Obrazy na stronie
PDF
ePub

pellat, de qua illi statim assentiremur, si ejus cogitationem possemus inspicere, quam verbis jam prolatis explicataque sententia sua, nondum nobis pandere valuit. Huic errori definitionem mederi posse dicunt, ut in hac quæstione si definiret quid sit virtus ; eluceret, aiunt, non de re, sed de verbo esse controversiam quod ut concedam ita esse quotusquisque bonus definitor inveniri potest? et tamen adversus disciplinam definiendi multa disputata sunt; quæ neque hoc loco tractare opportunum est, nec usquequaque a me probantur.

44. Omitto quod multa non bene audimus, et quasi de auditis diu multumque contendimus; velut tu nuper verbo quodam punico, cum ego misericordiam dixissem, pietatem significari te audisse dicebas ab eis quibus hæc lingua magis nota esset: ego autem resistens, quid acceperis tibi omnino excidisse asserebam; visus enim mihi eras non pietatem dixisse, sed fidem, cum et conjunctissimus mihi assideres, et nullo modo hæc duo nomina similitudine soni aurem decipiant. Diu te tamen arbitratus sum nescire quid tibi dictum sit, cum ego nescirem quid dixeris: nam si te bene audissem, nequaquam mihi videretur absurdum pietatem et misericordiam uno vocabulo punice vocari. Hæc plerumque accidunt; sed ea, ut dixi, omittamus, ne calumniam verbis de audientis negligentia, vel etiam de surditate hominum videar commovere illá magis angunt quæ superius enumeravi, ubi verbis liquidissime aure perceptis et latinis non valemus, cum ejusdem linguæ simus, loquentium cogitata cognoscere.

45. Sed ecce jam remitto et concedo, cum verba ejus auditu cui nota sunt, accepta fuerint, posse illi esse notum de iis rebus quas significant, loquentem cogitavisse: num ideo etiam quod nunc quæritur, utrum vera dixerit, discit?

[ocr errors][merged small]

illi qui discipuli vocantur, utrum vera dicta sint, apud semetipsos considerant, interiorem scilicet illam veritatem pro viribus intuentes. Tunc ergo discunt: et cum vera dicta esse intus invenerint, laudant, nescientes non se doctores potius laudare quam doctos; si tamen et illi quod loquuntur sciunt. Falluntur autem homines, ut eos qui non sunt magistros vocent, qui plerumque inter tempus locutionis et tempus cognitionis, nulla mora interponitur; et quoniam post admonitionem sermocinantis cito intus discunt, foris se ab eo qui admonuit, didicisse arbitrantur.

46. Sed de tota utilitate verborum, quæ si bene consideretur non parva est, alias, si Deus siverit, requiremus. Nunc enim ne plus eis quam oportet tribueremus, admonui te; ut jam non crederemus tantum, sed etiam intelligere inciperemus quam vere scriptum sit auctoritate divina, ne nobis quemquam magistrum dicamus in terris, quod unus omnium magister in cœlis sit (Matth. XXIII, 8-10). Quid sit autem in cœlis, docebit ipse a quo etiam per ho mines signi admonemur et foris, ut ad eum intro conversi erudiamur: quem diligere ac nosse beata vita est, quain se omnes clamant quærere, pauci autem sunt qui eam vere se invenisse lætentur. Sed jam mihi dicas velim, quid de hoc toto meo sermone sentias. Si enim vera esse quæ dicta sunt nosti, etiam de singulis sententiis interrogatus ea te scire dixisses: vides ergo a quo ista didiceris; neque enim a me, cui roganti omnia responderes. Si autem vera esse non nosti, nec ego nec ille te docuit: sed ego, quia nunquam possum docere; ille, quia tu adhuc non potes discere. Ad. Ego vero didici admonitione verborum tuorum, nihil aliud verbis quam admoneri hominem ut discat, et perparum esse quod per locutionem aliquanta cogitatio loquentis apparet: utinam autem vera dicantur, eum docere solum, qui se intas habitare, cum foris loqueretur, admonuit; quem jam, favente ipso, tanto ardentius diligam, quanto ero in discendo provectior. Verumtamen huic orationi tuæ, qua perpetua usus es, ob hoc habeo maxime gratiam, quod omnia quæ contradicere paratus eram, præoccupavit atque dissolvit; nihilque omnino abs te derelictum est, quod me dubium faciebat, de quo non ita mihi responderet secretum illud oraculum, ut tuis verbis asserebatur.

