus. Nam euphonia, id est suavitas bene sonandi admissa est ad latinum sermonem, ut aspera temperet: et ab arte ex arte ratione recessum est, ubi asperitas offendebat auditum. Sic Cicero ait: Impetratum est a ratione, ut peccare suavitatis causa liceret. Sed tamen in paucis admissa euphonia est. Nam ratio locuples est et viris latinissimis. Sane circa has regulas auctoritas ausa est, et in paucis præsumpsit, ut diceret Cicero, humaniter, cum humane dicere debuit: et Terentius, Vitam parce ac duriter agebat (In Andria, act. 1, scen. 1, v. 47), pro dure Sed tamen ipsi auctores modestius et cum quodam pudore contra regulam pauca præsumpserunt. Nam et falso dixerunt pro false, et necessario pro necessarie, et sedulo pro sedule, et raro pro rare, et crebro pro crebre, et tuto pro tute sic et alia, tamen pauca, non licenter, sed verecunde sunt usurpata. Sane sunt adverbia et per alias syllabas exeuntia, ut a fundo funditur a colo cœlitus, a radice radicitus, a penetralibus locis penitus, a stirpe stirpus. Item in im, ut a vico vicatim, ab ostio ostiatim, a viris viritim. Item a nimio nimis; ut, Ne quid nimis. Exeunt in ens, ut recens, id est recenti tempore, Virgillius; Sole recens orto (Georg. lib. 3, v. 156): id est recenti tempore. Ergo hæc omnia adverbia sunt sine differentia. Item inter intro et intus hoc interest, intro in motu est, intus in situ : ut intro eo, intus sum. Est enim motus, eo: sum, situs est. Est etiam quædam obscuritas in abverbiis, de secundo, tertio, quarto, quinto, sexto: et secundum tertium, quartum, quintum, sextum : ut puta secundo factus est consul, et secundum factus fuit consul. Secundo autem pertinet ad ordinem, secundum ad numerum ut puta cum dico, Secundo factus est consul; pertinet, ut dixi, ad ordinem, quod primo alter factus sit, et sic alter secundo. Cum autem dicimus secundum consul, vel tertium, vel quartum, vel quintum, vel sextum, ad numerum pertinet quod sexies fuerit consul. Inde Cicero de Mario sic ait: Sextum consul, id est qui sex consulatus meruit, et se-ptimum consul quod est, septimum consulatum meruit. Hoc Varro distinxit in libris Numerorum. Et cætera jam plana sunt in adverbiis, et ex quibusvis artibus intellectu facilia.

CAPUT XXII. - Item de adverbio.

Adverbium est pars orationis, quæ adjecta verbo significationem ejus explanat atque implet: ut scribo bene, lego optime, Adverbio accidunt significatio, figura, gradus. Adverbia aut a se nascuntur, ut heri, nuper; aut ab aliis transeunt, ut docte, sapienter, ab eo quod est doctus et sapiens. Adverbiorum significationes sunt multæ. Sunt enim aut temporis, utheri, nuper; aut personæ, ut mecum, tecum; aut loci, ut hic, isthic. Et adverbia localia interrogativa, ut unde, ubi, qua. Responsiva, illinc, hinc, illo. Sunt duplicis formæ, ut intus intra, foris foras. Quorum observatio talis est, foris et intus in loco, ut intus est, intus fuit, futurus est; intus erat, futurus erat; foris erat, fuerat, futurus erat. De loco, intus venio, foris venio. Foras autem et intro ad locum significant, ut foras eo, foras venio; intro eo, intro venio; foras ieram, intro ieram. Hæc quatuor modis figurantur, per locum, ad locum, in loco, e loco. Per locum, ut, Hac iter Elysium nobis (Eneid. lib. 6, v. 542). Ad locum ut, Huc ades, o Galatea (Eclog. 9, v: 39). In loco, ut,

Hic et Narycii posuerunt moenia Locri. (Eneid. lib. 3, v. 399.) E loco, ut,

Hinc me digressum vestris deus appulit oris. (Ibid. v. 715.)

