Obrazy na stronie
PDF

quo inter nos verba jaculamur, quod tam diu fecimus, hæc tria ut invenirentur laboratum est: utrum nihil sine signis possit doceri; et utrum sint quædam signa rebus quas significant præferenda; et utrum melior quam signa sit rerum ipsa cognitio. Sed quartum est, quod breviter abs te vellem cognoscere, utrumnam ista inventa sic putes, ut jam de his dubitare non possis. Ad. Vellem quidem tantis ambagibus atque anfractibus esset ad certa perventum ; sed et ista rogatio tua nescio quomodo me sollicitat, et ab assensione deterret. Videris enim mihi non hæc de me fuisse quæsiturus, nisi haberes quod contradiceres: et ipsa rerum implicatio totum me inspicere, ac securum respondere non sinit, verentem ne quid in tantis involucris lateat, quod acies mentis meæ lustrare non possit. Aug. Dubitationem tuam non invitus accipio ; significat enim animum minime temerarium : quæ custodia tranquillitatis est maxima. Nam difficillimum omnino est non perturbari, cum ea quæ prona et procliva approbatione tenebamus contrariis disputationibus labefactantur, et quasi extorquentur e inanibus. Quare, ut æquum est bene consideratis perspectisque rationibus cedere, ita incognita pro cognitis habere periculosum. Metus est enim ne cum sæpe subruuntur quæ firmissime statura et mansura præsumimus, in tantum odium vel timorem rationis incidamus, ut ne ipsi quidem perspicuæ veritati fides habenda videatur. 32. Sed age, nunc expeditius retractemus utrum recte ista dubitanda putaveris. Nam quæro abs te, si quisquam ignarus deceptionis avium, quæ calamis et visco affectatur, obviam fieret aucupi, armis quidem suis instructo, non tamen aucupanti, sed iter agenti ; quo viso premeret gradum, secumque, ut fit, admirans cogitaret et quæreret quidnam sibi hominis ille vellet ornatus; anceps autem cum in se videret attentum, ostentandi se studio cannas expediret, et prope animadversam aliquam aviculam fistula et accipitre figeret, subigeret et caperet ; nonne illum spectatorem suum doceret nullo significatu, sed re ipsa, quod ille scire cupiebat? Ad. Metuo ne quid hic tale sit, quale de illo dixi, qui quaerit quid sit ambulare. Neque enim video, et hic totum illud aucupium esse monstratum. Aug. Facile est hac cura te exuere ; addo enim, si ille ita intelligens esset, ut ex hoc quod vidit, totum illud genus artis agnosceret: satis est namque ad rem, et de quibusdam rebus tametsi non omnibus, et quosdam homines doceri posse sine signo. Ad. Hoc etiam ego possum illi addere; si enim sit bene intelligens, paucis passibus ambulatione monstrata, totum quid sit ambulare cognoscet. Aug. Facias per me licet, nec tantum nihil resisto, verum etiam faveo: vides enim ab utroque nostrum id effici, ut quædam quidam doceri sine signis queant, falsumque illud sit quod nobis paulo ante videbatur, nihil esse omnino quod sine signis possit ostendi. Jam enim ex his non unum aliquid aut alterum, sed millia rerum animo occurrunt, quæ nullo signo dato per seipsa monstrentur. Quid enim dubitemns, oro te? Nam ut hominum omit

