Obrazy na stronie
PDF
ePub

magis in unum Deum et perspicuam intenti veritatem, ut dictum est, facie ad faciem, numeros quibus agimus corpora,nulla inquietudine sentiemus,et gaudebimus? Nisi forte credendum est, animam cum de iis quæ per ipsam bona sunt, gaudere possit, de iis ex quibus ipsa bona est, non posse gaudere.

50. Sed hæc actio qua sese anima, opitulante Deo et Domino suo, ab amore inferioris pulchritudinis extrahit, debellans atque interficiens adversus se militantem consuetudinem suam, ea victoria triumphatura in semetipsa de potestatibus aeris hujus, quibus invidentibus et præpedire cupientibus, evolat ad suam stabilitatem et firmamentum Deum; nonne tibi videtur ea esse virtus quæ temperantia dicitur? D. Agnosco et intelligo. M. Quid porro? cum in hoc itinere proficit, jam æterna gaudia præsentientem ac pene prehendentem,num amissio rerum temporalium, aut mors ulla deterret jam valentem dicere inferioribus sociis: Bonum est mihi dissolvi, et esse cum Christo: manere autem in carne, necessarium propter vos? (Philipp. 1, 23, 24.) D. Sic existimo. M. At ista ejus affectio qua nullas adversitates mortemve formidat, quid aliud quam fortitudo dicenda est? D. Et hoc agnosco. M. Jamvero ipsa ejus ordinatio qua nulli servit nisi uni Deo, nulli coæquari nisi purissimis animis, nulli dominari appetit nisi naturæ bestiali atque corporeæ, quæ tandem virtus tibi esse videtur? D. Quis non intelligat hanc esse justitiam? M. Recte intelligis.

CAPUT XVI.

[ocr errors]

De quatuor virtutibus an et quomodo sint in beatis.

51. Sed illud jam quæro, cum prudentiam superius (a) eam esse constiterit inter nos, qua intelligit anima ubi ei consistendum sit, quo sese attollit per temperantiam, id est, conversionem amoris in Deum, quæ charitas dicitur, et aversionem ab hoc sæculo, quam etiam fortitudo et justitia comitantur; utrum existimes cum ad suæ dilectionis et conatus fructum perfecta sanctificatione pervenerit, perfecta etiam vivificatione illa corporis sui, et deletis de memoria phantasmatum turbis, apud Deum ipsum solo Deo vivere cœperit, cum impletum fuerit, quod divinitus nobis. hoc modo promittitur Dilectissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus quia cum apparuerit, similes illi erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. 111, 2): quæro ergo, utrum existimes has ibi virtutes quas commemoravimus, etiam tunc futuras. D. Non video, cum adversa præterierint, quibus obluctatur, quomodo aut prudentia ibi esse possit, quæ non eligit quid sequatur nisi in adversis; aut temperantia, quæ amorem non avertit nisi ab adversis; aut fortitudo, quæ non tolerat nisi adversa; aut justitia, quæ non appetit æquari beatissimis animis, et inferiori naturæ dominari, nisi in adversis, id est, nondum assecuta idipsum quod appetit.

52. M. Non usquequaque absurda est responsio tua; et quibusdam doctis visum hoc esse, non nego. (a) Cap. 13, 37.

Sed ego consulens Libros, quos nulla antecellit auctoritas, ita invenio dictum esse: Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9). Quod apostolus etiam Petrus sic interposuit; Si tamen gustastis, quoniam suavis est Dominus (I Petr. 11, 3). Hoc esse arbitror quod agitur in his virtutibus quæ ipsa conversione animam purgant. Non enim amor temporalium rerum expugnaretur, nisi aliqua suavitate æternarum. Ubi autem ventum fuerit ad illud quod canitur: Filiijautem hominum sub tegnine alarum tuarum sperabunt; inebriabuntur ab ubertate domus tuæ, et torrente voluptatis tuæ potabis eos; quoniam apud te est fons vitæ non jam gustatu suavem fore Dominum dicit; sed vides quæ inundatio et affluentia prædicetur fontis æterni; quam etiam ebrietas quædam consequitur: quo nomine mihi videtur mirabiliter significari oblivio illa sæcularium vanitatum atque phantasmatum. Contexit deinde cætera, et dicit: In lumine tuo videbimus lumen. Prætende misericordiam tuam scientibus te. In lumine, scilicet in Christo accipiendum, qui Sapientia Dei est, et lumen toties appellatur. Ubi ergo dicitur, Vidimus, et, scientibus te, negari non potest futuram ibi esse prudentiam. An videri verum bonum animæ et sciri potest, ubi nulla prudentia est? D. Jam intelligo,

53. M. Quid? recti corde possunt esse sine justitia ? D. Recognosco isto nomine crebrius significari justitiam. M. Quid ergo admonet aliud propheta idem consequenter, cum canit: Et justitiam tuam iis qui recto sunt corde? D. Manifestum est. M. Age deinceps, recordare, si placet, satis nos superius tractasse, superbia labi animam ad actiones quasdam potestatis suæ, et universali lege neglecta in agenda quædam privata cecidisse, quod dicitur apostatare a Deo. D. Memini vero. M. Cum ergo id agit ne ulterius id delectet aliquando, nonne tibi videtur amorem suum figere in Deo, et ab omni inquinamento temperatissime et castissime et securissime vivere? D. Videtur sane. M. Vide etiam quemadmodum id quoque adjungat propheta, dicens: Non veniat mihi pes superbiæ. Pedem enim appellans discessum ipsum lapsumve significat, a quo anima temperando, inhærens Deo vivit in æternum. D. Accipio et sequor.

54. M. Restat igitur fortitudo. Sed ut temperantia contra lapsum qui est in libera voluntate: sic fortitudo contra vim valet, qua etiam cogi quis potest si minus fortis sit ad ea quibus evertatur, et miserrimus jaceat. Hæc autem vis decenter in Scripturis manus nomine significari solet. Qui porro hanc vim, nisi peccatores conantur inferre? Quod tunc per idipsum communitur anima, et custoditur firmamento Dei, ut hoc illi nullo modo undecumque possit accidere; potentiam quamdam stabilem, et, ut ita dicam, impassibilem gerit, quæ, nisi quid tibi displicet, recte. fortitudo nominatur, et eam dici arbitror cum adjungitur: Neque manus peccatorum dimoveat me (Psal.

1

1 Ita editiones et melioris notæ Mss. Porro in editis nonnullis habetur : Quod autem contra id ipsum communitur anima.

XXXV, 8-12).

55. Sed sive hoc sive aliud in his verbis intelligendum sit, tu negabis in illa perfectione ac beatitate animam constitutam, et conspicere veritatem, et immaculatam manere, et nihil molestiæ pati posse, et uni Deo subdi, cæteris vero supereminere naturis ? D. Imo aliter eam perfectissimam et beatissimam esse posse non video. M. Hæc ergo contemplatio, sanctificatio, impassibilitas, ordinatio ejus, aut illæ sunt quatuor virtutes perfectæ atque consummatæ ; aut ne de nominibus cum res conveniant, frustra laboremus, pro istis virtutibus, quibus constituta in laboribus utitur anima, tales quædam potentiæ in æterna ei vita sperandæ sunt. CAPUT XVII.

-

Quod peccatrix anima numeros agat, et numeris agatur. Conclusio operis. 56. Nos tantum meminerimus, quod ad susceptam præsentem disputationem maxime pertinet, id agi per providentiam Dei, per quam cuncta creavit et regit, ut etiam peccatrix et ærumnosa anima numeris agatur, et numeros agat usque ad infimam carnis corruptionem: qui certe numeri minus minusque pulchri esse possunt, penitus vero carere pulchritudine non possunt. Deus autem summe bonus, et summe justus, nulli invidet pulchritudini, quæ sive damnatione animæ, sive regressione, sive permansione fabricatur. Numerus autem et ab uno iucipit, et æqualitate ac similitudine pulcher est, et ordine copulatur. Quamobrem quisquis fatetur nullam esse naturam, quæ non ut sit quidquid est, appetat unitatem, suique similis in quantum potest esse conetur, atque ordinem proprium vel locis vel temporibus, vel in corpore quodam libramento salutem suam teneat: debet fateri ab uno principio per æqualem illi ac similem speciem divitiis bonitatis ejus, qua inter se unum et de uno unum charissima 2, ut ita dicam, charitate junguntur, omnia facta esse atque condita quæcumque sunt, in quantumcumque sunt.

57. Quare ille versus a nobis propositus, Deus creator omnium, non solum auribus sono numeroso, sed multo magis est animæ sententiæ sanitate et veritate gratissimus. Nisi forte movet te tarditas eorum, ut mitius loquar, qui negant de nihilo fieri posse aliquid, cum id omnipotens Deus fecisse dicatur. An vero faber potest rationabilibus numeris qui sunt in arte ejus, sensuales numeros qui sunt in consuetudine ejus operari; et sensualibus numeris progressores illos quibus membra in operando movet, ad quos jam intervalla temporum pertinent, et his rursus formas visibiles de ligno fabricari, locorum intervallis numerosas et rerum natura Dei nutibus serviens, ipsum lignum de terra et cæteris elementis facere non po

1 Er. et Lov., incorporeo quodam libramento. Aliquot Mss., in corporeo quodam. At Am. et codices plerique veteres præferunt, in corpore quodam : quod magis probamus.

2 Insignior iste de Triuitate locus in editionibus Er. et Lov. necnon in recentioribus aliquot Mss. ita corrupte legitur: Qua inter se unum et duo charissima, ut ita dicam. In editione autem Am. : Qua inter se unum et de uno unum charisma: et ut ita dicam. Redintegravimus totum d libros veteres optimæ not.

a

test; et ipsa extrema non poterat de nullo 1? Imo et arboris locales numeros, temporales numeri antecedant necesse est. Nullum est enim stirpium genus quod non certis pro suo semine dimensionibus temporum et coalescat, et germinet, et in auras emicet, et folia explicet, et roboretur, et sive fructum, sive ipsius ligni occultissimis numeris vim rursus seminis referat quanto magis animalium corpora, in quibus intervalla membrorum numerosam parilitatem multo magis aspectibus offerunt? An ista de elementis fieri possunt, et ipsa elementa non potuerunt fieri de nihilo? Quasi vero quidquam sit in eis vilius et abjectius quam terra est. Quæ primo generalem speciem corporis habet, in qua unitas quædam et numeri et ordo esse convincitur. Namque ab aliqua impertili nota in longitudinem necesse est porrigatur quælibet ejus quantumvis parva particula, tertiam latitudinem sumat, et quartam altitudinem qua corpus impletur. Unde ergo iste a primo usque ad quartum progressionis modus? Unde et æqualitas quoque partium, quæ ir longitudine et latitudine et altitudine reperitur? Unde corrationalitas quædam (ita enim malui analogiam vo care), ut quam rationem habet longitudo ad impertilem notam, eamdem latitudo ad longitudinem, et ad latitudinem habeat altitudo? Unde, quæso, ista, nisi ab illo summo atque æterno principatu numerorum et similitudinis et æqualitatis et ordinis veniunt? Atqui hæc si terræ ademeris, nihil erit. Quocirca omnipotens Deus terram fecit, et de nihilo terra facta

est.

58. Quid porro? ipsa species qua item a cæteris elementis terra discernitur,nonne et unum aliquid quantum accepit ostentat, et nulla pars ejus a toto est dissimilis, et earumdem partium connexione atque concordia suo genere saluberrimam sedem infimam tenet? Cui superfunditur aquarum natura, nitens et ipsa ad unitatem, speciosior et perlucidior propter majorem similitudinem partium, et custodiens locum ordinis et salutis suæ. Quid de aeris natura dicam, multo faciliore complexu ad unitatem nitente, et tanto speciosiore aquis, quam illæ terris sunt, tantoque superiore ad salutem ? Quid de cœli supremo ambitu, quo tota universitas visibilium corporum terminatur, et summa in hoc genere species, ac saluberrima loci excellentia? Ista certe omnia quæ carnalis sensus ministerio numeramus, et quæcumque in eis sunt,locales numeros qui videntur esse in aliquo statu,nisi præcedentibus intimis et in silentio temporalibus numeris qui sunt in motu, nec accipere illos possunt, nec habere. Illos itidem temporum intervallis agiles præce

1 Expungenda videretur particula negans, nisi exstaret in Mss. a quibus tamen cum absint sequentia verba, se licet, et ipsa extrema non poterat de nullo, fatemur nou tantam iis fidem esse tribuendam hoc loco, qui liberariorum lapsu vitiatus sit.

2 Lov., imparili nota. Et rursum inferius, imparilen not am. Sed melius Am. et Er. cum aliquot Mss., impertili et impertilem: nam hic nomine notæ intelligitur punctum seu sign um unde linea ducitur; quod in libro de Quantitate Animæ, cap. 11, n. 18, sic definitur: « Nota sine partibus.

3 Lov.: Ettanto speciosiore,quanto speciosiores aquæ sunt terris,quantoque ad superiorem salutem altior terraniliter,

1193

DE MAGISTRO S. AUGUSTINI, LIBER UNUS.

dit et modificat vitalis motus, serviens Domino rerum omnium, non temporalia habens digesta intervalla numerorum suorum, sed tempora ministrante potentia; supra quam rationales et intellectuales numeri beatarum animarum atque sanctarum, legem ipsam Dei, sine qua folium de arbore non cadit, et cui nostri capilli numerati sunt, nulla interposita natura excipientes, usque ad terrena et inferna jura transmittunt (a)

CONCLUSIO OPERIS.

59. Quæ potui et sicut potui de tantis tantillus tecum contuli. Sermonem autem hunc nostrum mandatum litteris si qui legunt, sciant multo infirmioribus hæc esse scripta, quam sunt illi qui unius summi Dei (a) Vid. Retract. lib. 1, cap. 1, n. 4.

1194

consubstantialem et incommutabilem Trinitatem, ex quo omnia,per quem omnia, in quo omnia duorum Testamentorum auctoritatem secuti venerantur et colunt eam credendo,sperando et diligendo. Hi enim non scintillantibus humanis ratiocinationibus, sed validissimo et flagrantissimo charitatis igne purgantur.Nos autem dum negligendos esse non existimamus quos hæretici rationis et scientiæ fallaci pollicitatione decipiunt; tardius incedimus, consideratione ipsarum viarum, quam sancti viri qui eas volando non dignantur attendere. Quod tamen facere non auderemus,nisi multos pios Ecclesiæ catholicæ matris optimæ filios, qui puerilibus studiis loquendi ac disserendi facultatem quantum satis est consecuti essent, eadem refellendorum hæreticorum necessitate fecisse videremus.

ADMONITIO

DE SEQUENTE LIBRO DE MAGISTRO.

Opusculi sequentis ætatem prodit ipse ejus auctor in libro nono Confessionum, capite sexto, ubi prænotato quod « annorum ferme quindecim erat » Adeodatus quando ipsi sociisque Mediolanum Baptismi percipiendi causa pergentibus comes adjunctus est, testatur subinde hunc dialogum cum illo tum habitum fuisse, « cum esset in annis sexdecim,» id est anno secundo ab ipsorum baptismate, quo certe initiati fuere anno Christi 387. Quapropter libris de Genesi contra Manichæos, et de Musica, qui circiter annum 389 perfecti fuerant, recensitis, adjecit Augustinus in libro primo Retractationum, capite duodecimo, se librum de Magistro per idem tempus scripsisse.

S. AUGUSTINUS, LIB. IX CONFESS., CAP. VI.

« Adjunximus etiam nobis puerum Adeodatum ex me natum carnaliter de peccato meo. Tu bene feceras eum. Annorum erat ferme quindecim, et ingenio præveniebat multos graves et doctos viros... Munera tua tibi confiteor... Est liber noster qui inscribitur de Magistro : ipse ibi mecum loquitur. Tu scis illius esse sensa omnia quæ inseruntur ibi ex persone collocutoris mei, cum esset in annis sexdecim. Multa ejus alia mirabiliora expertus sum. Horrori mihi erat illud ingenium... »

Vide præterea librum 1, cap. 12, Retractationum, col. 602, a verbis, Per idem tempus, usque ad verba, Velle cum loquimur? M.

S. AURELII AUGUSTINI

HIPPONENSIS EPISCOPI

DE MAGISTRO

LIBER UNUS (a).

In quo de verborum vi atque officio disputatur copiose, quo demum non verbis quæ foris homo personat, sed æterna veritate intus docente scientiam rerum obtineri evincatur.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

Collatus est (hic liber) cum Mss. Fiscannensi, Michaelino, Beccensi, Victorinis tribus, Navarricis duobus, Remensis ecclesiæ uno, Vaticana Bibliothecæ uno; cum lectionibus trium Belgicorum per Lovanienses vulgatis; cumque editionibus Bad. Am. Er. et Lov.

Comparavimus præterea eas omnes editiones initio Retractationum et Confessionum me

moratas.

(a) Scriptus circiter annum Christi 389.

PATROL. XXXII.

(Trente-huit.)

Verum dicis. Aug. Vides ergo jam nihil nos locutione, nisi ut doceamus appetere. Ad. Non plane video : nam si nihil est aliud loqui quam verba promere, video nos id facere cum cantamus. Quod cum soli sæpe facimus, nullo præsente qui discat,non puto nos docere aliquid velle. Aug. At ego puto esse quoddam genus docendi per commemorationem, magnum sane,quod in nostra hac sermocinatione res ipsa indicabit. Sed si tu non arbitraris nos discere cum recordamur, nec docere illum qui commemorat, non resisto tibi et duas jam loquendi causas constituo, aut ut doceamus, aut ut commemoremus vel alios vel nosmetipsos; quod etiam dum cantamus, efficimus: an tibi non videtur? Ad. Non prorsus nam rarum admodum est, ut ego cantem commemorandi me gratia, sed tantummodo delectandi. Aug. Video quid sentias. Sed nonne attendis id quod te delectat in cantu modulationem quamdam esse soni; quæ quoniam verbis et addi et detrahi potest, aliud est loqui, aliud est cantare? Nam et tibiis et cithara cantatur, et aves cantant, et nos interdum sine verbis musicum aliquid sonamus, qui sonus cantus dici potest, locutio non potest: an quidquam est quod contradicas? Ad. Nihil sane.

2. Aug. Videtur ergo tibi,nisi aut docendi,aut commemorandi causa non esse institutam locutionem? Ad. Videretur,nisi me moveret quod dum oramus, utique loquimur; nec tamen Deum aut doceri aliquid a nobis, aut commemorari fas est credere. Aug. Nescire te arbitror non ob aliud nobis præceptum esse ut in clausis cubiculis oremus (Matth. vi, 6), quo nomine significantur mentis penetralia,nisi quod Deus, ut nobis quod cupimus præstet,commemorari aut doceri nostra locutione non quærit.Qui enim loquitur,suæ voluntatis signum foras dat per articulatum sonum: Deus autem in ipsis rationalis animæ secretis, qui homo interior vocatur, et quærendus et deprecandus est; hæc enim sua templa esse voluit. An apud Apostolum non legisti, Nescitis quia templum Dei estis, et spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. III, 16); et, In interiore homine habitare Christum? (Ephes. I, 16, 17.) Nec in propheta animadvertisti, Dicite in cordibus vestris, et in cubilibus vestris compungimini: sacrificate sacrificium justitiæ,et sperate in Domino? (Psal. iv, 5, 6.) Ubi putas sacrificium justitiæ sacrificari, nisi in templo mentis, et in cubilibus cordis? Ubi autem sacrificandum est,ibi et orandum.Quare non opus est locutione cum oramus, id est sonantibus verbis,nisi forte, sicut sacerdotes faciunt, significandæ mentis suæ causa, non ut Deus, sed ut homines audiant, et consensione quadam per commemorationem suspendantur in Deum an tu aliud existimas? Ad. Omnino assentior. Aug. Non te ergo movet quod summus Magister cum orare doceret discipulos, verba quædam docuit (Matth. vi, 9); in quo nihil aliud videtur fecisse, quam docuisse quomodo in orando loqui oporteret? Ad. Nihil me omnino istud movet : non enim verba, sed res ipsas eos verbis docuit, quibus et seipsi commonefacerent, a quo, et quid esset orandum,cum in penetralibus, ut dictum est, mentis orarent. Aug. Recte intelligis: simul enim te credo animadvertere,

etiamsi quisquam contendat, quamvis nullum edamus sonum, tamen quia ipsa verba cogitamus, nos intus apud animum loqui, sic quoque locutione nihil aliud agere quam commonere, cum memoria cui verba inhærent, ea revolvendo facit venire in mentem res ipsas quarum signa sunt verba. Ad. Intelligo ac sequor. CAPUT II. Verborum significatus nonnisi verbis ab homine ostenditur.

3. Aug. Constat ergo inter nos verba signa esse. Ad. Constat. Aug. Quid? signum, nisi aliquid significet, potest esse signum? Ad. Non potest. Aug. Quot verba sunt in hoc versu,

Si nihil ex tanta superis placet urbe relinqui? (Eneid. lib. 2, v. 659.) Ad. Octo. Aug. Octo ergo signa sunt. Ad. Ita est. Aug. Credo te hunc versum intelligere. Ad. Satis arbitror. Aug. Dic mihi quid singula verba significent. Ad. Video quidem quid significet, si; sed nullum aliud verbum,quo id exponi possit,invenio. Aug. Saltem illud invenis, quidquid significatur hoc verbo, ubinam sit? Ad. Videtur mihi quod, si, dubitationem significet jam dubitatio,ubi nisi in animo est? Aug. Accipio interim; persequere cætera. Ad. Nihil, quid aliud significat, nisi id quod non est? Aug. Verum fortasse dicis sed revocat me ab assentiendo quod superius concessisti, non esse signum nisi aliquid significet; quod autem non est, nullo modo esse aliquid potest. Quare secundum verbum in hoc versu non est signum, quia non significat aliquid; et falso inter nos constitit, quod omnia verba signa sint, aut omne signum aliquid significet. Ad. Nimis quidem urges; sed quando non habemus quid significemus,omnino stulte verbum aliquod promimus: tu autem nunc mecum loquendo,cre do quod nullum sonum frustra emittis, sed omnibus quæ ore tuo erumpunt, signum mihi das ut intelligam aliquid, quapropter non te oportet istas duas syllabas enuntiare dum loqueris, si per eas non significas quidquam. Si autem vides necessariam per eas enuntiationem fieri, nosque doceri vel commoneri cum auribus insonant, vides etiam profecto quid velim dicere, sed explicare non possum. Aug. Quid igitur facimus? An affectionem animi quamdam, cum rem non videt, et tamen non esse invenit, aut invenisse se putat, hoc verbo significari dicimus potius, quam rem ipsam quæ nulla est? Ad. Istud ipsum est fortasse quod explicare moliebar. Aug. Transeamus ergo hinc, quoquo modo se habet, ne res absurdissima nobis accidat. Ad. Quæ tandem? Aug. Si nihil nos teneat, et moras potiamur. Ad. Ridiculum hoc quidem est, et tamen nescio quomodo video posse contingere ; imo plane video contigisse.

4. Aug. Suo loco genus hoc repugnantiæ, si Deus siverit, planius intelligemus: nunc ad illum versum te refer, et conare, ut potes, cætera ejus verba quid significent pandere. Ad. Tertia præpositio est, ex, pro qua, de, possumus, ut arbitror, dicere. Aug. Non id quæro, ut pro una voce notissima aliam vocem æque notissimam, quæ idem significet dicas; si tamen idem significat : sed interim concedamus ita esse. Certe si poeta iste non, ex tanta urbe, sed, de tanta, dixisset, quærerem

que abs te quid, de, significaret; diceres, ex, cum hæc duo verba essent, id est signa, unum aliquid, ut tu putas, significantia : ergo autem idipsum, nescio quid unum, quod his duobus signis significatur, inquiro. Ad. Mihi videtur secretionem quamdam significare ab ea re in qua fuerat aliquid, quod ex illa esse dicitur, sive illa non maneat, ut in hoc versu, non manente urbe, poterant aliqui ex illa esse Trojani: sive maneat, sicut ex urbe Roma dicimus esse negotiatores in Africa. Aug. Ut concedam tibi hæc ita esse, nec enumerem quam multa fortasse præter hanc tuam regulam reperiantur; illud certe tibi attendere facile est, exposuisse te verbis verba, id est signis signa, eisdemque notissimis notissima: ego autem illa ipsa quorum hæc signa sunt, mihi, si posses, vellem ut ostenderes. CAPUT III. An res aliqua monstrari absque signo possit.

5. Ad. Miror te nescire, vel potius simulare nescientem, responsione mea fieri quod vis omnino non posse; siquidem sermocinamur, ubi non possumus respondere nisi verbis. Tu autem res quæris eas quæ, quodlibet sint, verba certe non sunt, quas tamen ex me tu quoque verbis quæris. Prior itaque tu sine verbis quære, ut ego deinde ista conditione respondeam. Aug. Jure agis, fateor sed si quærerem istæ tres syllabæ quid significent, cum dicitur, Paries, nonne posses digito ostendere, ut ego prorsus rem ipsam viderem, cujus signum est hoc trisyllabum verbum, demonstrante te, nulla tamen verba referente. Ad. Hoc in solis nominibus quibus corpora significantur, si eadem corpora præsentia sint, fieri posse concedo. Aug. Num colorem corpus dicimus, an non potius quamdam corporis qualitatem? 4d. Ita est. Aug. Cur ergo et hic digito demonstrari potest? An addis corporibus etiam corporum qualitates, ut nihilominus etiam istæ, cum præsentes sunt, doceri sine verbis possint? Ad. Ego cum corpora dicerem, omnia corporalia intelligi volebam, id est omnia quæ in corporibus sentiuntur. Aug. Considera tamen, utrum etiam hinc aliqua tibi excipienda sint. Ad. Rene admones: non enim omnia corporalia, sed omnia visibilia dicere debui. Fateor enim sonum, odorem, saporem, gravitatem, calorem, et alia quæ ad cæteros sensus pertinent, quanquam sentiri sine corporibus nequeant, et propterea sint corporalia, non tamen digito posse monstrari. Aug. Nunquamne vidisti ut homines cum surdis gestu quasi sermocinentur, ipsique surdi non minus gestu, vel quærant, vel respondeant, vel doceant, vel indicent aut omnia quæ volunt, aut certe plurima? Quod cum fit, non utique sola visibilia sine verbis ostenduntur, sed et soni et sapores, et cætera hujusmodi. Nam et histriones totas in theatris fabulas sine verbis saltando plerumque aperiunt et exponunt. Ad. Nihil habeo quod contradicam, nisi quod illud, ex, non modo ego, sed nec ipse quidem saltator histrio tibi sine verbis quid significet posset ostendere.

6. Aug. Verum fortasse dicis: sed fingamus eum posse; non, ut arbitror, dubitas, quisquis ille motus corporis fuerit, quo mihi rem quæ hoc verbo signi

ficatur, demonstrare conabitur, non ipsam rem futuram esse, sed signum. Quare hic quoque non quidem verbo verbum, sed tamen signo signum nihilominus indicabit; ut et hoc monosyllabum, ex, et ille gestus, unam rem quamdam significent, quam mihi ego vellem non significando monstrari. Ad.Qui potest quod quæris, oro te? Aug. Quomodo paries potuit. Ad. Ne ipse quidem, quantum ratio progrediens docuit, ostendi sine signo potest. Nam et intentio digiti non est utique paries, sed signum datur per quod paries possit videri. Nihil itaque video quod sine signis ostendi queat. Aug. Quid, si ex te quærerem quid sit ambulare, surgeresque et id ageres? nonne re ipsa potius quam verbis ad me docendum, aut ullis aliis signis utereris? Ad. Fateor ita esse, et pudet me rem tam in promptu positam non vidisse: ex qua etiam mihi millia rerum jam occurrunt, quæ ipsæ per se valeant, non per signa monstrari, ut edere, bibere, sedere, stare, clamare, et innumerabilia cætera. Aug. Age, nunc dic mihi, si omnino nesciens hujus verbi vim, abs te ambulante quærerem quid sit ambulare, quomodo me doceres? Ad. Idipsum agerem aliquanto celerius, ut post interrogationem tuam aliqua novitate admonereris ; et tamen nihil aliud fieret, quam id quod deberet ostendi. Aug. Scisne aliud esse ambulare, aliud festinare? Nam et qui ambulat, non statim festinat ; et qui festinat, non continuo ambulat: dicimus enim et in scribendo et in legendo, aliisque innumerabilibus rebus festinationem. Quare cum illud quod agebas, celerius ageres post interrogationem meam, putarem ambulare nihil esse aliud quam festinare: id enim novi addideras; et ob hoc fallerer. Ad. Fateor rem non posse nos monstrare sine signo, si cum id agimus interrogemur: si enim nihil addamus, putabit qui rogat, nolle nos ostendere, contemptoque se, in eo quod agebamus perseverare. Sed si de his roget quæ agere possumus, nec eo tamen tempore quo agimus roget, possumus post ejus interrogationem id agendo, re ipsa potius quam signo demonstrare quod rogat : nisi forte loquentem me interroget quid sit loqui: quidquid enim dixero, ut eum doceam, loquar necesse est ex quo secutus docebo, donec ei planum faciam quod vult, non recedens a re ipsa quam sibi voluit demonstrari, nec signa quærens quibus eam ostendam præter ipsam.

CAPUT IV.

[ocr errors]

An signa signis monstrentur. 7. Aug. Acutissime omnino: quare vide utrum conveniat jam inter nos ea posse demonstrari sine signis, quæ aut non agimns cum interrogamur, et tamen statim agere possumus, aut ipsa signa forte agimus. Cum enim loquimur, signa facimus, de quo dictum est significare. Ad. Convenit. Aug. Cum ergo de quibusdam signis quæritur, possunt signis signa monstrari, cum autem de rebus quæ signa non sunt, aut eas agendo post inquisitionem si agi possunt, aut signa dando per quæ animadverti queant. Ad.Ita est. Aug. In hac igitur tripartita distributione prius illud consideremus, si placet, quod signis signa monstran tur: num enim sola verba sunt signa? Ad. Non. Aug.

« PoprzedniaDalej »