Obrazy na stronie
PDF
ePub

Nos qui aere vivimus, et terra et aqua obrutos necant: innumerabilia vero animantia per arenam laxioremque terram repunt vitaliter: pisces autem in hoc aere moriuntur. Ignis corpora nostra corrumpit, sed convenienter adhibitus, et resumit a frigore, et morbos innumerabiles pellit. Sol iste cui genu flectitis, quo vere nihil inter visibilia pulchrius invenitur, aquilarum oculos vegetat, nostros sauciat inspectus et tenebrat : sed fit per consuetudinem ut nos quoque in eo sine incommodo aciem figamus. Num ergo sinitis ut illi veneno eum comparemus, quod mulieri Atheniensi consuetudo fecit innoxium? Respicite ergo aliquando et advertite, si substantia ulla malum est, ideo quod lædit aliquem, lucem quam colitis ab hoc crimine non posse defendi. Considerate potius hanc inconvenientiam universale malum esse, per quam solis radius tenebrascere oculos facit, cum eis nihil sit luce jucundius.

CAPUT IX.

[ocr errors]

Ne consistere quidem Manichæorum fabulas de bonis et malis.

14. Hæc dixi, ut, si fieri potest, tandem dicere desinatis malum esse terram per immensum profundam et longam; malum esse mentem per terram vagantem; malum esse quinque antra elementorum, aliud tenebris, aliud aquis, aliud ventis, aliud igni, aliud fumo plenum; malum esse animalia in illis singulis nata elementis, serpentia in tenebris, natantia in aquis, volatilia in ventis, quadrupedia in igne, bipedia in fumo. Hæc enim sicut a vobis describuntur nullo modo esse poterunt; quoniam quidquid tale est, in quantum est, a summo Deo sit necesse est, quoniam in quantum est, utique bonum est. Si enim dolor et imbecillitas malum est, erant ibi animalia in tanta corporis firmitate, ut eorum abortivos fetus, postquam de his secundum vestram sectam fabricatus est mundus, de cœlo in terram cecidisse et mori non potuisse dicatis. Si cæcitas malum est, videbant: si surditas, audiebant. Si obmutescere aut mutum esse malum est, usque adeo signatæ atque distinctæ ibi voces erant, ut adversus Deum bellum gerere, sicut asseritis, eis in concione uno persuadente placuerit. Si sterilitas malum est, erat ibi filios procreandi magna fecunditas. Si exsilium malum est, in sua terra erant, suasque regiones incolebant. Si servitus malum est, erant ibi etiam qui regnabant. Si mors malum est, vivebant, et ita vivebant, ut mentem ipsam prorsus, nec post victoriam Dei ullo modo unquam mori posse prædicetis.

15. Cur, quæso, in summo malo invenio tanta bona iis malis, quæ commemoravi, contraria? Aut si hæc non sunt mala, ullane tandem substantia, in quantum substantia est, malum erit ? Si malum imbecillitas non est, malumne erit corpus infirmum? Si malum cæcitas non est, malumne erunt tenebræ ? Si malum surditas non est, malumne erit surdus ? Si malum non est mutum esse, malumne erit piscis? Si sterilitas malum non est, quomodo malum est animal sterile? Si exsilium malum non est, quomodo malum est animal exsulans, vel animal in exsilium

aliquem mittens? Si servitus malum non est, quomodo malum est animal serviens, vel servire quempiam cogens? Si mors malum non est, quomodo malum est animal mortale, vel inferens mortem? Si vero hæc mala sunt, quomodo non erunt bona firmitas corporis, visus, auditus, locutio persuadens, fecunditas, solum genitale, libertas, vita, quæ omnia in illo mali regno fuisse perhibetis, et summum malum audetis asserere?