tam innumerabilia spectacula in omnibus theatris sine signo ipsis rebus exhibentium; solem certe istum lucemque hæc omnia perfundantem atque vestientem, lunam et cætera sidera, terras et maria, quæque in his innumerabiliter gignuntur, nonne per seipsa exhibet atque ostendit Deus et natura cernentibus? 33. Quod si diligentius consideremus, fortasse nihil invenies, quod per sua signa discatur. Cum enim mihi signum datur, si nescientem me invenit cujus rei signum sit, docere me nihil potest: si vero scientem, quid disco per signum? Non enim mihi rem quam significat ostendit verbum cum lego, Et saraballae ' eorum non sunt immutatæ (Dan. iii, 94). Nam si quædam capitum tegmina nuncupantur hoc nomine, num ego hoc audito, aut quid sit caput, aut quid sint tegmina didici? ante ista noveram ; neque cum appellarentur ab aliis, sed cum a me viderentur, eorum est mihi facta notitia. Etenim cum primum istæ duæ syllabæ, cum dicimus, Caput, aures meas impulerunt, tam nescivi quid significarent, quam cum primo audirem legeremve, saraballas. Sed cum sæpe diceretur, Caput, notans atque animadvertens quando diceretur, reperi vocabulum esse rei quæ mihi jam erat videndo notissima. Quod priusquam reperissem, tantum mihi sonus erat hoc verbum : signum vero esse didici, quando cujus rei signum esset inveni; quam quidem, ut dixi, non significatu, sed aspectu didiceram. Itaque magis signum re cognita, quam signo dato ipsa res discitur. 34. Quod ut apertius intelligas, finge nos primum nunc audire quod dicitur, caput; et nescientes utrum vox ista sit tantummodo sonans, an aliquid etiam significans, quærere quid sit caput (memento nos non rei quæ significatnr, sed ipsius signi velle habere notitiam, qua caremus profecto, quamdiu cujus signum est ignoramus): si ergo ita quærentibus res ipsa digito demonstretur, hac conspecta discimus signum quod audieramus tantum, nondum noveramus. In quo tamen signo dum duo sint, sonus et significatio, sonum certe non per signum percipimus, sed eo ipso aure pulsata; significationem autem re, quæ significatur, aspecta. Nam illa intentio digiti significare nihil aliud potest, quam illud in quod intenditur digitus: intentus est autem non in signum, sed in membrum quod caput vocatur. ltaque per illam neque rem pos

1 In editione Bad. et nostris Mss. hic et infra constanter scribitur Ê r sarabarae ; quo pacto etiam Tertullianus scripsit in libro de Pallio, et in libro de Resurrectione Carnis. Porro autem textus j'; Dan. cap. 3, v. 94, habet i. neutro genere, ta sarabara, quem scribendi modum non pauci sequuntur; improbat vero Hieronymus in Dan. cap. 3, v. 21, vultque legendum saraballa. Ad hæc Mss. Fiscannensis et §íííííí, pro quaedam capitum, habent, quaedam pedum tegmina; ét consentanee postea præferunt, aut quia sint pedes, etc.; cum dicimus pedes, aures, etc.; pedes notans, etc.; denique omittunt, ( apilum, eo loci ubi legimus, tegmina quidem illa capitum. Contingitisthæc varietas ex varia vocabuli istius interpretatione, quod quibusdam significat tegmina capitum, ut refert Isidorus, lib. 19. cap. 23; aliis, fluara ac sinuosa vestimenta, ut ipsi Isidoro ibidem placet, pallia, Vatablo aliisque scriptnrae interpretibus sonat; nonmiullis etiam, calceamenta; Hieronymo demum in loco citato braecas seu tibialia.

