Obrazy na stronie
PDF
ePub

eumdem sonum saltet, secundum ea scilicet tempora movens membra? nonne aut etiam dicas ipsum modulum temporum, id est quod simplum ad duplum spatia in motibus alternent, sive in illo plausu qui auditur, sive in illa saltatione quæ cernitur; aut saltem delecteris numerositate quam sentias, tametsi non possis numeros ejus dimensionis edicere? D. Ita vero est, ut dicis: nam et illi qui hos numeros noverunt, sentiunt eos in plausu atque saltatione, quique sint facile dicunt; et qui eos non noverunt nec possunt dicere, non negant tamen ex his se voluptate aliqua perfrui.

28. M. Cum igitur ad ipsam rationem disciplinæ hujus, siquidem scientia est bene modulandi, non possit negari omnes pertinere motus qui bene modulati sunt, et eos potissimum qui non referuntur ad aliud aliquid, sed in seipsis finem decoris delectationisve conservant; hi tamen motus, ut nunc a me rogatus recte vereque, dixisti, si longo spatio temporis 1 Ms. A addit, advertas. M.

CAPUT PRIMUM.

[ocr errors]

fiant, inque ipsa dimensione quæ decora est, horam vel etiam majus tempus obtineant, non possunt congruere nostris sensibus. Quamobrem cum procedens quodammodo de secretissimis penetralibus musica, in nostris etiam sensibus, vel his rebus quæ a nobis sentiuntur, vestigia quædam posuerit; nonne oportet eadem vestigia prius persequi, ut commodius ad ipsa si potuerimus, quæ dixi penetralia, sine ullo errore ducamur? D. Oportet vero, et hoc jamjamque ut faciamus, efflagito. M. Omittamus ergo illas ultra 2 capacitatem sensus nostri porrectas temporum metas, et de his brevibus intervallorum spatiis, quæ in cantando saltandoque nos mulcent, quantum ratio nos duxerit, disseramus. Nisi tu forte aliter putas illa vestigia indagari posse, quæ in nostris sensibus, hisque rebus quas valemus sentire, hanc disciplinam posuisse prædictum est. D. Nullo modo aliter puto.

1 Addit Vatic. Licet aliquanto idem pes in canendo, servata collationis ratione, alias longioribus, alias brevioribus possit fieri sonis. M.

2 Vatic., extra. M.

LIBER SECUNDUS.

In quo de syllabis et pedibus metricis disputatur.

Syllabarum spatia aliunde grammaticus, aliunde musicus attendit.

1. M. Attende igitur diligenter, et nunc demum accipe quasi alterum nostræ disputationis exordium. Ac primum responde, utrum bene didiceris eam quam grammatici docent, syllabarum brevium longarumque distantiam; an vero sive ista noris sive ignores, malis ut ita quæramus, quasi omnino rudes harum rerum simus, ut ad omnia nos ratio potius perducat, quam inveterata consuetudo, aut præjudicata cogat auctoritas. D. Ita plane malle me, non modo ipsa ratio, sed istarum etiam syllabarum imperitia (quid enim fateri dubitem?) impellit. M. Age jam, saltem illud eloquere, utrum tu ipse per te nunquam animadverteris in locutione nostra alias syllabas raptim et minime diu, alias autem productius et diutius enuntiari. D. Negare non possum non me ad ista enim surdum fuisse. M. Atqui scias velim totam illam scientiam, quæ grammatica græce, latine autem litteratura nominatur, historiæ custodiam profiteri, vel solam, ut subtilior docet ratio; vel maxime, ut etiam pinguia corda concedunt. Itaque verbi gratia cum dixeris, cano, vel in versu forte posueris, ita ut vel tu pronuntians producas hujus verbi syllabam primam, vel in versu eo loco ponas, ubi esse productam oportebat; reprehendet grammaticus, custos ille videlicet historiæ, nihil aliud asserens cur hunc corripi oporteat, nisi quod hi qui ante nos fuerunt, et quorum libri exstant tractanturque a grammaticis, ea correpta 1, non producta usi fuerint. Quare hic quidquid valet, auctoritas valet. At vero musicæ ratio, ad quam dimensio ipsa vocum rationabilis et numerositas pertinet, non curat 1 Vatic., pro correpta. M.