16. Postremo si (quod omnino nemo unquam negavit) inconvenientia malum est, quid convenientius quam illa suis quibusque animalibus elementa; tenebræ serpentibus, aquæ natantibus, venti volantibus, ignis edacioribus, fumus elatioribus? Tanta enim a vobis in discordiæ gente concordia, et tantus in perversitatis sede ordo describitur. Si quod nocet, malum est, omitto illud valentissimum quod supra dictum est, noceri non potuisse, ubi nullum erat bo num sed si hoc obscurum est, illud certe omnibus eminet et apparet, quia, sicut dixi, et ut omnes consentiunt, quod nocet est malum: fumus in illa gente bipedibus animalibus non nocebat; genuit ea, et aluit atque sustinuit sine labe nascentia, crescentia, regnantia. Nunc vero postquam mixtum est malo bonum, nocentior fumus effectus est; ita ut a nobis qui certe bipedes sumus, sustineri non possit, excæcat, opprimit, necat. Tantane malis elementis commixtione boni accessit immanitas? tanta Deo regnante perversitas?

17. Certe cur in cæteris videmus istam congruentiam, quæ auctorem vestrum decepit atque illexit ad componenda mendacia? Cur, inquam, tenebræ serpentibus, aquæ natantibus, venti volantibus congruunt; quadrupedem vero ignis incendit, et nos fumus offocat? Quid quod etiam serpentes acutissime vident, et præsentia solis exsultant, ibique sunt abundantiores, ubi aer serenior difficilius et rarius nubem contrahit? Quid absurdius, quam ibi esse accommodatius et aptius incolas amatoresque tenebrarum, ubi lucis perspicuitate gaudetur? Quod si eos dicitis delectari potius calore quam lumine, multo congruentius in igne serpentes alacres natos, quam tardum asinum diceretis: et tamen luci huic amicam aspidem quis neget, cum ejus oculi aquila oculis comparentur? Sed de bestiis videro. Nos ipsos, obsecro, consideremus sine pertinacia, et tandem fabulis vanis et perniciosis animum exuamus. Quis enim tantam perversitatem ferat, qua dicitur in tenebrarum gente, cui nihil admixtum erat luminis, animalia bipedia tam firmam, tam vegetam, tam denique incredibilem vim habuisse in oculorum acie, ut et in tenebris suis viderent purissimam, quæ a vobis commendatur, regnorum Dei lucem (siquidem illam etiam talibus visibilem fuisse vultis), et aspicerent, et cossiderarent, et delectarentur, et appeterent: nostres autem oculos commixtione lucis, commixtione summ

1 Editi et plerique Mss. non habent, vel servire quempiam cogens; quæ verba ex codice Regio-Montensi et tribus Ser bonicis adjecimus.

boni, commixtione denique Dei tam infirmos, tam imbecillos esse redditos, ut neque quidquam videamus in tenebris, et solis aspectum nullo modo ferre possimus, atque inde conversi, etiam quæ a nobis videbantur, quæramus?

18. Hæc dici possunt, etiam si corruptio malum est, quod æque nemo ambigit: non enim tunc fumus corrumpebat genus animalium, quod modo corrumpit. Et ne pergam per singula, quod longum est et non necessarium, usque adeo minus erant corruptioni obnoxia, quæ ibi animantia fuisse confingitis, ut abortivi eorum fetus nondum ad nascendum idonei, de cœlo in terram præcipitati, et vivere, et gi gnere, et rursus conjurare potuerint, habentes utique pristinam firmitatem, quia jam erant concepti1 ante commixtionem boni et mali: nam post istam concretionem quæ de iis nata sunt, ea dicitis esse animalia, quæ nunc infirmissima et facile corruptioni cedentia videmus: quis hunc diutius tolerare possit errorem, nisi qui aut ista non videt, aut nescio qua 4 incredibili consuetudine ac familiaritate vobiscum contra omnes moles rationis obduruit? CAPUT X.

Tria signacula morum a Manichæis per

peram excogitata.