sum nosse quam noveram, neque signum in quod intentus digitus non est. Sed de intentione digiti non nimis curo; quia ipsius demonstrationis signum mihi videtur potius, quam rerum aliquarum quae demonstrantur, sicut adverbium quod, Ecce, dicimns ; nam et cum hoc adverbio digitum solemus intendere, ne unum demonstrandi signum non sit satis. Et id maxime tibi nitor persuadere, si potero, per ea signa quae verba appellantur, mos nihil discere; potius enim, ut dixi, vim verbi, id est significationem quæ latet in sono, re ipsa quæ significatur cognita, discimus, quam illam tali significatione percipimur. 33. Et quod dixi de capite, hoc etiam de tegminibus, deque aliis rebus innumerabilibus dixerim: quas tamen cum jam noverim, saraballas illas adhuc usque non novi; quas mihi si gestu quispiam significarit aut pinxerit, aut aliquid cui similes sunt, ostenderit, non dicam non me docuerit, quod facile obtinerem, si paulo amplius loqui vellem; sed dico id quod proximum est, non verbis docuerit. Quod si eis forte conspectis cum simul adero me admonuerit, dicens, Ecce saraballas; discam rem quam nesciebam, non per verba quæ dicta sunt, sed per ejus aspectum, per quem factum est ut etiam nomen illud quid valeret, nossem ac tenerem. Non enim cum rem ipsam didici, verbis alienis credidi, sed oculis meis: illis tamen fortasse ut attenderem credidi, id est ut aspectu quærerem quid viderem. CAPUT XI. — Discimus non verbis foris sonantibus, sed docente intus veritate. 36. Hactenus verba valuerunt, quibus ut plurimum tribuam, admonent tantum ut quaeramus res, non exhibent ut noverimus. Is me autem aliquid docet, qui vel oculis, vel ulli corporis sensui, vel ipsi etiam menti præbet ea quæ cognoscere volo. Verbis igitur nisi verba non discimus, imo sonitum strepitumque verborum : nam si ea quae signa non sunt, verba esse non possunt, quamvis jam auditum verbum, nescio tamen verbum esse, donec quid significet sciam. Rebus ergo cognitis, verborum quoque cognitio perficitur; verbis vero auditis, nec verba discuntnr. Non enim ea verba quæ novimus, discimus; aut quæ non novimus, didicisse nos possumus confiteri, nisi eorum significatione percepta, quæ non auditione vocum emissarum, sed rerum significatarum cognitione contingit. Verissima quippe ratio est, et verissime dicitur, cum verba proferuntur, aut scire nos quid significent, aut nescire : si scimus, commemorari potius quam discere; si autem nescimus, ne commemorari quidem, sed fortasse ad quaerendum admoneri. 37. Quod si dixeris, tegmina quidem illa capitum, quorum nomen sono tantum tenemus, non nos posse nisi visa cognoscere, neque nomen ipsum plenius nisi ipsis cognitis nosse ; quod tamen de ipsis pueris accepimus, ut regem ac flammas fide ac religione superaverint, quas laudes Deo cecinerint, quos honores ab ipso etiam inimico meruerint, num aliter nisi per verba didicimus? Respondebo, cuncta quæ illis verbis significata sunt, in nostra notitia jam fuisse. Nam

quid sint tres pueri, quid fornax, quid ignis, quid rex, quid denique illæsi ab igne, cæteraque omnia jam tenebam quæ verba illa significant. Ananias vero. et Azarias et Misael tam mihi ignoti sunt quam i:ae saraballae ; nec ad eos cognoscendos hæc me nomina quidquam adjuverunt aut adjuvare jam potuerunt. Hæc autem omnia 'quae in illa leguntur historia, ita illo tempore facta esse, ut scripta sunt, credere me potius quam scire fateor: neque istam differentiam. iidem ipsi quibus credimus nescierunt. Ait enim propheta, Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. vii, ?, sec. LXX): quod non dixisset profecto, si nihil distare judicasset. Quod ergo intelligo, id etiam crede: at non omne quod credo, etiam intelligo. 0mne autem quod intelligo, scio: non omne quod credo, scio. Nec ideo nescio quam sit utile credere etiam multa quæ nescio ; cui utilitati hanc quoque |adjungo de tribus pueris historiam: quare pleraque rerum cum scire non possim, quanta tamen utilitate credamtur, scio.

38. De universis autem quæ intelligimus non loquentem qui personat foris, sed intus ipsi menti præsidentem consulimus veritatem, verbis fortasse ut consulamus admoniti. Ille autem qui consulitur, docet, qui in interiore homine habitare dictus est Christus (Ephes. iii 16, 17), id est incommutabilis Dei Virtus atque sempiterna Sapientia: quam quidem omnis rationalis anima consulit; sed tantum cuique panditur. quantum capere propter propriam, sive malam sive bonam voluntatem potest. Et si quando fallitur, non fit vitio consultae veritatis, ut neque hujus, quæ foris est, lucis vitium est, quod corporei oculi saepe falluntur: quam lucem de rebus visibilibus consuli fatemur, ut eas nobis quantum cernere valemus, ostendat.

