Obrazy na stronie
PDF
ePub

pensatione sibi animantia licere perimere clamitabit? Est, inquit, alia quædam secretissima ratio. Non enim deest homini callido adversus indoctos in naturæ obscuritate perfugium. Coelestes enim, ait, principes, qui de gente tenebrarum capti atque vincti, a Conditore mundi in illis ordinati sunt locis, sua quisque possidet in terra animalia, de suo scilicet genere ac stirpe venientia: qui peremptores eorum reos tenent, nec de hoc mundo exire permittunt, pœnisque illos quibus possunt, et cruciatibus atterunt. Quis imperitorum hæc non formidet, et qui in tanta obscuritate nihil videt, hoc ita ut dicitur esse non arbitretur ? Sed ego institutum non relinquam meum, cui Deus aderit, ut apertissima veritate obscura mendacia refellantur.

61. Quæro enim, si animalia quæ in terris sunt et in aquis, de illo genere principum per successionem prolis et operationem concubitus veniunt, cum ad illos abortivos fetus revocatur origo nascentium; quæro, inquam, si ita est, utrum apes, et ranas, et alia multa, quæ sine concubitu gignuntur, non sit nefas occidere? Nefas esse dicitis. Non ergo propter cognationem principum nescio quorum, ab animantium nece auditores vestros prohibetis. Aut si generalem cognationem omnium esse corporum dicitis, arbores quoque ad eamdem principum offensionem procul dubio pertinebunt, quibus parcere non est mandatum auditoribus1. Reditur ergo ad illud invalidum, ea quæ in stirpibus auditores lædunt, expiari per fructus quos ad ecclesiam vestram ferunt. Dictum est enim hoc modo, eos qui in macello laniant animalia carnesque venditant, si vestri auditores sint, suaque lucra comparatis frugibus vobis conferant, cædem illam quotidianam sibi licere comtemnere, et quidquid in ea peccati est, vestris epulis aboleri.

62. Quod si dicatis, quemadmodum de pomis et de oleribus, conferendum fuisse ut illa interfectio veniam mereretur; quod quia fieri non potest (electi enim non edunt carnem ), temperandum esse auditoribus a nece animalium: quid respondebitis de spinis herbisque inutilibus, quas evellendo in agris purgandis agricolæ necant, nec ex his vobis possunt cibos aliquos exhibere? Quomodo ad veniam pertinebit tanta vastatio, unde nulla est esca sanctorum? An forte quidquid peccatum fuerit ut fruges et poma proficiant, et de ipsis frugibus et pomis aliquid comedendo dissolvitis? Quid si ergo agros locustæ aut mures et sorices vastant, quod sæpe accidere manifestum est ? impune ab agricola vestro auditore necabuntur, quia ideo peccat ut fructus proficiant? Hic certe coarctamini. Aut enim conceditis auditoribus interfectionem animalium, quam vester auctor concedere noluit, aut eos ab agricultura etiam prohibebitis, quam ille concessit. Quanquam sæpe etiam dicere audeatis feneratorem innocentiorem esse quam rusticum; usque adeo melonibus quam hominibus estis amiciores. Si quidem

1 Lov., auctoribus. Alii Cdd., auditoribus. Lectio verior, tametsi ad Lov. in marginem rejecta. De Manichæorum auditoribus plura hic passim.

illi ne lædantur, melius judicatis hominem fenore trucidari. Hæccine est appetenda, et prædicanda justitia, an potius exsecranda et damnanda fallacia? Hæccine est misericordia memorabilis, an exsecranda potius immanitas?

