Obrazy na stronie
PDF
ePub

plane atque tempori obnoxium hoc genus esse quis dubitet? A. Ergo, si populus sit bene moderatus et gravis, communisque utilitatis diligentissimus custos, in quo unusquisque minoris rem privatam quam publicam pendat; nonne recte lex fertur, qua huic ipsi populo liceat creare sibi magistratus, per quos sua res, id est publica, administretur? E. Recte prorsus. A. Porro si paulatim depravatus idem populus rem privatam rei publicæ præferat, atque habeat venale suffragium, corruptusque ab eis qui honores amant, regimen in se flagitiosis consceleratisque committat; nonne item recte, si quis tunc exstiterit vir bonus, qui plurimum possit, adimat huic populo potestatem dandi honores, et in paucorum bonorum, vel etiam unius redigat arbitrium? E. Et id recte. A. Cum ergo duæ istæ leges ita sibi videantur esse contrariæ, ut una earum honorum dandorum populo tribuat potestatem, auferat altera; et cum ista secunda ita lata sit, ut nullo modo ambæ in una civitate simul esse possint; num dicemus aliquam earum injustam esse, et ferri minime debuisse? E. Nullo modo. A. Appellemus ergo istam legem, si placet, temporalem, quæ quanquam justa sit, commutari tamen per tempora juste potest. E. Appellemus.

15. A. Quid? illa lex quæ summa ratio nominatur, cui semper obtemperandum est, et per quam mali miseram, boni beatam vitam merentur, per quam denique illa quam temporalem vocandam diximus, recte fertur, recteque mutatur, potestne cuipiam intelligenti non incommutabilis æternaque videri? An potest aliquando injustum esse ut mali miseri,boni autem beati sint; aut ut modestus et gravis populus ipse sibi magistratus creet,dissolutus vero et nequam ista licentia careat? E. Video hanc æternam esse atque incommutabilem legem. A. Simul etiam te videre arbitror in illa temporali nihil esse justum atque legitimum,quod non ex hac æterna sibi homines derivarint: nam si populus ille quodam tempore juste honores. dedit, quodam rursus juste non dedit; hæc vicissitudo temporalis ut justa esset, ex illa æternitate tracta est, qua semper justum est gravem populum honores dare,levem non dare: an tibi aliter videtur? E. Assentior. A. Ut igitur breviter æternæ legis notionem, quæ impressa nobis est, quantum valeo verbis explicem, ea est qua justum est ut omnia sint ordinatissima tu si aliter existimas, prome. E. Quid tibi vera dicenti contradicam non habeo. A. Cum ergo hæc sit una lex,ex qua illæ omnes temporales ad homines regendos variantur, num ideo ipsa variari ullo modo potest? E. Intelligo omnino non posse: neque enim ulla vis, ullus casus, ulla rerum labes unquam effecerit ut justum non sit omnia esse ordinatissima.

CAPUT VII.

Homo ex æterna lege quomodo ordinatissimus disquirendum, eoque fine ostenditur scire melius esse quam vivere.