Sunt quæ pariter in loco significant et de loco, ut intus sum, intus venio. Sunt quæ in loco et in locum et e loco, ut penitus sum, eo, venio. Sunt adverbia significationem numeri habentia, ut semel, bis, ter. Demonstrationis, ut en, ecce. Affirmationis, ut quidem, quippe. Hortationis, ut eia. Interrogationis, ut cur, quare. Similitudinis, ut sic, quasi. Comparationis vel prælationis, ut magis, potius. Dubitandi, ut fortasse. Annuendi, ut plane, sane. Discretionis, ut seorsum, segregatim. Optandi, ut utinam. Vocandi, ut heus. Respondendi, ut he. Derogandi, ut nequaquam, frustra. Jurandi, ut Ædepol, Ecastor. Prohibendi, ut ne. Negandi, ut non, haud, minime. Congregandi, ut una, simul. Ordinandi, ut deinde, denique. Mirandi, ut papæ. Laudandi, ut euge. Exclamandi, ut proh. Dolendi, ut heu. Eligendi, ut vah. Ingemiscendi, ut hei. Sed hæc quia animi affectum significant, a multis Interjectiones dicuntur, quod interjectionem separatam ab adverbio, et partem orationis aliquam idcirco volunt, quia adverbii proprium est, quod verbo adjungi potest. Græci autem interjectionem ab adverbio non separant: propterea quia motus animi qualitati assignant, et hæc omnia sub genere qualitatis putant adverbia. Sunt adverbia quantitatis, ut longe, late. Qualitatis, ut bene, male. Adverbia non solum ad appellationibus transeunt, hoc est a nominibus appellativis, ut a pulchro, pulchre: sed a propriis, ut Tullius, Tulliane. A pronominibus etiam, a meo, tuo, meatim, tuatim: a verbis quoque, ut a curro cursim. Deprehenduntur ex utroque, ut pedetentim a pede et tento, id est a nomine simul et verbo. Sunt etiam adverbia, quæ utrum a nomine transeant, an a verbo incertum est, ut furtim. Incertum est enim an a fure, quod nomen est transeat, an a verbo furor, furaris. A participiis quidam nolunt; sed inveniuntur, ut a decente decenter.

[ocr errors]

CAPUT XXIII. Adverbia a nominibus tracta sex habent terminationes. Regula communis.

A nominibus tracta adverbia sex modis terminantur aut in e, ut docte pulchre, honeste; aut in r, ut velociter aut in im, ut ubertim, singillatim; aut in us, ut radicitus, mordicus; aut in u, ut noetu, dia; aut in i, ut domi, humi, vesperi. Adverbia qualitatis in e litteram exeuntia produci debent. Hæc tamen dissentiunt quæ aut in comparativo, aut in superlativo gradu vacillant, ut bene, male; aut quæ ab appellatione non transeunt, ut impune, sæpe. Cæterum facile et difficile, quæ adverbia ponuntur, nomina sunt, ex quibus hæc nascuntur adverbia, faciliter, difficiliter sed usus hæc quasi adverbia vindicavit. Quæcumque nomina qualitatis aut quantitatis, casu dativo singulari, o littera terminantur, adverbia in e productam mittunt: ut a justo, juste. Sed hæc veteres indifferenter posuerunt, ut humaniter, duriter. Qnæ autem in i literam terminantur, in ter syllabam mittunt: ut agili, nobili, audaci, difficili; agiliter, nobiliter, audaciter, difficiliter. Sed ex iis quædam per syncopem euphoniæ causa dicimus, ut audacter, difficulter, sapienter et constanter. Sunt adverbia communia cum aliis partibus orationis Nominibus sunt communia, ut ait Sallustius: Falso queritur de natura sua genus humanum (In Bello Jugurth.): pro false. Virgilius, Et pede terram crebro ferit (Georg. lib. 3, v. 500): et, Multa Jovem manibus supplex orasse supinis. (Eneid. lib. 4, v. 205 ) Conjunctioni ut, quando adverbium secum est, plura significat. Similitudinem sic, Ut quondam Creta fertur Labyrinthus in alta. (ld. lib. 5, v.588.) Tempus sic. Ut regem æquævum (Idem, lib. 2 v. 561.), etc.

[blocks in formation]

Præpositioni, ut pro. Sed figura in adverbiis aut simplex est, ut docte, prudenter; aut composita, ut indocte, imprudenter. Gradus adverbiis accidunt quoties appellationes unde transeunt comparantur, ut docte, doctius, doctissime. Recipiunt et diminutionem, ut meliuscule. Quanquam comparationem recipiunt et diminutionem, et quæ a se nascuntur, ut nuper, nuperrime. Adverbiis omnibus præpositio separatim adjici non debet, quanquam lectum sit, ab hinc, apud Terentium,

Interea mulier quædam ab hinc triennium
(In Andria, act. 1, scen. 1, v. 40.)

Et apud Virgilium, Exinde per altum mittimur Elysium (Eneid. lib. 6, vv. 743, 744). Et dehinc ut, Dehinc talia fatur (Id. lib. 1, v. 256): et, Deinde feraces plantæ immittuntur (Georg. lib. 2, vv. 79, 80): quæ omnia, et si qua alia sunt similia, ut proinde ; placuit contra regulam accentum proferri, ne separatim additæ præpositiones videantur adverbiis.

CAPUT XXIV. De participiis. Regula communis. Hæc pars orationis, et a verbo accipit partem, et a nomine namque inde participium dicitur. Exit autem hæc pars orationis in præsenti tempore in ens et in ans syllabas, ut legens et amans. Futuro tempore in rus, ut legens lecturus, amans amaturus. In præterito lectus, amatus. Futuro legendus, amandus. Vides hanc partem orationis esse per tempora: omnia hæc a verbo mutuatur. Nam verbo conveniunt tempora. Quod autem declinatur per casus, hoc a nomine mutuatur. Nam declinatio casualis ad nomen pertinet, ut hic legens, hujus legentis, huic legenti, hunc legentem, o legens, ab hoc legente. Ergo quod hæc pars orationis, vel per tempora, vel per casus currit, participium vocatur, quod partem capiat nominis partemque verbi. Non laboriosa pars est orationis, sed intellectu facilis. Nam præsentis temporis exit in ans et in ens, ut amans, legens. Futuro agendi significatione in rus, ut amaturus, lecturus. A patiendi significatione in tus et in dus, ut amatus, legendus. Sane ipsum præteritum tempus tribus syllabis terminatur. In tus, ut lectus, scriptus; in sus, ut occisus, visus; in xus, ut fixus; plus non invenies. Ergo ut diximus, præsens in ens et in ans, futurum in rus, præteritum in tus, futurum semper in dus. Sunt sane nomina, quæ sono participia putantur, sed nomina sunt. Participia enim illa sunt, quæ a verbis veniunt, ut a lego, legens lecturus lectus legendus. Tunicatus et galeatus et clypeatus et tropæatus, nomina sunt, non participia, quia non a verbo veniunt. Est unum participium præteriti temporis in uus, quod exire debuit per unum u, non per duo. Nam ubi geminata u littera nominativus est, nomen est, non participium, ut fatuus, ingenuus, arduus, carduus, exiguus, belluus, ut Cicero dixit. In us, ut talium contra regulam participiorum, mortuus putatur esse participium, sed in vim regulamque nominis conversum est.

