Obrazy na stronie
PDF
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Opusculi sequentis ætatem prodit ipse ejus auctor in libro nono Confessionum, capite sexto, ubi prænotato quod « annorum ferme quindecim erat • Adeodatus quando ipsi sociisque Mediolanum Baptismi percipiendi causa pergentibus comes adjunctus est, testatur subinde hunc dialogum cum illo tum habitum fuisse, « cum esset in annis sexdecim, » id est anno secundo ab ipsorum baptismate, quo certe initiati fuere anno Christi 387. Quapropter libris de Genesi contra Manichæos, et de Musica, qui circiter annum 389 perfecti fuerant, recensitis, adjecit Augustinus in libro primo Retractationum, capite duodecimo, se librum de Magistro per idem

tempus scripsisse.
s. AUGUsTiNUs, Lib. Ix coNFEss., CAP. vi.

« Adjunximus etiam nobis puerum Adeodatum ex me natum carnaliter de peccato meo. Tu bene feceras eum. Annorum erat ferme quindecim, et ingenio præveniebat multos graves et doctos viros... Munera tua tibi confiteor... Est liber noster qui inscribitur de Magistro : ipse ibi mecum loquitur. Tu scis illius esse sensa omnia quæ inseruntur ibi ex persone collocutoris mei, cum esset in annis sexdecim. Multa ejus alia mirabiliora expertus sum. Horrori mihi erat illud ingenium... » Vide præterea librum 1, cap. 12, Retractationum, col. 602, a verbis, Per idem tempus, usque ad verba, Welle cum loquimur? M.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

In quo de verborum vi atque officio disputatur copiose, quo demum non verbis quæ foris homo personat, sed æterna veritate intus docente scientiam rerum obtineri evincatur.

CAPUT PRIMUM. — Locutio ad quid instituta. M. AUGUsTiNUs : Quid tibi videmur efficere velle cum loquimur? ADEODATUs : Quantum quidem mihi nunc occurrit, aut docere, aut discere. Aug. Unum horum video et assentior : nam loquendo nos docere

velle manifestum est; discere autem quomodo? Ad. Quo tandem censes, nisi cum interrogamus? Aug. Etiam tunc nihil aliud quam docere nos velle intelligo. Nam quæro abs te, utrum ob aliam causam interroges, ni ut eum quem interrogas doceas quid velis? Ad.

ADMONitio pp. beNedictiNORum.

Collatus est (hic liber) cum Mss. Fiscannensi, Michaelino, Beccensi, Victorinis tribus, |Navarricis duobus, Remensis ecôléjSiino, Vaticanae' Bibliothecæ uno; cum lectionibus trium Belgicorum per Lovanienses vulgatis; cumque edi

[ocr errors]

comparavimus præterea eas omnes editiones initio Retractationum et Confessionum me

7morataS.
(a) Scriptus circiter annum Christi 389.

PATROL. XXXII.

(Trente-huit.)