CAPUT XII. — Christus veritas intus docet.

39. Quod si et de coloribus lucem, et de cæteris quae per corpus sentimus, elementa hujus mundi eademque corpora quæ sentimus, sensusque ipsos quibus tanquam interpretibus ad talia noscenda mens utitur; de his autem quæ intelliguntur, interiorem veritatem ratione consulimus: quid dici potest unde careat, verbis nos aliquid discere præter ipsum qui atres percutit sonum ? Namque omnia quæ percipimus, aut sensu corporis, aut mente percipimus. Illa sensibilia, hæc intelligibilia ; sive, ut more auctorum nostrorum loquar, illa carnaiia, hæc spiritualia nomimamus. De illis dum interrogamur, respondemus, si præsto snnt ea quae sentimus; velut cum a nobis quæritu rintuentibus lunam novam, qualis aut ubi sit. Hic ille qui interrogat, si non videt, credit verbis, et sæpe non credit: discit autem nullo modo, nisi et ipse quod dicitur videat ; ubi jam non verbis quæ somuerunt, sed rebus ipsis et sensibus discit. Nam verba eadem sonant videnti, quæ non videnti etiam sonuerunt. Cum vero non de iis quæ coram sentimus, sed de his quæ aliquando sensimus quæritur ; non jam res ipsas, sed imagines ab iis impressas memoriæque mandatas loquimur: quæ omnino quomodo vera dicamus, cum falsa intueamur, ignoro ; nisi quia non nos ea videre ac sentire, sed vidisse ac sensisse narranus. Ita illas imagines in memoriæ penetralibus rerum ante sensarum quædam documenta gestamus, quæ animo contemplantes bona conscientia non mentimur cum loquimur: sed nobis sunt ista documenta; is enim qui audit, si ea sensit atque adfuit, non discit meis verbis, sed recognoscit ablatis secum et ipse imaginibus: sit autem illa non sensit *, quis non eum credere potius verbis quam discere intelligat ? 40. Cum vero de iis agitur quæ mente conspicimus, id est intellectu atque ratione, ea quidem loquimur quæ præsentia contuemur in illa interiore luce veritatis, qua ipse qui dicitur homo interior, illustratur et fruitur: sed tunc quoque noster auditor, si et et ipse illa secreto ac simplici oculo videt ; novit quod dico sua contemplatione, non verbis meis. Ergo ne hunc quidem doceo vera dicens, vera intuentem ; docetur enim non verbis meis, sed ipsis rebus, Deo intus pandente, manifestis: itaque de his etiam interrogatus respondere posset. Quid autem absurdius quam eum putare locutione mea doceri, qui posset,antequam loquerer, ea ipsa interrogatus exponere ? Nam quod sæpe contingit, ut interrogatus aliquid neget, atque ad id fatendum aliis interrogationibus urgeatur, fit hoc imbecillitate cernentis, qui de re tota illam lucem consulere non potest : quod ut partibus faciat, admonetur, cum de iisdem istis partibus interrogatur, quibus illa summa constat, quam totam cernere non valebat. Quo si verbis perducitur ejus qui interrogat, non tamen docentibus verbis, sed eo modo inquirentibus, quo modo est ille a quo quæritur, intus discere idoneus; velut si abs te quærerem hoc ipsum quod agitur, utrumnam verbis doceri nihil possit, et absurdum tibi primo videretur non valenti totum conspicere : sic ergo quærere oportuit, ut tuæ sese vires habent ad audiendum illum intus magistrum, ut dicerem : Ea quæ me loquente vera esse confiteris, et certus es, et te illa nosse confirmas, unde didicisti? responderes fortasse quod ego docuissem. Tum ego subnecterem: Quid si me hominem volantem vidisse dicerem, itane te certum verba mea redderent, quemadmodum si audires sapientes homines stultis esse meliores ? Negares profecto et responderes illud te non credere, aut etiamsi crederes ignorare, hoc autem certissime scire. Ex hoc jam nimirum intelligeres, neque in illo quod me affirmante ignorares, neque in hoc quod optime scires, aliquid te didicisse verbis meis; quandoquidem etiam interrogatus de singulis, et illud ignotum, et hoc tibi notum esse jurares. Tum vero totum illud quod negaveras fatereris, cum hæc ex quibus constat, clara et certa esse cognosceres ; omnia scilicet quæ loquimur, aut ignorare auditorem utrum vera sint, aut falsa esse non ignorare, aut scire vera esse. Horum trium in primo aut credere, aut opinari, aut dubitare ; in secundo adversari atque renuere ; in tertio attestari: nusquam igitur discere. Quia et ille qui post verba nostra rem 1 Er. Lov. si awtem ille m0r, sensit. M.