ADMONITIO

DE SEQUENTIBUS TRIBUS LIBRIS DE LIBERO ARBITRIO.

Ex Reliquis hujusce tomi libris qui ad confutandos Manichæorum errores spectant, primum hic, ut in hactenus excusis, exhibetur opus cui de Libero Arbitrio titulus est: quod quidem anno Christi trecentesimo octogesimo octavo Romæ agente Augustino inchoatum, absolutum vero arbitramus anno trecentesimo nonagesimo quinto. Non enim perfectum ab ipso fuit post elapsum hunc annum quo episcopatum adeptus est, cum illius secundum tertiumque librum presbyter, ut ait, ordinatus terminaverit (Retract. lib. 1, cap. 9, n. 1). Neque etiam ante annum eumdem, cum Augustinus in Epistola 27, n. 4, Paulino Nolensi episcopo scribat nescire se aliquod scriptionis genus edidisse quod Romanianus (qui videlicet in Italiam sub istius anni exordium profectus erat) penes se non haberet postea vero, Epistola 31, n. 7, hoc opus Paulino ipsi offerat sub his verbis: << Tres libros, atque utinam tam grandis quæstionis ita explicatores ut grandes, misi Sanctitati et Charitati tuæ,

1221

DE LIBERO ARBITRIO, S. AUGUSTINI LIBER PRIMUS.

1222

<< nam quæstio eorum de Libero Arbitrio est. Hos autem non habere, aut omnes non habere fratrem Roma« nianum scio, » etc.

In primo libro mota perdifficilii quæstione illa, qua se olim vehementer agitatum atque in Manichæos impulsum fuisse confitetur Augustinus, Unde scilicet malum exortum sit, explicat primum quid sit male facere, tumque mala hominum facta nonnisi ex libero voluntatis arbitrio proficisci probat: quippe cum libidini, quæ in omnibus malefactis dominatur, servire mens a nullo cogatur.

In libro secundo, difficultate quod libertas, qua peccatur, a Deo data sit emergente, tria hæc disquiruntur: Qua ratione Deum esse manifestum sit; an ab ipso sint bona quæcumque; utrum in bonis censenda sit libera voluntas.

In tertio disputatur unde iste motus existat quo ipsa voluntas ab incommutabili bono avertitur ad commutabile bonum; an invicem adversentur Dei præscientia de hominum peccatis, et hominum ipsorum in peccando libertas. Mox ostenditur nequaquam id Creatori deputandum quod in creatura ita fieri necesse est, ut voluntate peccantium fiat; et prorsus de creaturæ, quæ peccato obnoxia sit, conditione ac supplicio landandum esse Deum. Hinc ad originis vitium perducta disputatione, declaratur quemadmodum hoc ipsum haud injuste in Adæ posteros demanarit; et deinceps difficultates nonnullæ huc pertinentes enodantur.

S. AUGUSTINUS EPIST, 143, MARCELLINO.

« Litteræ tuæ... habent quæstionem mihi propositam ex libris, non divinis, sed meis, quos scripsi de Libero Arbitrio. In talibus autem quæstionibus non multum laboro: quia etsi defendi sententia mea liquida ratione non potest, mea est; non ejus auctoris, cujus sensum improbare fas non est... Hoc tamen quod in tertio libro de Libero Arbitrio cum de substantia rationali agerem sic a me positum est ut dicerem : « In corporibus autem « inferioribus anima post peccatum ordinata regit corpus suum, non omnimodo pro arbitrio, sed sicut leges unia versitatis sinunt: » diligenter advertant, qui putant me aliquid de anima humana velut certum statuisse atque fixisse, quod vel ex parentibus per propaginem veniat, vel in actibus vitæ superioris atque cœlestis peccaverit, ut corruptibili carne mereretur includi: et videant sic a me verba fuisse perpensa, ut retento eo quod certum habeo, post peccatum primi hominis natos esse atque nasci cæteros homines in carne peccati, cui sanandæ venit in Domino similitudo carnis peccati, ita omnia sonarent, ut nulli præjudicarent opinioni quatuor illarum, quas postea digessi atque distinxi, non confirmans aliquam, sed interim quod agebam sequestrata illarum discussione determinans, ut quæcumque illarum vera esset, Deus sine dubio laudaretur. Sive enim, » etc.

