Obrazy na stronie
PDF

fit ut aut negetis Dei partem in luce pura quam in fumosa esse majorem, et ita omnia documenta vestra turbetis; aut fateamini fieri posse ut de stirpibus amputatis vel evulsis, si diuturniore tempore reponatur, copiosius fugiat mali natura quam boni. Quo concesso, tenebimus de frugibus carptis majus malum posse abire, atque ita in carnibus majus bonum posse remanere. Et hoc quidem de tempore dictum sit. 46. Nam si commotione et subactione et attritione harum rerum, fugæ occasionem invenit divina illa natura, multa vos similia redarguunt, quæ fiunt movendo meliora. Hordei quidam succo vinum imitantur, quod movendo fit optimum. Sane, quod minime prætereundum est, hoc genuspotus citissime inebriat: nec tamen unquam succum hordei, fel principum esse dixistis. Farina parciore aqua perite contrahitur paulo durius, ut subigendo fiat melior, et quo dici perversius nihil potest, luce fugiente candidior. Pastillarius mella diu subigit, ut ad illum candorem perveniant, et minus noxiam mitioremque dulcedinem : hoc quomodo eveniat bono discedente, disserite. Quod si non visu et odoratu et gustu, sed auditu etiam delectato præsentiam Dei placet probare, caro citharis nervos, et tibiis ossa largitur ; quæ siccata et attrita et torta sonora redduntur. Ita dulcedo musica, quam de divinis regnis venisse contenditis, nobis mortuarum carnium sordibus exhibetur, et tempore arefactis, et attritione tenuatis, et tortione distentis: quibusafflictationibus etiam de rebus viventibus divinam substantiam fugere prædicatis: quod etiam decoctione earum accidere dicitis. Cur ergo elixati cardui minime obsunt valetudini? Utrum ab eis dum ita coquuntur, Deum an partem Dei discedere existimandum est 1? 47. Quid cætera persequar, quæ omnia dici nec facile est, nec necessarium ? Cui enim non occurrit, quam multa cocta suaviora et salubriora sint ? Quod non deberent, si, ut opinamini, hujuscemodi commotionibus deseruntur bono. Nihil vos prorsus invenire arbitror, unde istis corporis sensibus approbetis, ideo carnes immundas esse, atque animas inquinare vescentium, quod carptæ fruges post multas commotiones vertantur in carnem ; præsertim cum et vetustatem corruptionemque aceti, putetis vino esse mundiorem, et caroenum quod bibitis, nihil aliud quam coctum vinum esse videamus, quod vino deberet esse sordidius, si motibus et coctionibus de rebus corporeis membra divina discedunt. Si autem non ita est, non est cur arbitremini fruges, cum carpuntur, reponuntur, tractantur, coquuntur, digeruntur, fugiente bono deseri, et propterea sordidissimam creandis corporihus præbere materiam. 48. Quod si non colore et forma et odore et sapore dueimini, ut bonum his rebus inesse judicetis, quid aliud potestis afferre? Anargumento vobis est firmitas

1 Sic Er., cui suffragantur Mss. Sorbonici tres, et Regioyisis.At apud Lov. et alios Mss. habetur,an pestem d sceolere,

quædam atque valentia, quæ istis rebus detrahi videtur, dum a terra separantur atque tractantur ? Sed si hoc vos moveret (quanquam falsum id esse cito animadverti potest, propter nonnullorum auctam postquam terræ detracta sunt, firmitatem, ut jam de vino commemoratum est, quod fit robustius vetustate): tamen si hæc firmitas vos moveret, ut dixi, in nullo magis cibo quam in carnibus, copiosiorem partem Dei probaretis esse. Non enim athletæ, quibus illud robur et valentia maxime necessaria est, olere ac pomis, et non carne vescuntur. 49. An quia carnes aluntur arboribus, arbores autem carnibus non aluntur, idcirco arbitramini illarum quam nostra corpora esse meliora? Non consideratis rem tam in promptu sitam, arbusta lætiora et fecundiora, segetesque pinguiores alimento stercorum fieri, cum vos in aceusatione carnis nihil gravius vobis dicere videamini, quam cum dicitis esse stercorum domum. Hinc ergo aluntur ea quæ vobis munda sunt, quod in ea re quæ vobis immunda est, multo esse immundius prædicatis. Quod si carnem ob hoc aspermamini, quod post concubitum nascitur, vermium vos caro delectet, qui in pomis, lignis, in terra ipsa denique sine ullo concubitu tam multi magnique mascuntur. Sed nescio quæ ista simulatio est. Nam si vobis propterea displiceret caro, quod patris atque matris commixtione formatur, non illos principes te— nebrarum de fructibus arborum suarum natos fuisse diceretis, quos certe amplius aspernamini quam carnes, quas gustare non vultis. 50. Nam quod opinamini omnes quidem animas animalium de parentum cibis venire, a quibus carceribus vos liberare gloriamini divinam substantiam, quæ in vestris tenetur alimentis, nimium contra vos, et ad carnes edendas vos instantissime impellit. Cur enim animas, quas illigaturi sunt corpori qui carnibus epulantur, non præoccupando et vescendo liberatis ? Sed, inquit, non de carnibus aliquid ab eis bonæ partis illigatur, sed de frugibus quas cum carnibus sumunt. Quid ergo de animis leonum, quorum cibus sola caro est, respondendum videtur ? Bibunt, inquit, et ideo anima illa de aqua tracta carnique implicata est. Quid de innumerabilibus avibus? quid de ipsis aquilis dici potest, quæ non nisi carne pascuntur, nec ullo potu indigent ? Certe hic deficitur et quid responderi possit non invenitur. Si enim anima de cibis venit, et sunt animalia fetum gignentia, quorum et nullus potus, et cibus sola sit caro, est in carne anima, cui purgandæ more vestro subvenire deberetis vescendo carnem. Nisi forte porcum, quod et frugibus alitur, et aquam bibit, animam lucis habere arbitramini ; aquilæ vero, cui sol maxime congruit, tenebrarum animam, quia sola carne vivit, inesse defenditis. 51. 0 rerum angustias, o incredibiles absurditates! in quas profecto non incidissetis, si a vanissimis fabulis alieni, hoc ad continentiam ciborum sequeremini quod veritas probat; ut concupiscentiæ coercendæ gratia, non vitandae immunditiæ quæ nulla est, deliciosas escas respuendas judicaretis. Nam si quis etiam rerum naturam vimque animæ etcorporis minus intuens, vobis concedat animam coinquinari de obsonio, multo magis eam tamen immundam fieri cupiditate conceditis. Quæ ergo ratio est, vel potius amentia, de numero electorum hominem pellere, qui forte carnem valetudinis causa, nulla cupiditate gustaverit: si autem piperata tubera voraciter edere concupierit, immodestiæ tantum forte possitis reprehendere, non autem ut corruptorem damnare signaculi ? Ita fit ut in electis vestris esse non possit, qui proditus fuerit, non concupiscendo, sed medendo ! partem aliquam coenasse gallinæ : esse autem in iis possit qui vehementer cumiphas, et alia placenta carne carentia desiderasse se ipse prodiderit. Tenetis ergo eum quem cupiditas sordibus mergit, quem vero ipse cibus, ut arbitramini, maculat, non tenetis, cum inquinationem de concupiscentia quam de obsonio longe majorem fieri fateamini, complectentes tamen eum qui conditis suavissime frugibus imminet inhians, seseque non tenet: excludentes eum qui quaslibet epulas hominum comprimendæ famis causa sine ulla cupiditate paratus sumere, et paratus amittere, indifferenter capit. En miri mores, en egregia disciplina, en memorabilis temperantia ! 52. Jam quod ea quæ vobis quasi purganda offeruntur ad epulas, nefas putatis si quis alius præter electos ad cibandum tetigerit, quantæ turpitudinis et aliquando sceleris plenum est? Siquidem sæpe tam multa dantur, ut consumi facile a paucis non possint. Et quoniam sacrilegium putatur, vel aliis dare quod redundat, vel certe abjicere, in magnas contrudimini cruditates, totum quod datum est quasi purgare cupientes. Jam vero distenti, et prope crepantes, eos qui sub vestra disciplina sunt, pueros ad devoranda reliqua crudeli dominatione compellitis: ita ut cuidam sit Romæ objectum, quod miseros parvulos cogendo ad vescendum tali superstitione necaverit. Quod non crederem, nisi scirem quantum nefas esse arbitremini, vel aliis hæc dare qui electi non sunt, vel certe projicienda curare. Unde illa vescendi necessitas restat, quæ ad turpissimam cruditatem * pene quotidie, aliquando tamen potest et usque ad homicidium perveuire. 53. Quæ cum ita sint, etiam panem mendicanti dare prohibetis : censetis tamen propter misericordiam, vel potius propter invidiam nummos dari. Quid hic prius arguam, crudelitatem, an vecordiam ? Quid enim si eo loco res agatur, ubi venalis cibus inveniri non potest? Homo egens ille fame moriturus est, dum tu vir sapiens et benignus magis cucumerem quam hominem miseraris. Hæc est profecto (quid enim dicam congruentius et planius?) falsa misericordia et vera crudelitas. Nunc vecordiam videamus. Quid enim si nummis illis, quos dederis, sibi panem emat? Nonne hoc in illo pars illa vestra divina, qui

1 Ita Mss. At editi habet, edendo. t. * Excusi, crudelitatem : cujus loco Mss. habent, crudilaem.

hanc sumit a venditore, passura est, quod passura erat, si te dante sumpsisset? Involvit igitur sordibus peccator ille mendicus partem Dei revolare cupientem, tuis nummis ad tantum scelus adjutus: et tamen vos homines prudentissimi interesse arbitrimini, si homicidium facturo non detis hominem quec occidat, sed scientes pecuniam unde occidendum eomparet, detis. Quid ad hanc insaniam addi potest? In enim fit ut aut homo moriatur, si venalem non int· nerit cibum, aut cibus ipse, si invenerit : quorum alterum est verum homicidium ; alterum vestrum, tbis tamen ita tribuendum, tanquam utrumque sit verum. Nam quod auditores vestros non prohibetis carnibus vesci, sed occidere animalia prohibetis, quid stultius et perversius fieri potest? Nam si talis non contaminat cibus, vos quoque sumite : si contaminat, quæ tandem dementia est majus nefas putare, animam porcinam de corpore solvere, quam humanam. porcino corpore maculare ? CAPUT XVII. — Manuum signaculum apud 31anchaeos quale sit aperitur 54. Sed jam ad manuum signaculum considera-dum tractandumque veniamus. Ac primum quidem quod ab animalium nece, et ab stirpium laceratione vos temperatis, superstitiosissimum Christus ostendit: qui nullam nobis cum belluis et arboribus societatem juris esse judicans, et in gregem porcorum damones misit (Matth. viii, 32), et arborem in qua fructum non invenerat, maledicto aridam fecit (Id. xxi, 10). Nihil certe porci, nihil arbor illa peccarerat. Neque enim usque eo dementes sumus, ut arbitremur sua sponte arborem vel frugiferam esse vel sterilem. Neque illud hic vobis dicendum est, his factis Dominum nostrum alia quædam significare voluisse: quis enim nesciat? Sed certe Filio Dei noper homicidium signum dandum fuit, si arborem necare, ut vos dicitis, homicidium est, aut necare animalia. Nam et de hominibus, cum quibus utique simus juris societate conjuncti, signa quædam dedit; sed sanando homines, non necando. Quod et de beluis et de arboribus faceret, si eadem nos cum illis societate, qua vos opinamini, conjunctos esse judicaret. 55. Quo loco mihi auctoritas interponenda visa est, propterea quia de pecorum anima, et de quadam vita qua dicuntur arbores vivere, non potest vebiscum subtiliter disputari. Sed quoniam privilegis quodam vos tuemini, ut de Scripturis opprimi nequeatis, dicendo eas esse falsatas: quanquam ea quae commemoravi de arbore, et de grege poreorum. nunquam a corruptoribus, immissa esse dixistis: tamen, ne considerantes quantum vobis adversentur, hoc idem etiam de his aliquando dicere velitis; teneam propositum meum, ut a vobis, magnis omnin pollicitatoribus rationis atque veritatis, quæram primum quid obsit arbori, non dico si pomum inde fliumve decerpas, quod quidem apud vos, si quis nos imprudentia, sed sciens fecerit, signaculi corruptor sine ulla dubitatione damnabitur, sed omnino si ear radicitus cruas. Anima namque illa quam rationalem inesse arboribus arbitramini, arbore excisa vinculo solvitur, vos enim hoc dicitis, et eo quidem vinculo in quo magna miseria, nulla utilitate tenebatur. Nam et revolutionem hominis in arborem, notum est vos, id est auctorem ipsum vestrum, pro ingenti poena, non tamen pro summa, solere minitari : et num potest in arbore anima fieri, ut in homine, sapientior? Non necandi hominis quippe certissima ratio est, ne aut eum neces cujus sapientia et virtus aliis plurimum prodest, aut eum qui forte poterat ad sapientiam pervenire, sive extrinsecus ab aliquo admonitus, sive interioribus cogitationibus divinitus illustratus. Animam autem hominis, quanto sapientior corpore excesserit, tanto utilius excedere veritas docet, et ratione subtilissima, et auctoritate latissime pervagata. Quamobrem qui arborem dejicit, animam nihil in sapientia proficientem de illo corpore liberat. Itaque vos, homines sancti, vos, inquam, potissimum excidere arbores deberetis, et earum animas ab illo vinculo exutas orationibus et psalmis ad meliora perducere. An de his animis hoc fieri potest non quas mente adjuveritis, sed quas ventre receperitis ? 56. Quamvis idipsum animas arborum, quamdiu sunt in arboribus, ad sapientiam non proficere, summæ angustiæ, quantum arbitror, vos compellunt fateri, cum a vobis quæritur cur et arboribus non mittatur præceptor apostolus, aut cur ille qui hominibus mittitur, non etarboribus prædicet veritatem. Hic cogimini respondere; illas animas percipere in talibus corporibus præcepta divina non posse. Sed vehementius ad alio latere urgemini ; quandoquidem illas perhibetis et audire voces nostras, et verba intelligere, et corpora motusque corporum intueri, cogitationes denique ipsas perspicere. Quæ si vera sunt, cur nihil possunt a lucis apostolo discere ? vel cur etiam multo facilius non possunt quam nos, cum interiora etiam mentis aspiciant? Ita enim magister ille, qui vos loquendo vix docet, ut dicitis, cogitando eas posset erudire, quæ sententias ejus ante sermonem in animo cernerent. Si vero haec falsa sunt, videte tandem in quo errore jaceatis. 57. Jam quod poma ipsi non decerpitis, herbamque non vellitis, sed tamen ab auditoribus vestris decerpi et evelli atque afferri vobis jubetis, non ut iis qui afferunt tantum, sed ut iis etiam quæ afferuntur, prodesse possitis, quis bene considerans ullo modo toleraverit ? Primo, quia nihil interest utrum ipse scelus admittas, an propter te ab alio admitti velis. Nolle te dicis. Quomodo ergo subvenitur illi divinæ parti, quæ in lactucis et in porris jacet, si nemo hæc evellat, et ad sanctos purganda deferat ? Deinde, tu ipse transiens per eum agrum, in quo tibi jure amicitiæ decerpendi quod libet potestas datur, si fico videris corvum imminentem, quid facies? Nonne ex opinione tua, ficus ipsa tecum loqui et deprecari miserabiliter videtur, ut eam ipse decerpas, et sancto ventre purificandam resuscitandamque sepelias potius, quam corvus ille devoratam funesto corpori

misceat, atque in alias formas illigandam cruciandamque transmittat? Quid te crudelius, si verum est? quid ineptius, si falsum est ? quid magis contrarium disciplinæ vestræ, si signaculum solveris? Quid te inimicius Dei membro, si custodieris ? 58. Sed hoc ex vestra opinione falsa et nugatoria : nam certa et manifesta crudelitas in vobis esse convincitur, ex eodem ipso errore manans. Si quis enim per morbum corpore dissoluto, fessus ab itinere, ac peste semianimis in via jaceat, nihil valens amplius quam utcumque verba proferre, cui prosit ad stringendum corpus pirum dari, teque transeuntem ut subvenias oret, atque obsecret ut de arbore proxima, a qua nullo humano, nullo denique vero jure prohiberis, pomum afferas homini, post paululum nisi feceris morituro ; tu vir christianus et sanctus transibis potius, et hominem sic affectum precantemque deseres, ne arbor ploret dum fructus demitur, et tu signaculi dissolutor ad pœnas manichæis destineris. ' 0 mores et innocentiam singularem ! 59. Sed jam de nece animalium requiram quod movet, et multa quidem hujusmodi etiam in hoc genere dici possunt. Nam quid oberit animæ lupi, qui lupum interfecerit: cum et lupus ille, quamdiu vivit, lupus futurus sit, nec ulli obtemperet prædicatori, ut aliquantum ab ovium sanguine temperet ; et ex illo vinculo corporis, anima secundum vos rationalis, interfecta bellua liberetur? Etab hac quidem cæde auditores etiam vestros prohibetis : major enim videtur quam in arboribus. Hic vestros sensus, corporeos videlicet, non multum improbo. Videmus enim et vocibus sentimus, cum dolore mori animantia, quod quidem homo contemnit in bestia, cum qua scilicet rationalem animam non habente, nulla legis societate copulatur. Sed eosdem vestros sensus in intuendis arboribus quæro, et vos cæcos prorsus invenio. Ut enim omittam quod nullis motibus in ligno sensus doloris apparet, quid manifestius quam tunc se optime habere arborem cum viget, cum frondet, cum floribus laeta, fructibus opulenta est? At hoc ei plerumqueac maxime putatione præstatur. Quod si ferrum sic sentiret, ut vultis, contabesceret potius tot tantisque affecta vulneribus, quam ex illis pullulans locis, tam certa exsultatione reviresceret. 60. Verumtamen cur majus nefas putatis animalia quam stirpes cædere, cum illæ vobis puriorem animam quam carnes habere videantur? Fit, inquit, compensatio quædam, cnm eorum, quæ de agris auferuntur, pars aliqua datur electis sanctisque purganda. Jam superius ista frustrata sunt, satisque demonstratum est, quantum existimo, nulla ratione dici plus esse in frugibus partis illius bonæ quam in carnibus. Sed si vendendis carnibus victum quisque sustentet, atque omne talis negotii lucrum in emendis electorum vestrorum cibis consumat, pluresque istis afferat sanctis escas quam agrieola et rusticus; nonne eadem com

[ocr errors]

pensatione sibi animantia licere perimere clamitabit? Est, inquit, alia quaedam secretissima ratio. Non enim deest homini callido adversus indoctos in naturæ obscuritate perfugium. Cœlestes enim, ait, principes, qui de gente tenebrarum capti atque vincti, a Conditore mundi in illis ordinati sunt locis, sua quisque possidet in terra animalia, de suo scilicet genere ac stirpe venientia: qui peremptores eorum reos tenent, nec de hoc mundo exire permittunt, pœnisque illos quibus possunt, et cruciatibus atterunt. Quis imperitorum hæc non formidet, et qui in tanta obscuritate nihil videt, hoc ita ut dicitur esse non arbitretur ? Sed ego institutum non relinquam meum, cui Deus aderit, ut apertissima veritate obscura mendacia refellantur. 61. Quaero enim, si animalia quæ in terris sunt et in aquis, de illo genere principum per successionem prolis et operationem concubitus veniunt, cum adillos abortivos fetus revocatur origo nascentium ; quæro, inquam, si ita est, utrum apes, et ranas, et alia multa, quæ sine concubitu gignuntur, non sit nefas occidere? Nefas esse dicitis. Non ergo propter cognationem principum nescio quorum, ab animantium nece auditores vestros prohibetis. Aut si generalem cognationcm omnium esse corporum dicitis, arbores quoque ad eamdem principum offensionem proculdubio pertinebunt, quibus parcere non est mandatum auditoribus*. Reditur ergo ad illud invalidum, ea quæ in stirpibus auditores lædunt, expiari per fructus quos ad ecclesiam vestram ferunt. Dictum est enim hoc modo, eos qui in macello laniant animalia carnesque venditant, si vestri auditores sint, suaque lucra comparatis frugibus vobis conferant, cædem illam quotidianam sibi licere comtemnere, et quidquid in ea peccati est, vestris epulis aboleri. 62. Quod si dicatis, quemadmodum de pomis et de oleribus, conferendum fuisse ut illa interfectio veniam mereretur ; quod quia fieri non potest (electi enim non edunt carnem), temperandum esse auditoribus a nece animalium : quid respondebitis de spinis herbisque inutilibus, quas evellendo in agris purgandis agricolæ necant, nec ex his vobis possunt cibos aliquos exhibere ? Quomodo ad veniam pertinebit tanta vastatio, unde nulla est esca sanctorum ? An forte quidquid peccatum fuerit ut fruges et poma proficiant, et de ipsis frugibus et pomis aliquid comedendo dissolvitis ? Quid si ergo agros locustæ aut mures et sorices vastant, quod sæpe accidere manifestum est ? impune ab agricola vestro auditore necabuntur, quia ideo peccat ut fructus proficiant? Hic certe coarctamini. Aut enim conceditis auditoribus interfectionem animalium, quam vester auctor concedere noluit, aut eos ab agricultura etiam prohibebitis, quam ille concessit. Quanquam sæpe etiam dicere audeatis feneratorem innocentiorem esse quam rusticum; usque adeo melonibus quam hominibus estis amiciores. Si quidem

[blocks in formation]

illi ne lædantur, melius judicatis hominem fenore trucidari. Hæccine est appetenda, et prædicanda justitia, an potius exsecranda et damnanda fallacia? Hæccine est misericordia memorabilis, an exsecranda potius immanitas? 63. Quid quod a nece animalium nec vos ipsi in pediculis et pulicibus et cimicibus temperatis? Magnamque hujus rei defensionem putatis, quod has esse sordes nostrorum corporum dicitis. Quod primo aperte falsum de pulice et cimice dicitur. Cur enim non manifestum est hæc animalia non de nostro corpore existere ? Deinde si concubitum vehementius exsecramini, quod nimium videri vultis, cur non vobis mundiora videntur animalia, quæ sine concubitu de nostra carne nascuntur ? quanquum enim postea coeundo pariant, non tamen nobis coeuntibus de nostro corpore primo nascuntur. Jam vero, si quæcumque de viventibus gignuntur corporibus, sordidissima sunt putanda, multo magis quæcumque de mortuis. Impunius ergo occiditur vel sorex, vel anguis, vel scorpio, quos de humanis cadaveribus nasci, a vobis potissimum solemus audire. Sed obscura omitto et incerta. De apibus certe fama est celebrior, quod de boum cadaveribus oriantur. Ergo occiduntur impune. At si hoc quoque dubium est, nemo fere de scarabeis dubitat, quin de fimo in pilam rotundato ab his atque obruto existant (a). Hæc igitur animantia et alia quæ persequi longum est, sordidiora certe debetis opinari, quam pediculos vestros; et tamen illa occidere nefas vobis videtur, his autem parcere stultum : nisi forte quod sunt hæc animalia parva contemnitis. Sane si ita est, ut animal quo brevius est, eo contemptius esse debeat, necesse est camelum homini præferatis. 64. Huc accedit illa gradatio, quæ cum vos audirem, nos sæpe turbavit. Nulla enim causa est cur propter parvum corporis modulum, pulex necandus sit, non etiam musca quæ in faba gignitur. Et si hæc,

* cur non etiam ista paulo amplior, cujus certe fetus

minor est quam illa. Hoc etiam sequitur, ut apis quoque sine culpa perimatur, cujus pullus huic muscæ coæquatur. Inde ad locustæ pullum et locustam, inde ad pullum muris et murem. Et [ne longum faciam, nonne videtis his gradibus ad elephantum perveniri, ut omnino recusari non possit ingentem illam belluam sine culpa se occidere, puisquis propter parvulum corpus interfectionem pulicis peccatum esse non putat? Sed jam etiam de hujusmodi nugis satis dictum arbitror. CAPUT XVIII. De signaculo sinus et nefandis mysteriis Manichæorum. 65. Restat signaculum sinus, in quo multum incerta est castitas vestra. Non enim concubitum, sed ut longe ante ab Apostolo dictum est, vere nuptias prohibetis (I Tim. iv, 3), quæ talis operis una est honesta defensio. Hic non dubito vos esse clamaturos, invidiamque facturos, dicendo, castitatem perfectam vos vehementer commendare atque laudare, non ta

(a) Vid. Retract. lib. 1, cap. 7, n. 6.

men nuptias prohibere ; quandoquidem auditores vestri, quorum apud vos secundus est gradus, ducere atque habere non prohibeantur uxores. Quæ cum magna voce et magna indignatione dixeritis, ego vos lenius interrogabo ad hunc modum : nonne vos estis qui filios gignere, eo quod animæ ligentur in carne, gravius putatis esse peccatum, quam ipsum concubitum ? Nonne vos estis qui nos solebatis monere, ut quantum fieri posset, observaremus tempus, quo ad conceptum mulier post genitalium viscerum purgationem apta esset, eoque tempore a concubitu temperaremus, ne carni anima implicaretur ? Ex quo illud sequitur, ut non liberorum procreandorum causa, sed satiendæ libidinis habere conjugem censeatis. Nuptiæ autem, ut ipsæ nuptiales tabulæ clamant, liberorum procreandorum causa, marem feminamque conjungunt: quisquis ergo procreare liberos quam concumbere gravius dicit esse peccatum, prohibet utique nuptias; et non jam uxorem, sed meretricem feminam facit, quæ donatis sibi certis rebus, viro ad explendam ejus libidinem jungitur. Si enim uxor est, matrimonium est. Non autem matrimonium est ubi datur opera ne sit mater: non igitur uxor. Quocirca nuptias prohibetis, nec ab hoc crimine, quod olim a Spiritu sancto de vobis prædictum est, ulla vos ratione defenditis. 66. Jamvero, cum vehementer satagitis me per concubitum anima ligetur in carne, et vehementer asseritis, per sanctorum cibum animam de seminibus liberari, nonne confirmatis, o miseri, quod de vobis homines suspicantur ? Cur enim de tritico, et de faba, et de lenticula aliisque seminibus, cum his vescimini, liberare vos velle animam creditur, de animalium seminibus non credatur ? Non enim, ut ipsam carnem mortui animantis immundam esse dicitis, quod animam non habet ; hoc ita potestis et de animantis semine dicere, in quo animam, quæ apparebit in prole, colligatam esse censetis, et in quo ipsius Manichæi animam implicatam fuisse fatemini. Et quia non possunt ab auditoribus vestris purganda vobis talia semina afferri, quis non suspicetur secretam de vobis ipsis inter vos fieri talem purgationem, et ideo illis, ne vos deserant, occultari ? Quæ si non facitis, quod utinam ita sit, videtis tamen quantæ suspicioni vestra superstitio pateat, et quam non sit hominibus succensendum id opininantibus, quod de vestra professione colligitur, cum vos animas per escam et potum, de corporibus et sensibus liberare prædicatis. Nolo hic diutius immorari; et videtis quantus sit invectionis locus. Sed quia et res talis est, ut eam potius reformidet quam insectetur oratio, et propositum illud meum per totum sermonem animadverti potest, quo statui nihil exaggerare, sed nudis quodammodo rebus et rationibus agere, transeamus ad aliud. CAPUT XIX. Flagitia Manichæorum. 67. Jam enim satis apparet qualia sint tria vestra signacula. Hi sunt vestri mores, hic finis admirabilium præceptorum, ubi nihil certum, nihil constans, nihil rationabile, nihil inculpabile: sed omnia dubia, imo

vero sine dubitatione falsissima, omnia repugnantia, abominabilia, absurda. Denique tam multa et tam gravia peccata in his moribus deprehenduntur, ut si quis accusare velit omnia, homo alicujus facultatis, singula ut minimum, singulis voluminibus possit. Hæc igitur si custodiretis, vestramque impleretis professionem, nihil vobis esset ineptius, nihil stultius, nihil imperitius: cum autem laudatis et docetis ista, nec facitis. quid vobis fallacius, quid insidiosius, quid malitiosius dici aut inveniri potest ? 68. Novem annos totos magna cura et diligentia vos audivi a, nullus mihi electorum innotescere potuit, qui secundum hæc præcepta non aut deprehensus in peccato, aut certe suspicioni subditus fuerit. Multi in vino et carnibus, multi lavantes in balneis inventi sunt. Sed hæc audiebamus. Nonnulli alienas feminas seduxisse approbati sunt, ita ut hinc plane dubitare non possim. Sed sit et hæc magis fama quam verum. Vidi ipse non solus, sed cum iis qui partim jam illa superstitione liberati sunt, partim adhuc opto ut liberentur; vidimus ergo in quadrivio Carthaginis, in platea celeberrima, non unum, sed plures quam tres electos simul post transeuntes nescio quas feminas tam petulanti gestu adhinnire, ut omnium trivialium impudicitiam impudentiamque superarent. Quod de magna venire consuetudine, atque illos inter se ita vivere satis eminebat, quandoquidem nullus socii præsentiam veritus, omnes, aut certe pene omnes eadem teneri peste indicabat. Non enim erant hi ex una domo, sed diverse prorsus habitantes, ex eo loco ubi conventus omnium factus erat, pariter forte descenderant. Nos autem graviter commoti, graviter etiam questi sumus. Quis tandem hoc vindicandum, non dicam separatione ab ecclesia, sed pro magnitudine flagitii vehementi saltem objurgatione arbitratus est ? 69. Et hæc erat omnis excusatio impunitatis illorum quod eo tempore quo conventicula eorum lege publica prohiberentur, ne quid læsi proderent, metuebatur. Ubi est ergo quod perpetuam sibi persecutionem in hoc mundo futuram prædicant, eoque se commendatiores haberi yolunt, hinc interpretantes quod hic mundus eos oderit (Joan. xv, 18); et propterea penes se quærendam veritatem affirmantes, quia in promissione Spiritus sancti paracleti dictum est quod cum mundus iste accipere non possit (Id. xiv, 17). De qua re non iste locus disserendi est. Sed certo si perpetua vobis persecutio futura est, usque in sæculi finem, perpetua erit et hæc dissolutio tantæque turpitudinis impunita contagio, dum tales lædere formidatis. 70. Id etiam nobis responsum est, cum ad ipsos primates detulissemus conquestam nobis esse mulierem quod in conclavi, ubi cum aliis feminis erat, de illorum scilicet sanctitate secura, ingressis electis pluribus, et ab uno lucerna exstincta, incertum cujus eorum in tenebris appetita esset amplexu, et coacta in flagitium,, nisi subsidio clamoris evasisset. Hoc nobis quoque notissimum nefas, de quanta consuetudine venisse

(a) Confess. lib. 4, cap. 1 ; et supra, de Moribus Ecclesiæ Catholicæ, cap. 18, n. 34.

« PoprzedniaDalej »