19. Sed quoniam ostendi, ut arbitror, de bonis et malis generalibus, in quantis tenebris et in quanta #falsitate versemini; nunc videamus tria illa signacula, quæ in vestris moribus magna laude ac prædicatione jactatis. Quæ sunt tandem ista signacula? Oris certe, set manuum, et sinus. Quid est hoc ? Ut ore, inquit, et manibus, et sinu castus et innocens sit homo. Quid, si oculis, auribus, naribus peccet? quid si calcibus · hominem affligat, vel etiam necet? Quomodo istum tenebimus reum, qui nec ore, nec manibus, nec sinu peccavit? Sed cum os, inquit, nomino, omnes sensus qui sunt in capite, intelligi volo; cum autem manum, omnem operationem; cum sinum, omnem libidinem seminalem. Quo ergo vultis pertinere blasphemias? ad os, an ad manum? Est enim operatio ista per linguam. Itaque si uno genere operationem ; omnem concluditis, cur operationem pedum conjungitis manibus, linguæ separatis ? An, quia lingua verbis significat aliquid, eam vultis sejungere ab ea operatione quæ non significandi gratia fit; ita ut definiatur signaculum manuum, ab operatione mala, quæ non significandi causa est, continentia? Sed quid facturi estis, si quis peccet significando aliquid manibus, ut fit cum scribimus, vel gestu aliquid quod intelligatur ostendimus? hoc enim ori atque linguæ tribuere non potestis, quia manibus fit. Quid enim absurdius, quam ut cum tria dicantur signacula, oris, manuum, et sinus, quædam peccata deprehensa in manibus tribuantur ori? Si autem operatio generalis manibus datur, quæ tandem ratio est pedum operationem huic addere, linguæ non addere? Videtisne quomodo novitatis appetitio comite errore in magnas deducatur angustias? Tribus namque istis signaculis,

'

1 Editi, quajam erant concepti. Undecim Mss., quia. Fortean pro, in qua.

PATROL. XXXII.

quæ nova quadam divisione prædicatis, quomodo inclu datis omnium peccatorum purgationem non invenitis. CAPUT XI. Signaculum oris quale apud Manichæos, qui blasphemiæ in Deum rei esse convincuntur. 20. Sed dividite ut vultis, prætermittite quidquid vultis: ea quæ maxime soletis commendare, tractemus. Ad oris enim signaculum dicitis pertinere, ab omni continere blasphemia. Est autem blasphemia, cum aliqua mala dicuntur de bonis. Itaque jam vulgo blasphemia non accipitur, nisi mala verba de Deo dicere de hominibus namque dubitari potest; Deus vero sine controversia bonus est. Si ergo ratio convicerit, neminem de Deo pejora quam vos dicere, ubi erit memorabile oris signaculum? Docet enim ratio, nec sane recondita, sed in promptu sita et exposita omnium intellectu, sed invicta et eo invictior quod eam nemo ignorare permittitur, Deum esse incorruptibilem, incommutabilem, inviolabilem, in quem nulla indigentia, nulla imbecillitas, nulla miseria cadere possit. Usque adeo autem ista omnis anima rationalis communiter sentit ut etiam vos cum dicuntur, annuatis.

21. Sed cum fabulas vestras narrare cœperitis, et corruptibilem, et commutabilem, et violabilem, et indigentiæ obnoxium, et imbecillitatem admittentem, et a miseria non tutum Deum mira cæcitate possessi suadetis, et mira cæcitate possessis etiam persuadetis. Atque hoc parum est: non enim corruptibilem tantum Deum dicitis, sed corruptum, nec et commutabilem, sed commutatum; nec violabilem, sed violatum; nec qui possit indigentiam pati, sed indigentem; nec in quem casura sit, sed in quem ceciderit imbecillitas; nec qui miser esse possit, sed miserum. Animam quippe Deum esse dicitis vel 'par. tem Dei. Nec video quomodo Deus non sit, quæ pars Dei dicitur: nam et auri pars aurum, et argenti argentum, et lapidis lapis; et, ut ad hæc majora veniamus, pars terra est, et aquæ pars aqua, et aeris aer, et si quid de igne detraxeris, ignem esse non negabis, et quælibet pars lucis nihil potest esse aliud quam lux. Cur ergo pars Dei non erit Deus? An articulata Dei forma est, sicut hominis, reliquorumque animantium? nam pars hominis non est homo.