Verum dicis. Aug. Vides ergo jam nihil nos locutione, nisi ut doceamus appetere. Ad. Non plane video : nam si nihil est aliud loqui quam verba promere,video nos id facere cum cantamus. Quod cum soli sæpe facimus, nullo præsente qui discat,non puto nos docere aliquid velle. Aug. At ego puto esse quoddam genus docendi per commemorationem,magnum sane,quod in nostra hac sermocinatione res ipsa indicabit. Sed si tu non arbitraris nos discere cum recordamur, nec docere illum qui commemorat, non resisto tibi : et duas jam loquendi causas constituo, aut ut doceamus, aut ut commemoremus vel alios vel nosmetipsos; quod etiam dum cantamus, efficimus : an tibi non videtur? 4d. Non prorsus : nam rarum admodum est, ut ego cantem commemorandi me gratia, sed tantummodo delectandi. Aug. Video quid sentias. Sed nonne attendis id quod te delectat in cantu modulationem quamdam esse soni; quæ quoniam verbis et addi et detrahi potest, aliud est loqui, aliud est cantare? Nam et tibiis et cithara cantatur, et aves cantant, et nos interdum sine verbis musicum aliquid sonamus, qui sonus cantus dici potest, locutio non potest : an quidquam est quod contradicas ? Ad. Nihil sane. 2. Aug. Videtur ergo tibi,nisi aut docendi,aut commemorandi causa non esse institutam locutionem? Ad. Videretur, nisi me moveret quod dum oramus, utique loquimur; nec tamen Deum aut doceri aliquid a nobis, aut commemorari fas est credere. Aug. Nescire te arbitror non ob aliud nobis præceptum esse ut in clausis cubiculis oremus (Matth. VI, 6), quo nomine significantur mentis penetralia,nisi quod Deus,ut nobis quod cupimus præstet,commemorari aut doceri nostra locutione non quærit.Qui enim loquitur,suæ voluutatis signum foras dat per articulatum sonum : Deus autem in ipsis rationalis animæ secretis, qui homo interior vocatur, et quærendus et deprecandus est; hæc enim sua templa esse voluit. An apud Apostolum non legisti, Nescitis quia templum Dei estis, et spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. III, 16); et, In interiore homine habitare Christum ? (Ephes. iii, 16, 17.) Nec in propheta animadvertisti, Dicite in cordibus vestris, et in cubilibus vestris compungimini: sacrificate sacrificium justítiæ,et sperate in Domino?(Psal. iv, 5, 6.) Ubi putas sacrificium justitiæ sacrificari, nisi in templo mentis, et in cubilibus cordis? Ubiautem sacrificandum est,ibi et orandum.Quare non opus est locutione cum oramus, id est sonantibus verbis,nisi forte, sicut sacerdotes faciunt, significandæ mentis suæ causa, non ut Deus, sed ut homines audiant, et consensione quadam per commemorationem suspendantur in Deum : an tu aliud existimas? Ad. 0mnino assentior. Aug. Non te ergo movet quod summus Magister cum orare doceret discipulos,verba quædam docuit (Matth. vi, 9); in quo nihil aliud videtur fecisse, quam docuisse quomodo in orando loqui oporteret? Ad. Nihil me omnino istud movet : non enim verba, sed res ipsas eos verbis docuit, quibus et seipsi commonefacerent, a quo, et quid esset orandum,cum in penetralibus, ut dictum est, mentis orarent. Aug. Recte intelligis : simul enim te credo animadvertere,

etiamsi quisquam contendat, quamvis nullum edamus sonum, tamen quia ipsa verba cogitamus, nos intus apud animum loqui, sic quoque locutione nihil aliud agere quam commonere, cum memoria cui verba inhærent, ea revolvendo facit venire in mentem res ipsas quarum signa sunt verba. Ad. Intelligo ac sequor. CAPUT II. — Verborum significatus nonnisi verbis ab homine ostenditur. 3. Aug. Constat ergo inter nos verba signa esse. Ad. Constat. Aug. Quid? signum, nisi aliquid significet, potest esse signum? Ad. Non potest. Aug. Quot verba sunt in hoc versu, Si nihil ex tanta superis placet urbe relinqui? (AEneid. lib. 2, v. 659.) Ad. Octo. Aug. Octo ergo signa sunt. Ad. Ita est. Aug. Credo te hunc versum intelligere. Ad. Satis arbitror. Aug. Dic mihi quid singula verba significent. Ad. Video quidem quid significet, si; sed nullum aliud verbum,quo id exponi possit,invenio. Aug. Saltem illud invenis, quidquid significatur hoc verbo, ubinam sit? Ad. Videtur mihi quod, si, dubitationem significet : jam dubitatio,ubi nisi in animo est? Aug. Accipio interim ; persequere cætera. Ad. Nihil, quid aliud significat, nisi id quod non est? .4ug. Werum fortasse dicis : sed revocat me ab assentiendo quod superius concessisti, non esse signum nisi aliquid significet; quod autem non est, nullo modo esse aliquid potest. Quare secundum verbum in hoc versu non est signum, quia non significat aliquid; et falso inter nos constitit, quod omnia verba signa sint, aut omne signum aliquid significet. Ad. Nimis quidem urges; sed quando nom habemus quid significemus,omnino stulte verbum aliquod promimus: tu autem nunc mecum loquendo,cr* do quod nullum sonum frustra emittis, sed omnibus quæ ore tuo erumpunt, signum mihi das ut intelligam aliquid; quapropter non te oportet istas duas syllabas enuntiare dum loqueris, si per eas non significas quiquam. Si autem vides necessariam per eas enuntiati* nem fieri, nosque doceri vel commoneri cum auribus insonant, vides etiam profecto quid velim dicere, sed explicare non possum. Aug. Quid igitur facimus? At affectionem animi quamdam, cum rem non videt, et tamen non esse invenit, aut invenisse se putat, hoc verbo significari dicimus potius, quam rem ipsam quae nulla est? Ad. Istud ipsum est fortasse quod explicare moliebar. Aug. Transeamus ergo hinc, quoquo moiv se habet, ne res absurdissima nobis accidat. Ad. Quæ tandem? Aug. Si nihil nos teneat, et moras potiamur. Ad. Ridiculum hoc quidem est,et tamen nescio quomodo video posse contingere ; imo plane video contigisse. 4. Aug. Suo loco genus hoc repugnantiæ, si Deus* verit,planius intelligemus: nunc ad illum versum ter* fer,et conare,ut potes,cætera ejus verba quid significent pandere. Ad. Tertia præpositio est, ei, pro qua, * possumus, ut arbitror, dicere. Aug. Non id quæro, ut pro una voce notissima aliam vocem æque notissimam, quæ idem significet dicas; si tamen idem significat: sed interim concedamus ita esse. Certe si poeta isle non, tanta urbe, sed, de tanta, dixisset, quærerem

