Obrazy na stronie
PDF
ePub

Videtur ergo mihi loquendo nos aut verba ipsa signare verbis, aut alia signa, velut gestum cum dicimus aut litteram; nam his duobus verbis quæ significantur, nihilominus signa sunt: aut aliquid aliud quod signum non sit, velut cum dicimus, Lapis; hoc enim verbum signum est, nam significat aliquid, sed id quod eo significatur, non continuo signum est: quod tamen genus, id est cum verbis ea quæ signa non sunt significantur, non pertinet ad hanc partem quam discutere proposuimus. Suscepimus enim considerare illud, quod signis signa monstrantur, et partes in eo duas comperimus, cum aut eadem aut alia signa signis docemus vel commemoramus: an non tibi videbus? Ad. Manifestum est.

8. Aug. Dic ergo signa quæ verba sunt, ad quem sensum pertineant. Ad. Ad auditum. Aug. Quid gestus? Ad. Ad visum. Aug. Quid, cum verba scripta inveLimus? num verba non sunt, an signa verborum verius intelliguntur? ut verbum sit quod cum aliquo significatur articulata voce profertur; vox autem nullo alio sensu quam auditu percipi potest: ita fit ut cum scribitur verbum, signum fiat oculis, quo illud quod ad aures pertinet, veniant in mentem. Ad. Omnino assentior. Aug. Id quoque te arbitror assentiri, cum dicimus, Nomen, significare nos aliquid. Ad. Verum est. Aug. Quid tandem? Ad. Id scilicet quod quidque appellatur, velut Romulus, Roma, virtus, fluvius, et innumerabilia cætera. Aug. Num ista quatuor nomina nullas res significant? Ad. Imo aliquas. Aug. Num nihil distat inter hæc nomina, et eas res quæ his significantur? Ad. Imo plurimum. Aug. Vellem abs te audire, quidnam id sit. Ad. Hoc vel in primis, quod hæc signa sunt, illa non sunt. Aug. Placetne appellemus significabilia ea quæ signis significari possunt et signa non sunt, sicut ea quæ videri possunt, visibilia nominamus, ut de his deinceps commodius disseramus? Ad. Placet vero. Aug. Quid? illa quatuor signa quæ paulo ante pronuntiasti, nullone alio signo significantur? Ad. Miror quod jam mihi excidisse arbitraris, quod ea quæ scribuntur, eorum quæ voce proferuntur, signorum signa esse comperimus. Aug. Dic inter ista quid distet? Ad. Quod illa visibilia sunt, hæc audibilia. Cur enim et hoc nomen non admittas, si admisimus significabilia? Aug. Prorsus admitto, et gratum habeo. Sed rursus quæro, quatuor hæc signa nullone alio signo audibili significari queant, ut visibilia recordatus es? Ad. Hoc quoque recentius dictum recordor. Nam nomen responderam significare aliquid, et huic significationi quatuor ista subjeceram ; et illud autem et hæc, si quidem voce proferuntur, audibilia esse cognosco. Aug. Quid ergo inter audibile signum et audibilia significata, quæ rursus signa sunt, interest? Ad. Inter illud quidem quod dicimus, Nomen, et hæc quatuor quæ significationi ejus subjecimus, hoc distare video, quod illud audibile signum est signorum audibilinm: hæc vero audibilia quidem signa sunt, non tamen signorum, sed rerum partim visibilium, sicut est Romulus, Roma, fluvius; partim intelligibilium, sicut est virtus.

9. Aug. Accipio et probo: sed scisne omnia quæ voce articulata cum aliquo significatu proferuntur, verba appellari? Ad. Scio. Aug. Ergo et nomen verbum est, quandoquidem id videmus cum aliquo significatu articulata voce proferri; et cum dicimus disertum hominem bonis verbis uti, etiam nominibus utique utitur; et cum seni domino apud Terentium servus retulit, Bona verba quæso (In Andria, act. 1, scen. 2 v. 33), multa ille etiam nomina dixerat. Ad. Assentior. Aug. Concedis igitur iis duabus syllabis quas edimus, cum dicimus, Verbum, nomen quoque significari, et ob hoc illud hujus signum esse. Ad. Concedo. Aug. Hoc quoque respondeas velim. Cum verbum signum sit nominis, et nomen signum sit fluminis, et flumen si gnum sit rei quæ jam videri potest, ut inter hanc rem et flumen, id est signum ejus, et inter hoc signum et nomen quod hujus signi signum est dixisti quid intersit; quid interesse arbitraris inter signum nominis, quod verbum esse comperimus, et ipsum nomen cujus signum est ? Ad. Hoc distare intelligo, quod ea quæ significantur nomine, etiam verbo significantur; ut enim nomen est verbum, ita et flumen verbum est: quæ autem verbo significantur, non omnia significantur et nomine. Nam et illud, si, quod 'in capite habet abs te propositus versus, et hoc, ex, de quo jam diu agentes in hæc duce ratione pervenimus, verba sunt, nec tamen nomina; et talia multa inveniuntur. Quamobrem cum omnia nomina verba sint, non autem omnia verba nomina sint, planum esse arbitror quid inter verbum distet et nomen, id est inter signum signi ejus quod nulla alia signa signi ficat, et signum signi ejus quod rursus alia significat. Aug. Concedisne omnem equum animal esse, nec tamen omne animal equum esse? Ad. Quis dubitaverit? Aug. Hoc ergo inter nomen et verbum, quod inter equum et animal interest. Nisi forte ab assentiendo id te revocat, quod dicimus et alio modo verbum, quo significantur ea quæ per tempora declinantur, ut scribo scripsi, lego legi, quæ manifestum est non esse nomina. Ad. Dixisti omnino quod me dubitare faciebat. Aug. Ne te istud moveat. Dicimus enim et signa universaliter omnia quæ significant aliqufd, ubi etiam verba esse invenimus. Dicimus item signa militaria, quæ jam proprie signa nominantur, quo verba non pertinent. Et tamen si tibi dicerem, ut omnis equus animal, non autem omne animal equus est, ita omne verbum signum, non autem omne signum verbum est, nihil, ut opinor, dubitares. Ad. Jam intelligo, et prorsus assentior, hoc interesse inter universale illud verbum et nomen, quod inter auimal et equum.

10. Aug. Scisne etiam, cum dicimus, Animal, aliud esse hoc trisyllabum nomen, quod voce prolatum est, aliud id quod significatur? Ad. Jam hoc supra concessi de omnibus signis et significabilibus. Aug. Num omnia signa tibi videntur aliud significare quam sunt, sicut hoc trisyllabum, cum dicimus, Animal, nullo modo idem significat quod est ipsum? Ad. Non sane: nam cum dicimus, Signum, non solum signa cætera

[merged small][ocr errors]

quæcumque sunt, sed etiam seipsum significat; est enim verbum, et utique omnia verba signa sunt. Aug. Quid? in hoc disyllabo cum dicimus, Verbum, nonne tale aliquid contingit? Nam si omne quod cum aliquo significatu articulata voce profertur, hoc disyllabo significatur, etiam ipsum hoc genere includitur. Ad. Ita est. Aug. Quid? nomen nonne similiter habet? Nam et omnium generum nomina significat, et ipsum nomen generis neutri nomen est. An, si ex te quærerem quæ pars orationis nomen, posses mihi respondere recte, nisi, nomen? Ad. Verum dicis. Aug. Sunt ergo signa quæ inter alia quæ significant, et seipsa significent. Ad. Sunt. Aug. Num tale tibi videtur hoc quadrisyllabum signum, cum dicimus, Conjunctio? Ad. Nullo modo: nam ea quæ significat, non sunt nomina; hoc autem nomen est.

[blocks in formation]

11. Aug. Bene attendisti: nunc illud vide utrum inveniantur signa quæ se invicem significent, ut quemadmodum hoc ab illo, sic illud ab hoc significetur: non enim ita sunt inter se hoc quadrisyllabum, cum dicimus, Conjunctio, et illa quæ ab hoc significantur, cum dicimus, Si, vel, nam, namque, nisi, ergo, quoniam, et similia; nam hæc illo uno significantur, nullo autem horum unum illud quadrisyllabum significatur. Ad. Video, et quænam signa sint se invicem significantia, cupio cognoscere. Aug. Tu ergo nescis, cum dicimus, Nomen et verbum, duo verba nos dicere? Ad. Scio. Aug. Quid? illud nescis, cum dicimus, Nomen et verbum, duo nomina nos dicere? Ad. Id quoque scio. Aug. Scis igitur tam nomen verbo, quam etiam verbum nomine significari. Ad. Assentior. Aug. Potesne dicere, excepto eo quod diverse scribuntur et sonant, quid inter se differant? Ad. Possum fortasse; nam id esse video quod paulo ante dixi. Verba enim cum dicimus, omne quod articulata voce cum aliquo significatu profertur, significamus; unde omne nomen, et ipsum cum dicimus, Nomen, verbum est: at non omne verbum nomen est, quamvis nomen sit, cum dicimus, Verbum.

12. Aug. Quid, si quisquam tibi affirmet et probet, ut omne nomen verbum est, ita omne verbum nomen esse? poterisne invenire quid distent, præter diversum in litteris sonum? Ad. Non potero, nec omnino distare aliquid puto. Aug. Quid, si omnia quidem quæ voce articulata cum aliquo significatu proferuntur, et verba suntet nomina; sed tamen alia de causa verba, et alia de causa nomina sunt? nihilne distabit inter nomen et verbum? Ad. Quomodo istud sit non intelligo. Aug. Hoc saltem intelligis, omne coloratum visibile esse, et omne visibile coloratum, quamvis hæc duo verba distincte differenterque significent. Ad. Intelligo. Aug. Quid si ergo ita et omne verbum nomen, et omne nomen verbum est, quamvis hæc ipsa duo nomina, vel duo verba, id est nomen et verbum, differentem habeant significationem? Ad. Jam video posse id accidere: sed quomodo id accidat, exspecto ut ostendas. Aug. Omne quod cum aliquo significatu articulata voce prorumpit, animadvertis, ut opinor, et aurem verbe

rare, ut sentiri; et memoriæ mandari, ut nosci possit, Ad. Animadverto. Aug. Duo ergo quædam contingunt, cum aliquid tali voce proferimus. Ad. Ita est. Aug. Quid, si horum duorum ex uno appellata sunt verba, ex altero nomina; verba scilicet a verberando, nomina vero a noscendo, ut illud primum ab auribus, hoc autem secundum ab animo vocari meruerit?

13. Ad. Concedam, cum ostenderis quomodo recte possimus omnia verba nomina dicere. Aug. Facile est nam credo te accepisse ac tenere pronomen dictum, quod pro ipso nomine valeat, rem tamen notet minus plena significatione quam nomen. Nam, ut opinor, definivit ille ita, quem grammatico reddidisti : Pronomen est pars orationis, quæ pro ipso posita nomine, minus quidem plene, idem tamen significat. Ad. Recordor et probo. Aug. Vides igitur secundum hanc definitionem nullis nisi nominibus servire, et pro his solis poni posse pronomina, velut cum dicimus, Hic vir, ipse rex, eadem mulier, hoc aurum, illud argentum hic, ipse, eadem, hoc, illud pronomina esse; vir, rex, mulier, aurum, argentum, nomina, quibus plenius quam illis pronominibus res significatæ sunt. Ad. Video et assentior. Aug. Tu ergo nunc mihi paucas conjunctiones quaslibet enuntia. Ad. Et, quæ, at, atque, Aug. Hæc omnia quæ dixisti, nonne tibi videntur esse nomina? Ad. Non omnino. Aug. Ego saltem tibi recte locutus videor, cum dicerem, Hæc omnia quæ dixisti? Ad. Recte prorsus; et jam intelligo quam mirabiliter ostenderis me nomina enuntiasse non enim aliter de his recte dici potuisset. Hæc omnia. Sed enim vereor adhuc, ne propterea mihi recte locutus videaris, quod has quatuor conjunctiones etiam verba esse non nego; ut ideo de his recte dici potuerit, Hæc omnia, quoniam recte dicitur, Hæc verba omnia. Si autem a me quæras quæ sit pars orationis, Verba; nihil aliud respondebo quam, Nomen. Quare huic nomini fortasse pronomen adjunctum est, ut illa recta esset locutio tua.

14. Aug. Acute quidem falleris, sed ut falli desinas, acutius attende quod dicam, si tamen id dicere, ut volo, valuero nam verbis de verbis agere tam implicatum est, quam digitos digitis inserere et confricare; ubi vix dignoscitur, nisi ab eo ipso qui id agit, qui digiti pruriant, et qui auxilientur prurientibus. Ad. En toto animo adsum, nam ista hæc similitudo me intentissimum fecit. Aug. Verba certe sono, et litteris constant. Ad. Ita est. Aug. Ergo ut ea potissimum auctoritate utamur, quæ nobis charissima est, cum ait Paulus apostolus, Non erat in Christo Est et Non1, sed Est in illo erat (II Cor. 1, 19), non opinor, putandum est tres istas litteras, quas enuntiamus cum dicimus, est, fuisse in Christo, sed illud potius quod istis tribus litteris significatur. Ad. Verum dicis. Aug. Intelligis igitur eum qui ait, Est in illo erat, nihil aliud dixisse quam, Est appellatur quod in illo erat: tanquam si dixisset, Virtus in illo erat; non utique aliud dixisse acciperetur, nisi, virtus appellatur quod in illo erat: ne duas istas syllabas quas enuntiamus, cum dicimus

1 Ναὶ καὶ οὔ.

Virtus, et non illud quod his duabus syllabis significatur, in illo fuisse arbitraremur. Ad. Intelligo ac sequor. Auy. Quid? illud nonne intelligis etiam nihil interesse utrum quisque dicat, Virtus appellatur, an, Virtus nominatur? Ad. Manifestum est. Aug. Ergo ita manifestum est, nihil interesse utrum quis dicat, Est appellatur, an, Est nominatur quod in illo erat. Ad. Video et hic nihil distare. Aug. Jamne etiam vides quid velim ostendere? Ad. Nondum sane. Aug. Itane tu non vides nomen esse id quo res aliqua nominatur? Ad. Hoc plane nihil certius video. Aug. Vides ergo, Est nomen esse, siquidem illud quod erat in illo, Est nominatur. Ad. Negare non possum. Aug. At si ex te quærerem quæ sit pars orationis, Est; non opinor nomen, sed verbum esse diceres, cum id ratio etiam nomen esse docuerit. Ad. Ita est prorsus ut dicis. Aug. Num adhuc dubitas alias quoque partes orationis eodem modo, quo demonstravimus, nomina esse? Ad. Non dubito, quandoquidem fateor ea significare aliquid. Si autem res ipsæ quas significant, quid singulæ appellentur, id est nominentur, interroges; respondere non possum, nisi eas ipsas partes orationis, quas nomina non vocamus, sed, nt cerno, vocare convincimur.

15. Aug. Nihilne te movet, ne quis existat qui nostram istam rationem labefactet dicendo, Apostolo non verborum, sed rerum auctoritatem esse tribuendam ; quamobrem fundamentum persuasionis hujus non tam esse firmum quam putamus: fieri enim posse ut Paulus, quanquam vixerit præceperitque rectissme1, minus tamen recte locutus sit, cum ait, Est in illo erat; præsertim cum se ipse imperitum sermone fateatur? (II Cor. x1, 6.) quo tandem modo istum refellendum arbitraris? Ad. Nihil habeo quod contradicam, et te oro ut aliquem de illis reperias, quibus verborum notitia summa conceditur, cujus auctoritate potius id quod cupis efficias. Aug. Minus enim tibi videtur idonea, remotis auctoritatibus, ipsa ratio, qua demonstratur omnibus partibus orationis significari aliquid, et ex eo appellari; si autem appellari, et nominari; si nominari, nomine utique nominari : quod in diversis linguis facillime judicatur. Quis enim non videat, si quæras quid Græci nominent quod nos nominamus, Quis, responderi, tís quid Græci nominent quod nos nominamus, Volo, responderi. 0€λw · quid Græci nominent quod nos nominamus, Bene, responderi, xaλ quid Græci nominent quod nos nominamus, Scriptum, responderi, tò yeypaμμévov · quid Græci nominent quod nos nominamus, Et, responderi, xal quid Græci nominent quod nos nominamus, Ab, responderi, anò quid Græci nominent quod nos nominamus, Heu, responderi, of atque in his omnibus partibus orationis, quas nunc enumeravi, recte loqui eum qui sic interroget: quod, nisi nomina essent, fieri non posset? Hac ergo oratione Paulum apostolum recte locutum esse, cum remotis omnium eloquentium auctoritatibus obtinere possimus; quid opus est quærere cujus persona sententia nostra fulciatur? 1 Mss. habent, dixerit præceperitque rectissime.

[ocr errors]
[ocr errors]

16. Sed ne quis tardior aut impudentior nondum cedat, asseratque, nisi illis auctoribus, quibus verborum leges consensu omnium tribuuntur, nullo modo esse cessurum; quid in latina lingua excellentius Cicerone inveniri potest? At hic in suis nobilissimis orationibus quas Verrinas vocant, Coram, præpositionem, sive illo loco adverbium sit, nomen appellavit. Verumtamen quia fieri potest ut ego illum locum minus bene intelligam, exponaturque alias aliter, vel a me vel ab alio; est ad quod responderi posse nihil puto. Tradunt enim nobilissimi disputationum magistri, nomine et verbo plenam constare sententiam, quæ affirmari negarique possit: quod genus idem Tullius quodam loco pronuntiatum vocat: et cum verbi tertia persona est, nominativum cum ea casum nominis aiunt esse oportere; et recte aiunt: quod mecum si consideres, velut cum dicimus, Homo sedet, Equus currit, agnoscis, ut opinor, duo esse pronuntiata. Ad. Agnosco. Aug. Cernis in singulis singula esse nomina, in uno homo, in altero equus; et verba singula, in uno sedet, in altero currit? Ad. Cerno. Aug. Ergo si dicerem, sedet tantum, aut currit tantum, recte a me quæreres, quis vel quid; ut responderem, Homo, vel equus, vel animal, vel quodlibet aliud, quo possit nomen redditum verbo implere pronuntiatum, id est illam sententiam quæ affirmari et negari potest. Ad. Intelligo. Aug. Attende cætera, et finge nos videre aliquid longius, et incertum habere utrum animal sit an saxum, vel quid aliud, meque tibi dicere, Quia homo est, animal est; nonne temere dicerem? Ad. Temere omnino: sed non temere plane diceres, Si homo est, animal est. Aug. Recte dicis. Itaque in locutione tua placet mihi, Si; placet et tibi: utrique autem nostrum in mea disciplicet, Quia. Ad. Assentior. Aug. Vide jam utrum istæ duæ sententiæ plena pronuntiata sint: Placet si, displicet, quia. Ad. Plena omnino. Aug. Age, nunc dic mihi quæ ibi sint verba, quæ nomina. Ad. Verba ibi video esse, placet, et, displicet: nomina vero quid aliud quam, si, et, quia? Aug. Has ergo duas conjunctiones etiam nomina esse satis probatum est. Ad. Prorsus satis. Aug. Potesne ipse per te in aliis partibus orationis hot idem ad eamdem regulam docere? Ad. Possum. CAPUT VI. · Signa sui significativa.

[ocr errors]

17. Aug. Transeamus ergo hinc, et jam dic mihi utrum sicut omnia verba nomina, et omnia nomina verba esse comperimus, ita tibi et omnia nomina vocabula, et omnia vocabula nomina esse videantur. . Ad. Plane inter hæc quid distet præter diversum syllabarum sonum non video. Aug. Nec ego interim resisto, quanquam non desint qui etiam significatione ista discernunt, quorum sententiam modo considerare non opus est. Sed certe animadvertis ad ea jam signa nos pervenisse, quæ se invicem significent, nulla præter sonum distantia, et quæ seipsa significent cum cæteris omnibus partibus orationis. Ad. Non intelligo. Aug. Non ergo intelligis et nomen vocabulo et vocabulum nomine significari; et ita ut præter sonum litterarum nihil intersit, quantum ad generale nomen

[ocr errors]

pertinet: nam et speciale nomen dicimus, quod inter octo partes orationis ita est, ut alias septem non contineat. Ad. Intelligo. Aug. At hoc est quod dixi, se invicem significare vocabulum et nomen.

18. Ad. Teneo, sed quæro quid dixeris, Cum etiam seipsa significant cum aliis partibus orationis. Aug. Nonne superior ratio docuit nos, omnes partes orationis, et nomina posse dici et vocabula, id est et nomine et vocabulo posse significari? Ad. Ita est. Aug. Quid? ipsum nomen, id est sonum istum duabus syllabis expressum, si ex te quæram quid appelles, nonne recte mihi respondebis, Nomen? Ad. Recte. Aug. Num ita se significat hoc signum quod quatuor syllabis enuntiamus cum dicimus, Conjunctio? Hoc enim nomen inter illa quæ significat, numerari non potest. Ad. Recte accipio. Aug. Id est quod dictum est nomen seipsum significare cum aliis quæ significat; quod etiam de vocabulo licet per teipsum intelligas. Ad. Jam facile est sed illud mihi nunc venit in mentem, nomen et generaliter et specialiter dici; vocabulum autem inter octo partes orationis non accipi: quare hoc quoque inter se præter diversum sonum differre arbitror. Aug. Quid? nomen et õvoua distare inter se aliquid putas præter sonum, quo etiam linguæ discernuntur latina atque græca? Ad. Hic vero nihil aliud intelligo. Aug. Perventum est ergo ad ea signa quæ et seipsa significent, et aliud ab alio invicem significetur, et quidquid ab uno hoc et ab alio; et nihil præter sonum inter se differant: nam hoc quartum modo invenimus; tria enim superiora, et de nomine et verbo intelliguntur. Ad. Omnino perventum. CAPUT VII. Epilogus præcedentium capitum.

19. Aug. Jam quæ sermocinando invenerimus, velim recenseas. Ad. Faciam quantum possum. Nam primo omnium recordor aliquandiu nos quæsisse quam ob causam loquamur, inventumque esse docendi commemorandive gratia nos loqui, quandoquidem nec cum interrogamus, aliud agimus quam ut ille qui interrogatur discat quid velimus audire; et in cantando, quod delectationis causa facere videmur, non sit proprium locutionis; in orando Deo, quem doceri aut commemorari existimare non possumus, id verba valeant, ut veļ nos ipsos commonefaciamus, vel alii commoneantur doceanturve per nos. Deinde cum satis constitisset verba nihil aliud esse quam signa; ea vero quæ non aliquid significent, signa esse non posse, proposuisti versum, cujus verba singula quid significarent, conarer ostendere: is autem erat:

Si nihil ex tanta Superis placet urbe relinqui. Cujus secundum verbum quamvis notissimum et manifestissimum, quid tamen significaret, non reperiebamus. Cumque mihi videretur non frustra nos id in loquendo interponere, sed quod eo aliquid doceamus audientem, ipsam mentis affectionem, cum rem quam quærit, non esse invenit, vel invenisse se putat, hoc verbo fortasse indicari; respondisti tu quidem, sed tamen nescio quam profunditatem quæstionis joco evitans, in aliud tempus illustrandam distulisti: nec me debiti quoque tui oblitum putes. Inde tertium

in versu verbum cum satagerem exponere, urgebar abs te, ut non verbum aliud quod idem valeret, sed rem ipsam potius quæ per verba significaretur ostenderem. Cumque id sermocinantibus nobis fieri non posse dixissem, ventum est ad ea quæ interrogantibus digito monstrantur. Hæc ego corporalia esse omnia arbitrabar, sed invenimus sola visibilia. Hinc nescio quomodo ad surdos et histriones devenimus, qui non quæ sola videri possunt, sed multa præterea ac prope omnia quæ loquimur, gestu sine voce significant; eosdem tamen gestus signa esse comperimus, Tum rursus quærere cœpimus, quomodo res ipsas quæ signis significantur, sine ullis signis valeremus ostendere, cum et ille paries, et color, et omne visibile, quod intentione digiti ostenditur, signo quodam convinceretur ostendi. Hic ego errans cum inveniri tale nihil posse dixissem, tandem inter nos constitit, ea posse demonstrari sine signo, quæ cum a nobis quæruntur, non agimus, et post inquisitionem agere possumus; locutionem tamen ex eo non esse genere: siquidem et loquentes cum interrogamur quid sit locutio, istam per seipsam demonstrare facile esse satis apparuit.

20. Ex quo admoniti sumus aut signis signa monstrari, aut signis alia quæ signa non sunt, aut etiam sine signo res quas agere post interrogationem possumus: horumque trium primum diligentius considerandum discutiendumque suscepimus. Qua disputatione declaratum est, partim esse signa, quæ ab iis signis quæ significarent, significari vicissim non possent, ut est hoc quadrisyllabum cum, Conjunctio, dicimus: partim quæ possent, ut cum dicimus, Signum, etiam verbum significamus; et cum dicimus, Verbum, etiam signum significamus; nam signum et Verbum, et duo signa. et duo verba sunt. In hoc autem genere, quo invicem se signa significant, quædam non tantum, quædam tantum, quædam vero etiam idem valere monstratum est. Etenim hoc disyllabum, quod sonat cum dicimus, Signum, prorsus omnia quibus quidque significatur significat: non autem omnium signorum signum est cum dicimus, Verbum, sed tantum eorum quæ articulata voce proferuntur. Unde manifestum est, quamvis et verbum signo, signum verbo, id est et duæ istæ syllabæ illis, et illæ istis significentur, plus tamen signum valere quam verbum, plura scilicet illis duabus syllabis, quam istis significantibus. Tantumdem autem valet generale verbum, et generale nomen. Docuit enim ratio omnes partes orationis etiam nomina esse, quod et pronomina his addi possunt, et de omnibus dici potest quod aliquid nominent, et nulla earum sit quæ non verbo adjuncto pronuntiatum possit implere. Sed cum tantumdem valeant nomen et verbum, eo quod omnia quæ verba sunt, sint etiam nomina; non tamen idem valent. Alia quippe de causa verba, et alia nomina nuncupari, satis probabiliter disputatum est. Siquidem alterum horum ad auris verberationem, alterum ad animi commemorationem notandam esse compertum, vel ex hoc intelligi potest, quod in lo quendo rectissime dicimus, Quod est huic rei nomen,

rem memoriæ mandare cupientes; Quod est autem huic rei verbum, dicere non solemus. Quæ vero non solum tantumdem, sed etiam idem omnino significent, et inter quæ nihil præter litterarum distet sonum, nomen et voua invenimus. Illud sane mihi elapsum erat in hoc genere, in quo invicem se significant, nullum nos signum comperisse, quod non inter cætera quæ significat, se quoque significet. Hæc quantum potui recordatus sum. Tu jam videris, quem nihil puto in hoc sermone nisi scientem certumque dixisse, utrum ista bene ordinateque digesserim.

CAPUT VIII. Non frustra hæc disputari. Item signis auditis animum, ut interroganti respondeatur, ad res significatas esse referendum.

21. Aug. Satis tu quidem memoriter omnia quæ vellem recoluisti; et, ut tibi fatear, multo evidentius mihi nunc videntur ista distincta, quam cum ea inquirendo ac disserendo de nescio quibus latebris ambo erueremus. Sed quonam tantis ambagibus tecum pervenire moliar, difficile dictu est hoc loco. Tu enim fortasse aut ludere nos, et a seriis rebus avocare animum, quasi quibusdam puerilibus quæstiunculis, arbitraris, aut parvam vel mediocrem aliquam utilitatem requirere; aut si magnum quiddam parturire istam disputationem suspicaris, jamjamque id scire sive saltem audire desideras. Ego autem credas velim, neque me vilia ludicra hoc instituisse sermone, quamvis fortasse ludamus, idque ipsum tamen non puerili sensu æstimandum sit; neque parva bona vel mediocria cogitare. Et tamen si dicam vitam esse quamdam beatam, eamdemque sempiternam, quo nos Deo duce, id est ipsa veritate, gradibus quibusdam infirmo gressui nostro accommodatis perduci cupiam; vereor ne ridiculus videar, qui non rerum ipsarum quæ significantur, sed consideratione signorum tantam viam ingredi cœperim. Dabis igitur veniam, si præludo tecum non ludendi gratia, sed exercendi vires et mentis aciem, quibus regionis illius, ubi beata vita est, calorem ac lucem non modo sustinere, verum etiam amare possimus. Ad. Perge potius ut cœpisti: nam nunquam ego contemnenda putem quæ tu dicenda vel agenda putaveris.

22. Aug. Age, jam ergo illam partem consideremus, cum signis non alia signa significantur, sed ea quæ significabilia vocamus. Et primum dic mihi utrum homo, homo sit. Ad. Nunc vero an ludas nescio. Aug. Quid ita? Ad. Quia quærendum ex me censes, utrum homo aliud sit quam homo. Aug. Ita credo te illudi arbitrareris, si etiam quærerem utrum prima hujus nominis syllaba aliud sit quam, ho, et aliud secunda quam, mo. Ad. Ita omnino. Aug. At ista duæ syllabæ conjunctæ, homo est: an negabis? Ad. Quis neget? Aug. Quæro ergo, num tu duæ istæ syllabæ conjunctæ sis. Ad. Nullo modo: sed video quo tendas. Aug. Dicito ergo, ne me contumeliosum putes. Ad. Concludi existimas quod homo non sim. Aug. Quid, tu non idem existimas, qui omnia superiora ex quibus hoc confectum est, vera esse concedis? Ad. Non tibi ego dicam quid existimem, nisi

prius abs te audiero, cum quæreres utrum homo, homo sit, de duabus istis syllabis, an de re ipsa quam significant, me interrogaveris? Aug. Tu potius responde ex qua parte acceperis interrogationem meam: nam si est ambigua, prius hoc cavere debuisti, neque mihi respondere autequam certus fieres quonam modo rogaverim. Ad. Quid enim me impediret hæc ambiguitas, cum ego ad utrumque responderim: homo enim prorsus homo est: nam et istæ duæ syllabæ nihil aliud sunt quam istæ duæ syllabæ; et id quod significant, nihil aliud est, quam id quod est. Aug. Scite hoc quidem: sed cur hoc solum quod dictum est homo, non etiam cætera quæ locuti sumus, ad utrumque accepisti? Ad. Unde enim convincor quod et cætera non sic acceperim? Aug. Ut alia omittam, eam ipsam primam rogationem meam, si totam ex ea parte accepisses, qua syllabæ sonant, nihil mihi respondisses; possem tibi enim videri nihil etiam interrogasse: nunc vero cum tria verba sonuerim, quorum unum in medio repetivi dicens utrum homo, homo sit, primum et ultimum verbum, non secundum ipsa signa, sed secundum ea quæ his significantur te accepisse, vel hoc solo manifestum est, quod statim certus ac fidens rogationi respondendum putasti. Ad. Verum dicis. Aug. Cur ergo id tantum quod in medio positum est, et secundum id quod sonat, et secundum id quod significat, te accipere libuit? Ad. Ecce jam totum ex ea tantum parte qua significatur accipio: assentior enim tibi, sermocinari nos omnino non posse, nisi auditis verbis ad ea feratur animus, quorum ista sunt signa. Quare ostende nunc, quomodo ista ratiocinatione deceptus sum, qua me hominem non esse concluditur. Aug. Imo eadem rursus interrogabo, ut ipse invenias ubi lapsus sis. Ad. Bene facis.

23. Aug. Illud ergo quod primo quæsieram, quia jam dedisti, non quæram. Vide igitur diligentius, utrum syllaba, ho, nihil aliud sit quam, ho; et utrum, mo, nihil aliud sit quam, mo. Ad. Hic prosus nihi! aliud video. Aug. Vide etiam num istis duabus junctis, homo, fiat. Ad. Nequaquam hoc concesserim: placuit enim, et recte placuit, signo dato id quod significatur attendere, et ex ejus consideratione vel dare, vel negare quod dicitnr. Illæ autem separatim enuntiatæ syllabæ, quia sine ulla significatione sonuerunt, hoc eas esse quod sonuere concessum est. Aug. Placet igitur, firmumque animo tenes non respondendum esse interrogationibus nisi ex iis rebus quæ significantur. Ad. Non intelligo cur displiceat, si modo verba sint. Aug. Vellem scire quomodo illi resisteres, de quo jocantes solemus audire, quod ex ejus ore cum quo disputabat, leonem processisse concluserit. Cum enim quæsisset, utrum ea quæ loqueremur, nostro ore procederent, atque ille non potuisset negare; quod facile fuit, egit cum homine, ut in loquendo leonem nominaret : hoc ubi factum est. ridicule insultare cœpit et premere, ut quoniam quidquid loquimur, ore nostro exire confessus erat, et leonem se locutum esse nequibat abnuere, homo non

verbis

« PoprzedniaDalej »