63. Quid quod a nece animalium nec vos ipsi in pediculis et pulicibus et cimicibus temperatis? Magnamque hujus rei defensionem putatis, quod has esse sordes nostrorum corporum dicitis. Quod primo aperte falsum de pulice et cimice dicitur. Cur enim non manifestum est hæc animalia non de nostro corpore existere? Deinde si concubitum vehementius exsecramini, quod nimium videri vultis, cur non vobis mundiora videntur animalia, quæ sine concubitu de nostra carne nascuntur? quanquum enim postea coeundo pariant, non tamen nobis coeuntibus de nostro corpore primo nascuntur. Jam vero, si quæcumque de viventibus gignuntur corporibus, sordidissima sunt putanda, multo magis quæcumque de mortuis. Impunius ergo occiditur vel sorex, vel anguis, vel scorpio, quos de humanis cadaveribus nasci, a vobis potissimum solemus audire. Sed obscura omitto et incerta. De apibus certe fama est celebrior, quod de boum cadaveribus oriantur. Ergo occiduntur impune. At si hoc quoque dubium est, nemo fere de scarabeis dubitat, quin de fimo in pilam rotundato ab his atque obruto existant (a). Hæc igitur animantia et alia quæ persequi longum est, sordidiora certe debetis opinari, quam pediculos vestros; et tamen illa occidere nefas vobis videtur, his autem parcere stultum nisi forte quod sunt hæc animalia parva contemnitis. Sane si ita est, ut animal quo brevius est, eo contemptius esse debeat, necesse est camelum homini præferatis.

64. Huc accedit illa gradatio, quæ cum vos audirem, nos sæpe turbavit. Nulla enim causa est cur propter parvum corporis modulum, pulex necandus sit, non etiam musca quæ in faba gignitur. Et si hæc, cur non etiam ista paulo amplior, cujus certe fetus minor est quam illa. Hoc etiam sequitur, ut apis quoque sine culpa perimatur, cujus pullus huic muscæ coæquatur. Inde ad locustæ pullum et locustam, inde ad pullum muris et murem. Et [ne longum faciam, nonne videtis his gradibus ad elephantum perveniri, ut omnino recusari non possit ingentem illam belluam sine culpa se occidere, puisquis propter parvulum corpus interfectionem pulicis peccatum esse non putat? Sed jam etiam de hujusmodi nugis satis dictum arbitror.

[blocks in formation]

vero sine dubitatione falsissima, omnia repugnantia, abominabilia, absurda. Denique tam multa et tam gravia peccata in his moribus deprehenduntur, ut si quis accusare velit omnia, homo alicujus facultatis, singula ut minimum, singulis voluminibus possit. Hæc igitur si custodiretis, vestramque impleretis professionem, nihil vobis esset ineptius, nihil stultius, nihil imperitius cum autem laudatis et docetis ista, nec facitis. quid vobis fallacius, quid insidiosius, quid malitiosius dici aut inveniri potest?

men nuptias prohibere; quandoquidem auditores vestri, quorum apud vos secundus est gradus, ducere atque habere non prohibeantur uxores. Quæ cum magna voce et magna indignatione dixeritis, ego vos lenius interrogabo ad hunc modum : nonne vos estis qui filios gignere, eo quod animæ ligentur in carne, gravius putatis esse peccatum, quam ipsum concubitum? Nonne vos estis qui nos solebatis monere, ut quantum fieri posset, observaremus tempus, quo ad conceptum mulier post genitalium viscerum purgationem apta esset, eoque tempore a concubitu temperaremus, ne carni anima implicaretur? Ex quo illud sequitur, ut non liberorum procreandorum causa, sed satiendæ libidinis habere conjugem censeatis. Nuptiæ autem, ut ipsæ nuptiales tabulæ clamant, liberorum procreandorum causa, marem feminamque conjungunt: quisquis ergo procreare liberos quam concumbere gravius dicit esse peccatum, prohibet utique nuptias; et non jam uxorem, sed meretricem feminam facit, quæ donatis sibi certis rebus, viro ad explendam ejus libidinem jungitur. Si enim uxor est, matrimonium est. Non autem matrimonium est ubi datur opera ne sit mater: non igitur uxor. Quocirca nuptias prohibetis, nec ab hoc crimine, quod olim a Spiritu sancto de vobis prædictum est, ulla vos ratione defenditis.