[ocr errors][ocr errors]

nescit et qui se falsa novit audisse, et qui posset interrogatus eadem respondere quæ dicta sunt, nihil verbis meis didicisse convincitur. CAPUTXIII.—Verborum vine quidem animus loquentis aperitur. 41. Quamobrem in iis etiam quæ mente cernuntur, frustra cernentis loquelas audit quisquis ea cernere non potest, nisi quia talia quamdiu iguorantur utile est credere : quisquis autem cernere potest, intus est discipulus veritatis, foris judex loquentis, vel potius ipsius locutionis. Nam plerumque scit illa quæ dicta sunt, eo ipso nesciente quæ dixit ; veluti si quisquam Epicureis credens et mortalem animam putans, eas rationes quæ de immortalitate ejus a prudentioribus tractatæ sunt, eloquatur, illo audiente qui spiritualia contueri potest; judicat iste eum vera dicere: at ille qui dicit, utrum vera dicat ignorat, imo etiam falsissima existimat: num igitur putandus est ea docere quæ nescit ? Atqui iisdem verbis utitur, quibus uti etiam sciens posset. 42. Quare jam ne hoc quidem relinquitur verbis, ut his saltem loquentis animus indicetur, si quidem incertum est utrum ea quæ loquitur, sciat. Adde mentientes atque fallentes, per quos facile intelligas non modo non aperiri, verum etiam occultari animum verbis. Nam nullo modo ambigo id conari verba veracium, et quodammodo profiteri, ut animus loquentis appareat; quod obtinerent omnibus concedentibus, si loqui mentientibus non liceret. Quanquam sæpe experti fuerimus, et in nobis et in aliis, non earum rerum quæ cogitantur, verba proferri : quod duobus modis posse accidere video, cum aut sermo memoriæ mandatus et sæpe decursus, alia cogitandis ore funditur ; quod nobis cum hymnum canimus sæpe contingit: aut cum alia pro aliis verba præter voluntatem nostram linguæ ipsius errore prosiliunt; nam hic quoque non earum rerum signa quas in animo habemus, audiuntur. Nam mentientes quidem cogitant etiam de iis rebus quas loquuntur, ut tametsi nesciamus an verum dicant, sciamus tamen eosinanimo habere quod dicunt, si non eis aliquid duorum quæ dixi accidat: quæ si quis et interdum accidere contendit, et cum accidit apparere, quanquam sæpe occultum est, et sæpe me fefellit audientem, non resisto. 43. Sed his accidit aliud genus, sane late patens, et semen innumerabilium dissensionum atque certaminum : cum ille qui loquitur eadem quidem significat quæ cogitat, sed plerumque tantum sibi et aliis quibusdam ; ei vero cui loquitur et item aliis nonnullis, non idem significat. Dixerit enim aliquis audientibus nobis, ab aliquibus belluis hominem virtute superari ; nos illico ferre non possumus, et hanc tam falsam pestiferamque sententiam magna intentione refellimus: cum ille fortasse virtutem, vires corporis vocet, et hoc nomine id quod cogitavit enuntiet, nec mentiatur, nec erret in rebus, nec aliud aliquid volvens animo, mandata memoriæ verba contexit, nec linguæ lapsu aliud quam volvebat sonet; sed tantummodo rem quam cogitat, alio quam nos nomine appellat, de qua illi statim assentiremur, si ejus cogitationem possemus inspicere, quam verbis jam prolatis explicataque sententia sua, nondum nobis pandere valuit. Huic errori definitionem mederi posse dicunt, ut in hac quæstione si definiret quid sit virtus; eluceret, aiunt, non de re, sed de verbo esse controversiam : quod ut concedam ita esse quotusquisque bonus definitor inveniri potest ? et tamen adversus disciplinam definiendi multa disputata sunt; quæ neque hoc loco tractare opportunum est, nec usquequaque a me probantur. 44. 0mitto quod multa non bene audimus, et quasi de auditis diu multumque contendimus ; velut tu nuper verbo quodam punico, cum ego misericordiam dixissem, pietatem significari te audisse dicebas ab eis quibus hæc lingua magis nota esset: ego autem resistens, quid acceperis tibi omnino excidisse asserebam ; visus enim mihi eras non pietatem dixisse, sed fidem, cum et conjunctissimus mihi assideres, et nullo modo hæc duo nomina similitudine soni aurem decipiant. Diu te tamen arbitratus sum nescire quid tibi dictum sit, cum ego nescirem quid dixeris : nam si te bene audissem, nequaquam mihi videretur absurdum pietatem et misericordiam uno vocabulo punice vocari. Hæc plerumque accidunt ; sed ea, ut dixi, omittamus, ne calumniam verbis de audientis negligentia, vel etiam de surditate hominum videar commovere : illâ magis angunt quæ superius enumeravi, ubi verbis liquidissime aure perceptis et latinis non valemus, cum ejusdem linguæ simus, loquentium cogitata cognoscere. 45. Sed ecce jam remitto et concedo, cum verba ejus auditu cui nota sunt, accepta fuerint, posse illi esse notum de iis rebus quas significant, loquentem cogitavisse: num ideo etiam quod nunc quæritur, utrum vera dixerit, discit ? CAPUT XIV. — Christus intus docet, homo verbis foris admomet. Num hoc magistri profitentur, ut cogitata eorum, ac non ipsæ disciplinæ quas loquendo se tradere putant, percipiantur atque teneantur? Nam quis tam stulte curiosus est, qui filium suum mittat in scholam, ut quid magister cogitet discat ? At istas omnes disciplinas quas se docere profitetur, ipsiusque virtutis atque sapientiæ, cum verbis explicaverint; tum