nisi ut corripiatur vel producatur syllaba, quæ illo vel illo loco est secundum rationem mensurarum suarum. Nam si eo loco ubi duas longas syllabas poni decet, hoc verbum posueris, et primam quæ brevis est, pronuntiatione longam feceris, nihil musica omnino succenset tempora enim vocum ea pervenere ad aures, quæ illi numero debita fuerunt. Grammaticus autem jubet emendari, et illud te verbum ponere cujus prima syllaba producenda sit, secundum majorum, ut dictum est, auctoritatem, quorum scripta custodit 2.

CAPUT II. De versu judicat grammaticus ex auctoritate, musicus ex ratione et sensu.

aures

2. Quamobrem nos, cum rationes musicæ persequendas susceperimus, etiam si nescis quæ syllaba corripienda, quæ producenda sit; possumus tamen non impediri hac ignorantia tua, satisque habere, quod te animadvertisse dixisti alias syllabas correptiores, alias productiores. Quare illud nunc quæro, utrum sonus versuum aliquando te aliqua per voluptate commoverit. D. Prorsus sæpissime, ita ut nunquam fere sine delectatione versum audierim. M. Si quis ergo in versu, quo audito delectaris, eo loco quo ratio ejusdem versus non postulat, vel producat syllabas, vel corripiat, num eodem modo delectari potes? D. Imo audire hoc sine offensione non possum. M. Nullo modo igitur dubium est, quin te in sono quo te delectari dicis, dimensio quædam numerorum delectet, qua perturbata delectatio illa exhiberi auribus

1 Offenditur, juxta Vatic. M.

2 In B., custodiuntur. Er. Lugd. Ven., custodiunt; sic etiam Ms. B.; at Ms. A, custodit, ut significetur custodire grammaticus quem paulo ante Augustinus historiæ custodem nuncupat. M.

non potest. D. Manifestum est. M. Dic mihi deinceps quod ad sonum versus attinet, quid intersit, utrum dicam, Arma virumque cano, Trojæ qui primus ab oris: an qui primis ab oris. D. Mihi vero utrumque, quantum ad illam dimensionem pertinet, idem sonat. M. At hoc mea pronuntiatione factum est, cum eo scilicet vitio quod barbarismum grammatici vocant: nam primus, longa est et brevis syllaba; primis autem, ambæ producendæ sunt: sed ego ultimam earum corripui; ita nihil fraudis passæ sunt aures tuæ. Quamobrem illud etiam atque etiam tentandum est, utrum me pronuntiante sentias, quid sit in syllabis diu et non diu, ut nostra disputatio, me interrogante ac te respondente, sicut instituimus, possit procedere. Itaque jam eumdem versum in quo barbarismum feceram, repetam, et illam syllabam quam, ne tuæ aures offenderentur, corripui, producam, ut grammatici jubent: tu mihi renuntiato, utrum illa versus dimensio sensum tuum eadem afficiat voluptate: sic enim pronuntiem, Arma virumque cano. Trojæ qui primis ab oris. D. Nunc vero negare non possum, nescio qua soni deformitate me offensum. M. Non injuria : quanquam enim barbarismus factus non sit, id tamen vitium factum est, quod et grammatica reprehendat et musica grammatica, quia id verbum, cujus novissima syllaba producenda est, eo loco positum est ubi corripienda poni debuit; musica vero tantummodo quia producta quælibet vox est eo loco, quo corripi oportebat, et tempus debitum quod numerosa dimensio postulabat, redditum non est. Quocirca si jam satis discernis quid sensus, quid auctoritas postulet, sequitur ut videamus, ille ipse sensus cur alias delectetur in sonis vel productis vel correptis, alias offendatur: id est enim quod ad diu, et non diu pertinet. Quam partem nos explicandam suscepisse credo quod memineris. D. Ego vero et illud discrevi, et hoc memini, et ea quæ sequuntur intentissime exspecto.