66. Jamvero, cum vehementer satagitis ne per concubitum anima ligetur in carne, et vehementer asseritis, per sanctorum cibum animam de seminibus liberari, nonne confirmatis, o miseri, quod de vobis homines suspicantur? Cur enim de tritico, et de faba, et de lenticula aliisque seminibus, cum his vescimini, liberare vos velle animam creditur, de animalium seminibus non credatur? Non enim, ut ipsam carnem mortui animantis immundam esse dicitis, quod animam non habet; hoc ita potestis et de animantis semine dicere, in quo animam, quæ apparebit in prole, colligatam esse censetis, et in quo ipsius Manichæi animam implicatam fuisse fatemini. Et quia non possunt ab auditoribus vestris purganda vobis talia semina afferri, quis non suspicetur secretam de vobis ipsis inter vos fieri talem purgationem, et ideo illis, ne vos deserant, occultari? Quæ si non facitis, quod utinam ita sit, videtis tamen quantæ suspicioni vestra superstitio pateat, et quam non sit hominibus succensendum id opininantibus, quod de vestra professione colligitur, cum vos animas per escam et potum, de corporibus et sensibus liberare prædicatis. Nolo hic diutius immorari; et videtis quantus sit invectionis locus. Sed quia et res talis est, ut eam potius reformidet quam insectetur oratio, et propositum illud meum per totum sermonem animadverti potest, quo statui nihil exaggerare, sed nudis quodammodo rebus et rationibus agere, transeamus ad aliud.

CAPUT XIX. — Flagitia Manichæorum.

67. Jam enim satis apparet qualia sint tria vestra signacula. Hi sunt vestri mores, hic finis admirabilium præceptorum, ubi nihil certum, nihil constans, nihil rationabile, nihil inculpabile: sed omnia dubia, imo

68. Novem annos totos magna cura et diligentia vos audivi, nullus mihi electorum innotescere potuit, qui secundum hæc præcepta non aut deprehensus in peccato, aut certe suspicioni subditus fuerit. Multi in vino et carnibus, multi lavantes in balneis inventi sunt. Sed hæc audiebamus. Nonnulli alienas feminas seduxisse approbati sunt, ita ut hinc plane dubitare non possim. Sed sit et hæc magis fama quam verum. Vidi ipse non solus, sed cum iis qui partim jam illa superstitione liberati sunt, partim adhuc opto ut liberentur; vidimus ergo in quadrivio Carthaginis, in platea celeberrima, non unum, sed plures quam tres electos simul post transeuntes nescio quas feminas tam petulanti gestu adhinnire, ut omnium trivialium impudicitiam impudentiamque superarent. Quod de magna venire consuetudine, atque illos inter se ita vivere satis eminebat, quandoquidem nullus socii præsentiam veritus, omnes, aut certe pene omnes eadem teneri peste indicabat. Non enim erant hi ex una domo, sed diverse prorsus habitantes, ex eo loco ubi conventus omnium factus erat, pariter forte descenderant. Nos autem graviter commoti, graviter etiam questi sumus. Quis tandem hoc vindicandum, non dicam separatione ab ecclesia, sed pro magnitudine flagitii vehementi saltem objurgatione arbitratus est?

69. Et hæc erat omnis excusatio impunitatis illorum quod eo tempore quo conventicula eorum lege publica prohiberentur, ne quid læsi proderent, metuebatur. Ubi est ergo quod perpetuam sibi persecutionem in hoc mundo futuram prædicant, eoque se commendatiores haberi volunt, hinc interpretantes quod hic mundus eos oderit (Joan. xv, 18); et propterea penes se quærendam veritatem affirmantes, quia in promissione Spiritus sancti paracleti dictum est quod cum mundus iste accipere non possit (Id. xiv, 17). De qua re non iste locus disserendi est. Sed certo si perpetua vobis persecutio futura est, usque in sæculi finem, perpetua erit et hæc dissolutio tantæque turpitudinis impunita contagio, dum tales lædere formidatis.

70. Id etiam nobis responsum est, cum ad ipsos primates detulissemus conquestam nobis esse mulierem quod in conclavi, ubi cum aliis feminis erat, de illorum scilicet sanctitate secura, ingressis electis pluribus, et ab uno lucerna exstincta, incertum cujus eorum in tenebris appetita esset amplexu, et coacta in flagitium,, nisi subsidio clamoris evasisset. Hoc nobis quoque notissimum nefas, de quanta consuetudine venisse (a) Confess. lib. 4, cap. 1; et supra, de Moribus Ecclesiæ Catholicæ, cap. 18, n. 34.

arbitrandum est? Et hoc factum est ea nocte qua festæ apud vos vigiliæ celebrantur. Sed revera etiamsi nullus esset proditionis metus, quis posset damnandum offerre episcopo, qui sic præcaverat ne agnosceretur? Quasi vero non omnes idem crimen involutos tenebat, qui simul ingressi erant. Nam omnibus petulanter jocantibus lucerna exstincta placuerat.