22. Sed ad quamlibet istarum opinionum descendo, et singillatim utramque considero. Nam si Deum ita esse vultis ut lucem, recusare non potestis Deum esse aliquam partem Dei. Quamobrem, cum partem Dei esse animam dicitis, quam non negatis et corruptam esse, quæ stulta est; et commutatam, quæ sapiens fuit; et violatam, quæ propriam perfectionem non habet; et indigentem, quæ poscit auxilium; et imbecillam, quæ medicina eget; et miseram, quæ beata esse desiderat: hæc omnia in Deum sacrilega opinione confertis. Aut si non conceditis hæc de anima, nec Spiritus est necessarius, qui animam in veritatem inducat, quia stulta

1 Ms. Regius sic habet, an particula Dei anima est sicut. 2 Mss. septem, nec apostolus est necessarius. Alii Cdd., nec Spiritus est necessarius. Forte utrumque ad textum pertinet Notatur enim Manichæus, qui apostoli sibi titulum vindicabat, ex libro de Moribus Eccl. cap. 33 n. 72; quique Spiri

(Quarante-trois.)

non est ; nec renovatur anima per veram religionem, quia inveterata non est; nec signaculis vestris perficitur, quia perfecta est; nec ei Deus opem fert, quia non indiget; nec medicus est Christus, quia sana est : nec beata ei vita recte promittitur. Quid quod liberator dicitur Jesus, quod et ipse in Evangelio clamat: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis? (Joan. VIII, 36.) Et apostolus Paulus ait: Vos in libertatem vocati estis (Galat. v, 13). Servit ergo anima quæ istam libertatem nondum est assecuta. Deus igitur vobis auctoribus, siquidem pars Dei est Deus et stultitia corrumpitur, et cadendo mutatus est, et amissa perfectione violatus, et opis indiget, et debilis morbo, et oppressus miseria, et servitute turpatus est.

23. Quod si Dei pars Deus non est; nec incorruptus potest esse, in cujus parte corruptio est; nec incommutatus, qui ex aliqua parte mutatus est; nec inviolatus, qui non ex omni parte perfectus; neque non indigens, qui sedulo agit ut sibi restituat partem suam; nec omnino sanus, qui aliqua parte imbecilli est; nec beatissimus, qui habet aliquam partem subjectam miseriæ; nec omnino liber, cujus pars aliqua premitur servitute. Hæc omnia cogimini dicere, cum animam, quam tantis obrutam calamitatibus cernitis, partem Dei esse perhibetis. Hæc et multa hujuscemodi de secta vestra si potestis auferre, tunc demum dicite os vestrum carere blasphemiis. Imo sectam illam deserite nam si hoc quod ille scripsit destiteritis credere ac dicere, manichæi utique non eritis.

24. Summum bonum omnino, et quo esse aut cogitari melius nihil possit, aut intelligendus, aut credendns Deus est, si blasphemiis carere cogitamus. Ratio aliqua numerorum violari et commutari nullo pacto potest, nec ulla natura qualibet violentia effecerit ut post unum qui sequitur numerus, non duplo ei concinat. Hoc commutari nullo pacto potest, et Deus a vobis commutabilis dicitur! Tenet ista ratio inviolabilem integritatem suam, et ei saltem parem Deum esse non vultis! Faciat quælibet gens tenebrarum, ut ternarius intelligibilis numerus, in quo ita unum est, quod unum est, ut partibus careat; faciat ergo gens ista tenebrarum, ut numerus iste ternarius in duas partes æquales dividatur. Videt certe mens vestra nullius id malevolentia posse contingere. Quæ ergo rationem numeri violare non poterat, poterat Deum? Si autem non poterat, quæ, obsecro, necessitas fuit ut pars ejus misceretur malo, et in tantas miserias truderetur?

CAPUT XII. Excludit Manichæorum suffugia. 25. Hinc enim illud exortum est, quod etiam cum studiose vos audiremus, nos magnis premebat angustiis; nec ullum exitum reperiebamus, quærentes quid factura erat Deo gens tenebrarum, si cum ea nollet cum tanta partis suæ calamitate pugnare. Si enim non erat nocitura quiescenti, crudeliter nobiscum actum querebamur, qui ad istas ærumnas missi sumus: si tum sanctum personaliter in se esse mentiebatur, ex libro 5 Confessionum, cap. 5, n. 8. Hic autem paulo post legendum videtur, nec renovatur anima per vestram religionem: et paulo inferius habent plerique Mss., quia mutata non est; ubi excusi inveterata.

autem nocitura erat, non esse illam naturam incorroptibilem, qualis natura Dei esse debebat. In hac quæstione non defuit qui diceret, non Deum malo carere voluisse, aut ne sibi noceretur cavisse, sed propter naturalem bonitatem suam inquietæ perversæque naturæ, ut ordinata esset prodesse voluisse. Non hoc sonant libri manichæi; cavisse Deum ne invaderetur ab hostibus, sæpissime ibi significatur, sæpissime dicitur. Sed concedamus ista Manichæum sensisse, ut ille dicebat, qui non inveniebat aliud quod diceret; num ista ratione Deus a crudelitate aut infirmitate defenditur? Hæc enim ejus in adversam gentem bonitas, in suos exstitit magna pernicies. Huc accedit, quia si natura illius corrumpi commutarique non posset, nec nos ulla pestis commutaret atque corrumperet ; et ille ordo qui naturæ alienæ præstandus fuit, posset sine nostra perversitate præstari.

26. Illud vero nondum dictum erat, quod nuper apud Carthaginem audivi (a). Cum enim quidam, quem maxime illo errore cupio liberari, hac quæstione in easdem compingeretur angustias, ausus est dicere, scilicet regnum habuisse quosdam fines suos, qui possent invadi a gente contraria; nam ipsum Deum nullo modo potuisse violari. Sed dixit quod neque auctor ille vester ullo modo dicere cogeretur: videret enim fortasse consequentes ruinas suæ sectæ multo per hanc sententiam, quam per aliam faciliores. Et revera ita se hoc habet, ut si quisquam mediocris cordis andierit in natura illa fuisse aliud violabile, aliud inviolabile, facile intelligat non jam duas, sed tres esse naturas, unam inviolabilem, alteram violabilem, tertiam violatricem.

CAPUT XIII. Non ex rebus sed ex intentione facta æstimantur: hinc de Manichæorum abstinentia ferendum judicium.

27. Hæ igitur blasphemiæ, cum a corde profecta, quotidie in ore vestro habitent, desinite aliquando signaculum oris vestri, ad imperitorum illecebram, quasi magrum aliquid prædicare. Nisi forte quod non vescimini carnibus, et vinum non bibitis, signaculum oris mirandum et laudandum putatis. Quod quæro a vobis quo fine faciatis. Finis enim quo referuntur ea quæ facimus, id est propter quem facimus quidquid facimus, si non solum inculpabilis, sed etiam laudabilis fuerit, tunc demum etiam facta nostra laude aliqua digna sunt: sin ille jure meritoque culpatur, quem spectamus et intuemur, cum in aliquo versamur officio, id quoque officium nemo improbandum vituperandumque dubitaverit.

28. De Catilina memoriæ proditum est quod frigus

(a) Et si vox, nuper, ad aliquot annos porrigatur nonnurquam; hoc tamen loco nescimus an proximum tempus dece tet. Nam subindicare videtur quæstioni illi quæ quidem apal Italiam << ab usque Carthagine a Nebridio proponi solebat, uti legimus in lib. 7 Confess. cap. 2, n. 3) responsum isted alterum pro Manichæis redditum esse, non primo tempore proposita a Nebridia quæstionis, aut eo quo studiose Manichaos audiebat Augustinus, sed aliquanto recentiore, at forte nonnisi post ipsius regressum ex Italia. Quod si ita est. libro huic Romæ à se scripto locum hunc secunda manu, ejus publicationem differt.

sitim, famem ferre poterat (Sallustius, in prolog. Catilin. cap. 3). Hæc erant illi spurco sacrilegoque etiam cum Apostolis nostris communia. Unde ergo discernitur parricida iste ab Apostolis nostris, nisi fine illo quem diversissimum sequebatur? Namque ille ista tolerabat, ut immoderatissimas et immanissimas expleret cupiditates: illi e contra, ut eas premerent, et dominanti ratione servire cogerent. Soletis et vos, cum catholicarum vobis virginum multitudo prædicatur, dicere: Etiam mula virgo est. Temere id quidem, propter imperitiam catholicæ disciplinæ; sed tamen significantes vanam esse continentiam istam, nisi ad aliquem rectissimum finem certa ratione referatur. Possunt et Catholici christiani vestram a vino et carnibus abstinentiam, jumentis et multis passeribus, postremo etiam innumerabilibus generibus vermium comparare. Sed ne in vestram incidam temeritatem, non id præpropere faciam, sed discutiam 'primo quo ista fine faciatis. Jam enim constat inter nos, ut opinor, hujuscemodi moribus nihil aliud esse quærendum. Si ergo parcimoniæ gratia et coercendæ libidinis, qua escis talibus et potu delectamur et capimur, audio et probo: sed non ita est.

29. Nam quæro a vobis, si quis existat, quod fieri potest, ita homo parcus et frugi, ut appetitum ventris et gutturis moderans, non epuletur bis per unum diem; et huic cœnanti oluscula cum exiguo lardo ap1 ponantur, eodem lardo uncta atque condita, quantum comprimendæ fami sat est; sitimque irriget propter diligentiam valetudinis, duabus aut tribus vini meracis potionibus 1, isque illi victus sit quotidianus : alius vero ex alia parte nihil gustans carnium, nihil vini, exquisitas et peregrinas fruges multis ferculis variatas et largo pipere aspersas nona hora libenter assumat, noctis etiam principio talia conaturus; bibat autem mulsum, carœnum passum, et nonnullorum pomorum expressos succos, vini speciem satis imitantes, atque id etiam suavitate vincentes; et bibat non quantum sitit, sed quantum libet; idque sibi exhibendum curet quotidie, talique victu deliciisque perfruatur, nulla necessitate, magna voluptate: quem tandem horum duorum, quod ad cibandum potandumque attinet, abstinentius vitam ducere judicatis? Non opinor usque adeo vos esse cæcos, quin illum de parco lardo et vino, huic gurgiti præferatis.

[ocr errors]

30. Ita quidem veritas cogit; sed vester error longe aliter canit. Electus enim vester tribus signaculis prædicatus, si quotidie ita vivat, ut hic quem posterius descripsimus, ab uno, et fortasse duobus gravioribus reprehendi potest, damnari autem tanquam signaculi dissignator 2 omnino non potest. Si autem semel cum illo priore cœnaverit, frustoque pernæ vel rancido labra unxerit, et vappa udaverit, solutor signaculi et gehennæ illico destinatus, vestri auctoris sententia, mirantibus vobis, sed tamen consentien

1 Mss. sex probæ notæ, aul tribus minime meracis potionibus. Alii tres, aut tribus vini potionibus.

2 Er., dissipator. Lov., dissignitor. At Mss. septem, dissignator. Alii quatuor habent, designator.

tibus, judicabitur. Quæso, relinquite errorem; quæso, advertite rationem; quæso, aliquantulum consuetudini obsistite. Quid enim est ista pravitate perversius? quid magis delirum? Quid porro insanius dici aut cogitari potest, hominem boletos, orizam, tubera, placentas, carœnum, piper, laser, distento ventre cum gratulatione ructantem, et quotidie talia requirentem, non inveniri quemadmodum a tribus signaculis, id est a regula sanctitatis excidisse videatur; alium vero fruges vilissimas fumoso obsonio condientem, tantumque hinc assumentem, quantum refectioni corporis sufficit, et tres cyathos vini sustentandæ valetudinis gratia sorbentem, et ab illo victu ad istum transeuntem, certo supplicio præparari?

[ocr errors]

CAPUT XIV. · Tribus causis abstinetur laudabiliter a certis ciborum generibus.

31. At enim ait Apostolus, Bonum est, fratres, non manducare carnem, neque bibere vinum (Rom. xiv, 21). Quasi veroquisquam nostrum id bonum neget: sed aut eo fine quem superius commemoravi, secundum quem dicitur, Et carnis curam ne feceritis in concupiscentiis (Ib., XIII, 14): aut eis quos rursus idem Paulus ostendit; id est, aut refrenandæ gulæ causa, quæ his rebus solet rabidius immoderatiusque raptari; aut ne frater offendatur, aut ab infirmis idolio communicetur. Eo enim tempore, quo hæc scribebat Apostolus, multa immolatitia caro in macello vendebatur. Et quia vino etiam libabatur diis Gentium, multi fratres infirmiores, qui etiam rebus his venalibus utebantur, penitus a carnibus se et vino cohibere maluerunt, quam vel nescientes incidere in eam quam putabant cum idolis communicationem. Propter hos autem etiam ii qui firmiores erant, et hæc majori fide contemnenda judicarunt, scientes nihil immundum esse nisi per malam conscientiam, tenentesque illam Domini sententiam. Non quod intrat in os vestrum, vos coinquinat, sed quod exit (Matth. xv, 11); tamen propter hos infirmiores, ne offenderentur, ab his rebus abstinere debebant. Neque hoc suspicione colligitur, sed in ipsis Apostoli Epistolis manifeste invenitur. Vos enim hoc solum nobis dicere soletis, Bonum est, fratres, non manducare carnem, neque bibere vinum; non autem subjungere illud quod sequitur, neque in quo frater tuus offenditur, aut scandalizatur, aut infirmatur. Hinc enim elucet quo fine Apostolus hæc præcipiebat.

32. Planius hoc indicant superiora et sequentia, quæ commemorare longum est quidem, sed propter eos, qui ad divinas Scripturas legendas et pertractandas pigri sunt, totum istum locum retexere cogimur. Infirmum autem in fide assumite, inquit, non in disceptationibus cogitationum. Alius enim credit manducare omnia: qui autem infirmus est, olus manducet. Is qui manducat, non manducantem non spernat: et qui non manducat, manducantem non judicet; Deus enim illum assumpsit. Tu quis es, qui judicas alienum servum ? Suo Domino stat, aut cadit: stabit autem; potens est enim Deus statuere illum. Nam alius judicat diem inter diem, alius judicat omnem diem: unusquisque in suo sensu abundet. Qui sapit diem, Domino sapit : et qui manducat,

Domino manducal; gratias enim agit Deo. Et qui non manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo. Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur. Sive enim vivimus, Domino vivimus; sive morimur, Domino morimur. Sive enim vivimus, sive morimur, Domini sumus. In hoc enim Christus et vixit 1, et mortuus est, et resurrexit,ut et vivorum et mortuorum dominetur. Tu autem quid judicas fratrem tuum? aut tu quare spernis fratrem tuum? Omnes enim stabimus ante tribunal Dei. Scriptum est enim (Isa. XLV, 23, 24): Vivo ego, dicit Dominus, quoniam mihi flectetur omne genu, el confitebitur omnis lingua Deo. Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo. Non ergo amplius invicem dijudicemus, sed hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum. Scio et confido in Domino Jesu, quia nihil commune per ipsum, nisi ei qui existimat quid commune esse, illi commune est. Si enim propter cibum frater tuus contristatur, non jam secundum charitatem ambulas. Noli cibo tuo perdere illum, pro quo Christus mortuus est. Non ergo blasphemetur bonum nostrum. Non est regnum Dei esca et potus, sed justitia et pax et gaudium in Spiritu sancto. Qui enim in hoc servit Christo, placet Deo, et probatus est hominibus. Itaque quæ pacis sunt sectemur, et quæ ædificationis sunt in invicem. Noli propter escam destruere opus Dei. Omnia quidem munda sunt, sed malum est homini qui per offensionem manducat. Bonum est non manducare carnem, et non bibere vinum, neque in quo frater tuus offenditur, aut scandalizatur, aut infirmatur. Tu fidem habes penes temetipsum, habe coram Deo. Beatus qui non judicat semetipsum in eo quod probat. Qui autem discernit, si manducaverit damnatus est, quia non ex fide. Omne autem quod non est ex fide, peccatum est. Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere. Unusquisque nostrum proximo suo placeat in bonum, ad ædificationem. Etenim Christus non sibi placuit (Rom. xiv, et xv, 1-3).

33. Satisne apparet Apostolum eis præcepisse ut carnes non manducarent, neque vinum biberent quicumque firmiores essent, quia infirmos offendebant non eis congruendo, et faciebant ut putarent eos qui fide omnia munda judicabant, in obsequium idolorum a talibus epulis et potu nolle abstinere? Hoc significat et ad Corinthios hoc modo scribens: De escis autem sacrificiorum quæ idolis immolantur, scimus quia nihil est idolum in mundo, et quod nullus Deus nisi unus. Nam etsi sunt qui dicantur dii, sive in cælo, sive in terra; nobis tamen unus Deus Pater, ex quo omnia, et nos in illo, et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum. Sed non in omnibus est scientia. Quidam autem in conscientia sua usque adhuc in idolio quasi idolothytum manducant, et conscientia eorum cum sit infirma, inquinatur. Esca autem nos non commendat Deo. Neque enim si manducaverimus, abundabimus; neque si non manducaverimus, deficiemus. Videte autem ne forte hæc licentia vestra offendiculum

1 Editi, et vivit. Mss., et vixit: porro neutrum hic loci

in sacris Codicibus reperitur.

2 Mss. novem, placeat ad bonam ædificationem.

fiat infirmis. Si enim quis viderit eum qui habet scientiam, in idelio recumbentem, nonne conscientia ejus cum sit infirma, ædificabitur ad manducandum idolothyta, et peribit infirmus in tua conscientia frater, propter quem Christus mortuus est? Sic autem peccantes in fratres, et percutientes conscientiam ipsorum infirmam, in Christum peccatis. Quapropter si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in æternum ne fratrem scandalizem (I Cor. viii, 4 etc.).

34. Item alio loco: Quid ergo? dico quod idolis immolatum sit aliquid? aut quod1 idolum sit aliquid? Sed quæ immolant Gentes, dæmoniis immolant, et non Deo. Nolo autem vos socios fieri dæmoniorum. Non potestis calicem Domini bibere, et calicem dæmoniorum : non potestis mensæ Domini participes esse, et mensæ dæmoniorum. An æmulamur Dominum? Numquid illo fortiores sumus? Omnia mihi licita sunt, sed non omnia expe diunt omnia mihi licita tunt, sed non omnia ædificant. Nemo quod suum est quærat, sed quod alterius. Omne quod in macello venit, manducate; nihil interrogantes propter conscientiam. Si quis autem dixerit, Hoc immolatum est idolis; nolite manducare, propter illum qui indicat, et propter conscientiam: conscientiam autem dico, non tuam, sed alterius. Utquid enim libertas mea judicatur ab alia conscientia? Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro quo gratias ago? Sive ergo manducatis, sive bibitis, vel aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite. Sine offensione estote Judæis et Græcis et Ecclesiæ Dei, sicut et ego omnibus per omnia places, non quærens quod mihi utile est, sed quod multis, ul salvi fiant. Imitatores mei estole, sicut et ego Chrish (I Cor. x, 19-33, et XI, 1).

35. Apparet igitur, ut opinor, quo fine a carnibus et a vino sit abstinendum. Is finis est triplex. Ad comprimendam delectationem, quæ in his maxime cibis haberi solet, atque in tali potu usque ad ebrietatem pervenire. Ad tuendam infirmitatem, propter illa que sacrificantur atque libantur. Et quod maxime commendandum est, propter charitatem, ne imbecilliorum ab his continentium offendatur infirmitas. Vos autem immunda esse obsonia dicitis, cum dicat Apostolus omnia munda esse, sed ei malum esse qui per offensionem manducat. Et prorsus credo vos istis epulis inquinari, eo ipso quo immunda esse arbitramini. Ait enim: Credo et confido in Domino Jesu, quia nihil commune per ipsum; sed ei qui existimat akquid commune esse, illi commune est. Cui autem debium est, commune illum immundum et inquinatum vocasse? Sed stultum est vobiscum agere de Scripturis cum et rationem pollicendo decipiatis, et ees Libros, in quibus magna est religionis auctoritas, falsis capitibus immissis corruptos esse dicatis. Rtione igitur mihi persuadete quomodo vescentem carnes coinquinent, si sine ulla offensione, sine ulla infirma opinione, sine ulla libidine sumuntur? CAPUT XV. Esum carnium cur interdicant Manichæi.

36. Operæ pretium est totam superstitiosæ hujus 1 Mss. novem, non quod.

« PoprzedniaDalej »