illi qui discipuli vocantur, utrum vera dicta sint, apud semetipsos considerant, interiorem scilicet illam veritatem pro viribus intuentes. Tunc ergo discunt: et cum vera dicta esse intus invenerint, laudant, nescientes non se doctores potius laudare quam doctos; si tamen et illi quod loquuntur sciunt. Falluntur autem homines, ut eos qui non sunt magistros vocent, qui plerumque inter tempus locutionis et tempus cognitionis, nulla mora interponitur ; et quoniam post admonitionem sermocinantis cito intus discunt, foris se ab eo qui admonuit, didicisse arbitrantur. 46. Sed de tota utilitate verborum, quæ si bene consideretur non parva est, alias, si Deus siverit, requiremus. Nunc enim ne plus eis quam oportet tribueremus, admonui te; ut jam non crederemus tantum, sed etiam intelligere inciperemus quam vere scriptum sit auctoritate divina, ne nobis quemquam magistrum dicamus in terris, quod unus omnium magister in cœlis sit (Matth. xxiii, 8-10). Quid sit autem in cœlis, docebit ipse a quo etiam per homines signi admonemur et foris, ut ad eum intro conversi erudiamur: quem diligere ac nosse beata vita est, quam se omnes clamant quærere, pauci autem sunt qui eam vere se invenisse lætentur. Sed jam mihi dicas velim, quid de hoc toto meo sermone sentias. Si enim vera esse quæ dicta sunt nosti, etiam de singulis sententiis interrogatus ea te scire dixisses: vides ergo a quo ista didiceris; neque enim a me, cui roganti omnia responderes. Si autem vera esse non nosti, nec ego nec ille te docuit: sed ego, quia nunquam possum docere ; ille, quia tu adhuc non potes discere. Ad. Ego vero didici admonitione verborum tuorum, nihil aliud verbis quam admoneri hominem ut discat, et perparum esse quod per locutionem aliquanta cogitatio loquentis apparet : utinam autem vera dicantur, eum docere solum, qui se intus habitare, cum foris loqueretur, admonuit; quem jam, favente ipso, tanto ardentius diligam, quanto ero in discendo provectior. Verumtamen huic orationi tuæ, qua perpetua usus es, ob hoc habeo maxime gratiam, quod omnia quæ contradicere paratus eram, præoccupavit atque dissolvit ; nihilque omnino abs te derelictum est, quod me dubium faciebat, de quo non ita mihi responderet secretum illud oraculum, ut tuis verbis asserebatur.