71. Suspicionibus vero januæ quantæ aperiebantur, cum eos invidos inveniebamus, cum avaros, cum epularum exquisitarum avidissimos, cum in jurgiis frequentissimos, cum de rebus exiguis mobilissimos? Non utique arbitrabamur eos temperare posse, a quibus se temperare profitebantur, quando latibula et tenebras invenirent. Duo quidam erant existimationis satis bonæ, facili ingenio, atque in illis suis disputationibus principes, nobis amplius quam cæteri familiariusque conjuncti. Quorum unus qui propter studia etiam liberalia nobis arctius adhærebat, hic nunc ibi esse presbyter dicitur. Hi sibi graviter invidebant, et objiciebat alter alteri, non accusatione manifesta, sed sermone apud quos poterat et susurris, ab eo violenter attentatam cujusdam auditoris uxorem. Ille autem se purgans, interim apud nos alium ejusdem sceleris electum criminabatur, qui apud eumdem auditorem, quasi amicus fidissimus habitabat: quem quoniam subito ingrediens cum muliere deprehenderat, dicebat mulieri et adultero ab illo inimico atque invido consilium datum ut illa sibi conflaretur calumnia, ne si quid proderet, crederetur. Angebamur nos, et molestissime ferebamus, quod etiamsi de appetita muliere incertum erat, livor tamen in illis duobus, quibus meliores ibi non inveniebamus, apparebat acerrimus, et alia conjicere cogebat.

72. Postremo in theatris electos, et ætate, et ut videbantur, moribus graves, cum sene presbytero sæpissime invenimus. Omitto juvenes, quos etiam rixantes pro scenicis et aurigis deprehendere solebamus, quæ res non mediocri argumento est quomodo se possint continere ab occultis, cum eam cupiditatem superare non possint, quæ illos auditorum suorum oculis osteniat, et prodit erubescentes atque fugitantes. An vero illius etiam sancti, ad cujus disputationes in ficariorum vicum ventitabamus, tantum illun flagitium proderetur, si virginem sanctimonialem mulierem tantum, non et prægnantem facere potuisset? Sed occulsum et incredibile malum crescens uterus latere non passus est. Quod cum mater fratri juveni prodidisset, acerrime dolens, religionis tamen nomine ab accusatione publica revocatus est; perfecitque ut ille (non enim hoc ferre quisquam posset) de illa ecclesia pelleretur et ne impunita res omnino esset, cepit consilium, ut adjunctis sibi amicis, hominem pugnis calcibusque concideret. At ille cum graviter cæderetur, clamabat, ut sibi ex auctoritate Manichæi parceretur, Adam primum heroem peccavisse, et post peccatum fuisse sanctiorem.

73. Talis est namque apud vos opinio de Adam et Eva longa fabula est, sed ex ea id attingam quod in præsentia satis est. Adam dicitis sic a parentibus suis