Vide præterea librum 1, cap. 9. Retractionum, col. 595, a verbis, Cum adhuc Romæ, n. 1, usque ad col. 599, n. 6, verbis, non sit auctor mali.

M.

S. AURELII AUGUSTINI

HIPPONENSIS EPISCOPI

DE LIBERO ARBITRIO

LIBRI TRES (a).

LIBER PRIMUS.

In quo mota quæstione, Unde malum, explicatur quid sit male agere; tumque mala hominum facta ex libera voluntatis arbitrio proficisci ostenditur; quippe cum libidini, quæ in omni facto malo regnat, servire mens a nullo cogatur.

CAPUT PRIMUM.—'Deus an alicujus mali auctor. 1. EVODIUS (b): Dic mihi, quæso te, utrum Deus non sit auctor mali? AUGUSTINUS: Dicam, si planum feceris de quo malo quæras. Duobus enim modis appellare solemus malum; uno, cum male quemque

fecisse dicimus: alio, cum mali aliquid esse perpessum. E. De utroque scire cupio. 4. At si Deum bonum esse nosti vel credis, neque enim aliter fas est, male non facit: si Deum justum fatemur, nam et hoc negare sacrilegum est, ut bonis præmia,

ADMONITIO PP. BENEDICTINORUM.

His castigandis subsidio fuerunt Mss. Corbeiensis, Germanensis, Gemmeticensis, Pratellensis, Audoenensis, Sergiensis, Casalensis, Regio-Montensis, Regius, Arnullensis, Thuanensis, Victorinus, Sorbonici duo, unus Augustinianorum Paris majoris conventus, Dominicanorum via Jocobæa, Remensis ecclesiæ, Vedastinus et Vaticanus, lectiones quoque Belgicorum quatnor apud Lov., ac editiones Bad. Er. et Lov.

Comparavimus præterea eas omnes editiones initio Retractationum et Confessionum me

moratas.

M.

(a) Inchoati anno Christi 388, absoluti anno 395. (b) In iis libris dialogi forma conscribendis collocutore usus est, non Orosio uti Badiana editio præfert, sed Evodio, cui postmodum episcopo sic Augustinus in Epistola 162,

n. 2 rescribit : « Quanquam et illa si relegas... quæ te «< conferente mecum ac sermocinante conscripsi, sive de « Animæ Qualitate, sive de Libero arbitrio; invenies << unde dissolvas, et sine opera mea, dubitationec tuas. >>

ita supplicia malis tribuit; quæ utique supplicia patientibus male sunt. Quamobrem si nemo injuste pœnas luit, quod necesse est credamus, quandoquidem divina providentia hoc universum regi credimus, illius primi generis malorum nullo modo, hujus autem secundi auctor est Deus. E. Est ergo alius auctor illius mali, cujus Deum non esse compertum est? A. Est certe non enim nullo auctore fieri posset. Si autem quæris quisnam iste sit, dici non potest: non enim unus aliquis est, sed quisque malus sui malefacti auctor est. Unde si dubitas, illud attende quod supra dictum est, malefacta justitia Dei vindicari. Non enim juste vindicarentur, nisi fierent voluntate (a).

2. E. Nescio utrum quisquam peccet, qui non didicerit quod si verum est, quisnam sit ille a quo peccare didicerimus, inquiro. A. Aliquid boni existimas esse disciplinam? E. Quis audeat dicere malum esse disciplinam? A. Quid, si nec bonum nec malum est? E. Mihi bonum videtur. A. Bene sane; siquidem scientia per illam datur aut excitatur, nec quisquam nisi per disciplinam aliquid discit: an tu aliter putas ? E. Ego per disciplinam non nisi bona disci arbitror. A. Vide ergo ne non discantur mala: nam disciplina, nisi a discendo non dicta est. E. Unde ergo ab homine fiunt si non discuntur? 4. Eo fortasse quod se a disciplina, id est a discendo avertit atque abalienat: sed sive hoc, sive aliud aliquid sit, illud certe manifestum est, quoniam disciplina bonum est, et a discendo dicta est disciplina, mala disci omnino non posse. Si enim discuntur, disciplina continentur, atque ita disciplina non erit bonum; bonum est autem, ut ipse concedis; non igitur discuntur mala, et frustra illum a quo male facere discimus, quæris; aut si discuntur mala, vitanda non facienda discuntur. Ex quo male facere nihil est, nisi a disciplina deviare.