[blocks in formation]

et subjungi, ut igitur. Potestas conjunctionum in quinque species dividitur. Sunt enim copulativæ, et que, ast, at, atque. Disjunctivæ, aut, vel, ve, nec, neque, neve, an, utrum, Expletivæ, quidem, equidem, autem, tamen, porro, videlicet, proinde, denique, utque. Causales, si, etsi, tametsi, etiamsi, siquidem, quando, equidem, quin, quinetiam, sin. sinetiam, quanquam, quamvis, sinautem, seu, sive, namque, nisi, nisi si, enim, etenim, sed, ut, præterea, interea, quamobrem, quare, præsertim, item, itemque, cæterum, alioquin. Rationales, ita, itaque, enim, enimvero, quapropter, quippe, quoniam, quoniamquidem, ergo, igitur, ideo, idcirco, scilicet, præterea. Ex his, et, copulativa multa significat Sæpe autem transit in alterius speciem potestatis. Modo in expletivam, ut Et quæ tanta fuit Romam tibi causa videndi? (Eclog. 1, v. 27.) Pro qualitatis, et quantitatis, ut, Timeo Danaos et dona ferentes (Eneid, lib. 2, v. 49). Et, modo pro disjunctiva, ut, Et quisquam numen Junonis adoret Præterea, aut supplex aris imponat honorem? (Id. lib. 1, vv. 52, 53.) causali ponitur, ut,

Modo

pro

Quorum Iphytus ævo Jam gravior, Pelias et vulnere tardus Ulyssi; (Id. lib. 2, vv. 435, 436.)

pro, etiam vulnere tardus. Modo pro adverbio accipitur ordinandi, ut, Corpusque lavant frigentis et ungunt (Id. lib. 6, v, 219): pro, deinde ungunt. Item, aut, conjunctio multa significat. Modo enim pro adverbio discretionis accipitur, ut,

Ante urbem pueri et primævo flore juventus
Exercentur equis, domitantque in pulvere currus,
Aut acres tendunt arcus, aut lenta lacertas
Spicula contorquent,

(Id. lib. 7, vv. 163-165.) Modo pro tempore significat, ut,

Aut ante ora deum pingues spatiatur ad aras,
Instaurat donis epulas :
(Id. lib. 4, vv. 62, 63.)

id est, nunc ante ora deum spatiatur ad aras
Aut agmina curru
Proterit, aut raptas fugientibus ingerit hastas.
(Id. lib. 9, vv. 762, 763.)

Item,

Figuræ conjunctionum duæ sunt: simplex, ut nam; composita, ut namque. Ordo conjunctionum in hoc est, quia aut præpositivæ conjunctiones sunt, ut at, ast: aut subjunctivæ, utque: aut communes, ut et, igitur. Sunt etiam dictiones, quas incertum est utrum præpositiones an adverbia nominemus, quæ tamen omnes facile dinoscuntur. Nam et conjunctiones pro aliis conjunctionibus positæ inveniuntur, potestate mutata.

CAPUT XXVI. De præpositione. Præpositiones accusativæ, ablativæ, et utriusque.

Omnes præpositiones dicuntur generaliter. Species autem hæ, aliæ accusativæ, aliæ ablativæ, aliæ utriusque. Accusativæ, per casum accusativum enuntiantur, ut ad, apud, ante, adversus, cis, citra, circum, circa, contra, erga, extra, intra, infra, juxta, ob, penes, per, prope, propter, præter, post, pone, secundum, supra, trans, ultra. In his præpositionibus servanda genera nominum, id est, masculinum, feminimum, neutrum, commune. Servandi etiam numeri, ut puta masculino singulari, ad agrum : plurali, ad agros. Feminino singulari, ad villam, vel ad possessionem. Plurali, ad villas, vel ad possessiones. Sic neutrum singulare, ad templum, ad Capitolium: plurale, ad templa, ad Capitolia. Sic communi genere singulari numero, ad civem, ad hostem, ad sacerdotem: plurali, ad cives, ad hostes, ad sacerdotes. Sic ergo omnes præpositiones observabis, servatis, ut dixi, generibus, servatis numeris singulari et plurali. Servatis similiter pronominibus secundum genera: masculino, ad hunc plurali, ad hos: feminino, ad hanc: plurali, ad has. Neutro, ad

hoc templum vado: plurali, ad hæc templa. Sic communi genere, ad hunc et ad hanc sacerdotem: plurali, ad hos et ad has sacerdotes: sic ad hos et ad has hostes. In his ablativum attendunt tam in singulari quam in plurali, servatis generibus numerisque : ut puta, a, ab, abs, cum, coram, clam, de, e, ex, pro, præ, palam, sine, absque, tenus. Masculino singulari, ut a fratre, plurali a fratribus. Feminino singulari, a sorore, vel a sororibus, vel a civitate, a civitatibus. Ab singulari masculino, ab amico, plurali ab amicis, ab agro, ab agris. Feminino singulari ab urbe, plurali ab urbibus. Neutro singulari ab templo, plurali ab templis. A communi singulari a cive, plurali a civibus, ab hoste, ab hostibus. Hanc declinationem serva in omnibus his ablativis præpositionibus secundum genera et numerum. Remanet tertia species præpositionum, quæ dicuntur utriusque, quæ et accusativum tenent casum et ablativum.

CAPUT XXVII. Duplex genus præpositionum quæ dicuntur utriusque.

Sed plerosque ratio harum præpositionum præterit, ex qua distinctione intelligatur, ut non appareat expositum ejus. Differentia hæc est in motu et in situ. Sed motum putaverunt quidam accusativum tantum tenere: tenet autem utrumque, sed certa ratione. Nani motus tunc tenet accusativum casum cum a locis in alia loca nos moveri significamus, ut curro in forum, vel in campum. Et si ex alio loco dicimus nos currere in forum vel in campum, accusativum casum tenemus. Si autem in uno eodemque loco, ablativum: ut curro in foro, curro in campo: sic ambulo in foro, et ambulo in campo. Si de alio loco ambulamus in forum, accusativum tenemus. Si in eodem loco ambulamus, ablativum tenemus, ut ambulo in foro: sic, cadit in forum, et cadit in foro. Virgilius:

Ingrediturque solo, et caput inter nubila condit.
(Eneid. lib. 4, v. 177.)

Ut est, In arvis altius ingreditur (Georg. lib. 3, vv. 75, 76), id est ambulat: vides motum esse, et tamen ablativum sibi vidicare; sed in loco, ut dixi, non de loco in locum, Sic lapsum in piscinam, et lapsum dicimus in piscina. Si de alio loco in piscinam labatur, accusativus est: si vero in eadem labatur piscina, ablativus est. Venio autem semper accusativus est, quia de loco ad locum quis venit. In loco autem jam cum sit quisque, cessat motus. Item motus de loco in locum, volvo vel evolvo:

Reperire viam qua evolvere posset
In mare se Xanthus :

(Eneid. lib. 5, vv. 807, 808.)

scilicet ab alveo in mare. In ipso autem volvi, ablativum tenet ut, Fundo volvuntur in imo (Id. lib. 6, v. 581). Sic, sub, e loco in locum motus accusativum tenet. De hasta Virgilius sic ait, Sub pectus, illam rem. Item sub ablativo, Trojæ sub manibus altis contigit oppetere (Id. lib. 1, vv. 99, 100), id est cadere vel jacere. Troja, inquit, sub manibus altis. Item de loco in locum,

Sive sub incertas zephyris mutantibus umbras.
(Eclog. 5, v. 5.)

Et subjunxit, succedimus, ubi est motus de loco in locum. Super motus: Super Garamantas et Indos proferiet imperium (Eneid. lib. 6. vv. 794, 795), motus est. In loco autem: Geminæ super arbore sidunt (Ibid., v, 203). Item subter, de loco in locum: ut, Angusti subter fastigia tecti ingentem Eneam duxit (Id. lib. 8, vv. 366, 367). In loco autem:

[blocks in formation]

situs quis super tectum currat, ablativum tenet: super tecto curro. Sic, subter fluctus mergo, si ex littore motus fiat in demersione, accusativus est, ut mergo subter fluctus; si autem quis sit jam in fluctibus, subter fluctibus mergitur. Sed multum juvant hanc locutionem et observationem duo adverbia locorum, quo et ubi. Quo, in locum motus est; ubi, in loco situs est: ut, quo venit telum? in hostem : ubi hæsit? in hoste. Quo voluit Catilina telum dirigere? in consulis corpus; ubi voluit defigi? in consulis corpore. Sic enim ait de sica: Ut eam putes in consulis corpore defigere. Sic cum dicimus, quo fugimus? scilicet in locum. Ubi latet? in loco. Ergo, ut diximus, adjuvant adverbia hæc duo, ad confusionem distinguendi præpositiones utriusque casus. Sic namque de hac adverbiorum ratione purgatur et illud in Verrinis : Quod ille in caput ab hostium duce acceperat. Acceperat ergo vulnus directum in caput, acceptum in capite. Numquid, Quo accipis vulnus, dicimus? minime: sed, Übi accipis. Et Virgilius, Quo ire jubes? in locum significat. În loco autem, ubi ponere sedes (Eneid. lib. 3, v. 88)? Situs vero ablavitum tenet quia contrarius est motui. Nam ipsum nomen, ses sionem quamdam significat, ut puta, sum in foro, eram in foro, fui in foro, futurus sum in foro. Sic simpliciter sedeo, jaceo, cubo, sto, consisto, hæreo. Omnia hæc ad situm pertinent. Meditanda igitur sunt et in usum ducenda, ut jam in hac præpositionum forma, et recte et nulla hæsitatione loquentes studuisse nos diligentius indicemus.

De interjectione.

CAPUT XXVIII. Interjectio, non pars orationis est, sed signum affectionis erumpentis animi in vocem et significat aut lætitiam, ut evax; ant amaritudinem ut heu, apud Græcos, . Ergo quot sunt perturbati animi motus, tot voces reddunt: et vocantur interjectiones, quod interrumpant orationem, ut est illud,

Hic inter densas corylos modo namque gemellos
Spem gregis,

mox interjectio per litteram a,

ah! silice in nuda connixa reliquit. (Eclog. 1, vv. 14, 15.) In medium orationis interjecta est a littera. CAPUT XXIX. Epilogus. Et de nominibus nu

merorum.

Omnes partes orationis decursæ a nobis sunt, quæ ad compendium sufficiant, aut occupatis, aut negligentibus. Sane quæ omisimus, in tractatu nominis reddimus. Scire enim debemus nomina numerorum a quatuor usque ad centum äntwτa esse, et generis omnis: ut quatuor viri, quatuor feminæ, quatuor mancipia. Sic per omnes casus, quatuor dicimus: ut puta virorum quatuor, mulierum quatuor, mancipiorum quatuor. Sic dativo viris quatuor, feminis quatuor, mancipiis quatuor. Sic accusativo viros quatuor, feminas quatuor, mancipia quatuor. Sic vocativo o viri quatuor, o feminæ quatuor, o mancipia quatuor. Sie ablativo a viris quatuor, a feminis quatuor, a mancipiis quatuor. Sed ideo dixi, a quatuor att esse usque ad centum, quia duo declinantur, duorum, duobus, duos vel duo, o duo, ab his duobus .Sic declinantur et currunt per casus: N. hi et hæ tres, G. horum et harum trium, D. his tribus, A. hos et has tres, v. o tres, A. ab his tribus. A genere neutro, hæc tria, horum trium, his tribus, hæc tria, o tria, ab his tribus. Ex hac ergo forma intelligimus quomodo declinemus : hic duumvir, quasi duorum hominum unus vir. Sic triumvir, trium hominum unus vir. Ergo hic admisit genitivum. Jam quatuor ubi indeclinabile est, quatuorviri dicimus, vel quinqueviri, vel sexviri. Unde Lucanus, Septemvirque epulis: pro genitivo posuit, septem. A ducentis usque ad nongentos declinantur nomina numerorum, ut hi ducenti, hæ ducentæ, neutro ducenta mille, declinabile est.

:

PRINCIPIA DIALECTICE.

CAPUT PRIMUM. De simplicibus verbis. Dialectica est bene disputandi scientia. Disputamus autem verbis. Verba igitur aut simplicia sunt, aut conjuncta. Simplicia sunt, quæ unum quiddam significant: ut cum dicimus homo, equus, disputat, currit. Nec mireris quod, disputat, quamvis ex duobus compositum sit, tamen inter simplicia numeratum est. Nam res definitione illustratur. Dictum est autem id esse simplex, quod unum quiddam significet. Itaque hoc includimus hac definitione, quod non includimus cum dicimus, loquor. Quamvis enim unum verbum sit, non habet tamen simplicem significationem, siquidem significat etiam personam quæ loquitur. Ideo jam obnoxium est veritati aut falsitati; nam et negari et affirmari potest. Omnis itaque prima et secunda persona verbi quamvis singillatim enuntietur, tamen inter conjuncta verba numerabitur, quæ simplicem non habent significationem. Siquidem quisquis dicat, ambulo; et ambulationem facit intelligi, et seipsum qui ambulat. Et quisquis dicit, ambulas; similiter et rem quæ fit, et eum qui facit, significat At vero qui dicit, ambulat; nihil aliud quam ipsam significat ambulationem. Quamobrem tertia persona verbi semper inter simplicia numerabitur : et nondum aut affirmari aut negari potest, nisi talia verba sint, quibus necessario cohæret personæ significatio consuetudine loquendi, ut cum dicimus, pluit aut ningit, etiamsi non addatur quis pluat aut ningat, tamen quia intelligitur, non potest inter simplicia numerari.

CAPUT II. — Verba conjuncta.

Conjuncta verba sunt, quæ sibi connexa res plures significant, ut cum dicimus, homo ambulat, aut homo festinans in montem ambulat, et si quid tale. Sed conjunctorum verborum alia sunt, quæ sententiam comprehendunt, ut ea quæ dicta sunt; alia quæ non comprehendunt, sed exspectant aliquid; ut eadem ipsa quæ diximus, si subtrahas verbum quod positum est, ambulat quamvis enim verba conjuncta sint, homo festinans in montem; tamen adhuc pendet oratio. Separatis igitur his verbis quæ non implent sententiam, restant ea verba conjuncta quæ sententiam comprehendunt: horum item duæ species sunt. Aut enim sic sententia comprehenditur, ut vero aut falso teneatur obnoxia, ut est, omnis homo ambulat; aut, omnis homo non ambulat; et si quid hujusmodi. Aut sic impletur, sententia, ut licet perficiat propositum animi, affirmari tamen negarive non possit: ut cum imperamus, cum optamus, cum exsceramur, et his similia. Nam si quis dicat, perge ad villam, vel utinam pergat ad villam, aut, dii illum perdant: non potest argui quod mentiatur, aut credi quod verum dicat. Nihil enim affirmavit vel negavit : ergo nec tales sententiæ in quæstionem veniunt, aut disputatorem requirunt. CAPUT III. — Quæ simplices sententiæ, quæ conjunctæ.

Sed illæ quæ requiruntur, aut simplices sunt, aut conjunctæ. Simplices sunt, quæ sine ulla copulatione sententiæ alterius enuntiantur: ut est illud quod dicimus, omnis homo ambulat. Conjunctæ sunt de quarum copulatione judicatur: ut est, si ambulat, movetur. Sed cum de conjunctione sententiarum judicium fit, tamdiu est donec perveniatur ad summam. Summa autem est quæ conficitur ex concessis. Quod dico tale est, Quidicit, Si ambulat, movetur, probare vult aliquid, ut hoc concesso, verum esse restet illi dicere, quod ambulet: et summa consequatur, quæ jam negari non potest, id est quod movetur: quæ item non potest concedi, id est quod non ambulet. Rursus si

(a) Opusculum istud castigatum est de novo ad 'Mss. quinque in quibus inscribitur Tractatus de Dialectica, et Augustino tribuitur. At Chirii Fortunatiani nomine editum est Basileæ an. 1558.

hoc modo velit dicere, homo iste ambulat, simplex sententia est quam si concessero, et aliam quæ aliquid exspectat ad completionem sententiæ adjunxerit: quisquis autem ambulat, movetur. Et hanc etiam si concessero, ex hac junctione sententiarum quamvis singillatim enuntiatarum et concessarum, illa summa sequitur, quæ jam necessario concedat, id est, igitur homo iste movetur.

CAPUT IV. — Conjunctas sententias subdividit.

His igitur breviter constitutis, singulas partes consideremus. Nam sunt primæ duæ, una de iis quæ simpliciter dicuntur, ubi est quasi materia dialectica; altera de iis quæ conjuncta dicuntur, ubi jam quasi opus apparet, Quæ de simplicibus, vocatur de loquendo. Illa vero quæ de conjunctis est, in tres partes dividitur. Separata enim conjunctione verborum quæ non implet sententiam, illa quæ sic implet sententiam, ut nondum faciat quæstionein vel disputatorem requirat, vocatur de eloquendo. Illa vero quæ sic implet sensum, ut de sententiis simplicibus judicetur, vocatur de proloquendo. Illa quæ sic comprehendit sententiam, ut de ipsa etiam copulatione judicetur, donec perveniatur ad summam, vocatur de proloquiorum summa. Has ergo singulas partes diligentius expli

cemus.

CAPUT V. Quomodo de rebus verbis, dicibilibus, dictionibus, tractetur in logica. Differunt dicibile, et dictio.

Verbum est uniuscujusque rei signum, quod ab audiente possit intelligi, a loquente prolatum. Res est quidquid intelligitur vel sentitur vel latet. [Sciuntur enim corporalia, intelliguntur spiritualia; latet vero ipse Deus, et informis materia. Deus est quod neque corpus est, neque animal est, neque sensus est, neque intellectus est, neque aliquid quod excogitari potest. Informis materia est mutabilitas mutabilium rerum, capax omnium formarum.] Signum est et quod seipsum sensui, et præter se aliquid animo ostendit. Loqui est articulata voce signum dare. Articulata autem dico quod comprehendi litteris potest. Hæc autem omnia quæ definita sunt, utrum recte definita sint, et utrum hactenus verba definitionis aliis definitionibus prosequenda fuerint, ille indicabit locus in quo definiendi disciplina tractatur. Nunc quod instat, accipe intentus. Omne verbum sonat. Cum enim est in scripto, non verbum, sed verbi signum est. Quippe inspectis a legente litteris, occurrit animo, quod voce prorumpat. Quid enim aliud litteræ scriptæ quam seipsas oculis, et præter se animo voces ostendunt? Quia et paulo ante diximus, signum esse quod seipsum sensui, et præter se animo aliquid ostendit: quæ legimus igitur, non verba sunt, sed signa verborum. Sed ut ipsa littera, cum sit pars minima vocis articulatæ, abutimur tamen hoc vocabulo ut appellemus litteram, etiam cum scriptam videmus; quamvis omnino tacita sit, neque ulla pars vocis, sed signum partis vocis appareat: ita etiam verbum appellatur cum scriptum est, quamvis verbi signum significantis vocis non eluceat. Ergo, ut coeperam dicere, omne verbum sonat. Sed quod sonat, nihil ad dialecticam. De sono enim verbi agitur, cum quæritur, vel animadvertitur, quanta vocalium vel dispositione leniatur, vel concursione dehiscat; item consonantium vel interpositione nodetur, vel congestione asperetur; et quot vel qualibus syllabis constet, ubi poeticus rhythmus accentusque a grammaticis solo aurium tractatur negotio. Et tamen cum de his disputatur, præter dialecticam non est: hæc enim scientia disputandi est. Sed tunc verba sunt signa rerum, quando de ipsis 1 Isthæc quæ uncis inclusa, absunt a Mss. Corb, et Germanensi.

« PoprzedniaDalej »