3

CAPUT III. ·Syllabarum tempora.

3. M. Quæ putas, nisi ut incipiamus sibimet syllabas comparare, et videre quos numeros ad sese habeant; sicut de motibus jam inter nos tam longa superius ratione tractatum est? In motu est enim etiam omne quod sonat; et syllabæ utique sonant: an quidquam horum negari potest? D, Nullo modo. M. Cum ergo inter se syllabæ conferuntur, motus quidam inter se conferuntur, in quibus possint numeri quidam temporis mensura diuturnitatis inquiri. D. Ita est. M. Num igitur potest sibi una syllaba comparari? Nam omnem comparationem, nisi tu aliud putes, singularitas fugit. D. Nihil puto aliud. M. Quid? una uni, aut una vel duæ duabus vel tribus, et deinceps in pluribus, quin possint sibimet conferri, num negas? D. Quis hoc negaverit? M. Rursus hoc vide, quamlibet syllabam brevem minimeque diu pronuntiatam, et mox ut eruperit desinentem, occupare tamen in tempore

[blocks in formation]

aliquid spatii, et habere quamdam morulam suam. D. Video necesse esse quod dicis. M. Dic nunc, unde numerum exordiamur. D. Ab uno scilicet. M. Non absurde igitur hoc in tempore quasi minimum spatii, quod brevis obtinet syllaba, unum tempus veteres vocaverunt a brevi enim ad longam progredimur. D. Verum est. M. Sequitur jam, ut illud quoque animadvertas, quoniam ut in numeris ab uno ad duo est prima progressio; ita in syllabis, qua scilicet a brevi ad longam progredimur, longam duplum temporis habere debere ac per hoc si spatium quod brevis occupat, recte unum tempus vocatur; spatium item quod longa occupat, recte duo tempora nominari. D. Recte prorsus: nam id rationem postulare consentio.

CAPUT IV. - Pedes dissyllabi.

4. M. Age, nunc collationes ipsas videamus: nam una brevis syllaba ad unam brevem syllabam quæro quam rationem tibi habere videatur, vel hi motus inter se quid vocentur. Meministi enim, nisi fallor, in superiore sermone nos omnibus motibus, qui inter se aliqua numerositate conveniunt, imposuisse vocabula. D. Æquales eos memini nominatos: tantumdem enim ad sese habent temporis. M. Sed istam collationem syllabarum qua sibi jam conferuntur ut habeant ad se aliquos numeros, num censes sine vocabulo esse relinquendam? D. Non puto. M. Atqui scias, veteres pedem nuncupasse talem collationem sonorum. Sed quousque pedem progredi ratio sinat, diligenter advertendum est. Quamobrem jam dic etiam, brevis et longa syllaba qua sibi ratione conferuntur ? D. Opinor, ex illo genere numerorum, quos complicatos vocavimus, istam collationem manere: siquidem in ea simplum ad duplum collatum esse video, id est unum tempus brevis syllabæ ad duo tempora longæ syllabæ. M. Quid si ita ordinentur, ut prius longa, deinde brevis syllaba pronuntietur? num quia ordo mutatus est, ideo complicatorum numerorum ratio non manet? Nam ut in illo pede simplum ad duplum, ita in isto duplum ad simplum invenitur. D. Ita est. M. Quid? in pede duarum longarum, nonne duo tempora duobus temporibus conferuntur? D. Manifestum est. M. Ex qua ergo ratione ducitur ista collatio? D. Ex eorum scilicet qui æquales appellati sunt.