[ocr errors]
[ocr errors][merged small]

que abs te quid, de, significaret; diceres, eae, cum hæc duo verba essent, id est signa, unum aliquid, ut tu putas, significantia: ergo autem idipsum, nescio quid unum, quod his duobus signis significatur, inquiro. 4d. Mihi videtur secretionem quamdam significare ab ea re in qua fuerat aliquid, quod ex illa esse dicitur, sive illa non maneat, ut in hoc versu, non manente urbe, poterant aliqui ex illa esse Trojani: sive maneat, sicut ex urbe Roma dicimus esse negotiatores in Africa. Aug. Ut concedam tibi hæc ita esse, nec enumerem quam multa fortasse præter hanc tuam regulam reperiantur ; illud certe tibi attendere facile est, exposuisse te verbis verba, id est signis signa, eisdemque notissimis notissima: ego autem illa ipsa quorum hæc signa sunt, mihi, si posses, vellem ut ostenderes. CAPUT III. — An res aliqua monstrari absque signo p0ssit. 5. Ad. Miror te nescire, vel potius simulare nescientem, responsione mea fieri quod vis omnino non posse; siquidem sermocinamur, ubi non possumus respondere nisi verbis. Tu autem res quæris eas quæ, quodlibet sint, verba certe non sunt, quas tamen ex me tu quoque verbis quæris. Prior itaque tu sine verbis quære, ut ego deinde ista conditione respondeam. Aug. Jure agis, fateor : sed si quærerem istæ tres syllabæ quid significent, cum dicitur, Paries, nonne posses digito ostendere, ut ego prorsus rem ipsam viderem, cujus signum est hoc trisyllabum verbum, demonstrante te, nulla tamen verba referente. Ad. Hoc in solis nominibus quibus corpora significantur, si eadem corpora præsentia sint, fieri posse concedo. Aug. Num colorem corpus dicimus, an non potius quamdam corporis qualitatem ? Ad. Ita est. Aug. Cur ergo et hic digito demonstrari potest? An addis corporibus etiam corporum qualitates, ut nihilominus etiam istæ. cum præsentes sunt, doceri sine verbis possint? Ad. Ego cum corpora dicerem, omnia corporalia intelligi volebam, id est omnia quæ in corporibus sentiuntur. Aug. Considera tamen, utrum etiam hinc aliqua tibi excipienda sint. Ad. Rene admones: non enim omnia corporalia, sed omnia visibilia dicere debui. Fateor enim sonum, odorem, saporem, gravitatem, calorem, et alia quæ ad cæteros sensus pertinent, quanquam sentiri sine corporibus nequeant, et propterea sint corporalia, non tamen digito posse monstrari. Aug. Nunquamne vidisti ut homines cum surdis gestu quasi sermocinentur, ipsique surdi non minus gestu, vel quærant, vel respondeant, vel doceant, vel indicent aut omnia quæ volunt, aut certe plurima ? Quod cum fit, non utique sola visibilia sine verbis ostenduntur, sed et soni et sapores, et cætera hujusmodi. Nam et histriones totas in theatris fabulas sine verbis saltando plerumque aperiunt et exponunt. 4d. Nihil habeo quod contradicam, nisi quod illud, eae, non modo ego, sed nec ipse quidem saltator histrio tibi sine verbis quid significet posset ostendere. 6. Aug. Werum fortasse dicis: sed fingamus eum posse ; non, ut arbitror, dubitas, quisquis ille motus corporis fuerit, quo mihi rem quæ hoc verbo signi

ficatur, demonstrare conabitur, non ipsam rem futuram esse, sed signum. Quare hic quoque non quidem verbo verbum, sed tamen signo signum nihilominus indicabit; ut et hoc monosyllabum, eae, et ille gestus, unam rem quamdam significent, quam mihi ego vellem non significando monstrari.Ad.Quipotest quod quæris, oro te ? Aug. Quomodo paries potuit. Ad. Ne ipse quidem, quantum ratio progrediens docuit, ostendi sine signo potest. Nam et intentio digiti non est utique paries, sed signum datur per quod paries possit videri. Nihil itaque video quod sine signis ostendi queat. Aug. Quid, si ex te quærerem quid sit ambulare, surgeresque et id ageres? nonne re ipsa potius quam verbis ad me docendum, aut ullis aliis signis utereris ? Ad. Fateor ita esse, et pudet me rem tam in promptu positam non vidisse : ex qua etiam mihi millia rerum jam occurrunt, quæ ipsæ per se valeant, non per signa monstrari, ut edere, bibere, sedere, stare, clamare, et innumerabilia cætera. Aug. Age, nunc dic mihi, si omnino nesciens hujus verbi vim, abs te ambulánte quærerem quid sit ambulare, quomodo me doceres ? Ad. Idipsum agerem aliquanto celerius, ut post interrogationem tuam aliqua novitate admonereris; et tamen nihil aliud fieret, quam id quod deberet ostendi. Aug. Scisne aliud esse ambulare, aliud festinare ? Nam et qui ambulat, non statim festinat; et qui festinat, non continuo ambulat: dicimus enim et in scribendo et in legendo, aliisque innumerabilibus rebus festinationem. Quare cum illud quod agebas, celerius ageres post interrogationem meam, putarem ambulare nihil esse aliud quam festinare: id enim novi addideras ; et ob hoc fallerer. Ad. Fateor rem non posse nos monstrare sine signo, si cum id agimus interrogemur: si enim nihil addamus, putabit qui rogat, nolle nos ostendere, contemptoque se, jn eo quod agebamus perseverare. Sed si de his roget quæ agere possumus, nec eo tamen tempore quo agimus roget, possumus post ejus interrogationem id agendo, re ipsa potius quam signo demonstrare quod rogat : nisi forte loquentem me interroget quid sit loqui : quidquid enim dixero, ut eum doceam, loquar necesse est: ex quo secutus docebo, donec ei planum faciam quod vult, non recedens a re ipsa quam sibi voluit demonstrari, nec signa quærens quibus eam ostendam præter ipsam. CAPUT IV. — An signa signis monstrentur. 7. Aug. Acutissime omnino: quare vide utrum conveniat jam inter nos ea posse demonstrari sine signis, quæ aut non agimns cum interrogamur, et tamen statim agere possumus, aut ipsa signa forte agimus. Cum enim loquimur, signa facimus, de quo dictum est significare. Ad. Convenit. Aug. Cum ergo de quibusdam signis quæritur, possunt signis signa monstrari, cum autem de rebus quæ signa non sunt, aut eas agendo post inquisitionem si agi possunt, aut signa dando per quæ animadverti queant. Ad.Ita est. Aug. In hac igitur tripartita distributione prius illud consideremus, si placet, quod signis signa monstram tur: num enim sola verba sunt signa ? Ad. Non. Aug. Videtur ergo mihi loquendo nos aut verba ipsa signare verbis, aut alia signa, velut gestum cum dicimus aut litteram ; nam his duobus verbis quæ significantur, nihilominus signa sunt: aut aliquid aliud quod signum non sit, velut cum dicimus, Lapis; hoc enim verbum signum est, nam significat aliquid, sed id quod eo significatur, non continuo signum est: quod tamen genus, id est cum verbis ea quæ signa non sunt significantur, non pertinet ad hanc partem quam discutere proposuimus. Suscepimus enim considerare illud, quod signis signa monstrantur, et partes in eo duas comperimus, cum aut eadem aut alia signa signis docemus vel commemoramus: an non tibi videbus ? Ad. Manifestum est. 8. Aug. Dic ergo signa quæ verba sunt, ad quem sensum pertineant. Ad. Ad auditum. Aug. Quid gestus? Ad. Ad visum. 4ug. Quid, cum verba scripta invenimus ? num verba non sunt, an signa verborum verius intelliguntur? ut verbum sit quod cum aliquo significatur articulata voce profertur; vox autem nullo alio sensu quam auditu percipi potest: ita fit ut cum scribitur verbum, signum fiat oculis, quo illud quod ad aures pertinet, veniant in mentem. Ad. Omnino assentior. Aug. Id quoque te arbitror assentiri, cum dicimns, Nomen, significare nos aliquid. Ad. Verum est. Aug. Quid tandem ? Ad. Id scilicet quod quidque appellatur, velut Romulus, Roma, virtus, fluvius, et innumerabilia cætera. Aug. Num ista quatuor nomina nullas res significant? Ad. Imo aliquas. Aug. Num nihil distat inter hæc nomina, et eas res quæ his significantur ? Ad. Imo plurimum. Aug. Wellem abs te audire, quidnam id sit. 4d. Hoc vel in primis, quod hæc signa sunt, illa non sunt. Aug. Placetne appellemus significabilia ea quæ signis significari possunt et signa non sunt, sicut ea quæ videri possunt, visibilia nominamus, ut de his deinceps commodius disseramus ? Ad. Placet vero. Aug. Quid ? illa quatuor signa quæ paulo ante pronuntiasti, nullone alio signo significantur? Ad. Miror quodjam mihi excidisse arbitraris, quod ea quæ scribuntur, eorum quæ voce proferuntur, signorum signa esse comperimus. Aug. Dic inter ista quid distet? Ad. Quod illa visibilia sunt, hæc audibilia. Cur enim et hoc nomen non admittas, si admisimus significabilia ? Aug. Prorsus admitto, et gratum habeo. Sed rursus quæro, quatuor hæc signa nullone alio signo audibili significari queant, ut visibilia recordatus es ? Ad. Hoc quoque recentius dictum recordor. Nam nomen responderam significare aliquid, et huic significationi quatuor ista subjeceram ; et illud autem et hæc, si quidem voce proferuntur, audibilia esse cognosco. Aug. Quid ergo inter audibile signum et audibilia significata, quæ rursus signa sunt, interest? Ad. Inter illud quidem quod dicimus, Nomen, et hæc quatuor quæ significationi ejus subjecimus, hoc distare video, quod illud audibile signum est signorum audibilinm : hæc vero audibilia quidem signa sunt, non tamen signorum, sed rerum partim visibilium, sicut est Romulus, Roma, fluvius ; partim intelligibilium, sicut est virtus.

9. Aug. Accipio et probo : sed scisne omnia quæ voce articulata cum aliquo significatu proferuntur, verba appellari? Ad. Scio. Aug. Ergo et nomen verbum est, quandoquidem id videmus cum aliquo significatu articulata voce proferri ; et cum dicimus disertum h0minem bonis verbis uti, etiam nominibus utique utitur; et cum seni domino apud Terentium servus retulit, Bona verba quaeso (In Andria, act. 1, scen. 2 v. 33, multa ille etiam nomina dixerat. Ad. Assentior. Aug. Concedis igitur iis duabus syllabis quas edimus, cum dicimus, Verbum, nomen quoque significari, et ob hoc illud hujus signum esse. Ad. Concedo. Aug. Hoc quoque respondeas velim. Cum verbum signum sit nominis, et nomen signum sit fluminis, et flumen signum sit rei quæ jam videri potest, ut inter hanc rem et flumen, id est signum ejus, et inter hoc signum et nomen quod hujus signi signum est dixisti quid intersit; quid interesse arbitraris inter signum uominis, quod verbum esse comperimus, et ipsum n0men cujus signum est ? Ad. Hoc distare intelligo, quod ea quæ significantur nomine, etiam verbo significantur; ut enim nomen est verbum, ita et flumen verbum est: quæ autem verbo significantur, non omnia significantur et nomine. Nam et illud, si, quod 'in capite habet abs te propositus versus, et hoc, eae, de quo jam diu agentes in hæc duce ratione pervenituus, verba sunt, nec tamen nomina; et talia multa inveniuntur. Quamobrem cum omnia nomina verba sinl, non autem omnia verba nomina sint, planum esse arbitror quid inter verbum distet et nomen, id est inter signum signi ejus quod nulla alia signa significat, et signum signi ejus quod rursus alia significat. Aug. Concedisne omnem equum animal esse, nec tamen omne animal equum esse? Ad. Quis dubitaverit? Aug. Hoc ergo inter nomen et verbum, quod inter equum et animal interest. Nisi forte ab assentiendo id te revocat, quod dicimus et alio modo vefbum, quo significantur ea quæ per tempora declinantur, ut scribo scripsi, lego legi, quæ manifestum est non esse nomina. Ad. Dixisti omnino quod me dubitare faciebat. .4ug. Ne te istud moveat. Dicimus enim et signa universaliter omnia quæ significant aliqufd, ubi etiam verba esse invenimus. Dicimus item signa militaria, quæ jam proprie signa nominantur, quo verba non pertinent. Et tamen si tibi dicerem, ut omnis equus animal, non autem omne animal equus est, ita omne verbum signum, non autem omne signum verbum est, nihil, ut opinor, dubitares. Ad. Jam inteligo, et prorsus assentior, hoc interesse inter universale illud verbum et nomen, quod inter auimal et equum.

10. Aug. Scisne etiam, cum dicimus, Animal, aliud esse hoc trisyllabum nomen, quod voce prolatum est, aliud id quod significatur? Ad. Jam hoc supra coti* cessi de omnibus signis et significabilibus. Aug. Num omnia signa tibi videntur aliud significare quam sunt; sicut hoc trisyllabum, cum dicimus, Animal, nullo modo idem significat quod est ipsum ? Ad. Non sane: nam cum dicimus, Signum, non solum signa cæter*

i

quæcumque sunt, sed etiam seipsum significat; est enim verbum, et utique omnia verba signa sunt. Aug. Quid? in hoc disyllabo cum dicimus, Verbum, nonne tale aliquid contingit? Nam si omne quod cum aliquo significatu articulata voce profertur, hoc disyllabo significatur, etiam ipsum hoc genere includitur. Ad. Ita est. Aug. Quid? nomen nonne similiter habet? Nam et omninm generum nomina significat, et ipsum nomen generis neutri nomen est. An, si ex te quærerem quæ pars orationis nomen, posses mihi respondere recte, nisi, nomen ? Ad. Verum dicis. Aug. Sunt ergo signa quæ inter alia quæ significant, et seipsa significent. Ad. Sunt. Aug. Num tale tibi videtur hoc quadrisyllabum signum, cum dicimus, Conjunctio? Ad. Nullo modo: nam ea quæ significat, non sunt nomina; hoc autem nomen est. CAPUT V. — Sigma mutua.

{ M. Aug. Bene attendisti : nunc illud vide utrum inveniantur signa quæ se invicem significent, ut quemadmodum hoc ab illo, sic illud ab hoc significetur: non enim ita sunt inter se hoc quadrisyllabum, cum dicimus, Conjunctio, et illa quæ ab hoc significantur, cum dicimus, Si, vel, nam, namque, nisi, ergo, quoniam, et similia ; nam hæc illo uno significantur, nullo autem horum unum illud quadrisyllabnm significatur. Ad. Video, et quænam signa sint se invicem significantia, cupio cognoscere. Aug. Tu ergo nescis, cum dicimus, Nomen et verbum, duo verba nos dicere ? Ad. Scio. Aug. Quid? illud nescis, cum dicimus, Nomen et verbum, duo nomina nos dicere? Ad. Id quoque scio. Aug. Scis igitur tam nomen verbo, quam etiam verbum nomine significari. Ad. Assentior. Aug. Potesne dicere, excepto eo quod diverse scribuntur et sonant, quid inter se differant? Ad. Possum fortasse; nam id esse video quod paulo ante dixi. Verba enim cum dicimus, omne quod articulata voce cum aliquo significatu profertur, significamus; unde omne nomen, et ipsum cum dicimus, Nomen, verbum est : at non omne verbum nomen est, quamvis nomen sit, cum dicimus, Verbum.

12. Aug. Quid, si quisquam tibi affirmet et probet, ut omne nomen verbum est, ita omne verbum nomen esse? poterisne invenire quid distent, præter diversum in litteris sonum? Ad. Non potero, nec odmnino distare aliquid puto. Aug. Quid, si omnia quidem quæ voce articulata cum aliquo significatu proferuntur, et verba sunt et nomina; sed tamen alia de causa verba, et alia de causa nomina sunt? nihilne distabit inter nomen et verbum? Ad. Quomodo istud sit non intelligo. Aug. Hoc saltem intelligis, omne coloratum visibile esse, et omne visibile coloratum, quamvis hæc duo verba distincte differenterque significent. Ad. Intelligo. Aug. Quid si ergo ita et 9mne verbum nomen, et omne nomen verbum est, quamvis hæc ipsa duo nomina, vel duo verba, id est nomen et verbum, differentem habeant significationem? Ad. Jam video posse id accidere: sed quomodo id accidat, exspecto ut ostendas. Aug. Omne quod cum aliquo significatu articulata voce prorumpit, animadvertis, ut opinor, et aurem verbe

rare, ut sentiri ; et memoriæ mandari, ut nosci possit, Ad. Animadverto. .4ug. Duo ergo quædam contingunt, cum aliquid tali voce proferimus. Ad. Ita est. Aug. Quid, si horum duorum ex uno appellata sunt verba, ex altero nomina ; verba scilicet a verberando, nomina vero a noscendo, ut illud primum ab auribus, hoc autem secundum ab animo vocari meruerit ? 13. Ad. Concedam, cum ostenderis quomodo recte possimus omnia verba nomina dicere. Aug. Facile est : nam credo te accepisse ac tenere pronomen dictum, quod pro ipso nomine valeat, rem tamen notet minus plena significatione quam nomen. Nam, ut opinor, definivit ille ita, quem grammatico reddidisti : Pronomen est pars orationis, quæ pro ipso posita nomine, minus quidem plene, idem tamen significat. Ad. Recordor et probo. Aug. Vides igitur secundum hanc definitionem nullis nisi nominibus servire, et pro his solis poni posse pronomina, velut cum dicimus, Hic vir, ipse rex, eadem mulier, hoc aurum, illud argentum : hic, ipse, eadem, hoc, illud pronomina esse ; vir, rex, mulier, aurum, argentum, nomina, quibus plenius quam illis pronominibus res significatæ sunt. Ad. Video et assentior. Aug. Tu ergo nunc mihi paucas conjunctiones quaslibet enuntia. Ad. Et, quae, at, atque, Aug. Haec omnia quæ dixisti, nonne tibi videntur esse nomina ? Ad. Non omnino. Aug. Ego saltem tibi recte locutus videor, cum dicerem, Hæc omnia quæ dixisti ? Ad. Recte prorsus ; et jam intelligo quam mirabiliter ostenderis me nomina enuntiasse : non enim aliter de his recte dici potuisset. Hæc omnia. Sed enim vereor adhuc, ne propterea mihi recte locutus videaris, quod has quatuor conjunctiones etiam verba esse non nego; ut ideo de his recte dici potuerit, Haec omnia, quoniam recte dicitur, Hæc verba omnia. Si autem a me quaeras quæ sit pars orationis, Verba ; nihil aliud respondebo quam, Nomen. Quare huic nomini fortasse pronomen adjunctum est, ut illa recta esset locutio tua. 14. Aug. Acute quidem falleris, sed ut falli desinas, acutius attende quod dicam, si tamen id dicere, ut volo, valuero : nam verbis de verbis agere tam implicatum est, quam digitos digitis inserere et confricare ; ubi vix dignoscitur, nisi ab eo ipso qui id agit, qui digiti pruriant, et qui auxilientur prurientibus. Ad. En toto animo adsum, nam ista hæc similitudo me intentissimum fecit. Aug. Verba certe sono, et litteris constant. Ad. Ita est. Aug. Ergo ut ea potissimum auctoritate utamur, quæ nobis charissima est, cum ait Paulus apostolus, Non erat in Christo Est et Non t, sed Est in illo erat (II Cor. 1, 19), non opinor, putandum est tres istas litteras, quas enuntiamus cum dicimus, est, fuisse in Christo, sed illud potius quod istis tribus litteris significatur. Ad. Verum dicis. Aug. Intelligis igitur eum quiait, Est in illo erat, nihil aliud dixisse quam, Est appellatur quod in illo erat : tanquam si dixisset, Virtus in illo erat ; non utique aliud dixisse acciperetur, nisi, virtus appellatur quod in illo erat: ne duas istas syllabas quas enuntiamus, cum dicimus

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »