Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

enim mediocriter sanus non facile intelligat, Scripturarum expositionem ab iis petendam esse, qui earum doctores se esse profitentur; fierique posse, imo id semper accidere, ut multa indoctis videantur absurda, quæ cum a doctoribus exponuntur, eo laudanda videantur, et eo accipiantur aperta dulcius, quo clausa difficilius aperiebantur? Hoc fere in sanctis Veteris Testamenti libris evenit, si modo ille qui eis offenditur, doctorem potius eorum pium, quam impium laceratorem requirat, priusque studio quærentis, quam temeritate reprehendentis imbuatur, Nec, si ea discere cupiens, in aliquos forte inciderit vel episcopos vel presbyteros, vel cujuscemodi Ecclesiæ catholicæ antistites et ministros, qui aut, passim caveant nudare mysteria, aut contenti simplici fide, altiora cognoscere non curarint, desperet ibi scientiam esse veritatis, ubi neque omnes a quibus quæritur docere possunt, neque omnes qui quærunt discere digni sunt. Et diligentia igitur et pietas adhibenda est: altero fiet ut scientes inveniamus; altero, ut scire mereamur.

2. Sed quoniam duæ maxime sunt illecebræ Manichæorum, quibus decipiuntur incauti, ut eos velint habere doctores; una, cum Scripturas reprehendunt, vel quas male intelligunt vel quas male intelligi volunt; altera, cum vitæ castæ et memorabilis continentiæ imaginem præferunt: hic liber congruentem catholicæ disciplinæ sententiam nostram de vita et moribus continebit, in quo fortasse intelligetur et quam sit facile simulare, et quam difficile habere virtutem. Eum sane modum tenebo, si potero, ut neque in illorum morbos, qui mihi sunt notissimi, tam graviter invehar, quam illi in ea quæ ignorant ; sanari enim eos potuis, si fieri potest, quam oppugnari volo. Et ea de Scripturis assumam testimonia, quibus eos necesse sit credere, de Novo scilicet Testamento, de quo tamen nihil proferam eorum quæ solent immissa esse dicere, cum magnis angustiis coarctantur; sed ea dicam, quæ et approbare et laudare coguntur. Nec omnino ullam relinquam testem sententiam productam de apostolica disciplina, cui non de Veteri Testamento similem comparem; ut si evigilare tandem, deposita pertinacia somniorum suorum, et in christianæ fidei lucem aspirare voluerint, animadvertant et quam non sit christiana vita quam ostentant, et quam sit Christi Scriptura quam lacerant.

CAPUT III. Rationibus prius agit, obsequens vitiosæ

Manichæorum consuetudini.

3. Unde igitur exordiar? ab auctoritate, an a ratione? Naturæ quidem ordo ita se habet, ut cum aliquid discimus, rationem præcedat auctoritas. Nam. infirma ratio videri potest, quæ cum reddita fuerit, auctoritatem postea, per quam firmetur, assumit. Sed quia caligantes hominum mentes consuetudine tenebrarum, quibus in nocte peccatorum vitiorumque velantur, perspicuitati sinceritatique rationis aspectum idoneum intendere nequeunt ; saluberrime comparatum est, ut in lucem veritatis aciem titubantem

veluti ramis humanitatis opacata inducat auctoritas. Sed quoniam cum iis nobis res est, qui omnia contra ordinem et sentiunt, et loquuntur, et gerunt, nihilque aliud maxime dicunt, nisi rationem prius esse reddendam, morem illis geram ; quod fateor in disputando vitiosum esse, suscipiam. Delectat enim me imitari, quantum valeo, mansuetudinem Domini mei Jesu Christi, qui etiam ipsius mortis malo, quo nos exuere vellet, indutus est. CAPUT III. Beatus qui eo fruitur quod hominis optimum est. Hominis optimum quid. Duæ conditiones summi boni: 1a ut nihil eo melius sit; 2a ut tale sit, quod non amittat invitus.

4. Ratione igitur quæramus quemadmodum sit homini vivendum. Beate certe omnes vivere volumus; neque quisquam est in hominum genere, qui non huic sententiæ, antequam plene sit emissa, consentiat. Beatus autem, quantum existimo, neque ille dici potest, qui non habet quod amat, qualecumque sit; neque qui habet quod amat, si noxium sit; neque qui non amat quod habet, etiamsi optimum sit. Nam et qui appetit quod adipisci non potest, cruciatur; et qui adeptus est quod appetendum non est, fallitur: etqui non appetit quod adipiscendum esset, ægrotal. Nihil autem istorum animo contingit sine miseria; nec miseria et beatitudo in homine uno simul habitare consueverunt: nullus igitur illorum beatus est. Quartum restat, ut video, ubi beata vita inveniri queat; cum id quod est hominis optimum, et amatur, et habetnr. Quid enim est aliud quod dicimus frui, nisi præsto habere quod diligis? Neque quisquam beatus est, qui non fruitur eo quod est hominis optimum; nec quisquam, qui eo fruitur, non est beatus. Præsto ergo esse nobis debet optimum nostrum, si beate vivere cogitamus.

5. Sequitur ut quæramus quid sit hominis optimum, quod profecto deterius esse quam ipse homo non potest. Quisquis enim quod seipso est deterius, sequitur, fit et ipse deterior. Oportet autem omnem hominem id quod optimum est sequi. Non est igitur homine deterius hominis optimum. Fortasse tale aliquid erit, quale ipse homo est? Ita sit sane, si nihi est homine melius, quo perfrui possit. Si autem invenimus aliquid quod et homine sit excellentius, et præsto esse amanti sese homini possit; quis dubitaverit homini ad id nitendum esse ut beatus sit, quod eo ipso qui nititur, manifestum est esse præstantius? Nam si id est beatum esse, ad tale bonum pervenisse quo amplius non potest, id est autem quod dicimus optimum; quo tandem pacto potest in ea definitione includi, qui ad summum bonum suum nondum pervenerit? aut quomodo summum est, si est aliquid melius quo pervenire possimus? Hoc igitur si est, tale esse debet quod non amittat invitus. Quippe nemo potest confidere de tali bono, qued sibi eripi posse sentit, etiamsi retinere id ample ctique voluerit. Quisquis autem de bono quo fruiter non confidit, in tanto timore amittendi beatus esse qui potest?

[merged small][ocr errors][merged small]

6. Quæramus igitur quid sit homine melius. Quod profecto invenire difficile est, nisi prius considerato atque discusso quid sit ipse homo. Nec nunc definitionem hominis a me postulandam puto. Illud est magis quod mihi hoc loco quærendum videtur, cum inter omnes pene constet, aut certe, id quod satis est, inter me atque illos cum quibus nunc agitur hoc conveniat, ex anima et corpore nos esse compositos, quid est ipse homo, utrumque horum quæ nominavi, an corpus tantummodo, an tantummodo anima. Quanquam enim duo sint, anima et corpus, et neutrum vocaretur homo, si non esset alterum (nam neque corpus homo esset, si anima non esset; nec rursus anima homo, si ea corpus non animaretur); fieri tamen potest ut unum horum et habeatur homo et vocetur. Quid ergo hominem dicimus? animam et corpus, tanquam bigas vel centaurum? an corpus tantum, quod sit in usu animæ se regentis; tanquam lucernam, non ignem simul et testam, sed testam solam, tamen propter ignem appellamus? an nihil aliud hominem quam animam dicimus, sed propter corpus quod regit, veluti equitem non simul equum et hominem, sed hominem solum, ex eo tamen quod regendo equo sit accommodatus, vocamus? Difficile est istam controversiam dijudicare; aut si ratione facile, oratione longum est: quem laborem ac moram suscipere ac subire non opus est. Sive enim utrumque, sive anima sola nomen hominis teneat, non est hominis optimum quod optimum est corporis; sed quod aut corpori simul et animæ, aut soli animæ optimum est, id est optimum hominis. CAPUT V. · Hominis optimum non quod solius cor

poris, sed quod animæ optimum est.

7. Corporis autem si quærimus quid optimum sit, id certa ratio cogit fateri, per quod fit ut sese corpus quam optime habeat. Nihil est autem omnium quæ vegetant corpus, anima melius atque præstantius. Est ergo summum corporis bonum, nou voluptas ejus, non indoloria, non vires, non pulchritudo, non velocitas, et si quid aliud in bonis corporis numerari solet, sed omnino anima. Nam et ista quæ commemorata sunt, præsentia sui exhibet corpori, et quod antecellit omnibus, vitam. Quamobrem non videtur mihi anima esse summum hominis bonum, sive animam simul et corpus, sive animam solam hominem dicimus. Ut enim corporis summum bonum id invenit ratio, quod est corpore melius, et quo ei vigor et vita præbetur: ita sive corpus et anima, sive anima ipsa per se homo sit, inveniendum est, si quid animam præcedit ipsam, quod cum anima sequitur, fit in suo genere quam potest optima. Quod si reperire potuerimus, id erit profecto quod ambagibus remotis omnibus, summum

hominis bonum jure meritoque nominandum est. 8. Aut si corpus est homo, quin hominis optimum anima ipsa sit, recusare non possum. Sed certe cum de moribus agitur, cum quærimus quinam vitæ modus tenendus sit ut beatitudinem possimus adipisci, non corpori præcepta dantur, non corporis investiganda est diciplina. Postremo bonos mores ea nostra pars actura est, quæ inquirit, et discit; et hæc animæ sunt propria: non igitur de corpore, cum de virtute obtinenda satagimus, quæstio est. Quod si est consequens, sicuti est, ut ipsum corpus cum ab anima regitur, quæ virtutis compos est, multo et melius regatur et honestius, eoque optime sese habeat, quo est optima illa, quæ sibi justa lege dominatur : id erit hominis optimum quod animam optimam facit, etiamsi hominem corpus vocemus. An vero, si mihi auriga obtemperans, [equos, quibus præest, alit1 ac regit commodissime, atque ipse quo mihi est obedientior, mea liberalitate perfruitur, negare quisquam potest non solum quod auriga, verum etiam quod equi sese optime habent, mihi deberi? Itaque sive tantum corpus, sive tantum anima, sive utrumque homo sit, non mihi maxime quærendum videtur, nisi quid animam faciat optimam: nam eo percepto, non potest homo non aut optime, aut certe multo melius sese habere, quam si hoc unum defuisset.

CAPUT VI.- Virtus animam optimam efficit; virtutem anima comparat sequendo Deum; Dei autem consecutio vita beata.

9. Nemo autem dubitaverit quin virtus animam faciat optimam. Sed rectissime quæri potest utrum ista virtus etiam per sese, an nisi in anima esse non possit. Oboritur iterum altissima et longissimi sermonis indigens quæstio: sed hoc bene utar fortasse compendio; spero Deum adfuturum, ut quantum imbecillitas nostra patitur, de tantis rebus non modo dilucide, sed etiam breviter doceamus. Quodlibet enim eorum sit, sive etiam per sese esse possit virtus sine anima, sive nisi animæ inesse non possit, procul dubio aliquid anima sequitur ut virtutem assequatur:id erit aut ipsa anima, aut virtus, aut aliquid tertium. At si seipsam sequitur ut virtutem adipiscatur, stultum nescio quid sequitur: stulta est enim ante adeptam virtutem. Summa sunt autem vota sequentium, ut id quod quisque sequitur, assequatur. Aut igitur optabit non assequi quod sequitur anima, quo nihil absurdius et perversius dici potest: aut cum se sequitur stulta, eamdem stultitiam quam vitat assequitur. Si autem virtutem sequitur, hanc assequi cupiens, quomodo sequitur id quod non est? aut quomodo assequi cupit quod habet? Aut igitur virtus est præter animam ; aut si non placet vocare virtutem, nisi habitum ipsum et quasi sapientis animæ qualitatem, quæ nisi in anima esse non potest, oportet ut aliquid aliud se

ADMONITIO PP. BENEDICTINORUM.

Recognitus est (liber de Moribus Ecclesiæ Catholicæ) ad Mss. Vaticanum, Regium, Sorbonicos tres, Navarricos duos, Victorinos totidem,et majori conventu Augustinianorum Paris. unum, ad Theodericeusem optimæ notæ, ad Gemmeticensem, Arnulfensem, Cisterciensem, Regio-Montensem, Vedastinum; ad lectiones Belgicorum quinque a Lov. vulgatas ; ad editiones Bad. Er. Lov. et ad recentiorem Arnaldi.

Comparavimus præterea cas omnes editiones initio Retractationum et Confessionum me

moratas.

1 Editi Equos, quibus præest, agit ac regit. Duodecim Mss., alit.

quatur anima, ut ei virtus possit innasci : quia neque nihil sequendo, neque stultitiam sequendo potest, quantum ratio mea fert, ad sapientiam pervenire.

10. Hoc igitur aliud, quod sequendo anima virtutis atque sapientiæ compos fit, aut homo sapiens est, aut Deus. Sed supra dictum est, tale quiddam esse debere quod inviti amittere nequeamus. Quis vero cunctandum putet, hominem sapientem, si eum sequi satis putaverimus, auferri nobis non modo recusantibus, sed etiam repugnantibus posse? Deus igitur restat quem si sequimur, bene; si assequimur, non tantum bene, sed etiam beate vivimus. Quem si qui esse negant, quid ego cogitem quo illis sermone suadendum sit, cum quibus utrum omnino sermocinandum sit, nescio? Quod tamen si videbitur, longe aliud principium, alia ratio, alius ingressus ineundus est, quam impræsentiarum suscepimus. Nunc itaque cum illis mihi res est, qui Deum esse non negant : neque id tantum, sed etiam non ab eo negligi res humanas fatentur. Nullum enim arbitror aliquo religionis nomine teneri, qui non saltem animis nostris divina providentia consuli existimet.

CAPUT VII. Deus auctoritate Scripturarum vestigandus. Economiæ divinæ erga nostram salutem ratio et præcipua mysteria. Summa fidei.

11. Sed quo pacto sequimur quem non videmus; aut quomodo videmus, qui non solum homines, sed etiam insipientes homines sumus? Quanquam enim non oculis, sed mente cernatur, quæ tandem mens idonea reperiri potest, quæ cum stultitiæ nube obtegatur, valeat illam lucem vel etiam conetur haurire? Confugiendum est igitur ad eorum præcepta, quos sapientes fuisse probabile est. Hactenus potuit ratio perduci. Versabatur namque, non veritate certior, sed consuetudine securior, in rebus humanis. At ubi ad divina perventum est, avertit sese: intueri non potest, palpitat, æstuat, inhiat amore, reverberatur luce veritatis, et ad familiaritatem tenebrarum suarum, non electione, sed fatigatione convertitur. Quam hic formidandum est, quam tremendum, ne majorem inde concipiat anima imbecillitatem, ubi quietem fessa conquirit. Ergo refugere in tenebrosa cupientibus per dispensationem ineffabilis Sapientiæ, nobis illa opacitas auctoritatis occurrat, et mirabilibus rerum, vocibusque librorum veluti signis temperatioribus veritatis, umbrisque blandiatur.

12. Quid potuit pro salute nostra [fieri amplius? Quid beneficentius, quid liberalius divina providentia dici potest, quæ a legibus suis hominem lapsum, et propter cupiditatem rerum mortalium jure ac merito mortalem sobolem propagantem, non omnino deseruit? Habet enim potestas illa justissima, miris et incomprehensibilibus modis, per quasdam secretissimas successiones rerum sibi servientium quas creavit et severitatem vindicandi, et clementiam liberandi. Quod quidem quam sit pulchrum, quam magnum, quam Deo dignum, quam postremo id quod quæritur verum, nequaquam intelligere poterimus, nisi ab humanis et proximis incipientes, veræ religionis fide, præceptis

que servatis, non deseruerimus viam quam nobis Deus, et Patriarcharum segregatione, et Legis vinculo, et Prophetarum præsagio, et suscepti Hominis sacramento, et Apostolorum testimonio, et Martyrum sanguine, et Gentium occupatione munivit. Quare deinceps nemo ex me quærat sententiam meam, sed potius audiamus oracula, nostrasque ratiunculas divinis submittamus affatibus.

CAPUT VIII. · · Deus summum bonum, quo summo amore tendere jubemur.

13. Videamus quemadmodum ipse Dominus inEvangelio nobis præceperit esse vivendum; quomodo etiam Paulus apostolus: has enim Scripturas illi condemnare non laudent. Audiamus ergo quem finem bonorum nobis, Christe, præscribas; nec dubium est quin is erit finis, quo nos summo amore tendere jubes: Diliges inquit, Dominum Deum tuum. Dic mihi etiam, quæso te, qui sit diligendi modus: vereor enim ne plus minusve quam oportet, inflammer desiderio et amore Domini mei. Ex toto, inquit, corde tuo. Non est satis. Ex tota anima tua. Ne id quidem satis est. Ex tota mente tua. (Matth. XXII, 37). Quid vis amplius? Vellem fortasse, si viderem quid posset esse amplius. Quid ad hæc Paulus? Scimus, inquit, quoniam diligentibus Deum omnia procedunt (a) in bonum. Dicat etiam ipse dilectionis modum. Quis ergo, inquit, nos seperabit a charitate Christi? Tribulatio? an augustia? an persecutio? an fames? an nuditas ? an periculum ? an gladius? (Rom. viii, 28). Audivimus quid diligere, et quantum diligere debeamus: eo est omnino tendendum, ad id omnia consilia nostra referenda. Bonorum summa, Deus nobis est. Deus est nobis summum bonum. Neque infra remanendum nobis est, neque ultra quærendum : alterum enim periculosum, alterum nullum est. CAPUT IX.

· Concentus Veteris et Novi Testamenti de præceptis charitatis.

14. Age, nunc investigemus, vel potius attendamus, præsto enim est et facillime videtur, utrum his senten tiis ex Evangelio atque Apostolo prolatis, etiam Testamenti Veteris auctoritas congruat. Quid dicam de superiore sententia, cum manifestum sit omnibus, eam de lege quæ per Moysen data est, esse depromptam? Ibi enim scriptum est, Diliges Dominum Deum tuum, ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua (Deut. vi, 5). Quid autem illi quod ab Apostolo dictum est comparare de Veteri Testamento possim, ne diutius quærerem ipse subjecit. Cum enim dixisset nulla tribulatione, nulla augustia, nulla persecutione, nulla necessitate inopiæ corporalis, nullo periculo, nullo gladio nos a charitate Christi separari; statim subjunxit: Sicut scriptum est, Quia propter te afficimur tota die, æstimati sumus utoves occisionis (Rom. vIII, 38; Psal. XLII, 22). Hæc illi solent a 'corruptoribus Scripturarum immissa esse dicere, usque adeo nihil habent quod contradicant, ut hæc miseri respondere cogantur. Sed quis non intelligat convictorum hominum aliam non esse potuisse ultimam vocem? (a) Pro sunergei, legisse videtur sunchorei.

:

15. A quibus tamen quæro, utrum istam sententiam in Veteri Testamento esse negent, an non congruere sententiæ apostolicæ affirment? At illud primum libris docebo in hoc autem altero tergiversantes homines, et per abrupta fugientes, aut in pacem revocabo, si voluerint respicere aliquantum, et considerare quid dictum sit; aut eos intelligentia cæterorum, qui sine cupiditate judicant, insectabor. Quid enim potest amicius quam istæ sibi consonare sententiæ? Nam tribulatio, augustia, persecutio, fames, nuditas, periculum, hominem in hac vita constitutum graviter afficiunt. Hæc itaque omnia verba illo uno concluduntur testimonio veteris Legis, quo dictum est, Propter te afficimur. Gladius restabat, qui non ærumnosam vitam affert, sed quam invenerit adimit. Huic ergo respondet, Estimati sumus ut oves occisionis. Charitas vero ipsa non potuit significari expressius, quam quo dictum est, Propter te. Fac ergo non in Paulo apostolo compertum istud testimonium, sed a me esse prolatum. Numquidnam tibi,demonstrandum est, hæretice, nisi aut scriptum in vetere Lege non esse, aut Apostolo non convenire? Quorum si nihil dicere audes (urgeris enim cum et codex legitur, quo planum sit scriptum esse, et homines intelligunt ad id quod Apostolus dixit, nihil posse aptius convenire), cur ergo valere aliquid putas, quod Scripturas corruptas esse insimulare audes? Postremo quid responsurus es ei qui tibi dicat: Ego sic intelligo, Ego sic accipio, sic credo; nec ob aliud lego illos Libros, nisi quod ibi omnia christianæ fidei concinere video. Illud potius dic, si audes et adversus me dicere cogitas, non esse credendum quod Apostoli et martyres propter Christum affecti gravibus ærumnis dicuntur, quod a persecutoribus ut oves occisionis æstimati sunt. Quod si non potes dicere, quid calumniaris in quo libro inveniam, quod me oportere credere confiteris (a)? CAPUT X. De Deo quid doceat Ecclesia. Duo dii Manichæorum.