5. M. Age, nunc dic mihi, ex quo a duabus brevibus orsi ad duas syllabas longas pervenimus, quot pedum collationes tractaverimus. D. Quatuor: nam primo de duabus brevibus dictum est, secundo de brevi et longa, tertio de longa et brevi, quarto de duabus longis. M. Num possunt esse plures quam quatuor, cum duæ syllabæ sibimet conferuntur? D. Nullo modo: nam cum syllabæ hunc modum acceperint, ut brevis unum tempus, longa duo habeat, cumque syllaba omnis aut brevis aut longa sit; quo pacto sibi possunt duæ syllabæ comparari atque copulari ut pedem faciant, nisi aut brevis et brevis sit, aut brevis et longa, aut longa et brevis, aut longaet longa? M. Dic etiam quot habeat tempora binarum syllabarum mini

1 Quia, juxta Ms. A. M.

mus pes, quot item maximus. D. Duo ille, iste quatuor. M. Videsne ut progressio nisi usque ad quaternarium numerum fieri non potuerit, sive in pedibus, sive in temporibus? D. Video plane, et recordor rationem progressionis in numeris, atque illam vim hic etiam inesse sentio cum magna animi voluptate. M. Nonne ergo censes, cum pedes syllabis constent, id est distinctis et quasi articulatis motibus qui sunt in sonis, syllabæ autem tendantur temporibus, oportere fieri etiam usque ad quatuor syllabas progressionem pedis, sicut jam factam usque ad quaternarium numerum, et ipsorum pedum et temporum cernis? D. Ita plane ut dicis sentio, et hoc videri perfectæ rationi cognosco 1, et debitum flagito.

CAPUT V. Pedes trisyllabi.

[ocr errors]

6. M. Age nunc ergo prius, ut ordo ipse postulat, ternarum syllabarum pedes quot esse possint, videamus, sicut binarum quatuor esse comperimus. D. Ita fiat. M. Meministi ab una brevi syllaba, id est unius temporis istam nos inchoasse rationem, et cur ita oporteret satis intellexisse. D. Memini ab illa lege numerandi, qua ab uno incipimus, quod principium numerorum est, placuisse nobis non oportere discedere. M. Cum igitur in pedibus binarum syllabarum ille sit primus qui duabus brevibus constat (cogebat enim ratio uni tempori prius unum tempus jungi quam duo); quem tandem arbitraris in pedibus ternarum syllabarum primum esse debere? D. Quem, nisi eum qui a tribus brevibus confit? M. Et iste quot temporum est? D. Trium scilicet. M. Quomodo ergo hujuspartes sibi conferuntur? Nam omnem pedem propter illam numerorum collationem duas habere partes, quæ sibimet aliqua ratione conferantur, necesse est, idque superius egisse nos memini: sed numquid possumus hunc trium brevium syllabarum pedem in duas æquales partes dividere? D. Nullo modo. M. Quomodo ergo dividitur? D. Nihil aliud video, nisi ut prima pars habeat unam syllabam, secunda duas ; aut prima duas, secunda unam. M. Dic etiam hoc de qua regula numerorum sit? D. De complicatorum genere esse cognosco.

7. M. Age, nunc illud attende, tres syllabæ in quibus est una longa, cæteræ breves, quoties variari possint, id est quot pedes facere ; et responde, si inveneris. D. Unum pedem video esse, quilonga et duabus brevibus constet; aliud non intelligo. M. Idemne solus tibi videtur habere unam in tribus longam, qui eam primo habet loco? D. Nullo pacto istud putaverim, cum possint duæ breves priores esse, longa ultima. M. Considera utrum sit aliquid tertium. D Est plane: nam hæc longa etiam in medio duarum brevium collocari potest. M. Vide etiamne sit aliquid quartum. D. Omnino non potest. M. Potesne jam respondere, tres syllabæ habentes in se unam longam et duas breves, quoties variari possint, id est quot pe

1 Agnosco, juxta Mss. A et B. M. qua, rectius.

2 In B., quod. Ex Ms. A,

M.