3. E. Prorsus ego duas disciplinas, esse puto; unam per quam bene facere, aliam per quam male facere discimus. Sed cum quæreres utrum disciplina bonum esset, ipsius boni amor intentionem meam rapuit, ut illam disciplinam intuerer, quæ bene faciendi est ex, quo bonum esse respondi: nunc autem admoneor esse aliam, quam procul dubio malum esse confirmo, et cujus auctorem requiro. A. Saltem intelligentiam non nisi bonum putas? E. Istam plane ita bonam puto, ut non videam quid in homine possit esse præstantius; nec ullo modo dixerim aliquam intelligentiam malam esse posse. 4. Quid? cum docetur quisque si, non intelligat, poteritne tibi doctus videri? E. Omnino non poterit. A. Si ergo omnis intelligentia bona est, nec quisquam qui non intelligit, discit; omnis qui discit, bene facit: omnis enim qui discit, intelligit; et omnis qui intelligit, bene facit: quisquis igitur quærit auctorem, per quem aliquid discimus, auctorem profecto per quem bene facimus, quærit. Quapropter desine velle investigare nescio quem malum doctorem. Si enim malus est, doctor non est si doctor est, malus non est.

(a) Vid Retract. lib 1, cap. 9, n. 3.

CAPUT II. - Malum unde priusquam disquiratur, quid de Deo credendum.

4. E. Age jam, quoniam satis cogis ut fatear non nos discere male facere, dic mihi unde male faciamus. A. Eam quæstionem moves, quæ me admodum adolescentem vehementer exercuit, et fatigatum in hæreticos impulit, atque dejecit. Quo casu ita sum afflictus, et tantis obrutus acervis inanium fabularum, ut nisi mihi amor inveniendi veri opem divinam impetravisset, emergere inde, atque in ipsam primam quærendi libertatem respirare non possem. Et quoniam mecum sedulo actum est, ut ista quæstione liberare, eo tecum agam ordine quem secutus evasi. Aderit enim Deus, et nos intelligere quod credidimus, faciet. Præscriptum enim per prophetam gradum, qui ait, Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. vii, 9, sec. LXX), tenere nos, bene nobis conscii sumus. Credimus autem ex uno Deo omnia esse quæ sunt ; et tamen non esse peccatorum auctorem Deum. Movet autem animum, si peccata ex iis animabus sunt quas Deus creavit, illæ autem animæ ex Deo, quomodo non parvo intervallo peccata referantur in Deum.

5. E. Id nunc plane abs te dictum est, quod me cogitantem satis excruciat, et quod ad istam inquisitionem coegit et traxit. A. Virili animo esto, et crede quod credis nihil enim creditur melius, etiamsi causa lateat cur ita sit. Optime namque de Deo existimare verissimum est pietatis exordium, nec quisquam de illo optime existimat, qui non eum omnipotentem, atque ex nulla particula commutabilem credit; bonorum etiam omnium creatorem, quibus est ipse præstantior; rectorem quoque justissimum eorum omnium quæ creavit ; nec ulla adjutum esse natura in creando, quasi qui non sibi sufficeret. Ex quo fit ut de nihilo creaverit omnia; de se autem non creaverit, sed genuerit quod sibi par esset, quem Filium Dei unicum dicimus, quem cum planius enuntiare conamur, Dei Virtutem et Dei Sapientiam nominamus, per quam fecit omnia, quæ de nihilo facta sunt. Quibus constitutis, ad intelligentiam ejus rei quam requiris. opitulante Deo, nitamur hoc modo.

CAPUT III. · Muli natura ex libidine.

6. Quæris certe unde male faciamus : prius ergo discutiendum est quid sit male facere; qua de re tibi quid videatur exprome. Quod si non potes totum simul breviter verbis comprehendere, saltem particulatim malefacta ipsa commemorando, sententiam tuam notam fac mihi. E. Adulteria et homicidia et sacrilegia, ut omittam cætera quibus enumerandis vel tempus vel memoria non suppetit, quis est cui non male facta videantur? A. Dic ergo prius, cur adulterium male fieri putes; an quia id facere lex vetat? E. Non sane ideo malum est, quia vetatur lege; sed ideo vetatur lege, quia malum est. A. Quid, si quispiam nos exagitet, exaggerans delectationes adulterii, et quærens a nobis cur hoc malum et damnatione dignum judicemus; num ad auctoritatem legis confugiendum censes hominibus, jam nou tantum credere, sed intelligere cupientibus? Nam et ego

tecum credo, et inconcusse credo, omnibusque populis atque gentibus credendum esse clamo, malum esse adulterium: sed nunc molimur id quod in fidem recepimus, etiam intelligendo scire ac tenere firmissimum. Considera itaque quantum potes, et renuntia mihi, quanam ratione adulterium malum esse, cognoveris. E. Hoc scio malum esse, quod hoc ipse in uxore mea pati nollem: quisquis autem alteri facit ¡quod sibi fieri non vult, male utique facit. 4. Quid, si cujuspiam libido ea sit, ut uxorem suam præbeat alteri, libenterque ab eo corrumpi patiatur, in cujus uxorem vicissim parem cupit habere licentiam ? nihilne mali facere tibi videtur? E. Imo plurimum. A. At iste non illa regula peccat: non enim id facit quod pati nolit. Quamobrem aliud tibi quærendum est, unde malum esse adulterium convincas.

7. E. Eo mihi videtur malum, quod hujus criminis homines vidi sæpe damnari. A. Quid, propter recte facta nonne homines plerumque damnati sunt? Recense historiam, ne te ad alios libros mittam, eam ipsam quæ divina auctoritate præcellit; jam invenies quam male de Apostolis et de omnibus martyribus sentiamus, si placet nobis damnationem certum indicium esse malefacti, cum illi omnes damnatione digni propter confessionem suam 'judicati sint. Quamobrem si quidquid damnatur malum est, malum erat illo tempore 'credere in Christum, et ipsam confiteri fidem : si autem non omne malum est quod damnatur, quære aliud unde adulterium malum esse doceas. E. Quid tibi respondeam non invenio.

8. 4. Fortassis ergo libido in adulterio malum est: sed dum tu foris in ipso facto quod jam videri potest, malum quæris, pateris angustias. Nam ut intelligas libidinem in adulterio malum esse, si cui etiam non contingat facultas concumbendi cum conjuge aliena, planum tamen aliquo modo sit id eum cupere, et si potestas detur facturum esse, non minus reus est, quam si in ipso facto deprehenderetur. E. Nihil est omnino manifestius, et jam video non opus esse longa sermocinatione, ut mihi de homicidio et sacrilegio, ac prorsus de omnibus peccatis persuadeatur. Clarum est enim jam nihil aliud quam libidinem in toto malefaciendi genere dominari.

CAPUT IV. — Objectio de homicidio patrato ex metu.

Cupiditas culpabilis quid sit.

9. A. Scisne etiam istam libidinem alio nomine cupiditatem vocari? E. Scio. A. Quid? inter hanc et metum nihilne interesse, an aliquid putas? E. Imo plurimum hæc ab invicem distare arbitror. 4. Credo te ob hoc arbitrari, quia cupiditas appetit, metus fugit. E. Est ita ut dicis. A. Quid si ergo quispiam non cupiditate adipiscendæ alicujus rei, sed metuens ne quid ei mali accidat, hominem occiderit? num homicida iste non erit ? E. Erit quidem, sed non ideo factum hoc cupiditatis dominatu caret: nam qui metuens hominem occidit, cupit utique sine metu vivere. A. Et parvum videtur bonum sine metu vivere? E. Magnum bonum est, sed hoc illi homicidæ per faPATROL. XXXII.

cinus suum provenire nullo modo potest. 4. Non quæro quid ei provenire possit, sed quid ipse cupiat: certe enim bonum cupit, qui cupit vitam metu liberam; et idcirco ista cupiditas culpanda non est; alioquin omnes culpabimus amatores boni. Proinde cogimur fateri esse homicidium, in quo nequeat malæ illius cupiditatis dominatio reperiri; falsumque erit illud, quod in omnibus peccatis ut mala sint, libido dominatur; aut erit aliquod homicidium, quod possit non esse peccatum 1. E. Si homicidium est hominem occidere, potest accidere aliquando sine peccato: nam et miles hostem, et judex vel minister ejus nocentem, et cui forte invito atque imprudenti telum manu fugit, non mihi videntur peccare, cum hominem occidunt. A. Assentior: sed homicidæ isti appellari non solent. Responde itaque, utrum illum qui dominum occidit, a quo sibi metuebat cruciatus graves, in eorum numero habendum existimes, qui sic hominem occidunt, ut ne homicidarum quidem nomine digni sint? E. Longe ab eis istum differre video: nam illi vel ex legibus faciunt, vel non contra leges; hujus autem facinus nulla lex approbat.

10. A. Rursus me ad auctoritatem revocas: sed meminisse te oportet id nunc a nobis esse susceptum, ut intelligamus quod credimus ; legibus autem credimus tentandum itaque est, si quo modo possumus id ipsum intelligere, utrum lex quæ punit hoc factum, non perperam puniat. E. Nullo modo perperam punit quandoquidem punit eum qui volens et sciens dominum necat, quod nullus istorum. A. Ecquid, recordaris te paulo ante dixisse, in omni facto malo libidinem dominari, et eo ipso malum esse? E. Recordor sane. 4. Quid? illud nonne idem tu concessisti, eum qui cupit sine metu vivere, non habere malam cupiditatem? E. Et hoc recordor. A. Cum ergo ista cupiditate a servo dominus interimitur, non illa culpabili cupiditate interimitur. Quamobrem cur sit hoc facinus malum, nondum comperimus. Convenit enim inter nos omnia malefacta non ob aliud mala esse, nisi quod libidine, id est improbanda cupiditate, fiunt. E. Jam mihi videtur injuria iste damnari: quod quidem non auderem dicere, si aliud haberem quod dicerem. A. Itane prius tibi persuasisti tantum scelus impunitum esse oportere, quam considerares utrum ille servus propter satiandas libidines suas metu domini carere cupiverit? Cupere namque sine metu vivere, non tantum bonorum, sed etiam malorum omnium est: verum hoc interest, quod id boni appetunt avertendo amorem ab iis rebus, quæ sine amittendi periculo nequeunt haberi; mali autem ut his fruendis cum securitate incubent, removere impedimenta conantur, et propterea facinorosam scelera

1 In prius editis interlocutores persæpe interersebantur unus pro alio, et alibi quam oporteret ; ut hic loci, ubi omittebatur, E. ac postea ponebatur, E. Assentior..... A Responde itaque; quem errorem sicubi juvantibus antiquis codicibus corrigemus, haud pigebit suis locis monere. Removimus porro particulam tamen, quæ illic adest apud vulgatos, potest tamen accidere aliquando: abest autem a Mss.

(Trente-neuf.)

tamque vitam, quæ mors melius vocatur, gerunt. E. Resipisco, et admodum gaudeo jam me plane cognovisse quid sit etiam illa culpabilis cupiditas, quæ libido nominatur. Quam esse jam apparet earum rerum amorem, quas potest quisque invitus amittere.

CAPUT V.

--

Objectio altera de occisione hominis vim afferentis per humanas leges licita.

11. Quare nunc, age, quæramus, si placet, utrum etiam in sacrilegiis libido dominetur, quæ videmus plura superstitione committi. A. Vide ne præproperum sit prius enim mihi discutiendum videtur utrum vel hostis irruens, vel insidiator sicarius, sive pro vita, sive pro libertate, sive pro pudicitia, sine ulla interficiatur libidine. E. Quomodo possum arbitrari carere istos libidine, qui pro iis rebus digladiantur, quas possunt amittere inviti: aut si non possunt, quid opus est pro his usque ab hominis necem progredi? 4. '. Non ergo lex justa est, quæ dat potestatem vel viatori ut latronem, ne ab eo ipse occidatur, occidat; vel cuipiam viro aut feminæ ut violenter sibi stupratorem irruentem ante illatum stuprum, si possit, interimat. Nam militi etiam jubetur lege, ut nostem necet: a qua cæde si temperaverit, ab imperatore pœnas luit. Num istas leges injustas, vel potius nullas dicere audebimus? Nam mihi lex esse non videtur, quæ justa non fuerit.