16. An illud dicis, concedere te quidem Deum esse diligendum, sed non illum Deum quem colunt ii qui Testamenti Veteris auctoritatem recipiunt? Non ergo illum Deum colendum esse dicitis, qui fecit cœlum et terram. Iste namque per omnes partes illorum voluminum prædicatur: vos autem fatemini universum istum mundum, qui nomine cœli et terræ significatur, habere auctorem et fabricatorem Deum, et Deum bonum. Cum exceptione quippe vobiscum loquendum est, quando Deus nominatur. Duos enim deos, unum bonum, alterum malum esse perhibetis. Quod si dicitis colere vos et colendum arbitrari Deum a quo factus est mundus, non tamen eum esse quem Veteris Testamenti commendat auctoritas; impudenter facitis, qui alienum animum atque sententiam quam bene atque utiliter acceperimus, male interpretari conamini, frustra omnino. Neque enim vestræ stultæ atque impiæ disputationes ullo modo cum piorum doctissimo

1 Mss. plures, in quo libro credam; et nonnulli, in quo libro scriptum credam.

(a) Vid. Retract. lib. 1, cap. 7, n. 2.

rumque hominum sermonibus, per quos in Ecclesia catholica Scripturæ illæ volentibus dignisque aperiuntur, comparari queunt. Longe prorsus aliter quam putatis Lex et Prophetæ intelliguntur a nobis. Desinite errare; non colimus pœnitentem Deum, non invidum, non indigum, non credulem, non quærentem de hominum vel pecorum sanguine voluptatem, non cni flagitia et scelera placeant, non possessionem suam terræ quadam particula terminantem. In has enim atque hujusmodi nugas graviter copioseque invehi soletis. Quare nos invectio vestra non tangit; sed aniles quasdam, vel etiam pueriles opiniones, eo ineptiore, quo vehementiore oratione pervellitis. Qua quisquis movetur et ad vos transit, non Ecclesiæ nostræ damnat disciplinam, sed eam se ignorare demonstrat.

17. Quamobrem si quid humani corde geritis, si curæ vobis vosmetipsi estis, quærite potius diligenter et pie quomodo illa dicantur. Quærite, miseri: nam talem fidem, qua Deo inconveniens aliquid creditur, nos vehementius et uberius accusamus; nam et in illis quæ dicta sunt, cum sic intelliguntur ut littera sonat, et simplicitatem corrigimus, et pertinaciam deridemus. Et alia multa, quæ vos intelligere non potestis, vetat eos credere catholica disciplina, qui non annis, sed studio atque intellectu excedentes quamdam mentis pueritiam, in canos sapientiæ promoventur. Nam et credere Deum loco aliquo quamvis infinito, per quantitatis quæcumque spatia contineri, quam sit stultum docetur: et de loco in locum, vel ipsum, vel aliquam ejus partem moveri atque transire, arbitrari nefas habetur. Jam vero aliquid ejus substantiæ atque naturæ commutationem vel conversionem quolibet modo pati posse si quis opinetur, miræ dementiæ impietatisque damnabitur: ita fit ut apud nos inveniantur pueri quidam, qui humana forma Deum cogitent, atque ita se habere suspicentur ; qua opinione nihil est abjectius: sed inveniantur item multi senes, qui ejus majestatem, non solum super humanum corpus, sed etiam super ipsam mentem manere inviolabilem atque incommutabilem, eadem ipsa mente conspiciant. Quas ætates, non tempore, sed virtute atque prudentia discernandas esse jam dictum est. Apud vos autem nemo quidem reperitur qui Dei substantiam humani corporis figuratione describat : sed rursus, nemo qui ab humani erroris labe sejungat1. Itaque illi quos quasi vagientes Ecclesiæ catholicæ ubera sustentant, si ab hæreticis non fuerint deprædati, pro suo quisque captu viribusque nutriuntur, perducunturque alius sic, alius autem sic, primum in virum perfectum; deinde ad maturitatem canitiemque sapientiæ perveniunt, ut eis quantum volunt, vivere ac beatissime vivere liceat.

1 Lov. qui se ab humani erroris labe sejungat. At abest se a Mss. et a cæteris editionibus debetque abesse; quia ibi Manichæis exprobrat Augustinus quod Deum abhumani quidem corporis configuratione liberum esse velint, non tamen ab humani erroris labe: quippe cum animam humanam, quæ utique errori obnoxia est, partem ipsius Dei esse dogmatizent. Quod argumentum urget in libro secundo de Genesi contra Manichæos, cap. 8, n. 11.

2 Vaticanus codex habet, depravati.

CAPUT XI. Deus unice diligendus; ideoque summum hominis bonum. Deo nil melius; Deum nemo amittit invitus: quæ sunt duæ conditiones summi boni, supradictæ, cap. 3.

18. Secutio igitur Dei, beatitatis appetitus est: consecutio autem, ipsa beatitas. At eum sequimur diligendo, consequimur vero, non cum hoc omnino efficimur quod est ipse, sed ei proximi, eumque mirifico et intelligibili modo contingentes, ejusque veritate et sanctitate penitus illustrati atque comprehensi, Ille namque ipsum lumen est; nobis autem ab eodem illuminari licet. Maximum ergo quod ad beatam vitam ducit, primumque mandatum est, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et anima et mente. Diligentibus enim Deum omnia procedunt in bonum. Quamobrem paulo post idem Paulus: Certus sum, inquit, quod neque mors, neque vita, neque Angeli, neque virtus, neque instantia, neque futura, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei, quæ est in Christo Jesu Domino nostro (Rom. vIII, 28, 38, 39). Si igitur diligentibus Deum omnia procedunt in bonum; et summum bonum, quod etiam optimum dicitur, non modo diligendum esse nemo ambigit, sed ita diligendum ut nihil amplius diligere debeamus; idque significatur et exprimitur quod dictum est, Ex tota anima, et ex toto corde et ex tota mente: quis, quæso, dubitaverit, his omnibus constitutis, et firmissime creditis, nihil nobis aliud esse optimum, ad quod adipiscendum postpositis cæteris festinare oporteat, quam Deum? Item si nulla res ab ejus charitate nos separat, quid esse non solum melius, sed etiam certius hoc bono potest?

19. Sed singula breviter attendamus. Nemo nos inde separat, minando mortem. Id ipsum enim quo diligimus Deum 1, mori non potest, nisi dum non diligit Deum; cum mors ipsa sit non diligere Deum, quod nihil est aliud quam ei quidquam in diligeudo atque sequendo præponere. Nemo inde separat pollicendo vitam nemo enim ab ipso fonte separat pollicendo aquam. Non separat angelus : non enim est angelus, cum inhæremus Deo, nostra mente potentior. Non separat virtus: nam si virtus hic illa nominata est, quæ aliquam potestatem in hoc mundo habet, toto mundo est omnino sublimior mens inhærens Deo. Sin virtus illa dicta est, quæ ipsius animi nostri rectissima affectio est si in alio est, favet ut conjungamur Deo; si in nobis est, ipsa conjungit. Non separant instantes molestiæ hoc enim leviores eas sentimus, quo ei unde nos separare moliuntur, arctius inhæremus. Non separat promissio futurorum: nam et quidquid boni futurum est, certius promittit Deus; et nihil est ipso Deo melius, qui jam profecto bene sibi inhærentibus præsens est. Non separat altitudo neque profundum : etenim si hæc verba scientiæ forte altitudinem vel profundum significant, non ero curiosus, ne sejungar a Deo; nec cujusquam doctrina me ab eo separat, ut

1 Bad. Er. Lov, et aliquot Mss. idipsum enim quod diligimus. etc. Sed verius editio Arn. et Mss. quatuor, idipsum enim quo, scilicet animus, ut liquet ex hujus locutionis interpretatione in capite sequenti.

quasi depellat errorem, a quo nemo prorsus nisi separatus erraret. Si vero altitudine et profundo superna et inferna hujus mundi significantur, quis mihi cœlum polliceatur, ut a coli fabricatore sejungar? Aut quis terreat infernus, ut Deum deseram quem si nunquam deseruissem, inferna nescirem? Postremo, quis me locus ab ejus charitate divellet, qui non ubique totus esset, si ullo contineretur loco? CAPUT XII. Charitate Deo connectimur, dum illi subjicimur.

20. Non, inquit, separat alia creatura. O altissimorum mysteriorum virum! Non fuit contentus dicere, creatura; sed alia, inquit, creatura, admonens etiam idipsum quo diligimus Deum, et quo inhæremus Deo, id est animum atque mentem creaturam esse. Alia ergo creatura corpus est: et si animus res quædam est intelligibilis, id est quæ tantum intelligendo innotescit, alia creatura est omne sensibile, id est quod per oculos, vel aures, vel olfactum, vel gustum, vel tactum, quasi quamdam notitiam sui præbet; atque id deterius sit necesse est, quam quod intelligentia sola capitur. Ergo cum etiam Deus dignis animis notus non nisi per intelligentiam possit esse, cum tamen sit ipsa qua intelligitur mente præstantior; quippe qui creator ejus atque auctor est; verendum erat ne animus humanus, eo quod inter invisibilia et intelligibilia numeratur, ejusdem se naturæ arbitraretur esse, cujos est ipse qui creavit; et sic ab eo superbia decideret, cui charitate jungendus est. Fit enim Deo similis quantum datum est, dum illustrandum illi atque illuminandum se subjicit. Et si maxime ei propinquat subjectione ista qua similis fit, longe ab eo fiat necesse est audacia qua vult esse similior. Ipsa est qua legibus Dei obtemperare detrectat, dum suæ potestatis esse cupit ut Deus est.

21. Quanto ergo magis longe discedit a Deo, non loco, sed affectione atque cupiditate ad inferiora quam est ipse, tanto magis stultitia miseriaque completur. Dilectione igitur redit in Deum, qua se illi non componere, sed supponere affectat. Quod quanto fecerit instantius ac studiosius, tanto erit beatior atque sublimior, et illo solo dominante liberrimus. Quamob rem nosse debet se esse creaturam. Debet enim creatorem suum credere sicuti est, inviolabili et incommutabili semper manere natura veritatis atque sapientiæ: in se autem cadere posse stultitiam atque fallaciam, vel propter errores quibus exui desiderat, confiteri. Sed rursus cavere debet, ne ab ipsius Dei charitate, qua sanctificatur ut beatissimus maneat, alterius creaturæ, id est hujus sensibilis mundi amore separetur. Non igitur separat nos alia creatura, siquidem et nos ipsi creatura sumus, a charitate Dei, quæ est in Christa Jesu Domino nostro. CAPUT XIII.

Per Christum et ejus Spiritum jusgimur inseparabiliter Deo.

22. Dicat nobis idem Paulus, quis iste sit Christus Jesus Dominus noster: Vocatis, inquit, prædicamus

1 Er. Lov. et Arn.: Ipsa est quæ. At Mss. et Bad. habent qua, et melius: explicatur nimirum quæ illa sit audacia,4′′* vult animus esse Dei similior.

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »