Obrazy na stronie
PDF
[blocks in formation]

Conjunctionem autem significat sic, Ut faciem mutatus et ora Cupido, Pro dulci Ascaiuio. (Id., lib. 1, vv. 662, 663.) Præpositioni, ut pro. Sed figura in adverbiis aut simplex est, ut docte, prudenter; aut composita, ut indocte, imprudenter. Gradus adverbiis accidunt quoties appellationes unde transeunt comparantur, ut docte, doctius, doctissime. Recipiunt et diminutionem, ut meliuscule. Quanquam comparationem recipiunt et diminutionem, et quæ a se nascuntur, ut nuper, nuperrime. Adverbiis omnibus præpositio separatim adjici non debet, quanquam lectum sit, ab hinc, apud Terentium, Interea mulier quædam ab hinc triennium (In Andria, act. 1, scem. 1, v. 40.) Et apud yjy, E.rinde per altum mittimur Elysium (Æneid. lib. 6, vv. 743, 744). Et dehinc : ut, Dehinc talia fatur (Id. lib. 1, v. 256): et, Deinde feraces plantae immittuntur (Georg. lib. 2, vv. 79, 80): quæ omnia, et si qua alia sunt similia, ut proinde ; placuit contra regulam accentum proferri, ne separatim additæ præpositiones videantur adverbiis.

CAPUT XXIV. De participiis. Regula communis. – Hæc pars orationis, et a verbo accipit partem, et a nomine : namque inde participium dicitur. Exit autem hæc pars orationis in præsenti tempore in eus et in ans syllabas, ut legens et amans. Futuro tempore in rus, ut legens lecturus, amans amaturus. In præterito lectus, amatus. Futuro legendus, amandus. Vides hanc partem orationis esse per tempora: omnia haec a verbo mutuatur. Nam verbo conveniunt tempora. Qnod antem declinatur per casus, hoc a nomine mutuatur. Nam declinatio casualis ad nomen pertinet, ut hic legens, hujus legentis, huic legenti, hunc legentem, o legens, ab hoc legente. Ergo quod haec pars orationis, vel per tempora, vel per casus currit, participium vocatur, quod partem capiat nominis partemque verbi. Non laboriosa pars est orationis, sed intellectu facilis. Nam præsentis temporis exit in ans et in ens, ut amans, legens. Futuro agendi significatione in rus, ut amaturus, lecturus. A patiendi significatione in tus et in dus, ut amatus, legendus. Sane ipsum praeteritum tempus tribus syllabis terminatur. In tus, ut lectus, scriptus; in sus, ut occisus, visus; in xus, ut fixus; plus non invenies. Ergo ut diximus, praesens in ens et in ans, futurum in rus, præteritum in tus, futurum semper in dus. Sunt sane nomina, quæ sono participia putantur, sed nomina sunt. Participia enim illa sunt, quae a verbis veniunt, ut a lego, legens lecturus lectus legendus. Tunicatus et galeatus et clypeatus et tropaeatus, nomina sunt, non participia, quia non a verbo veniunt. Est unum participium praeteriti temporis in uus, quod exire debuit per unum u, non per duo. Nam ubi geminata u littera nominativus est, nomen est, non participium, nt fatuus, ingenuus, arduus, carduus, exiguus, belluus, ut Cicero dixit. In us, ut talium contra regulam participiorum, mortuus putatur esse participium, sed in vim regulamque nominis conversum est. CAPUT XXV. De conjunctione. Conjunctio est pars orationis nectens ordinansque sententiam. Conjunctioni accidunt, figura, ordo, potestas. Figura est, quæ apparet figura simplex. Sed equidem ordo quoque apparet, quæ præponi tantum possit, ut nam : quæ subjungi, ut que: quæ præponi

et subjungi, ut igitur. Potestas conjunctionum in quinque species dividitur. Sunt enim copulativæ, et que, ast, at, atque. Disjunctivæ, aut, vel, ve, nec, neque, neve, an, utrum, Expletivae, quidem, equidem, autem, tamen, porro, videlicet, proinde, denique, utque. Causales, si, etsi, tametsi, etiamsi, siquidem, quando, equidem, quin, quinetiam, sin. sinetiam, quanquam, quamvis, sinautem, seu, sive, namque, nisi, nisi si, enim, etenim, sed, ut, præterea, interea, quamobrem, quare, praesertim, item, itemque, caeterum, alioquin. Rationales, ita, itaque, enim, enimvero, quapropter, quippe, quoniam, quoniamquidem, ergo, igitur, ideo, idcirco, scilicet, praeterea. Ex his, et, copulativa multa significat Saepe autem transit in alterius speciem potestatis. Modo in expletivam, ut Et quæ tanta fuit Romam tibi causa videndi? (Eclog. 1, v. 27.) Pro qualitatis, et quantitatis, ut, Timeo Danaos et dona ferentes (Æneid, lib. 2, v. 40). Et, modo pro disjunctiva, ut, Et quisquam numen Junonis adoret Præterea, aut supplex aris imponat honorem ? (Id. lib. 1, vv. 52, 53.) Modo pro causali ponitur, ut, Quorum Iphytus ævo Jam gravior, Pelias et vulnere tardus Ulyssi ; • (Id. lib. 2, vv. 435, 436.) pro, etiam vulnere tardus. Modo pro adverbio accipitur ordinandi, ut, Corpusque lavant frigentis et ungunt (Id. lib. 6, v, 219): pro, deinde ungurnt. Item, aut, conjunctio multa significat. Modo enim pro adverbio discretionis accipitur, ut, Ante urbem pueri et primævo flore juventus Exerceutur equis, doimitautque in pulvere currus, Aut acres tendunt arcus, aut lenta lacertas Spicula contorquent, (Id. lib. 7, vv. 163-165.) Modo pro tempore significat, ut, Aut ante ora deum pingues spatiatur ad aras, Instaurat donis epulas: (Id. lib. 4, vv. 62, 63.) id est, nunc ante ora deum spatiatur ad aras. Item, Aut agmina curru Proterit, aut raptas fugientibus ingerit hastas. (Id. lib. 9, vv. 702, 763.) Figuræ conjunctionum duæ sunt: simplex, ut nam ; composita, ut namque. 0rdo conjunctionum in hoc est, quia aut præpositivæ conjunctiones sunt, ut at, ast : àut subjunctivæ, utque: aut communes, ut et, igitur. Sunt etiam dictiones, quas incertum est utrum præpositiones an adverbia nominemus, quæ tamen omnes facile dinoscuntur. Nam et conjunctiones pro aliis conjunctionibus positæ inveniuntur, potestate mutata, CAPUT XXVI. — De praepositione. Praepositiones accusativæ, ablativae, et utriusque. Omnes præpositiones dicuntur generaliter. Species autem hæ, aliæ accusativæ, aliae ablativæ, aliæ utriusque. Accusativae, per casum accusativum enuntiantur, üt ad, apud, ante, adversus, cis, citra, circum, circa, contra, erga, extra, intra, infra, juxta, ob, penes, per, prope, propter, praeter, post, pone, secundum, supra, traiis, uiiträ. ln his præpositionibus servanda genera nominum, id est, masculinum, feminimum, neutrum, commune. Servandi etiam numeri, ut puta masculino singulari, ad agrum : plurali, ad agros. Feminin9 sin; guiári, ad villam, vel ad possessionem. Plurali, ad Villas, vel ad possessiones. Sic neutrum singulare, ad templum, ad Capitolium : plurale, ad templa, ad Capitoiia. Sic communi genere singulari numero, ad ci$em, ad hostem, ad sacerdotem : plurali, ad cives, ad hostes, ad sacerdotes. Sic ergo omnes præpositiones observabis, servatis, ut dixi, generibus, servatis numeris singulari et plurali. Servatis similiter pronomimibus seciindum génera: masculino, ad hunc : plurali, ad hos: feminino, ad hanc: plurali, ad has. Neutro, ad hoc templum vado: plurali, ad hæc templa. Sic communi genere, ad hunc et ad hanc sacerdotem : plurali, ad hos et ad has sacerdotes : sic ad hos et ad has hostes. In his ablativum attendunt tam in singulari quam in plurali, servatis generibus numerisque : ut puta, a, ab, abs, cum, coram, clam, de, e, ex, pro, præ, palam, sine, absque, tenus. Masculino singulari, ut a fratre, plurali a fratribus. Feminino singulari, a sorore, vel a sororibus, vel a civitate, a civitatibus. Ab singulari masculino, ab amico, plurali ab amicis, ab agro, ab agris. Feminino singulari ab urbe, plurali ab urbibus. Neutro singulari ab templo, plurali ab templis. A communi singulari a cive, plurali a civibus, ab hoste, ab hostibus. Hanc declinationem serva in omnibus his ablativis præpositionibus secundum genera et numerum. Remanet tertia species praepositionum, quae dicuntur utriusque, quæ et accusativum tenent casum et ablativum.

CAPUT XXVII. — Dupleae genus præpositionum quæ dicuntur utriusque. Sed plerosque ratio harum præpositionum præterit,

ex qua distinctione intelligatur, ut non appareat expositum ejus. Differentia hæc est in motu et in situ. Sed motum putaverunt quidami accusativum tantum tenere: tenet autem utrumque, sed certa ratione. Nam motus tunc tenet accusativum casum cum a locis in alia loca nos moveri significamus, ut curro in forum, vel in campum. Et si ex alio loco dicimus nos currere in forum vel in campum, accusativum casum tenemus. Si autem in uno eodemque loco, ablativum: ut curro in foro, curro in campo : sic ambulo in foro, et ambulo in campo. Si de alio loco ambulamus in forum, accusativum tenemus. Si in eodem loco ambulamus, ablativum tenemus, ut ambnlo in foro: sic, cadit in forum, et cadit in foro. Virgilius :

Ingrediturque solo, et caput inter nubila condit.

(Æneid. lib. 4, v. 177.) Ut est, In arvis altius ingreditur (Georg. lib. 3, vv. 75, 76), id est ambulat : vides motum esse, et tamen ablativum sibi vidicare ; sed in loco, ut dixi, non de loco in locum, Sic lapsum in piscinam, et lapsum dicimus in piscina. Si de alio loco in piscinam labatur, accusativus est : si vero in eadem labatur piscina, ablatiyus est. Venio autem semper accusativus est, quia de loco ad locum quis venit. In loco autem jam cum sit quisque, cessat motus. Item motus de loco in locum, volvo vel evolvo: Reperire viam qua evolvere posset In mare se Xanthus : (Æneid. lib. 5, vv. 807, 808.)

scilicet ab alveo in mare. In ipso autem volvi, ablativum tenet: ut, Fundo volvuntur in imo (Id. lib. 6, v. 581). Sic, sub, e loco in locum motus accusativum tenet. De hasta Virgilius sic ait, Sub pectus, illam rem. Item sub ablativo, Trojae sub mœnibus altis contigit 0ppetere (Id. lib. 1, vv. 99, 100), id est cadere vel jacere. Trojæ, inquit, sub mœnibus altis. Item de loco in locum,

Sive sub incertas zephyris mutantibus umbras.

(Eclog. 5, v. 5.) Et subjunxit, succedimus, ubi est mofus de loco in locum. Super motus : Super Garamantas et Indos proferiet imperium (Æneid. lib. 6. vv. 794, 795), motus est. In loco autem : Geminæ super arbore sidunt (Ibid., v, 203). Item subter, de loco in locum : ut, Angusti subter fastigia tecti ingentem Æneam ducit (Id. lib. 8, vv. 366, 367). In loco autem : Omnes Ferre libet subter densa testudine casus. (1d. lib. 9, vv. 513, 514.)

Sic sub, si de loco ad locum fiat motus, accusativum tenet: ut, sub speluncam curro. Si autem positus sub ipsa spelunca curras, ablativum tenet : ut, sub spelunca curro. Sic super, si de loco ad locum fiat mofus, accusativum tenet, super tectum curro. Si autem po

situs quis super tectum currat, ablativum tenet: super tecto Curro. Sic, subter fluctus mergo, si ex littore motus fiat in demersione, accusativus est, ut mergo subter fluctus; si autem quis sit jam in fluctibus, subter fluctibus mergitur. Sed multum juvant hanc locutionem et observationem duo adverbia locorum, quo et ubi. Quo, in locum motus est; ubi, in loco situs est: ut, quo venit telum? in hostem : ubi haesit? in hoste. Quo voluit Catilina telum dirigere? in consulis corpus; ubi voluit defigi? in consulis corpore. Sic enim ^ ait de sica: Ut eam putes in consulis corpore defigere. Sic cum dicimus, quo fugimus? scilicet in locum. Ubi latet? in loco. Ergo, ut diximus, adjuvant adverbia hæc duo, ad confusionem distinguendi præpositiones utriusque casus. Sic namque de hac advérbiorum ratione purgatur et illud in Verrinis : Quod ille in caput ab hostium duce acceperat. Acceperat ergo vulnus directum in caput, acceptum in çapite. Numquid, Quo accipis vulnus, dicimus? minime: sed, Ubi accipis. Et Virgilius, Quo ire jubes? in locum significat. In loco autem, ubi ponere sedes (.Eneid. lib. 3, v. 88)? Situs vero ablavitum tenet quia contrarius est motui. Nam ipsum nomen, ses sioniem quamdam significat, ut puta, sum in foro, eram in foro, fui in foro, futurus sum in foro. Sic simpliciter sedeo, jaceo, cubo, sto, consisto, hæreo. Omnia hæc ad situm pertinent. Meditánda igitur sunt et in usum ducenda, ut jam in hac præpositionum forma, et recte et nulla hæsitatione loquentes studuisse nos diligentius indicemus.

CAPUT XXVIII. — De interjectione.

Interjectio, non pars orationis est, sed signum affectionis erumpentis animi in vocem : et significat aut laetitiam, ut evax; ant amaritudinem ut heu, apud Graecos, &sj. Ergo quot sunt perturbati animi motus, tot voces reddunt : et vocantur interjectiones, quod interrumpant orationem, ut est illud, Hic inter densas corylos modo namque gemellos Spem gregis, mox interjectio per litteram a, ah ! silice in muda connixa reliquit. (Eclog. 1, vv. 14, 15.) In medium orationis interjecta est a littera.

CAPUT XXIX. — Epilogus. Et de nominibus numer0rum.

0mnes partes orationis decursæ a nobis sunt, quæ ad compendium sufficiant, aut occupatis, aut negligentibus. Sane quæ omisimus, in tractatu nominis reddimus. Scire enim debemus nomina numerorum a quatuor usque ad centum άττωτz esse, et generis omnis : ut quatuor viri, quatuor feminæ, quatuor mancipia. Sic per omnes casus, quatuor dicimus: ut puta virorum quatuor, mulierum quatuor, mancipiorum quatuor. Sic dativo viris quatuor, feminis quatuor, mancipiis quatuor. Sic accusativo viros quatuor, feminas quatuor, mancipia quatuor. Sic vocativo o viri quatuor, o feminæ quatuòr, o mancipia quatuor. Sie áblativo a viris quatuor, a feminis quatuor, a mancipiis quatuor. Sed ideo dixi, a quatuor äTtotx esse usque ad centum, quia duo declinantur, duorum, duobus, duos vel duo, o duo, ab his duobus.Sic declinantur et currunt per casus : N. hi et hæ tres, G. horum et harum trium, d. his tribus, A. hos et has tres, v. o tres, A. ab his tribus. A genere neutro, hæc tria. horum trium, his tribus, hæc tria, o tria, ab his tribus. Ex hac ergo forma intelligimus quomodo declinemus : hic duumvir, quasi duorum hominum unus vir. Sic triumvir, trium hominum unus vir. Ergo hic admisit genitivum. Jam quatuor ubi indeclinabile est, quatuorviri dicimus, vel quinqueviri, vel sexviri. Unde Lucanus, Septemvirque epulis : pro genitivo posuit, septem. A ducentis usque ad nongentos declinantur nomina numerorum, ut hi ducenti, hæ ducentæ, neutro ducenta : mille, declinabile est.

PRINCIPIA DIALECTICAE ".

CAPUT PRIMUM. — De simplicibus verbis. Dialectica est bene disputandi scientia. Disputamus autem verbis. Verba igitur aut simplicia sunt, aut conjuncta. Simplicia sunt, quæ unum quiddain significant: ut cum dicimus homo, equus, disputat, currit. Nec mireris quod, disputat, quamvis ex duobus comositum sit, tamen inter simplicia numeratum est. §ì; res definitione illustratur. Dictum est autem id esse simplex, quod unum quiddam significet. Itaque hoc includimus hac definitione, quod non includimus cum dicimus, loquor. Quamvis enim unum verbum sit, non habet tamen simplicem significationem, siquidem significat etiam personam quæ loquitur. Ideo jam obnoxium est veritati aut falsitati; nam et negari et affirmari potest. Omnis itaque prima et secunda ersona verbi quamvis singillatim enuntietur, tamen inter conjunctâ verba numerabitur, quæ simplicem non habent significationem. Siquidem quisquis dicat, ambulo ; et ambulationem facit intelligi, et seipsum qui ambulat. Et quisquis dicit, ambulas ; similiter et rem quae fit, et eum qui facit, significat At vero qui dicit, ambulat ; nihil aliud quam ipsam significat ambulationem. Quamobrem tertia persona verbi semper inter simplicia numerabitur: et nondum aut affirmari aut negari potest, nisi talia verba sint, quibus necessario cohæret personæ significatio consuetudine loquendi, ut cum dicimus, pluit aut ningit, etiamsi non addatur quis pluat aut ningat, tamen quia intelligitur, non potest inter simplicia numerari. CAPUT II. — Verba conjuncta. Conjuncta verba sunt, quæ sibi connexa res plures significant, ut cum dicimus, homo ambulat, aut homo festinans in montem ambulat, et si quid tale. Sed conjunctorum verborum alia sunt, quæ sententiam comprehendunt, ut ea quæ dicta sunt; alia quæ non comprehendunt, sed exspectant aliquid; ut eadem ipsa quæ diximus, si subtrahas verbum quod positum est, ambulat: quamvis enim verba conjuncta sint, homo festinans iri montem; tamen adhuc pendet oratio. Separatis igitur his verbis quæ non implent sententiam, Testant ea verba conjuncta quæ sententiam compreHendunt: horum item duæ species sunt. Aut enim sic sententia comprehenditur, ut vero aut falso teneatur obnoxia, ut est, omnis homo ambulat; aut, omnis homo non ambulat; et si quid hujusmodi. Aut sic impletur, sententia, ut licet perficiat propositum animi, affirmari tamen negarive non possit: ut cum imperamus, cum optamus, cum exsecramur, et his similia. Nam si quis di rat, perge ad villam, vel utinam pergat ad villam, aut, dii illum perdant: non potest argui quod mentiatur, aut credi quod verum dicat. Nihil €nim affirmavit vel negavit : ergo nec tales sententiæ in quaestionem veniunt, aut disputatorem requirunt. CAPUT III. — Quae simplices sententiæ, quæ conjunctæ. Sed illæ quæ requiruntur, aut simplices sunt, aut conjunctae. Simplices sunt, quæ sine ulla copulatione senientiae alteriùs enuntiantur : ut est illud quod dicimus, omnis homo ambulat. Conjunctæ sunt de quarum copulatione judicatur: ut est, si ambulat, movetur. Sed cum de conjunctione sententiarum judicium fit, tamdiu est donec perveniatur ad summam. Summa autem est quæ conficitur ex concessis. Quod dico tale est, Quidicit, Si ambulat, movetur, probare vult aliquid, ut hoc concesso, verum esse restet illi dicere, quod ambulet: et summa consequatur, quae jam negari non potest, id est quod movetur: quae item non potest cohcedi, id est quod non ambulet. Rursus si

[ocr errors]

uinqué in quibus inscribitur. Tractatus de Dialectica, et 'í' tribuitur. At Chirii Fortunatiani nomine editum est Basileæ an. 1δδ8.

hoc modo velit dicere, homo iste ambulat, simplex sententia est : quam si concessero, et aliam quæ `aliquid exspectat ad completionem sententiæ adjunxerit: quisquis autem ambulat, movetur. Et hanc etiam si concessero, ex hac junctione sententiarum quamvis singillatim enuntiatarum et concessarum, illa summa sequitur, quæ jam necessario concedat, id est, igitur homo iste movetur. CAPUT IV. — Conjunctas sententias subdividit. His igitur breviter constitutis, singulas partes consideremus. Nam sunt primæ duæ, Tuna de iis quæ simpliciter dicuntur, ubi est quasi materia dialecticæ; altera de iis quæ conjuncta dicuntur, ubi jam quasi opus apparet, Quæ de simplicibus, vocatur de loquendo. Illa vero quæ de conjunctis est, in tres partes dividitur. Separata enim conjunctione verborum quæ non implet sententiam, illa quæ sic implet sentemtiam, ut nondum faciat quæstionem vel disputatorem requirat, vocatur de eloquendo. Illa vero quæ sic implet sensum, ut de sententiis simplicibus judicetur, vocatur de proloquendo. Illa quæ sic comprehendit sententiam, ut de ipsa etiam copulatione judicetur, donec perveniatur ad summam, vocatur de proloquiorum summa. Has ergo singulas partes diligentius explicernus. CAPUT V. Quomodo de rebus verbis, dicibilibus, dictionibus, tractetur in logica. Differunt dicibile, et dictio. Verbum est uniuscujusque rei signum, quod ab audiente possit intelligi, a loquente prolatum. Res est quidquid intelligitur vel sentitur vel latet. [Sciuntur enim corporalia, intelliguntur spiritualia ; latet vero ipse Deus, et informis materia. Deus est quod neque corpus est, neque animal est, neque sensus est, neque intellectus est, neque aliquid quod excogitari potest. Informis materia est mutabilitas mutabilium rerum, capax omninm formarum '.] Signum est et quod seipsum sensui, ei præter se aliquid animo ostendit. Loqui est articulata voce signum dare. Articulata autem dico quod comprehendi litteris potest. Hæc autem omnia quæ definita sunt, utrum recte definita sint, et utrum hactenus verba definitionis aliis definitionibus prosequenda fuerint, ille indicabit locus in quo definiendi disciplina tractatur. Nunc quod instat, accipe intentus. 0mne verbum sonat. Cum enim est in scripto, non verbum, sed verbi signum est. Quippe inspectis a legente litteris, occurrit animo, quod voce prorumpat. Quid enim aliud litteræ scriptæ quam seipsas oculis, et præter se animo voces ostendunt? Quia et paulo ante diximus, signum esse quod seipsum sensui, et præter se animo aliquid ostendit : quæ leimus igitur, non verba sunt, sed signa verborum. §? ut ipsa littera, cum sit pars minima vocis articulatæ, abutimur tamen hoc vocabulo ut appellemus litteram, etiam cum scriptam videmus ; quamvis omnino tacita sit, neque ulla pars vocis, sed signum partis vocis appareat : ita etiam verbum appellatur cum scriptum est, quamvis verbi signum significantis vocis non eluceat. Ergo, ut coeperam dicere, omne verbum sonat. Sed quod sonat, nihil ad dialecticam. De sono enim verbi agitur, cum quæritur, vel animadvertitur, quanta vocalium vel dispositione leniatur, vel concursione dehiscat ; item consonantium vel interpositione nodetur, vel congestione asperetur ; et quot vel qualibus syllabis constet, ubi poeticus rhythmus accentusque a grammaticis solo aurium tractatur negotio. Et tamen cum de his disputatur, præter dialecticam non est : hæc enim scientia disputandi est. Sed tunc verba sunt signa rerum, quando de ipsis

[ocr errors]

obtinent vim : verborum autem, illa de quibus hic disputatur. Nam cum de verbis loqui nisi verbis mequëamus, et cum loquimur non nisi de aliquibus rebus lòquamur, occurrit animo ita esse verba signa rerum, ut `res esse non desinant. Cum ergo verbum ab ore procedit, si propter se procedit, id est ut de ipso verbo aliquid quæratur aut disputetur, res est utique disputalioni quæstionique subjecta. Sed ipsa res verbum vocatur. Quidquid autem ex verbo non auris, sed animus sentit, et ipso animo tenetur inclusum, dicibile vocatur : cum vero verbum procedit, non propter se, sed propter aliud aliquod significandum, dictio vocatur. Res autem ipsa, quæ jam verbum non est, neque verbi in mente conceptio, sive habeat verbum, quô jam significari possit, sive non habeat, nihil aliud quam res vocatur proprio jam nomine. IIæc ergo quatuor distincte teneantur, verbum, dicibile, dictio, res. Quod dixi verbum, et verbum est, et verbum significat. Quod dixi dicibile, verbum est ; nec tamen verbum, sed quod in verbo intelligitur et in animo continetur, significat. Quod dixi dictionem, verbum est, sed tale quo jam illa duo simul, id est ipsum verbum, et quod fit in animo per verbum, significantur. Quod dixi, rem, verbum est, quod præter illa tria, quæ dicta sunt, quidquid restat, significat. Sed exemplis hæc illustranda esse perscipio. Fac igitur a quodam grammatico puerum interrogatum hoc modo : Arma, quæ pars orationis est? Quod dictum est, Arma, propter se dictum est, id est verbum propter ipsum verbum : cætera vero quod ait, quæ pars orationis est, non propter se, sed propter verbum, quod arma dictum est, vel animo sensa, vel voce prolata sunt. Sed cum animo sensa sunt, ante vocem dicibilia sunt; cum autem propter id quod dixi, proruperunt in vocem, dictiones factæ sunt. Ipsum vero arma, quod hic verbum est, cum a Virgilio pronuntiatum est, dictio fuit: riom enim propter se prolatum est, sed ut eo significarentur vel bella quæ gessit Æneas, vel scutum, vel cætera arma, quæ Vulcanus Æneæ fabricatus est. Ipsa vero bella vel arma, quæ gesta sunt aut ingesta ab AEnea ; ipsa, inquam, quæ cum gererentur atque essent, videbantur, quæque si nunc adessent, vel digito monstrare possemus, aut tangere, quæ etiamsi non cogitarentur, non eo tamen fit ut non fuerint : ipsa ergo per se nec verba sunt, nec dicibilia, nec dictiones ; sed sunt res, quæ jam proprio nomine res vocantur. Tractandum est igitur nobis in hac parte dialecticæ de verbis, de dictionibus, de dicibilibus, de rebus : in quibus omnibus cum partim verba significentur, partim non verba ( nihil est enim de quo non verbis disputare necesse sit); itaque de his primo disputatur, per quæ de cæteris disputare conceditur. Igitur verbum quodlibet, excepto sono, de quo bene disputatur, ad facultatem dialecticæ pertinet, non ad dialecticam disciplinam. Ut defensiones Ciceronis sunt quidem rhetoricæ facultatis, sed non his docetur ipsa rhetorica. CAPUT VI. — De origine verbi. Verbum unde dictum Stoicorum de origine verbi opinio. Ergo omnes verbum propter id quod sonat, quatuor quædam necessaria vocat in quæstionem, originem suam, vim, declinationem, ordinationem. De origine verbi quæritur, cum quæritur unde ita dicatur: res mea sententia nimis curiosa, et non nimis necessaria. Neque hoc mihi placuit dicere, quod sic Ciceroni quoque idem videtur; quamvis quis egeat auctoritate in re tam perspicua ? Quod si omnino multum juvaret explicare originem verbi, ineptum esset aggredi, quod persequi profecto infinitum est. Quis enim reperire ossit, quod quid dictum fuerit, unde ita dictum sit? íí accedit, quod ut somniorum interpretatio, ita verborum origo pro cujusque ingenio praedicatur. Ecce enim verba ipsa quispiam ex eo puta dictat, quod aurem quasi verberent: Imo, inquit alius, quod aerem. Sed nostra non magna lis est. Nam uterque a verberando hujus vocabuli originem trahit. Sed e transverso tertius, vide, quam rixam inferat. Quod enim verum,

ait, nos loqui oporteat, odiosumque sit, natura ipsa judicante, mendacium ; verbum a vero cognominatum est. Nec ingenium quartum defuit. Nam sunt qui verbum a vero quidam dictum putent, sed prima syllaba satis animadversa, secundam negligi non oportere. Verbum enim cum dicimus, inquiunt, prima ejus syllaba verum significat, secunda sonum. Hoc autem volunt esse bombum. Unde Ennius sonum pedum, bombum pedum dixit: et 3o3aa. Graeci clamare ; et Virgilius, « Reboant silvæ » (Georg. lib. 3, v. 223). Ergo verbum dictum est quasi a vero boando, hoc est verum sonando. Quod si ita est præscribit quidem hoc nomen, ne cum verbum faciamus, mentiamur: sed vereor ne ipsi qui dicunt ista, mentiantnr. Ergo ad te jam pertinet judicare, utrum verbum a verberando, an a vero solo, an a vero boando dictum putemus : an potius unde sit dictum non curemus ; cum, quod significet, intelligamus, Breviter tamen hunc locum notatum esse de origine verborum, volo paulisper accipias, ne ullam partem suscepti operis prætermisisse videamur. Stoici autumant, quos Cicero in hac re irridet, nullum esse verbum, cujus non certa ratio explicari possit. Et quia hoc modo, suggerere facile fuit, si diceres hoc infinitum esse ; quibus verbis alterius verbi originem interpretaveris; eorum rursus a te originem quærendam esse donec perveniatur eo ut res cum sono verbi aliqua similitudine concinat, ut cum dicimus, æris tinnitum, equorum hinnitum, ovium balatum, turbarum clangorem, stridorem catenarum. Perspicis enim hæc verba ita sonare, ut res quæ his verbis significantur. Sed quia sunt res, quæ non sonant ; in his similitudinem tactus valere, ut si leniter vel aspere sensum tangnnt, lenitas vel asperitas litterarum ut tangit auditum, sic eis Domina pepererit. Et ipsum lene cum dicimus, leniter sonat. Quis item asperitatem non et ipso nomine asperam judicet? Lene est auribus, cum dicimus voluptas; asperum est, cum dicimus, crux. Ita res ipsæ afficiunt, sicut verba sentiuntur. Mel, quam suaviter res ipsa gustum. tam suaviter nomen tangit auditum. Acre, in utroque asperum est : lana et vepres, ut audiuntur verba, sic illa tanguntur. Haec quasi canabula verborum esse crediderunt, ut sensus rerum cum sonorum sensu concordarent. Hinc ad ipsarum inter se rerum similitudinem processisse licentiam nominandi : ut cum, verbi causa, crux propterea dicta sit, quod ipsius verbi asperitas cum doloris, quem crux efficit asperitate concordat: crura tamen non propter asperitatem doloris, sed quod longitudine atque duritia inter membra cætera sint ligno crucis similiora, sic appellata sint. Inde ad abusionem ventum est, ut usurpetur non tam rei similis, sed quasi vicinæ. Quid enim simile inter significationem parvi et minuti, cum possit parvum esse, quod non modo nihil minutum sit, sed etiam aliquid creverit? Dicimus tamen propter quamdam vicinitatem, minutum pro parvo. Sed haec affusio vocabuli in potestate loquentis est: habet enim parvum, ut minutum non dicatur. Illud magis pertinet ad id quod volumus ostendere, quod cum piscina dicitur in balneis, in qua piscium nihil sit, nihilque piscibus simile habeat, videtur tamen a piscibus dicta propter aquam, ubi piscibus vita est. Ita vocabulum non translatum similitudiue, sed quadam vicinitate usurpatum est. Quod si quis dicat homines piscibus similes natando fieri, et inde piscinæ nomen esse natum ; stultum est hoc refutare, cum ab re neutrum abhorreat, et utrumque lateat. Illud tamen bene accidit, quod uno exemplo dilucidare jam possumus, quid distet origo verbi, quæ de vicinitate arripitur, ab ea quæ similitudine ducitur. Hinc facta est progressio usque ad contrarium. Nam lucus dictus putatur, quod minime luceat ; et bellum, quod res bella non sit ; et fœderis nomen, quod res foeda non sit : quod si a fœditate porci dictum est, ut nonnulli volunt, redit ergo ad illam vicinitatem, cum id quod fit, ab eo per quod fit nominatur. Nam et ista omnino vicinitas late patet, et per multas partes secatur. Aut per effìcientiam, ut hoc ipsum a fœditate porci, per quem fœdus eflicitur; aut per effectum, ut puteus, quod ejus effectus potatio est, creditur dictus; aut per id quod continet, ut urbem, ab orbe appellatam volunt, quod auspicato loco circumduci aratro solet : cujus rei et Virgilius meminit, ubi AEneas urbem designat aratro (Æneid. lib. ö, v. 735): aut per id quod continetur, ut si quis horreum mutata d littera affirmet ab hordeo nominatum : aut per abusionem, ut cum hordeum dicitmus, et ibi triticum conditur; vel a parte totum, ut mucronis nomine, quæ summa pars est gladii, totum gladium vocant; ve! a toto pars, ut capillus quasi capitis pilus. Quid ultra provehar? Quidquid aliud annumerari potest, aut similitudine rerum et sonorum, aut similitudine rerum ipsarum, aut vicinitate, aut contrario, contineri videbis originem verbi, quam prosequi non quidem ultra soni similitudinem possumus; sed hoc non semper utique possumus. Innumerabilia enim sunt verba, quorum ratio reddi non possit : aut non est, ut ego arbitror; aut latet, ut Stoici contendunt. Vide tamen paululum, quomodo pervemiri putant ad illa verborum cunabula, vel ad stirpem potiuis atque adeo sementum, ultra quod quæri originem vetant, nec si quis velit, potest quidquam invemire. Nemo ambigit syllabas, in quibus v littera locum obtinet consonantis, ut sunt in his verbis, venter, vafer, velum, vinum, vomis, vulnus, crassum et quasi validum sonum edere. Qnod approbat etiam loquendi consuetudo, cum quibusdam verbis eas subtrahimus, ne onerent aurem. Nam inde est quod amasti libentius dicimus quam amavisti, et abiit; non abivit ; et in hunc modum innumerabilia. Ergo cum dicimus, vim, sonus verbi, ut dictum est, quasi validus congruit rei, quæ significatur. Jam ex illa vicinitate per id quod efficiunt, hoc est quia violentia sunt, dicta vincula possunt videri, et vimen quo aliquid vinciatur. Inde vites, quod adminiculis quibus vinciantur nexibus pendenf. Hinc etiam propter similitudinem, incurvum senem victum Terentius appellavit. Ilinc terra, quæ edibus itinerantium flexuosa et trita est, via dicitur. §; autem via, quæ vi pedum trita est, creditur dicta, redit origo ad illam vicinitatem. Sed faciamus a similitudine vitis vel viminis, hoc est a flexu esse dictam : quærit ergo me quispiam, quare via dicta est : respendeo, a flexu, quia flexum velut incurvum victum veteres dixerunt: unde victos quod cantho ambiantur, rotarum ligna vocant. Persequitur quærere, unde victum flexum dicatur : et hic respondeo, a similitudine vitis. Instat atque exigit nnde istud sit vitis nomen : dico quia vincit ea quæ comprehenderit. Scrutatur ipsum vincere, unde dictum sit: dicemus, a vi. Vis quiare sic appellatur, requiret : redditur ratio, quia fobusto et válido sono verbum rei, quæ significatur, congruit. Ultra quod requirat non habet. Quot modis autem origo verborum corruptione vocum varietur, ineptum est prosequi : nam et loiigum, et minus quam illa quæ dicta sunt, necessarium est. CAPUT VII. — De vi verbi. Nunc vim verborum, quantum res patitur, breviter consideremus. Vis verbi est, qua cognoscitur quantum valeat : valet autem tantum, quantum audientem movere potest. Porro movet audientem, aut secundum se, aut secundum id quod significat, aut ex utroque communiter. Sed eum secundum se movet, aut ad solum sensum pertinet, aut ad artem, aut ad utrumque. Sensus autem aut natura movetur, aut consuetudine. Natura movetur in eo, quod offenditur si quis nominet Artaxerxem regem, vel mulcetur cum audit Euryalum. Quis enim etiamsi nihil utique de his hominibus audierit, quorum ista sunt nomina, non tamen in illo asperitatém maximam, et in hoc judicet esse lenitatem? Consuetudine movetur sensus, cum offenditur cum audit quiddam : nam hic ad suavitatem soni vel insuavitatem nihil interest ; sed tamen valent aurium penetralia movere, utrum per se transeuntes sonos quasi hospites notos, an ignotos recipiant. Arte autem movetuf auditor, cum enuntiato sibi verbo, at

a.

tendit quæ sit pars orationis, vel si quid aliud in his disciplinis, quæ de verbis traduntur, accepit. At vero ex utroque, id est et sensu et arte de verbo judicatur, cum id, quod aures metiuntur, ratio notat, et nomen ita ponitur ; ut dicitur, optimus: mox ut aurem longa una syllaba et duæ breves hujus nominis percusserunt, animus ex arte statim pedem dactylum agnoscit. Sensum vero non secundum se, sed secundum id quod significat verbum movet, quando per verbum accepto signo, animus nihil aliud quam ipsam rem intuetur, cujus illud signum est quod accepit : ut cum, Augustino nominato, nihil aliud quam ego ipse cogitur ab ipso, cui notus sum (a): aut quilibet hóminum menti occurrit, si forte hoc nomen, vel qui me ignorat audierit, vel qui alium novit, qui Augustinus vocetur. Cum autem simul et secundum se verbum movet audientem, et secundum id quod significat; tunc et ipsa enuntiatio, et id quod ab eo enuntiatur, simul advertitur. Unde enim fit quod non offenditur aurium castitas, cum audit, Manu, ventre, pene, bona patria laceraverat; offenderetur autem si obscoena pars corporis sordido ac vulgari nomine appellaretur? in hoc autem sensum animumque utriusque deformitas Qffenderet, nisi illa turpitudo rei quae significata est, decore verbi significantis operiretur, cum res eademi sit, cujus utrumque vocabulum est : veluti non alia meretrix, sed aliter tamen videtur eo cultu, quo ante judicem stare assolet, aliter eo quo in luxuriósi cubiculo jaceret. Cum igitur tantam vim tamque multiplicem appareat esse verborum, quam breviter pro tempore summatimque attigimus ; duplex hic ex consideratione sensus nascitur : partim propter explicandam veritatem, partim propter servändùm deêorem, quorum primum ad dialecticum, secundum ad oratorem maxime pertinet. Quamvis enim nec disputationem deceat ineptam, nec eloquentiam oporteat esse mendacem ; tamen et in illa sæpe atque adeo pene semper audiendi delicias discendi cupido contemnit, et in hac imperitior multitudo quod ornate dicitur, etiam vere dici arbitratur. Ergo cum appareat quid sit uniuscujusque proprium, inanifestumi est et disputatorem, si qua ei delectandi cura est, rhetorico cólore aspergendum ; et oratorem, siveritatem persuadere vult, dialecticis quasi nervis atque ossibus esse roborandum, quæ ipsa natura corporibus nostris, nec firmitati virium subtrahere potuit, nec oculorum offensigni patere permisit. Itaque nunc propter veritatem gijudicandam, quod dialectica profitetür, ex hac verborum vi, cujus quædam semina sparsimus, quæ impedimenta nascantur videamus.

CAPUT VIII. Obscurum et ambiguum. Differentiæ obscuri et ambigui. Tria genera obscurorum.

Impedit auditorem ad veritatem videndam in verbis, aut obscuritas aut ambiguitas. Inter obscurum et ambiguum hoc interest, quod in ambiguo plura se ostendunt, quorum quid potius accipiendum sit ignoratur; in obscuro autem nihil, aut parum quod attendatur, apparet. Sed ubi parum est quod apparet, obscurum est ambiguo simile: veluti si quis ingrediens iter, excipiatur aliquo bivio, vel trivio, vel etiam, ut ita dicam, multivio loco, sed densitate nebulæ nihil viarum quod est, eluceat: ergo a pergendo prius obscuritate tenetur. At ubi aliquantum rarescere nebulæ coeperint, videtur aliquid, quod utrum via sit, an terræ proprius et nitidior color incertum est: hoc est obscurum ambiguo simile. Dilucescente coelo quantum oculis satis sit, jam omnium viarum deduciio clara est ; sed qua sit pergendum, non obscuritate, sed ambiguitate dubitatur. Item sunt obscurorum genera tria: unum est quod sensui patet, animo clausum est; tanquam si quis malum punicum pictum videat, qui ne

(a) Ex hoc loco diserte sequitur auctorem hujusce libelli nominari Augustinum. Quis vero sit ille Augustinus iucertum est. Quibusdam in mentem venit eumdem esse cui tribuuntur libri de Mirabilibus S. Scripturæ in appendicem t. 3, rejecti. M.

« PoprzedniaDalej »