12. E. Legem quidem satis video esse munitam contra hujuscemodi accusationem, quæ in eo populo quem regit, minoribus malefactis ne majora committerentur, dedit licentiam. Multo est enim mitius cum qui alienæ vitæ insidiatur, quam eum qui suam tuetur, occidi. Et multo est immanius invitum hominem stuprum perpeti, quam eum a quo vis illa infertur, ab eo cui inferre conatur, interimi. Jam vero miles in hoste interficiendo minister est legis ; quare officium suum facile nulla libidine implevit. Porro ipsa lex, quæ tuendi populi causa lata est, nullius libidinis argui potest. Siquidem ille qui tulit, si Dei jussu tulit, id est quod præcepit æterna justitia, expers omnino libidinis id agere potuit: si autem ille cum aliqua libidine hoc statuit, non ex eo fit ut ei legi cum libidine obtemperare necesse sit; quia bona lex et a non bono ferri potest. Non enim si quis, verbi causa tyrannicam potestatem nactus, ab aliquo cui hoc conducit, pretium accipiat, ut statuat nulli licere vel ad conjugium feminam rapere, propterea mala lex erit, quia ille injustus atque corruptus hanc tulit, Potest ergo ili legi quæ tuendorum civium causa vim hostilem eadem vi repelli jubet, sine libidine obtemperari: et de omnibus ministris, qui jure atque ordine potestatibus quibusque subjecti sunt, id dici potest. Sed illi homines lege inculpata, quomodo inculpati queant esse, non video: non enim lex eos cogit occidere, sed relinquit in potestate. Liberum eis itaque est neminem necare pro iis rebus quas inviti possunt

1 Editi hoc loco omittunt A. et infra reponunt, A Legem quidem. Verum isthæc Evodii esse, cum orationis series, tum Mss. renuntiant.

[ocr errors]

amittere, et ob hoc amare non debent. De vita enim fortasse cuipiam sit dubium utrum animæ nullo pacto auferatur, dum hoc corpus interimitur: sed si auferri potest, contemnenda est; si non potest, nihil metuendum. De pudicitia vero quis dubitaverit, quin ea sit in ipso animo constituta, quandoquidem virtus est? unde a violento stupratore eripi nec ipsa potest. Quidquid igitur erepturus erat ille qui occiditur, id totum in potestate nostra non est: quare quemadmodum nostrum appellandum sit, non intelligo. Quapropter legem quidem non reprehendo quæ tales permittit interfici; sed quo pacto istos defendam qui interficiunt, non invenio.

13. A. Multo minus 1 ego invenire possum, cur hominibus defensionem quæras,, quos reos nulla ler tenet. E. Nulla fortasse, sed earum legum quæ apparent, et ab hominibus leguntur: nam nescio utrum non aliqua vehementiore ac secretissima lege teneantur, si nihil rerum est quod non administret divina providentia. Quomodo enim apud eam sunt isti peccato liberi, qui pro iis rebus quas contemni oportet, humana cæde polluti sunt? Videtur ergo mihi et legem istam, quæ populo regendo scribitur, recte ista permittere, et divinam providentiam vindicare. Da enim vindicanda sibi hæc lex populi assumit, quæ satis sint conciliandæ paci hominibus imperitis, et quanta possunt per hominem regi. Illæ vero culpæ alias pœnas aptas habent, a quibus sola mihi videtur posse liberare sapientia. 4. Laudo et probo istam, quamvis inchoatam minusque perfectam, tamen fidentem et sublimia quædam petentem distinctionem tuam. Videtur enim tibi lex ista, quæ regendis civitatibus fertur, multa concedere atque impunita relinquere, quæ per divinam tamen providentiam vindicantur; et recte. Neque enim quia non omnia facit, ideo quæ facit improbanda sunt. CAPUT VI.

[ocr errors]

Lex æterna moderatrix humanarum.
Eternæ legis notio.

14. Sed dispiciamus diligenter, si placet, quo usque per legem istam quæ populos in hac vita cohibet, malefacta ulciscenda sint: deinde quid restet, quod per divinam providentiam inevitabilius secretoque puniatur. E. Cupio, si modo perveniri possit ad tantæ rei terminos: nam hoc ego infinitum puto. A. Imo adesto animo, et rationis vias pietate fretus ingredere. Nihil est enim tam arduum atque difficile, quod non De adjuvante planissimum atque expeditissimum fiat. In ipsum itaque suspensi atque ab eo auxilium deprecantes, quod instituimus, quæramus. Et prius responde mihi, utrum ista lex quæ litteris promulgatur, hominibus hanc vitam viventibus opituletur. E Manifestum est: nam ex his hominibus utique populi civitatesque consistunt. A. Quid? ipsi homines et populi, ejusdemne generis rerum sunt, ut interire mutarive non possint, æternique omnino sint? an vero mutabiles temporibusque subjecti sunt? E. Mutabile

In hactenus editis habetur, E. Multo minus: moxque, A. Nulla fortasse: et infra, E. Videtur ergo mihi.

« PoprzedniaDalej »