-

genitum, abortivis illis principibus tenebrarum, ot maximam partem lucis haberet in anima 1, et perexiguam gentis adversæ. Qui cum sancte viveret propter exsuperantem copiam boni, commotam tamen in eo fuisse adversam illam partem, ut ad concubitum declinaretur: ita eum lapsum esse atque peccasse, sed vixisse postea sanctiorem. Hic ego non tam de nequam homine conqueror, qui stupro nefario alienam familiam2, sub habitu electi et sancti viri ad tantum dedecus infamiamque perduxit. Non hoc vobis objicio. Fuerit hoc hominis perditissimi potius quam consuetudinis vestræ. Non enim tantum flagitium in vobis, sed in illo arguo. Illud tamen in omnibus vobis quemadmodum ferri et tolerari possit ignoro, quod cum animam partem Dei esse dicatis, asseritis tamen etiam exiguo admixto malo, majorem ejus copiam ubertatemque superari. Quis enim cum hoc crediderit, et eum libido pulsaverit, non ad talem defensionem po tius, quam ejus libidinis refrenationem compressio. nemque confugiat? CAPUT XX. Flagitia eorumdem Romæ deprehensa. 74. Quid amplius dicam de moribus vestris ? Dixi quæ ipse compererim, cum in ea essem civitate ubi ista commissa sunt. Romæ autem me absente quid gestum sit, totum longum est explicare. Dicam tamen brevi. Eo enim res erupit, ut occulta esse non posset absentibus et ego quidem postea Romæ cum essem, omnia vera me audisse firmavi; quamvis tam familiaris et mihi probatus, qui præsens erat, ad me rem pertulerat, ut omnino dubitare non possem Nam quidam vester auditor, in illa memorabili abstinentia nihilo electis cedens, qui et liberaliter institutus esset, et vestram sectam copiose vellet et soleret defendere, molestissime ferebat quod ei vage pessimeque habitantium passimque viventium electorum mores perditissimi sæpe disputanti objiciebantur. Cupiebat itaque, si fieri posset, omnes qui secundum illa præcepta vitam degere parati essent, congregare in domum suam, et suis sumptibus sustinere. Erat enim et non mediocris pecuniæ contemptor, et non mediocriter pecuniosus. Querebatur autem impediri tantos conatus suos episcoporum dissolutione, quibus adjuvantibus implere debebat. Interea vester episcopus quidam, homo plane, ut ipse expertus sum, rusticanus atque impolitus, sed nescio quomodo ea ipsa duritia severior in custodiendis bonis moribus videbatur. Hunc diutissime desideratum et aliquando præsentem arripit iste, exponit homini voluntatem suam: laudat ille atque consentit, placet ut in domo ejus prior ipse incipiat habitare. Quod ubi factum est, eo congregati sunt electi omnes, qui Romæ esse potuerunt. Proposita est vivendi regula de Manichæi epistola: multis intolerabile visum est; abscesserunt: remanserunt tamen pudore non pauci. Cœpit ita vivi ut placuerat, et ut tanta præscribebat auctoritas: cum interim auditor ille vebementer omnes ad omnia cogeret, neminem tamen ad

Mss. prope omnes habent, in animam; id est, pro

anima.

2 Sic Mss. potiores; alii ut in Edd., famulam.

id quod non prior ipse susciperet. Interea rixæ inter electos oriebantur creberrimæ, objiciebantur ab invicem crimina, quæ ille omnia gemens audiebat, dabatque operam ut seipsos in jurgando incautissime proderent: prodebant nefanda et immania. Ibi cognitum est quales essent, qui tamen inter cæteros vim præceptorum illorum subeundam sibi esse putaverunt. Jam de cæteris quid suspicandnm erat, aut quid potius judicandum? Quid plura? Coacti aliquando murmuraverunt sustineri illa mandata non posse: inde in seditionem. Agebat auditor causam suam complexione brevissima, aut illa omnia esse servanda, aut illum qui talia sub tali conditione præcepisset, quæ nullus posset implere, stultissimum existimandum. Vicit tamen, non enim aliter poterat, unius sententiam effrenatissimus plurium strepitus. Postea etiam ipse cessit episcopus, et cum magno dedecore aufugit: cujus sane cibi præter regulam clanculo accepti, et sæpe inventi ferebantur, cum ei de proprio sacculo diligenter occultato pecunia copiosa suppeteret.

75. Hæc si falsa esse dicitis, nimis apertis et per

vulgatis rebus obsistitis. Sed utinam hoc dicatis. Cum enim sint ista manifesta, et iis qui scire voluerint coguitu facillima, intelligitur quam vera dicere soleant qui hæc vera esse negaverint. Sed aliis defensionibus utimini, quas ego non improbo. Aut enim dicitis aliquos qui vestra præcepta custodiant, nec eos aliorum criminibus debere perfundi ; aut non oportere omnino quæri quales sint homines, qui vestram sectam profitentur, sed qualis sit ipsa professio. Quorum ego utrumque cum admisero (quanquam nec illos fidos mandatorum observatores demonstrare, nec ipsam hæresim a tot et tantis nugis atque sceleribus purgare possitis), illud tamen a vobis magnopere requiram, cur maledictis insectemini Christianos catholici nominis, quorumdam intuentes perditam vitam ; cum de vestris hominibus haberi quæstionem, aut impudenter recusetis, aut impudentius non recusetis, velitisque intelligi in tanta vestra paucitate latere nescio quos, qui sua præcepta custodiunt, et in tanta Catholicæ multitudine non velitis?

ADMONITIO

DE SEQUENTE REGULA SANCTI AUGUSTINI AD SERVOS DEI.

Hæc eadem regula, quæ dictione, sententiis, præceptionibus demum pia humanitate conditis auctorem refert Augustinum, exstat in Epistola ducentesima undecima, Sanctimonialibus ab ipso scripta. Inde eam de promptam, virisque aptatam fuisse observant præter alios Bernardus Vindingus et Prosper Stellartius, ambo Augustinianæ familiæ alumni, ac novissime vir eruditus Nicolaus Desnos ex ordine Canonicorum regularium S. Augustini. Quæ res ut ita habeat, certe jam diu est, cum virorum instituendis moribus adhiberi cœpit. Quippe perantiquæ Tarnatensis regulæ partem facit potissimam, laudatur in Concordia regularum a Benedicto Anianæ abbate, quodque e re nostra est hic admonere, in codice Corbeiensi mille annos præferente continetur viris accommodata et in unum regulæ corpus coacta cum ea quæ inscribitur Regula secunda.

[blocks in formation]

Collata est (hæc Regula). cum antiquissimo Regularum codice Corbeiensi qui annos præfert plusquam mille,cum Mss. Sorbonico, Thuaneo, Albinensi, Michaelino, Medardensi, Victorino, Germanensibus tribus, Vaticanis duobus, lectionibus codicis Gemblacensis apud Lov. cum epistola 211; cumque editionibus Am. Er. Lov. et Desnosiana.

Comparavimus præterea eas omnes editiones initio Retractationum et Confessionum me

moratas.

M.

1 Editi. in domo Domini. Ata Mss. et ab epistola 211 abest vox. Domini.

2 Mss. Alb. et Sorb. omittunt, a præposito vestro.Alii tres substituunt, a seniore vestro.

potius unicuique sicut opus fuerit. Sic enim legitis in Actibus Apostolorum: Quia erant illis omnia communia, et distribuebatur unicuique sicut cuique opus erat (Act. iv, 32, 35). Qui aliquid habebant in sæculo, quando ingressi sunt monasterium, libenter illud velint inter se esse commune. Qui autem non habebant, non ea quærant in monasterio, quæ nec foris habere potuerunt: sed tamen eorum infirmitati, quod opus est tribuatur, etiamsi paupertas illorum, quando foris erant, nec ipsa necessaria poterat invenire. Tantum 1 non ideo se putent esse felices, quia invenerunt victum et tegumentum, quales foris invenire non poterant.

De humilitate.

2. Nec erigant cervicem, quia sociantur eis, ad quos foris accedere non audebant; sed sursum cor habeant, et terrena ac vana non quærant 2, ne incipiant esse monasteria divitibus utilia, non pauperibus, si divites illic humiliantur, et pauperes illic inflantur. Rursus, etiam illi qui aliquid esse videbantur in sæculo, non habeant fastidio fratres suos, qui ad illam sanctam societatem ex paupertate venerunt: magis autem studeant non de parentum ditum dignitate, sed de pauperum fratrum societate gloriari. Nec extollantur. si communi vitæ aliquid de suis facultatibus contulerunt; ne de suis divitiis magis superbiant, quia eas in monasterio partiuntur, quam si eis in sæculo fruerentur. Alia quippe quæcumque iniquitas in malis operibus exercetur, ut fiant; superbia vero etiam bonis operibus insidiatur ut pereant: et quid prodest dispergere dando pauperibus et pauperem fieri, cum anima misera superbior efficitur divitias contemnendo, quam fuerat possidendo? Omnes ergo unanimiter et concorditer vivite; et honorate in vobis invicem Deum, cujus templa facti estis.

De oratione et divino officio.

3. Orationibus instate, horis et temporibus constitutis. In oratorio nemo aliquid agat, nisi ad quod est factum, unde et nomen accepit: ut si forte aliqui etiam præter horas constitutas, si eis vacat, orare voluerint, non eis sint impedimento, qui ibi aliquid agendum putaverint. Psalmis et hymnis cum oratis Deum, hoc versetur in corde, quod profertur in voce: et nolite cantare, nisi quod legitis 3 esse cantandum; quod autem non ita scriptum est ut cantetur, non cantetur.

[blocks in formation]

ægrotat. Cum acceditis ad mensam, donec inde surgatis, quod vobis secundum consuetudinem legitur, sine tumultu et contentionibus audite: nec solæ vobis fauces sumant cibum, sed et aures esuriant Dei verbum 1. De indulgentia erga infirmos.

5. Qui infirmi sunt ex pristina consuetudine, si aliter tractantur in victu, non debet aliis molestum esse, nec injustum videri eis quos fecit alia consuetudo fortiores. Nec illos feliciores putent, quia sumunt quod non sumunt ipsi: sed sibi potius gratulentur, quia valent quod non valent illi. Et si eis qui venerunt ex moribus delicatioribus ad monasterium, aliquid alimentorum, vestimentorum, stramentorum, operimentorum datur, quod aliis fortioribus, et ideo felicioribus non datur; cogitare debent quibus non datur, quantum de sua sæculari vita illi ad istam descenderint, quamvis usque ad aliorum, qui sunt corpore firmiores, frugalitatem pervenire nequiverint. Nec debent velle omnes, quod paucos vident amplius, non quia honorantur, sed quia tolerantur, accipere; ne contingat detestanda perversitas, ut in monasterio, ubi quantum possunt, fiunt divites laboriosi, fiant pauperes delicati. Sane quemadmodum ægrotantes necesse habent minus accipere, ne graventur: ita et post ægritudinem sic tractandi sunt, ut citius recreentur, etiamsi de humillima sæculi paupertate venerunt; tanquam hoc illis contulerit recentior ægritudo, quod divitibus anterior consuetudo. Sed cum vires pristinas reparaverint, redeant ad feliciorem consuetudinem suam, quæ famulos Dei tanto amplius decet, quanto minus indigent: nec ibi eos teneat voluptas jam vegetos, quo necessitas levarat infirmos . Illos æstiment ditiores, qui in sustinenda parcitate fuerint fortiores. Melius est enim minus egere, quam plus habere.

De habitu et exterioris hominis compositione. 6. Non sit notabilis habitus vester; nec affectetis vestibus placere, sed moribus (a). Quando proceditis, simul ambulate: cum veneritis quo istis, simul state. In incessu, statu, habitu, in omnibus motibus vestris, nihil fiat quod cujusquam offendat aspectum, sed quod vestram deceat sanctitatem. Oculi vestri etsi jaciuntur in aliquam feminarum, figantur in nulla. Neque enim quando proceditis, feminas videre prohibemini; sed appetere, aut ab ipsis appeti velle criminosum est. Nec solo tactu et affectu, sed aspectu quoque appetitur et appetit concupiscentia feminarum 5. Nec 1 Epist. 211, percipiant Dei verbum.

2 Hanc vocem in Edd. plerisque omissam restituimus ex Corb. Ms.; imo præ nobis restituit Desnosius: habetur etiam in epistola 211.

Ita Mss. At epist. 211: Nec illæ debent conturbari, quod eas vident amplius.

Libri quamplures; Nec cibi eos teneat voluptas jam re getatos, quos necessitas levarat infirmos. Sed concinniorest Corbeiensis Ms. lectio hic restituta, eaque confirmatur ex epistola 211. Notandum epistolam 211 ferre vocem, to luntas. loco vocis, voluptas.

M.

5 Ita Lov. et Ms. Corb, aliique nonnulli. At Er. etquinque Mss.: Nec solo tacito affectu,sed affectu quoque et aspectuap (a) In epistola 211 quædam hic interseruntur feminis, non viris convenientia, scilicet : « Nec sint vobis tam tenera «< capitum tegmina, ut retiola subter appareant, » etc.

« PoprzedniaDalej »