ADMONITIO
DE SEQUENTIBUS TRIBUS LIBRIS DE LIBERO ARBITRIO.

Ex Reliquis hujusce tomi libris qui ad confutandos Manichæorum errores spectant, primum hic, ut in hactenus excusis, exhibetur opus cui de Libero Arbitrio titulus est: quod quidem anno Christi trecentesimo octogesimo octavo Romæ agente Augustino inchoatum, absolutum vero arbitramus ânno trecentesimo nonagesimo quinto. Non enim perfectum ab ipso fuit post elapsum hunc annum quo episcopatum adeptus est, cum illius secumdum tertiumque librum presbyter, ut ait, ordinatus terminaverit (Retract. lib. 1, cap. 9, n. 1). Neque etiam ante annum eumdem, cum Augustinus in Epistola 27, n. 4, Paulino Nolensi episcopo scribat nescire se aliquod scriptionis genus edidisse quod Romanianus (quividelicet in Italiam sub istius anni exordium profectus erat) penes se non haberet : postea vero, Epistola 31, n. 7, hoc opus Paulino ipsi offerat sub his verbis: « Tres libros, atque utinam tam grandis quæstionis ita explicatores ut grandes, misiSanctitati et Charitati tuæ, {22! DE LIBER0 ARBITRIO, S. AUGUSTINI LIBER PRIMUS. 4222

« nam quæstio eorum de Libero Arbitrio est. Hos autem non habere, aut omnes non habere fratrem Roma' « nianum scio, » etc.

In primo libro mota perdifficilii quæstione illa, qua se olim vehementer agitatum atque in Manichæos impulsum fuisse confitetur Augustinus, Unde scilicet malum exortum sit, explicat primum quid sit male facere, tumque mala hominum facta nonnisi ex libero voluntatis arbitrio proficisci probat: quippe cum libidini, quæ in omnibus malefaetis dominatur, servire mens a nullo cogatur.

In libro secundo, difficultate quod libertas, qua peccatur, a Deo data sit emergente, tria hæc disquiruntur: Qua ratione Deum esse manifestum sit; an ab ipso sint bona quæcumque; utrum in bonis censenda sit libera voluntas. ' In tertio disputatur unde iste motus existat quo ipsa voluntas ab incommutabili bono avertitur ad commutabile bonum; an invicem adversentur Dei præscientia de hominum peccatis, et hominum ipsorum in peccando libertas. Mox ostenditur nequaquam id Creatori deputandum quod in creatura ita fieri necesse est, ut voluntate peccantium fiat; et prorsus de creaturæ, quæ peccato obnoxia sit, conditione ac supplicio landandum esse Deum. Hinc ad originis vitium perducta disputatione, declaratur quemadmodum hoc ipsum haud injuste in Adæ posteros demanarit ; et deinceps difficultates nonnullæ huc pertinentes enodantur.

s. AUGUSTINUS EPIST, 143, MARCELLINo.

« Litteræ tuæ... habent quæstionem mihi propositam ex libris, non divinis, sed meis, quos scripsi de LiberoArbitrio. In talibus autem quæstionibus non multum laboro: quia etsi defendi sententiâ mea liquida ratione non potest, mea est; non ejus auctoris, cujus sensum improbare fas non est... Hoc tamen quod in tertio libro de Libero Arbitrio cum de substantia rationali agerem sic a me positum est ut dicerem : « In corporibus autem « inferioribus anima post peccatum ordinata regit corpus suum, non omnimodo pro arbitrio, sed §icut leges uni« versitatis sinunt: » diligenter advertant, qui putant me aliquid de anima humana velut certum statuisse atque fixisse, quod vel ex parentibus per propaginem veniat, vel in actibus vitæ superioris atque coelestis peccaverit, ut corruptibili carne mereretur includi : et videant sic a me verba fuisse perpensa," ut retento eo quod certum habeo, post peccatum primi hominis natos esse atque nasci cæteros hómines in carne peccati, cui sanandæ venit in Domino similitudo carnis peccati, ita omnia sonarent, ut nulli præjudicarent 9pinioni quatuor illarum, quas postea digessi atque distinxi, non confirmans aliquam, sed interim quod agebam sequestrata illarum discussione determinans, ut quæcumque illarum vera esset, Deus sine dubio laudaretur. Sive enim, » etc.

Vide praeterea librum M, cap. 9. Retractionum, col. 595, a verbis, Cum adhuc Romæ, n. 1, usque ad col. 599, n. 6, verbis, non sit auctor mali. M.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

In quo mgta quæstione, Unde malum, explicatur quid sit male agere ; tumque mala hominum facta ex libera voluntatis arbitrio proficisci ostenditur; quippe cum libidini, quæ in omni facto malo regnat, servire mens a nullo cogatur.

CAPUT PRIMUM.— 'Deus an alicujus mali auctor. fecisse dicimus : alio, cum mali aliquid esse perpes

M. EvoDics (b) : Dic mihi, quæso te, utrum Deus non sit auctor mali? AUGUsTiNUs: Dicam, si planum feceris de quo malo quæras. Duobus enim modis appellare solemus malum ; uno, cum male quemque

sum. E. De utroque scire cupio. A. At si Deum honum esse nosti vel credis, neque enim aliter fas est, male non facit: si Deum justum fatemur, nam et hoc negare sacrilegum est, ut bonis præmia,

AdMONitio PP. benedictiNORUm. His castigandis subsidio fuerunt Mss. Corbeiensis, Germanensis, Gemmeticensis, Pratellensis, Audoenensis, Sergiensis, Casalensis, Regio-Montensis, Regius, Arnullensis, Thuanensis, Victorinus, Sorbonigi duo, unus Augustinianorum Paris majoris conveiitus, Dominicanorum via Jocobæa, Remensis ecclesiæ, Vedastinus et Vaticanus, lectiones quoque Belgico

rum quatnor apud Lov., ac editiones Bad. Et. et Lov.

Comparavimus præterea eas omnes editiones initio Retractationum et Confessionum me

[ocr errors]

(a) Inchoati anno Christi 388, absoluti anno 395.

(b) In iis libris dialogi forma conscribendis collocutore usus est, non Orosio uti Badiana editio præfert, sed Evodio, cui postmodum episcopo sic Augustinus in Epistola 162,

m. 2 rescribit : « Quanquam et illa si relegas... quæ te « conferente mecum ac sermocinante conscripsi, sive de « Animæ Qualitate, sive de Libero arbitrio ; invenies « unde dissolvas, et sine opera mea, dubitationes tuas. »

« PoprzedniaDalej »