16. A. Age nunc, videamus, homo ipse quomodo in seipso sit ordinatissimus: nam ex hominibus una

lege sociatis, populus constat; quæ lex, ut dictum est, temporalis est. Et dic mihi utrum certissimum sit tibi vivere te. E. Hoc vero quid certius responderim? A. Quid? illud potesne dignoscere, aliud esse vivere, aliud nosse se vivere? E. Scio quidem neminem se nosse vivere, nisi viventem; sed utrum omnis vivens noverit se vivere, ignoro. A. Quam vellem ut credis, ita etiam scires pecora carere ratione; cito nostra disputatio ab ista quæstione transiret: sed quoniam nescire te dicis, longam sermocinationem moves. Neque enim talis res est, qua prætermissa pergere in ea quæ intendimus, tanta connexione rationis,quanta opus esse sentio, sinamur. Dic itaque mihi,cum sæpe viderimus bestias ab hominibus domitas, id est, non corpus bestiæ tantum, sed et animam ita homini subjugatam, ut voluntati ejus sensu quodam et consuetudine serviat; utrum tibi ullo modo fieri posse videatur, ut bestia quælibet immanis vel feritate vel corpore, vel etiam sensu quolibet acerrima, pari vice sibi hominem subjugare conetur, cum corpus ejus seu vi seu clam multæ interimere valeant. E. Nullo modo istuc fieri posse consentio. A. Bene sane: sed item dic mihi, cum manifestum sit, viribus cæterisque officiis corporis a plurimis bestiis hominem facile superari, quænam res sit qua homo excellit, ut nulla ei bestiarum, ipse autem multis imperare possit? an forte ipsa est. quæ ratio vel intelligentia dici solet? E. Non invenio aliud, quandoquidem in animo est id quo belluis antecellimus quæ si exanimes essent, dicerem nos eo præstare, quod animum habemus. Nunc vero cum et illa sint animalia, id quod eorum animis non inest ut subdantur nobis, inest autem nostris ut eis meliores simus, quoniam neque nihil, neque parvum aliquid esse cuivis apparet; quid aliud rectius, quam rationem vocaverim? A. Vide quam facile fiat Deo adjuvante, quod homines difficillimum putant. Nam ego, fateor tibi, quæstionem istam, quæ, ut intelligo, terminata est, tamdiu nos retenturam putaveram, quam fortasse omnia quæ dicta sunt ab ipso nostræ disputationis exordio. Quare accipe jam, ut deinde ratio connectatur: nam credo non te ignorare,id quod scire dicimus, nihil esse aliud quam ratione habere perceptum. E. Ita est. A. Qui ergo scit se vivere,ratione non caret. E. Consequens est. A. Vivunt autem bestiæ, et sicut jam emicuit, rationis expertes sunt E. Manifestum est. 4. Ecce igitur jam nosti,quod te ignorare responderas, non omne quod vivit scire se vivere, quanquam omne quod se vivere sciat, vivat necessario.

17. E. Non mihi est jam dubium; perge quo intenderas aliud enim esse vivere, aliud scire se vivere, satis didici. A. Quid ergo tibi horum duorum videtur esse præstantius? E. Quid putas, nisi scientiam vitæ. 4. Meliorne tibi videtur vitæ scientiæ quam ipsa vita? an forte intelligis superiorem quamdam et sinceriorem vitam esse scientiam, quam scire nemo potest, nisi qui intelligit? Intelligere autem quid est, nisi ipsa luce mentis illustrius perfectiusque vivere? Quare tu mihi, nisi fallor, non vitæ aliud aliquid,sed cuidam vitæ meliorem vitam præposuisti. E. Optima

omnino et cognovisti et explicasti sententiam meam: si tamen scientia mala esse nunquam potest. A.Nullo modo arbitror, nisi cum translato verbo scientiam pro experientia dicimus : experiri enim non semper bonum est; sicut experiri supplicia: illa vero quæ proprie ac pure scientia nominatur, quia ratione atque intelligentia paratur, mala esse qui potest? E. Teneo et istam differentiam persequere cætera. CAPUT VIII.

Ratio qua præcellit homo bestiis debet

in ipso dominari.

18. A. Illud est quod volo dicere : hoc quidquid est, quo pecoribus homo præponitur, sive mens, sive spiritus,sive utrumque rectius appellatur (nam utrumque in divinis Libris invenimus), si dominetur atque imperet cæteris quibuscumque homo constat, tunc esse hominem ordinatissimum. Videmus enim habere nos non solum cum pecoribus, sed etiam cum arbustis et stirpibus multa communia: namque alimentum corporis sumere, crescere, gignere, vigere, arboribus quoque tributum videmus, quæ infima quadam vita continentur; videre autem atque audire, et olfactu, gustu, tactu corporalia sentire posse bestias, et acrius plerasque quam nos, cernimus et fatemur. Adde vires et valentiam firmitatemque membrorum, et celeritates facillimosque corporis motus, quibus omnibus quasdam earum superamus, quibusdam æquamur, a nonnullis etiam vincimur. Genus tamen ipsum rerum est nobis certe commune cum belluis : jam vero appetere voluptates corporis, et vitare molestias, ferinæ vitæ omnis actio est. Sunt alia quædam, quæ jam cadere in feras non videntur, nec tamen in homine ipso summa sunt, ut jocari et ridere: quod humanum quidem,sed infimum hominis judicat, quisquis de natura humana rectissime judicat. Deinde amor laudis et gloriæ, et affectatio dominandi, quæ tametsi bestiarum non sunt, non tamen earum rerum libidine bestiis meliores nos esse arbitrandum est. Nam et iste appetitus cum rationi subditus non est, miseros facit. Nemo autem cuiquam miseria se præponendum putavit. Hisce igitur motibus animæ cum ratio dominatur, ordinatus homo dicendus est. Non enim ordo rectus, aut ordo appellandus est omnino, ubi deterioribus meliora subjiciuntur: an tibi non videtur? E. Manifestum est. A. Ratio ista ergo, vel mens, vel spiritus cum irrationales animi motus regit, id scilicet dominatur in homine, cui dominatio lege debetur ca quam æternam esse comperimus. E. Intelligo ac sequor. CAPUT IX. Stulti et sapientis discrimen ex dominatu aut servitute mentis.

19. A. Cum ergo ita homo constitutus atque ordinatus est, nonne tibi sapiens videtur? E. Nescio alius quis mihi sapiens homo videri possit, si hic non videtur. 4. Credo etiam te illud scire, plerosque homines stultos esse. E. Hoc quoque satis constat. 4. At si stultus sapienti est contrarius, quoniam sapientem comperimus, quis etiam stultus sit, profecto jam intelligis. E. Cui non appareat hunc esse, in quo mens summam potestatem non habet? A. Quid igitur dicendum, cum homo ita est affectus? deesse illi men

tem; an, quamvis insit, eam carere dominatu? E. Hoc potius quod ultimum subjecisti 1. A. Pervellem abs te audire, quibus documentis perceptum habeas, mentem inesse homini, quæ suum non exserat principatum. E. Utinam tuas istas partes facere velles : nam non mihi facile est sustinere quod ingeris. A. Illud saltem facile est tibi recordari, quod paulo ante diximus, quemadmodum bestiæ mansuefactæ ab hominibus ac domitæ serviant: quod ab eis vicissim homines, ut demonstravit ratio, paterentur nisi aliquo excellerent. Id autem non inveniebamus in corpore: ita cum in animo esse appareret, quid aliud appellandum esset quam ratio, non comperimus; quam postea et mentem et spiritum vocari recordati sumus. Sed si aliud ratio, aliud mens, constat certe nonnisi mentem uti posse ratione. Ex quo illud conficitur, eum qui rationem habet, mente carere non posse. E. Probe ista reminiscor ac teneo. A. Quid? "illud credisne, domitores belluarum nisi sapientes esse non posse? Eos enim sapientes voco, quos veritas vocari jubet, id est, qui regno mentis omni libidinis subjugatione pacati sunt. E. Ridiculum est tales putare istos, quos vulgo mansuetarios nuncupant, vel etiam pastores aut bubulcos, aut aurigas, quibus omnibus domitum pecus subjectum videmus, et quorum industria indomitum subjici. A. En igitur habes documentum certissimum, quo manifestum fiat inesse mentem homini sine dominatu. His quippe inest; agunt enim talia, quæ agi sine mente non possent: non tamen regnat 2; nam stulti sunt, neque regnum mentis nisi sapientium esse, percognitum est. E. Mirum est hoc jam fuisse a nobis in superioribus confectum, et mihi quid responderem, non potuisse in mentem venire. CAPUT X. Mens a nullo cogitur servire libidini. 20. Sed alia contexamus. Jam enim et regnum mentis humanæ humanam esse sapientiam, et eam posse etiam non regnare, compertum est. A. Putasne ista mente, cui regnum in libidines æterna lege concessum esse cognoscimus, potentiorem esse libidinem? ego enim nullo pacto puto. Neque enim esset ordinatissimum ut impotentiora potentioribas imperarent. Quare necesse arbitror esse ut plus possit mens quam cupiditas, eo ipso quo cupiditati recte justeque dominatur. E. Ego quoque ita sentio. A. Quid? virtutem omnem num dubitamus omni vitio sic anteponere, ut virtus quanto melior atque sublimior, tanto firmior invictiorque sit? E. Quis dubitaverit? 4. Nullus igitur vitiosus animus virtute arme tum animum superat. E. Verissimum est. A. Jam corpore omni qualemlibet animum meliorem potentioremque esse, non te arbitror negaturum. E. Nemo id negat, qui (quod facile est) videt aut substantiam viventem non viventi, aut eam quæ vitam dat ei quæ accipit, esse præferendam. 4. Multo minus igitur cor

1 In prius vulgatis deest hic, A., et post vocem princi patum sic reponitur, A. Utinam; rursusque omittitur. A. in loco proxime sequenti.

2 Lov., non tamen regnant. Sed melius alii Cdd. regnat. scilicet mens.

pus, qualecumque id sit, animum virtute præditum vincit. E. Evidentissimum est. A. Quid? animus justus, mensque jus proprium imperiumque custodiens, num potest aliam mentem pari æquitate ac virtute regnantem, ex arce dejicere, atque libidini subjugare? E. Nullo modo; non solum propter eamdem in utraque excellentiam, sed etiam quod a justitia prior decidet, fietque vitiosa mens, quæ aliam facere conabitur, eoque ipso erit infirmior.

21. A. Bene intelligis; quare illud restat ut respondeas, si potes, utrum tibi videatur rationali et sapienti mente quidquam esse præstantius. E. Nihil præter Deum arbitror. A. Et mea ista sententia est. Sed quoniam res ardua est, neque nunc opportune quæritur, ut ad intelligentiam veniat, quanquam robustissima teneatur fide, integra nobis sit hujus quæstionis, diligens et cauta tractatio.

CAPUT XI. Mens ex libera voluntate libidini serviens punitur juste.

In præsentia enim scire possumus quæcumque illa natura sit, quam menti virtute pollenti fas est excellere, injustam esse nullo modo posse. Quare ne ista quidem, tametsi habeat potestatem, coget mentem servire libidini. E. Istud prorsus nemo est qui non sine ulla cunctatione fateatur. A. Ergo relinquitur ut quoniam regnanti menti compotique virtutis, quidquid par aut prælatum est, non eam facit servam libidinis propter justitiam ; quidquid autem inferius est, non possit hoc facere propter infirmitatem, sicut ea quæ inter nos constiterunt docent; nulla res alia mentem cupiditatis comitem faciat, quam propria voluntas et liberum arbitrium. E. Nihil tam necessarium restare video.

22. 4. Sequitur jam ut tibi videatur juste illam pro peccato tanto pœnas pendere. E. Negare non possum. A. Quid igitur ? Num ista ipsa pœna parva existimanda est, quod ei libido dominatur, exspoliatamque virtutis opulentia, per diversa inopem atque indigentem trahit, nunc falsa pro veris approbantem, nunc etiam defensitantem, nunc improbantem quæ antea probavisset, et nihilominus in alia falsa irruentem; nunc assensionem suspendentem suam, et plerumque perspicuas ratiocinationes formidantem; nunc desperantem de tota inventione veritatis, et stultitiæ tenebris penitus inhærentem; nunc conantem in lucem intelligendi, rursusque fatigatione decidentem : cum interea cupiditatum illud regnum tyrannice sæviat, et variis contrariisque tempestatibus totum hominis animum vitamque perturbet, hinc timore, inde desiderio; hinc anxietate, inde inani falsaque lætitia ; hinc cruciatu rei amissæ quæ diligebatur, inde ardore adipiscendæ quæ non habebatur; hinc acceptæ injuriæ doloribus, inde facibus vindicandæ : quaquaversum potest coarctare avaritia dissipare luxuria, addicere ambitio, inflare superbia, torquere invidia, desidia sepelire, pervicacia concitare, afflictare subjectio, et quæcumque alia innumerabilia regnum illius libidinis frequentant et exercent? possumusne tandem nullam

istam pœnam putare, quam, ut cernis, omnes qui non hærent sapientiæ, necesse est perpeti?

23. E. Magnam quidem istam pœnam esse judico, et omnino justam, si quis jam in sublimitate sapientiæ collocatus, inde descendere ac libidini servire delegerit: sed utrum esse quisquam possit incertum est, qui hæc aut voluerit facere, aut velit. Quanquam enim credamus hominem tam perfecte conditum a Deo, et in beata vita constitutum, ut ad ærumnas mortalis vitæ ipse inde propria voluntate delapsus sit; tamen hoc cum firmissima fide teneam, intelligentia nondum assecutus sum: cujus rei diligentem inquisitionem, si nunc differendum putas, me invito facis.

CAPUT XII. Mortalis vitæ pœnas qui libidini serviunt, merito patiuntur, etiamsi sapientes nunquam fuerint.

24. Verum illud quod me maxime movet, cur hujuscemodi acerbissimas pœnas patiamur nos, qui certe stulti sumus, nec sapientes unquam fuimus, ut merito hæc dicamur perpeti propter desertam virtutis arcem, et electam sub libidine servitutem, quin aperias disputando, si vales, nullo modo tibi differendum esse concessserim. A. Ita istuc dicis, quasi liquido compertum habeas nunquam nos fuisse sapientes: attendis enim tempus ex quo in hanc vitam dati sumus. Sed cum sapientia in animo sit, utrum ante consortium hujus corporis alia quadam vita vixerit animus, et an aliquando sapienter vixerit, magna quæstio est, magnum secretum, et suo considerandum loco: neque ideo tamen hoc quod nunc habemus in manibus impeditur, quominus aperiatur ut potest.

25. Nam quæro abs te, sitne aliqua nobis voluntas. E. Nescio. A. Visne hoc scire? E. Et hoc nescio. A. Nihil ergo deinceps me interroges. E. Quare? A. Quia roganti tibi respondere non debeo, nisi volenti scire quod rogas. Deinde nisi velis ad sapientiam pervenire, sermo tecum de hujusmodi rebus non est habendus. Postremo meus amicus esse non poteris, nisi velis ut bene sit mihi. Jam vero de te tu ipse videris, utrum tibi voluntas nulla sit beatæ vitæ tuæ. E. Fateor, negari non potest habere nos voluntatem: perge jam, videamus quid hinc conficias. A. Faciam : sed dic etiam prius, utrum et bonam voluntatem te habere sentias. E. Quid est bona voluntas? A. Voluntas qua appetimus recte honesteque vivere, et ad summam sapientiam pervenire. Modo tu vide utrum rectam honestamque non appetas vitam, aut esse sapiens non vehementer velis, aut certe negare audeas, cum hæc volumus, nos habere voluntatem bonam. E. Nihil horum nego, et propterea me non solum voluntatem, sed etiam bonam voluntatem jam habere confiteor. A. Quanti pendis, oro te, hanc voluntatem? Numquidnam ei ulla ex parte divitias, aut honores. aut voluptates corporis, aut hæc simul omnia conferenda arbitraris? E. Averterit Deus istam sceleratam dementiam. A. Parumne ergo gaudendum est habere nos quiddam in animo, hanc ipsam dico bonam voluntatem, in cujus comparatione abjectissima sint ea quæ commemora

vimus, pro quibus adipiscendis multitudinem videmus. hominum nullos labores, nulla pericula recusare ? E. Gaudendum vero, ac plurimum. A. Quid ? hoc gaudio qui non fruuntur, parvo damno eos affectos putas tanti boni? E. Imo maximo.

26. A. Vides igitur jam, ut existimo, in voluntate nostra esse constitutum, ut hoc vel fruamur vel careamus tanto et tam vero bono. Quid enim tam in voluntate, quam ipsa voluntas sita est (a) ? Quam quisque cum habet bonam, id certe habet quod terrenis omnibus regnis, voluptatibusque omnibus corporis longe anteponendum sit. Quisquis autem non habet, caret profecto illa re, quam præstantiorem omnibus bonis in potestate nostra non constitutis, sola illi voluntas per seipsam daret. Itaque cum se ipse miserrimum judicet, si amiserit gloriosam famam, ingentes opes, et quælibet corporis bona; tu eum non miserrimum judicabis, etiamsi talibus abundet omnibus, cum iis inhæret quæ amittere facillime potest, neque dum vult habet, caret autem bona voluntate, quæ nec comparanda est cum istis, et cum sit tam magnum bonum, velle solum opus est, ut habeatur ? E. Verissimum est. A. Jure igitur ac merito stulti homines, tametsi nunquam fuerunt sapientes (hoc enim dubium et occultissimum est), hujuscemodi afficiuntur miseria. E. Assentior.

CAPUT XIII.

Voluntate vitam beatam, voluntate miseram degimus.

27. 4. Considera nunc utrum tibi videatur esse prudentia appetendarum et vitandarum rerum scien tia. E. Videtur. A. Quid? fortitudo nonne illa est animæ affectio, qua omnia incommoda et damna rerum non in nostra potestate constitutarum contemnimus? E. Ita existimo. A. Porro temperantia est affectio coercens et cohibéns appetitum ab iis rebus quæ turpiter appetuntur: an tu aliter putas? E. Imo ita ut dicis sentio. A. Jam justitiam quid dicamus esse, nisi virtutem qua sua cuique tribuuntur? E. Nulla mihi alia justitiæ notio est. A. Quisquis ergo bonam habens voluntatem, de cujus excellentia jam diu loquimur, hanc unam dilectione amplexetur, qua interim melius nihil habet, hac sese oblectet, hac denique perfruatur et gaudeat, considerans eam et judicans quanta sit, quamque invito illi eripi vel surripi nequeat; num dubitare poterimus istum adversari rebus omnibus, quæ huic uni bono inimica sunt? E. Necesse est omnino ut adversetur. 4. Nullane hunc putamus præditum esse prudentia, qui hoc bonum appetendum, et vitanda ea quæ huic inimica sunt videt? E. Nullo modo mihi videtur hoc posse quisquam sine prudentia. A. Recte : sed cur non huic etiam fortitudinem tribuamus ? Illa quippe omnia quæ in potestate nostra non sunt, amare iste ac plurimi æstimare non potest. Mala enim voluntate amantur, cui tanquam inimicæ charissimo suo bono resistat necesse est. Cum autem non amat hæc, non dolet amissa, et omnino contemnit; quod opus esse fortitudinis, dictum atque concessum est. E. Tribuamus sane: non (a) Vid. Retract. lib. 1, cap. 9, n. 3.

enim intelligo quem fortem verius appellare possim, quam eum qui rebus iis quas neque ut adipiscamur, neque ut obtineamus in nobis situm est, æquo et tranquillo animo caret; quod hunc necessario facere compertum est. A. Vide jam nunc utrum ab eo temperantiam alienare possimus, cum ea sit virtus quæ libidines cohibet. Quid autem tam inimicum bonæ voluntati est quam libido? Ex quo profecto intelligis istum bonæ voluntatis suæ amatorem resistere omni modo, atque adversari libidinibus, et ideo jure tem perantem vocari. E. Perge; assentior. 4. Justitia restat, quæ quomodo desit huic homini, non sane video. Qui enim habet et diligit voluntatem bonam, et obsistit eis, ut dictum est, quæ huic inimica sunt, male cuiquam velle non potest. Sequitur ergo ut nemini fa ciat injuriam; quod nullo pacto potest, nisi qui sua cuique tribuerit: hoc autem ad justitiam pertinere cum dicerem, approbasse te, ut puto, meministi. E. Ego vero memini et fateor in hoc homine, qui suam bonam voluntatem magni pendit et diligit, omnes quatuor virtutes quæ abs te paulo ante, me assentiente, descriptæ sunt, esse compertas.

28. 4. Quid igitur impedit cur hujus vitam non concedamus esse laudabilem? E. Nihil prorsus; imo hortantur vel etiam cogunt omnia. A. Quid? vitam miseram potesne ullo modo non judicare fugiendam? E. Et magnopere quidem judico, nihilque aliud agendum existimo. A. At laudabilem non fugiendam profecto putas. E. Quin etiam appetendam sedulo existimo. A. Non ergo misera est quæ laudabilis vita est. E. Hoc utique sequitur. A. Nihil jam, quantum opinor, difficile tibi ut assentiaris relinquitur, eam scilicet quæ misera non est, beatam esse vitam. E. Manife stissimum est. A. Placet igitur beatum esse hominem dilectorem bonæ voluntatis suæ, et præ illa contemnentem quodcumque aliud bonum dicitur, cujus amis sio potest accidere etiam cum voluntas tenendi manet. E. Quidni placeat, quo superiora quæ concessimus, necessario trahunt? A. Bene intelligis: sed dic, quæso, nonne bonam voluntatem suam diligere, et tam magni æstimare quam dictum est, etiam ipsa bona voluntas est? E. Verum dicis. 4. At si hunc beatum recte judicamus, nonne recte miserum, qui contraria voluntatis est? E. Rectissime. 4. Quid ergo causæ est cur dubitandum putemus, etiamsi nunquam antea sapientes fuimus, voluntate tamen laudabilem beatam vitam, voluntate turpem ac miseram mereri ac degere (a)? E. Fateor huc certis et minime negandis rebus esse perventum.

29. 4. Vide etiam aliud : nam credo te memoria tenere quam dixerimus esse bonam voluntatem: opinor enim, ea dicta est qua recte atque honeste vivere appetimus. E. Ita memini. A. Hanc igitur voluntatem, si bona itidem voluntate diligamus atque amplectamur, rebusque omnibus quas retinere non quia volumus possumus, anteponamus; consequenter illæ virtutes, ut ratio docuit, animum nostrum incolent, quas habere idipsum est recte honesteque vivere. Ex quo (a) Vid. Retract. lib. 1, cap. 9, n. 3.

conficitur ut quisquis recte honesteque vult vivere, si id se velle præ fugacibus bonis velit, assequatur tantam rem tanta facilitate, ut nihil aliud ei quam ipsum velle sit habere quod voluit (a). E. Vere tibi dico, vix me contineo quin exclamem lætitia, repente mihi oborto tam magno, et tam in facili constituto bono. A. Atqui hoc ipsum gaudium, quod hujus boni adeptione gignitur, cum tranquille et quiete atque constanter erigit animum, beata vita dicitur: nisi tu putas aliud esse beate vivere, quam veris bonis certisque gaudere. E. Ita sentio. CAPUT XIV.

Cur ergo pauci evadant beati, cum omnes esse velint.

30. A. Recte sed censesne quemquam hominum non omnibus modis velle atque optare vitam beatam? E. Quis dubitat omnem hominem velle? A. Cur igitur eam non adipiscuntur omnes? Dixeramus enim atque convenerat inter nos, voluntate illam mereri homines, voluntate etiam miseram, et sic mereri ut accipiant : nunc vero existit nescio quæ repugnantia, et nisi diligenter dispiciamus, perturbare nititur superiorem tam evigilatam firmamque rationem. Quomodo enim voluntate quisque miseram vitam patitur, cum omnino nemo velit misere vivere? Aut quomodo voluntate beatam vitam consequitur homo, cum tam multi miseri sint, et beati omnes esse velint? An eo evenit, quod aliud est velle bene aut male, aliud mereri aliquid per bonam vel malam voluntatem? Nam illi qui beati sunt, quos etiam bonos esse oportet, non propterea sunt beati, quia beate vivere voluerunt; nam hoc volunt etiam mali: sed quia recte, quod mali nolunt. Quamobrem nihil mirum est quod miseri homines non adipiscuntur quod volunt, id est, beatam vitam. Illud enim cui comes est, et sine quo ea nemo dignus est, nemoque assequitur, recte scilicet vivere, non itidem volunt. Hoc enim æterna lex illa, ad cujus considerationem redire jam tempus est, incommutabili stabilitate firmavit, ut in voluntate meritum sit; in beatitate autem et miseria præmium atque supplicium (b). Itaque cum dicimus voluntate homines esse miseros, non ideo dicimus, quod miseri esse velint, sed quod in ea voluntate sunt, quam etiam eis invitis miseria sequatur necesse est. Quare non repugnat superiori rationi, quod volunt omnes beati esse, nec possunt; non enim volunt omnes recte vivere, cui uni voluntati vita beata debetur: nisi quid habes adversus hæc dicere. E. Ego vero nihil. CAPUT XV. Lex æterna, lex temporalis in quos et quantum valeant.

31. Sed videamus jam quomodo hæc ad propositam illam quæstionem de duabus legibus referantur. A. Fiat sed dic mihi prius, utrum qui recte vivere diligit, eoque ita delectatur, ut non solum ei rectum sit, sed etiam dulce atque jucundum, amet hanc legem, habeatque charissimam, qua videt tributam esse bonæ voluntati beatam vitam, malæ miseram? E. Amat omnino ac vehementer: nam istam ipsam sequens ita (a) Vid. Retract. lib. 1, cap. 9, n. 3. (b) Vid. ibid.

vivit. A. Quid? cum hanc amat, mutabile aliquid amat ac temporale, an stabile ac sempiternum? E. Æternum sane atque incommutabile, A. Quid illi qui in mala voluntate perseverantes, nihilominus beati esse cupiunt? possuntne amare istam legem, quia talibus hominibus miseria merito rependitur? E. Nullo modo, arbitror. A. Nihilne amant aliud? E. Imo plurima; ea scilicet in quibus adipiscendis vel retinendis mala voluntas illa persistit. A. Opinor te dicere divitias, honores, voluptates, et pulchritudinem corporis, cæteraque omnia quæ possunt et volentes non adipisci, et amittere inviti. E. Ista ipsa sunt. A. Num hæc æterna ecce censes, cum temporis volubilitati videas obnoxia? E. Quis hoc vel dementissimus senserit? A. Cum igitur manifestum sit alios esse homines amatores rerum æternarum, alios temporalium, cumque duas leges esse convenerit, unam æternam, aliam temporalem; si quid æquitatis sapis, quos istorum judicas æternæ legi, quos temporali esse subdendos? E. Puto in promptu esse quod quæris: nam beatos illos ob amorem ipsorum æternorum sub æterna lege agere existimo; miseris vero temporalis imponitur. A. Recte judicas, dummodo illud inconcussum teneas, quod apertissime jam ratio demonstravit, eos qui temporali legi serviunt, non esse posse ab æterna liberos; unde omnia quæ justa sunt, justeque variantur, exprimi diximus: eos vero qui legi æternæ per bonam voluntatem hærent, temporalis legis non indigere, satis, ut apparet, intelligis. E. Teneo quod dicis.

32. A. Jubet igitur æterna lex avertere amorem a temporalibus, et eum mundatum convertere ad æterna. E. Jubet vero. A. Quid deinde censes temporalem jubere, nisi ut hæc quæ ad tempus nostra dici possunt, quando eis homines cupiditate inhærent, eo jure possideant, quo pax et societas humana servetur, quanta in his rebus servari potest? Ea sunt autem: primo, hoc corpus, et ejus quæ vocantur bona, ut integra valetudo, acumen sensuum, vires, pulchritudo, et si qua sunt cætera, partim necessaria bonis artibus, et ideo pluris pensanda, partim viliora. Deinde libertas, quæ quidem nulla vera est, nisi beatorum, et legi æternæ adhærentium: sed eam nunc libertatem commemoro, qua se liberos putant qui dominos homines non habent, et quam desiderant ii qui a dominis hominibus manumitti volunt. Deinde parentes, fratres, conjux, liberi, propinqui, affines, familiares, et quicumque nobis aliqua necessitudine adjuncti sunt. Ipsa denique civitas, quæ parentis loco haberi solet; honores etiam et laudes, et ea quæ dicitur gloria popularis. Ad extremum pecunia, quo uno nomine continentur omnia quorum jure domini sumus, et quorum vendendorum aut donandorum habere potestatem videmur. Horum omnium quemadmodum lex illa sua cuique distribuat, difficile et longum est explicare, et plane ad id quod proposuimus non necessarium. Satis est enim videre non ultra porrigi hujus legis potestatem in vindicando, quam ut hæc vel aliquid horum adimat atque auferat ei quem punit. Metu coercet ergo, et ad id quod vult, torquet ac retorquet mise

« PoprzedniaDalej »