Obrazy na stronie
PDF

arbitrandum est? Et hoc factum est ea nocte qua festae apud vos vigiliæ celebrantur. Sed revera etiamsi nullus esset proditionis metus, quis posset damnandum offerre episcopo, qui sic præcaverat ne agnosceretur ? Quasi vero non omnes idem crimen involutos tenebat, qui simul ingressi erant. Nam omnibus petulanter jocantibus lucerna exstincta placuerat. 7{. Suspicionibus vero januæ quantæ aperiebantur» cum eos invidos inveniebamus, cum avaros, cum epularum exquisitarum avidissimos, cum in jurgiis frequentissiomos, cum de rebus exiguis mobilissimos? Non utiqne arbitrabamur eos temperare posse, a quibus se temperare profitebantur, quando latibula et tenebras invenirent. Duo quidam erant existimationis satis honæ, facili ingenio, atque in illis suis disputationibus principes, nobis amplius quam cæteri familiariusque conjuncti. Quorum unus qui propter studia etiam liberalia nobis arctius adhaerebat, hic nunc ibi esse presbyter dicitur.Hi sibi graviter invidebant, et objiciebat alter alteri, non accusatione manifesta, sed sermone apud quos poterat et susurris, ab eo violenter attentatam cujusdam auditoris uxorem. Ille autem se purgans, interim apud nos alium ejusdem sceleris electum criminabatur, qui apud eumdem auditorem, quasi amicus fidissimus habitabat: quem quoniam subito ingrediens cum muliere deprehenderat, dicebat mulieri et adultero ab illo inimico atque invido consilium datum ut illa sibi conflaretur calumnia, ne si quid proderet, crederetur. Angebamur nos, et molestissime ferebamus, quod etiamsi de appetita muliere incertum erat, livor tamen in illis duobus, quibus meliores ibi non inveniebamus, apparebat acerrimus, et alia conjicere cogebat. 72. Postremo in theatris electos, et ætate, et ut videbantur, moribus graves, cum sene presbytero sæpissime invenimus. 0mitto juvenes, quos etiam rixantes pro scenicis et aurigis deprehendere solebamus, quæ res non mediocri argumento est quomodo se possint continere ab occultis, cum eam cupiditatem superare non possint, quæ illos auditorum suorum oculis ostentat, et prodit erubescentes atque fugitantes. An vero illius etiam sancti, ad cujus disputationes in ficariorum vicum ventitabamus, tantum illum flagitium proderetur, si virginem sanctimonialem mulierem tantum, non et praegnantem facere potuisset? Sed occulsum et incredibile malum crescens uterus latere non passus est. Quod cum mater fratri juveni prodidisset, acerrime dolens, religionis tamen nomine ab accusatione publica revocatus est; perfecitque ut ille (non enim hoc ferre quisquam posset) de illa ecclesia pelleretur: et ne impunita res omnino esset, cepit consilium, ut adjunctis sibi amicis, hominem pugnis calcibusque concideret. At ille cum graviter cæderetur, clamabat, nt sibi ex auctoritate Manichæi parceretur, Adam primum heroem peccavisse, et post peccatum fuisse sanctiorem. 73. Talis est namque apud vos opinio de Adam et Eva: longa fabula est, sed ex ea id attingam quod in præsentia satis est. Adam dicitis sic a parentibus suis

genitum, abortivis illis principibus tenebrarum, nt maximam partem lucis haberet in anima *, et perexi. guam gentis adversae. Qui cum sancte viveret propter exsuperantem copiam boni, commotam tamen in eo fuisse adversam illam partem, ut ad concubitum declinaretur: ita eum lapsum esse atque peccasse, sed vixisse postea sanctiorem. Hic ego non tam de nequam homine conqueror, qui stupro nefario alienam familiam *, sub habitu electi et sancti viri ad tantum dedecus infamiamque perduxit. Non hoc vobis objicio. Fuerit hoc hominis perditissimi potius quam consuetudinis vestræ. Non enim tantum flagitium in vobis, sed in illo arguo. Illud tamen in omnibus vobis quemadmodum ferri et tolerari possit ignoro, quod cum animam partem Dei esse dicatis, asseritis tamen etiam exiguo admixto malo, majorem ejus copiam ubertatemque superari. Quis enim cum hoc crediderit, et eum libido pulsaverit, non ad talem defensionem po tius, quam ejus libidinis refrenationem compressio. nemque confugiat ? CAPUT XX. Flagitia eorumdem Romae deprehenst. 74. Quid amplius dicam de moribus vestris? Dixi quæ ipse compererim, cum in ea essem civitate ubi ista commissa sunt. Romæ autem me absente quid gestum sit, totum longum est explicare. Dicam tamen brevi. Eo enim res erupit, ut occulta esse non posset absentibus: et ego quidem postea Romæ cum essem, omnia vera me audisse firmavi ; quamvis tam familiaris et mihi probatus, qui præsens erat, ad me rem pertulerat, ut omnino dubitare non possem Nam quidam vester auditor, in illa memorabili abstinentia nihilo electis cedens, qui et liberaliter institutus esset, et vestram sectam copiose vellet et soleret defendere, molestissime ferebat quod ei vage pessimeque habitantium passimque viventiam electorum mores perditissimi sæpe disputanti objiciebantur. Cupiebatitaque, si fieri posset, omnes qui secundum illa præcepta vitam degere parati essent, congregare in domum suam, et suis sumptibus sustinere. Erat enim et non mediocris pecuniæ contemptor, et non mediocriter pecuniasus. Querebatur autem impediri tantos conatus suos episcoporum dissolutione, quibus adjuvantibus implere debebat. Interea vester episcopus quidam, homo plane, ut ipse expertus sum, rusticanus atque impolitus, sed nescio quomodo ea ipsa duritia severiorim custodiendis bonis moribus videbatur. Hunc diutissim? desideratum et aliquando præsentem arripit iste, exponit homini voluntatem suam: laudat ille atque consentit, placet ut in domo ejus prior ipse incipiat habitare. Quod ubi factum est, eo congregati sunt electi omnes, qui Romæ esse potuerunt. Proposita est vivendi regula de Manichæi epistola: multis intolerabile visum est; abscesserunt : remanserunt tamen pudore non pauci. Coepit ita vivi ut placuerat, et ut tanta praescribebat auctoritas: cum interim auditor ille vehementer omnes ad omnia cogeret, neminem tamen ad

1 Mss. prope omnes habent, in animam ; id est, pro amima. 2 Sic Mss. potiores ; alii ut in Edd., famulam.

id quod non prior ipse susciperet. Interea rixae inter electos oriebantur creberrimæ, objiciebantur ab invicem crimina, quæ ille omnia gemens audiebat, dabatque operam ut seipsos in jurgando incautissime proderent: prodebant nefanda et immania. Ibi cognitum est quales essent, qui tamen inter cæteros vim præceptorum illorum subeundam sibi esse putaverunt. Jam de cæteris quid suspicandnm erat, aut quid potius judicandum ? Quid plura ? Coacti aliquando murmuraverunt sustineri illa mandata non posse : inde in seditionem. Agebat auditor causam suam complexione brevissima, aut illa omnia esse servanda, aut illum qui talia sub tali conditione præcepisset, quæ nullus posset implere, stultissimum existimandum. Vicit tamen, non enim aliter poterat, unius sententiam effrenatissimus plurium strepitus. Postea etiam ipse cessit episcopus, et cum magno dedecore aufugit: cujus sane cibi præter regulam clanculo accepti, et sæpe inventi ferebantur, cum ei de proprio sacculo diligenter occultato pecunia copiosa suppeteret. 75. Hæc si falsa esse dicitis, nimis apertis et per

vulgatis rebus obsistitis. Sed utinam hoc dicatis. Cum enim sint ista manifesta, et iis qui scire voluerint cognitu facillima, intelligitur quam vera dicere soleant qui hæc vera esse negaverint. Sed aliis defensionibus utimini, quas ego non improbo. Aut enim dicitis aliquos qui vestra præcepta custodiant, nec eos aliorum criminibus debere perfundi ; aut non oportere omnino quæri quales sint homines, qui vestram sectam profitentur, sed qualis sit ipsa professio. Quorum ego utrumque cum admisero (quanquam nec illos fidos mandatorum observatores demonstrare, nec ipsam hæresim a tot et tantis nugis atque sceleribus purgare possitis), illud tamen a vobis magnopere requiram, cur maledictis insectemini Christianos catholici nominis, quorumdam intuentes perditam vitam ; cum de vestris hominibus haberi quæstionem, aut impudenter recusetis, aut impudentius non recusetis, velitisque intelligi in tanta vestra paucitate latere nescio quos, qui sua præcepta custodiunt, et in tanta Catholicæ multitudine non velitis ?

ADMONITIO
DE SEQUENTE REGULA SANCTI AUGUSTINI AD SERVOS DEI.

Hæc eadem regula, quæ dictione, sententiis, præceptionibus demum pia humanitate conditis auctorem refert Augustinum, exstat in Epistola ducentesima undecima, Sanctimonialibus ab ipso scripta. Inde eam de promptam, virisque aptatam fuisse observant præter alios Bernardus Vindingus et Prosper Stellartius, ambo Augustinianæ familiæ alumni, ac novissime vir eruditus Nicolaus Desnos ex ordine Canonicorum regularium S. Augustini. Quæ res ut ita habeat, certe jam diu est, cum virorum instituendis moribus adhiberi cœpit. Quippe perantiquæ Tarnatensis regulæ partem facit potissimam, laudatur in Concordia regularum a Benedicto Anianæ abbate, quodque e re nostra est hic admonere, in codice Corbeiensi mille annos præferente continetur viris accommodata et in unum regulæ corpus coacta cum ea quæ inscribitur Regula secunda.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Collata est (hæc Regula).cum antiquissimo Regularum codice Corbeiensi qui annos præfert plusquam mille,cum Mss.Sorbonico,Thuaneo, Albinensi,Michaelino, Medardensi, Victorino, Germanensibus tribus,Vaticariis duiobus,lectionibus codicis Gemblacensis apud Lov. cum epistola 211 ; cumque editionibus Am. Er. Lov. et Desnosiana.

Comparavimus præterea eas omnes editiones initio Retractationum et Confessionum me

[ocr errors]

1 Editi. in domo Domini. Ata Mss. et ab epistola 211 abest vox. Domini.

È 3 Mss. Alb. et Sorb. omittunt, a præposito vestro.Alii tres substituunt, a seniore vestro.

potius unicuique sicut opus fuerit. Sic enim legitis in Actibus Apostolorum : Quia erant illis omnia commumia, et distribuebatur unicuique sicut cuique opus erat (Act. iv, 32, 35). Qui aliquid habebant in sæculo, quando ingressi sunt monasterium, libenter illud velint inter se esse commune. Qui autem non habebant, non ea quærant in monasterio, quæ nec foris habere potuerunt: sed tamen eorum infirmitati, quod opus est tribuatur, etiamsi paupertas illorum, quando foris erant, nec ipsa necessaria poterat invenire. Tantum * non ideo se putent esse felices, quia invenerunt victum et tegumentum, quales foris invenire non po

terant. De humilitate.

2. Nec erigant cervicem, quia sociantur eis, ad quos foris accedere non audebant ; sed sursum cor habeant, et terrena ac vana non quærant *, ne incipiant esse monasteria divitibus utilia, non pauperibus, si divites illic humiliantur, et pauperes illic inflantur. Rursus, etiam illi qui aliquid esse videbantur in sæculo, non habeant fastidio fratres suos, qui ad illam sanctam societatem ex paupertate venerunt: magis autem studeant non de parentum ditum dignitate, sed de pauperum fratrum societate gloriari. Nec extollantur. si communi vitæ aliquid de suis facultatibus contulerunt ; ne de suis divitiis magis superbiant, quia eas in monasterio partiuntur, quam si eis in sæculo fruerentur. Alia quippe quæcumque iniquitas in malis operibus exercetur, ut fiant ; superbia vero etiam bonis operibus insidiatur ut pereant: et quid prodest dispergere dando pauperibus et pauperem fieri, cum anima misera superbior efficitur divitias contemnendo, quam fuerat possidendo? 0mnes ergo unanimiter et concorditer vivite; et honorate in vobis invicem Deum, cujus templa facti estis.

De oratione et divino officio.

3. 0rationibus instate, horis et temporibus constitutis. In oratorio nemo aliquid agat, nisi ad quod est factum, unde et nomen accepit: ut si forte aliqui etiam præter horas constitutas, si eis vacat, orare voluerint, non eis sint impedimento, qui ibi aliquid agendum putaverint. Psalmis et hymnis cum oratis Deum, hoc versetur in corde, quod profertur in voce: et nolite cantare, nisi quod legitis ° esse cantandum ; quod autem non ita scriptum est ut cantetur, non cantetur.

De jejunio et refectione.

4. Carnem vestram domate jejuniis, et abstinentia escæ et potus, quantum valetudo permittit. Quando autem aliquis non potest jejunare, non tamen extra horam prandii * aliquid alimentorum sumat, nisi cum

* Mss. tres hic, et fere omnes in epistola 211, habent, ac fmumc mom ideo.

* In C9rb. Cd. et aliquot aliis, necnon in epist. 211, et terrena bona mon quaerant.

3 Mss. novem, legistis.

* In codice Albinensi et Michaelino omittitur, prandii;

uæ vox in caeteris habetur, et significat indultam' imbecil. libus refectionem alteram, ut in Gallicis observationibus monet I{. P. Stephanus Rabache, Augustinianorum in Gallia reformator. Quippe semel tantum quotidie sub noctem corĘ refigere, erät antiquis usitatissimum ; ex libro de Mori

us Ecclesiæ Catholicæ, cap. 33.

ægrotat. Cum acceditis ad mensam, donec inde sur. gatis, quod vobis secundum consuetudinem legitur, sine tumultu et contentionibus audite: nec solæ vobis fauces sumant cibum, sed et aures esuriant Dei

verbum 1. De indulgentia erga infirmos.

5. Qui infirmi sunt ex pristina consuetudine, si aliter tractantur in victu, non debet aliis molestum esse, nee injustum videri eis quos fecit alia consuetudo fortiores. Nec illos feliciores putent, quia sumunt quod non sumunt ipsi : sed sibi potius gratulentur, quia valent quod non valent illi. Et si eis qui vene. runt ex moribus delicatioribus ad monasterium, aliquid alimentorum, vestimentorum, stramentorum , operimentorum datur, quod aliis fortioribus, et ideo felicioribus non datur; cogitare debent quibus M datur, quantum de sua sæculari vita illi ad istam descenderint, quamvis usque ad aliorum, qui sunt cOfpore firmiores, frugalitatem pervenire nequiverint. Nec debent velle omnes, quod paucos vident amplius °, non quia honorantur, sed quia tolerantur, accipere; ne contingat detestanda perversitas, utim monasterio, ubi quantum possunt, fiunt divites laboriosi, fiant pauperes delicati. Sane quemadmodum aegrotantes necesse habent minus accipere, ne graventur: ita et post ægritudinem sic tractandi sunt, ut citius recreentur, etiamsi de humillima sæculi patipertate venerunt; tanquam hoc illis contulerit recentior aegritudo, quod divitibus anterior consuetudo. Sed cum vires pristinas reparaverint, redeant ad feliciorem consuetudinem suam, quæ famulos Dei tanto amplius decet, quanto minus indigent: nec iii eos teneat voluptas jam vegetos, quo necessitas levæ rat infirmos °. Illos æstiment ditiores, qui in sustinenda parcitate fuerint fortiores. Melius est enim minus egere, quam plus habere.

De habitu et eaeterioris hominis compositione,

6. Non sit notabilis habitus vester; nec affectetis vestibus placere, sed moribus (a). Quando proceditis, simul ambulate : cum veneritis quo istis, simul state. In incessu, statu, habitu, in omnibus motibus vestris, nihil fiat quod cujusquam offendat aspectum, sed quod vestram deceat sanctitatem. Oculi vestri etsi jaciumtur in aliquam feminarum, figantur in nulla. Nejue enim quando proceditis, feminas videre prohibemini; sed appetere, aut ab ipsis appeti velle criminosum est. Nec solo tactu et affectu, sed aspectu quoque appetitur et appetit concupiscentia feminarum '. \*

[ocr errors]

dicatis vos habere animos pudicos, si habeatis oculos impudicos : quia impudicus oculus, impudici cordis est nuntius. Et cum se invicem sibimet, etiam tacente lingua, conspectu mutuo, corda nuntiant impudica, et secundum concupiscentiam carnis alterutro delectantur ardore ; etiam intactis ab immunda violatione corporibus, fugit castitas ipsa de moribus. Nec putare debet qui in feminam figit oculum, et illius in se ipse diligit fixum, ab aliis se non videri cum hoc fecerit: videtur omnino, et a quibus se videri non arbitratur. Sed ecce lateat, et a nemine hominum videatur, quid faciet de illo super inspectore, quem latere.nihil potest? An ideo putandus est non videre, quia tanto videt patientius, quanto sapientius ? Illi ergo vir sanctus timeat displicere, ne velit feminæ male placere: illum cogitet omnia videre, ne velit feminam male videre. Illius namque et in hac causa commendatus est timor, ubi scriptum est: .4bominatio est Domino defigens oculum (a) (Prov. xxvii, 20, sec. LXX). Quando ergo simul estis in ecclesia, et ubicumque ubi et feminæ sunt, invicem vestram pudicitiam custodite. Deus enim qui habitat in vobis, etiam isto modo custodiet vos ex vobis. De fraterna correctione.

7. Et si hanc de qua loquor, oculi petulantiam in aliquo vestrum adverteritis, statim admonete, ne cœpta progrediantur, sed de proximo corrigantur. Si autem et post admonitionem iterum, vel alio quocumque die idipsum eum facere videritis, jam velut vulneratum sanandum prodat, quicumque hoc potuerit invenire ; prius tamen et alteri vel tertio demonstratum, ut duorum vel trium possit ore convinci, 16), et competenti severitate coerceri. Nec vos judicetis esse malevolos, quando hoc indicatis. Magis quippe innocentes non estis, si fratres vestros, quos indicando corrigere potestis, tacendo perire permittitis. Si enim frater tuus vulnus haberet in corpore, quod vellet occultari, dum timeret secari; nonne crudeliter ab te sileretur, et misericorditer indicaretur? Quanto ergo potius eum debes manifestare, ne deterius putrescat in corde ? Sed antequam aliis demonstretur, per quos convincendus est, si negaverit, prius præposito! debet ostendi, si admonitus neglexerit corrigi, ne forte possit secretius correptus non innotescere cæteris. Si autem negaverit, tunc neganti adhibendi sunt alii, ut jam coram omnibus possit non ab uno teste argui, sed a duobus tribusve convinci. Convictus vero secundum præpositi vel etiam presbyteri, ad cujus dispensationem pertinet,arbitrium, debet emendatoriam subire vindictam: quam si ferre recusaverit, etiamsi ipse non abscesserit, de

[merged small][ocr errors]

vestra societate projiciatur. Non enim et hoc fit crudeliter, sed misericorditer, ne contagione pestifera plurimos perdat. Et hoc quod dixi de oculo non figendo, etiam in cæteris inveniendis, prohibendis, indicandis, convincendis vindicandisque peccatis, diligenter et fideliter observetur, cum dilectione homi

num, et odio vitiorum. Quicumque autem in tantum

progressus fuerit malum, ut occulte ab aliqua litteras vel quælibet munuscula accipiat ', si hoc ultro confitetur, parcatur illi, et oretur pro illo. Si autem deprehenditur atque convincitur, secundum arbitrium presbyteri vel præpositi gravius emendetur. De vitio propriam aliquam rem sibi vindicantium. 8. Westes vestras in unum habeatis, sub uno custode vel duobus, vel quot sufficere potuerint ad eas excutiendas, ne a tinea lædantur: et sicut pascimini ex uno cellario, sic induamini ex uno vestiario. Et si fieri potest, non ad vos pertineat quod vobis indumentum

pro temporum congruentia proferatur, utrum hoc re

cipiat unusquisque quod deposuerat, an aliud quod alter habuerat; dum tamen unicuique, prout cuique opus est, non negetur. Si autem hinc inter vos comtentiones et murmura oriuntur, cum queritur aliquis deterius se accepisse quam prius habuerat, et indignum se esse qui non ita vestiatur, sicut alius frater ejus vestiebatur; hinc vos probate quantum vobis desit in illo interiore sancto habitu cordis, qui pro habitu corporis litigatis. Tamen si sic vestra toleratur infirmitas, ut hoc recipiatis quod deposueratis, in nno tamen loco sub communibus custodibus habete quod ponitis. Ita sane, ut nullus sibi aliquid operetur ; sed omnia opera vestra in commune fiant *, majori studio et frequentiori alacritate, quam si vobis singulis faceretis propria. - Charitas enim, de qua scriptum est, quod non quærat quæ sua sunt (I Cor. xui, 5), sic intelligitur, quia communia propriis, non propria communibus anteponit. Et ideo quanto plus rem communem quam propriam vestram curaveritis, tanto vos amplius profecisse noveritis; ut in omnibus, quibus utitur transitura necessitas, superemineat quæ permanet charitas. Consequens ergo est ut etiam qui suis filiis, aut aliqua necessitudine ad se pertinentibus in monasterio constitutis, aliquam contulerit vestem, sive quodlibet aliud inter necessaria deputandum, non occulte accipiatur; sed sit in potestate præpositi, ut in rem communem redactum, cui necessarium fuerit præbeatur. Quod si aliquis rem sibi collatam celaverit, furti judicio condemnetur *.

1 Codices plerique habent: Ab aliquo litteras vel quodlibet nmunus accipiat. Quem locum ad Corbeiensis Ms. fidem correximus, secuti etiam hac in re conjecturam Stellartii et Vindingi, qui de munusculis amatoriis id præcipi arbitrantur; adeoque ut in feminatum Ę; legitur, ab aliquo, sic legendum hic esse, ab aliqua. Paulo post ad hæc verba, vel praepositi, additur in epist. 211, vel etiam episcopi; quod ab òmnibus exemplaribus regulæ viris aptatæ abest.

2 Editi, in unium fiant. At Mss. potióres habent, in commune. Ita etiam epist. 211, in quâ paulo ante, ad verbum operetur, hæc subjuncta sunt: Sive unde induatur, sive ubi. jaceat, sive unde cingatur, vel operia/ur; vel caput contegat.

3 Isthæc sententia, Quod si aliquis rem, etc.; abest a Corbeiensi et ab aliis plerisque Mss.

De vestium lotione, de balneis, deque aliis curandis fratrum necessitatibus.

9. Indumenta vestra secundum arbitrium præpositi laventur, sive a vobis, sive a fullonibus, ne interiores animæ sordes contrahat mundæ vestis nimius appetitus. Lavacrum etiam corpori, cum infirmitatis necessitas cogit, minime denegetur *. Fiat sine murmure de consilio medici, ita ut etiam si nolit, jubente præposito faciat quod faciendum est pro salute. Si autem velit, et forte non expedit, suæ cupiditati non obediatur : aliquando enim etiam si noceat, prodesse tamen creditur quod delectat. Denique si latens est dolor in corpore, famulo Dei dicenti quid sibi doleat, sine dubitatione credatur: sed tamen utrum sanando illi dolori, quod delectat, expediat, si non est certum, medicus consulatur. Nec eant ad halnea, sive quocumque ire necesse fuerit, minus quam duo vel tres. Et ille qui habet aliquo eundi necessitatem, cum quibus præpositus jusserit, ire debebit *. Ægrotantium cura, sive post ægritudinem reficiendorum, sive aliqua imbecillitate etiam sine febribus laborantium, uni alicui debet injungi, ut ipse de cellario petat quod cuique opus esse perspexerit. Sive autem qui cellario, sive qui vestibus, sive qui codicibus præponuntur, sine murmure serviant fratribus suis. Codices certa hora singulis diebus petantur: extra horam qui petierit, non accipiat. Vestimenta vero et calceamenta quando indigentibus fuerint necessaria, dare non differant sub quorum custodia sunt quæ poscuntur.

De petenda venia, et offensis condonandis eae charitate.

10. Lites aut nullas habeatis, aut quam celerrime finiatis, ne ira crescat in odium, et trabem faciat de festuca, et animam faciat homicidam. Sic enim legitis: Qui odit fratrem suum, homicida est (I Joan. iii, 15). Quicumque convicio vel maledicto, vel etiam criminis objectu aliquem læsit, meminerit satisfactione quantocius curare quod fecit, et ille qui læsus est, sine disceptatione dimittere. Si autem invicem se læse— rint, invicem sibi debita relaxare debebunt, propter orationes vestras; quas utique quanto crebriores habetis, tanto saniores habere debetis. Melior est enim qui quamvis ira sæpe tentatur, tamen impetrare festinat ut sibi dimittat, cui se fecisse agnoscit injuriam, quam qui tardius irascitur, et ad veniam petendam difficilius inclinatur °. Qui non vult dimittere fratri, non speret accipere orationis effectum : qui autem nunquam vult petere veniam, aut non ex animo petit, sine causa est in monasterio, etiamsi inde non projiciatur. Proinde vobis a verbis durioribus parcite; quæ

* In epistola 211 sic habetur: Lavacrum etiam corporum ususque balnearum non sit assiduus; sed eo quo solet intergallo temporis tribuatur, hoc est semel in ménse. cujus autem infirmitatis necessitas cogit lavandum corpus, non longius differatur. Fiat sine murmure. * Quatuor Mss.: Nec qui habet alicubi eundi necessitatem, ;£yuibus ipse voluerit, sed cum quibus senior jusserit, ire edet. ' Editi, tardius inclinatur. AtMs. Corb. aliique, difficilius

si emissa fuerint ex ore vestro, non pigeat ex ipso ore proferre medicamenta, unde facta sunt vulnera. Quando autem necessitas disciplinæ in moribus coercendis, dicere vos verba dura compellit, si etiam ipsi modum vos excessisse sentitis, non a vobis exigitur ut a vobis subditis veniam postuletis, ne apud eos quos oportet esse subjectos, dum nimium servatur humilitas, regendi frangatur auctoritas; sed tamen petenda est venia ab omnium Domino qui novitetiam eos quos plus justo forte corripitis, quanta benevolentia diligatis. Non autem carnalis, sed spiritualis inter vos debet esse dilectio. De obedientia praeposito eaehibenda.

1 1. Præposito tanquam patri obediatur * ; multo magis presbytero qui omnium vestrum curam gerit. Ut ergo cuncta ista serventur, et si quid servatum minus fuerit, non negligenter prætereatur, sed ut emendandum corrigendumque curetur, ad præpositum praecipue pertinebit, ut ad præsbyterum, cujus est apud vos major auctoritas, referat quod modum vel vires ejus excedit. Ipse vero qui vobis præest, non se existimet potestate dominante, sed charitate serviente felicem. Honore coram vobis prælatus sit vobis; timore coram Deo substratus sit pedibus vestris. Circa omnes seipsum bonorum operum præbeat exemplum (Tit. ii, 7). Corripiat inquietos, consoletur pusillanimes, suscipiat infirmos, patiens sit ad omnes [I Thess.v, 14); disciplinam libens habeat, metuens imponat *. Et quamvis utrumque sit necessarium, tamen plus a vobis amari appetat, quam timeri ; semper cogitans * Deo se pro vobis redditurum esserationem. Unde vos magis obediendo, non solum vestri, sed etiam ipsius miseremini ; quia inter vos quanto loco superiore, tanto in periculo majore versatur.

De regulæ liberali observantia et frequenti lectione.

12. Donet Dominus ut observetis hæc omnia cum dilectione *, tanquam spiritualis pulchritudinis amatores, et bono Christi odore de bona conversatione fragrantes, non sicut servi sub lege, sed sicut liberi sub gratia constituti. Ut autem vos in hoc libello tanquam in speculo possitis inspicere, ne per oblivionem aliquid negligatis, semel in septimana vobis legatur. Et ubi vos inveneritis ea quæ scripta sunt facientes, agite gratias Domino bonorum omnium largitori : ubi autem sibi quicumque vestrum videt aliquid deesse, doleat de præterito, caveat de futuro, orans ut et debitum dimittatur, et in tentationem non inducatur. Amen.

1 Corbeiensis vetus codex: Obediatur honore servato, ne in illo offendatur Deus. Ita etiam alii quatuor, qui prosequuntur, multo magis Abbati.

* Lov., metuendus imponat. Sed omnino exigunt verba subsequentia ut hic legatur, metuens imponat, sicuti feruut Mss. quatuor.

3 Quatuor Mss. tamen plus eum a vobis amari conrenit, quam timeri, semper cogitantem. Porro verior est lectio vulgata, quam S. Benedictus in Reg, cap. 64, sic reddit : Studeat plus amari quam timeri.

* Sic Ms. Corb, aliique tres. At in editis deest, cum dilectione.

« PoprzedniaDalej »