3 In B. deest hoc, quod invenitur apud editos omnes et in Mss. A et B. M.

des facere? D. Possum sane: nam ter sunt variatæ, et tres fecerunt pedes. M. Quid? isti tres pedes quomodo sint ordinandi jamne ipse colligis, an ad hoc etiam minutatim es perducendus? D. Displicet enim tibi ordo ille quo ipsam varietatem comperi? nam primo adverti unam longam et duas breves, deinde duas breves et unam longam, postremo brevem et longam et brevem. M. Itane vero tibi non displiceat qui sic ordinat, ut a primo ad tertium veniat, a tertio ad secundum; ac non potius a primo ad secundum, et deinde ad tertium? D. Displicet prorsus: sed quid hic tandem tale advertisti, rogo? M. Cum ideo in hac tripartita differentia illum pedem primum posueris, qui primo loco habet longam, quia sensisti unitatem ipsam longæ syllabæ principatum tenere (siquidem ipse ibi una est), et propterea eam debere ordinem gignere, ut ille sit primus pes ubi prima ipsa est: simul etiam videre debuisti eum esse secundum ubi ipsa secunda est, eum tertium ubi eadem tertia est. An adhuc in illa sententia manendum putas ? D. Imo eam sine dubitatione condemno: hunc enim esse meliorem ordinem, vel potius hunc esse ordinem, quis non assentiatur? M. Nunc ergo dic qua numerorum regula isti quoque dividantur pedes, eorumque sibi partes conferantur. D. Primum et postremum æquali regula dividi video, quia et ille in longam et duas breves et iste in duas breves et longam dividi potest, ut singulæ partes habeant bina tempora, et ob hoc sint æquales. In secundo autem quoniam mediam habet longam syllabam, sive priori sive posteriori parti tribuatur, aut in tria et unum, aut in unum et tria tempora dividitur ac per hoc in ejus divisione complicatorum numerorum ratio valet.

8. M. Volo mihi jam dicas per te ipse si potes, post istos qui a nobis tractati sunt, quos pedes ordinandos putes. Tractati enim sunt primo binarum syllabarum quatuor, quorum ordo ductus est a numerorum ordine, ut a brevibus syllabis ordiremur. Deinde jam productiores ternarum syllabarum pedes tractandos suscepimus, et quod facile erat ex superiore ratione, a tribus brevibus orsi sumus. Quid deinde sequebatur, nisi ut una longa cum duabus brevibus quot formas ederet videremus? Visum est; et tres pedes post illum primum, ita ut oportebat, ordinati sunt. Qui deinceps consequantur nonne per te ipsum videre jam debes, ne omnia minutissimis interrogatiunculis eruamus? D. Recte dicis: nam quis non videat eos jam sequi, in quibus una brevis sit, cæteræ longæ? cui brevi, quia una est, cum superiore ratione principatus tribuatur, primus erit profecto in his ubi prima est, secundus ubi secunda, tertius ubi tertia, quæ etiam ultima est. M. Cernis, ut opinor, quibus etiam rationibus dividantur, ut sibi eorum partes conferri queant. D. Cerno prorsus: nam ille qui ex una brevi et duabus longis constat, dividi non potest, nisi ita ut prior pars habeat tria tempora, quæ continet brevem et longam ; posterior duo, quæ uni longæ insunt. Hic autem tertius in eo quidem priori par est, quod unam patitur divisionem; in eo autem dissimi

lis, quod cum ille in tria et duo, iste in duo et tria tempora secatur. Nam longa syllaba, quæ primam tenet partem, duobus temporibus tenditur : restat longa et brevis, quod est trium temporum spatium. At vero medius qui habet brevem syllabam mediam, geminam potest partitionem pati, quia eadem brevis et priori et posteriori parti tribui potest: idcirco aut in duo et tria, aut in tria et duo dividitur tempora : quamobrem sesquatorum numerorum ratio tres istos possidet pedes. M. Omnesne jam trium syllabarum pedes consideravimus, an aliquid restat? D. Unum reliquum video, qui ex tribus longis constat. M. Tracta ergo etiam hujus divisionem. D. Una syllaba et duæ, aut duæ atque una hujus divisio est; tempora scilicet duo et quatuor, aut quatuor et duo: quare complicatorum numerorum ratione istius pedis sibi partes conferuntur.

[merged small][ocr errors][merged small]

9. M. Nunc quaternarum syllabarum pedes consequenter atque ordine videamus, et ipse jam dic quem horum primum esse oporteat, addita etiam ratione divisionis ejus. D. Scilicet quatuor brevium, qui dividitur in duas binarum syllabarum partes, æqualium ratione numerorum duo et duo tempora possidentes. M. Tenes 1; jam itaque perge ipse, et persequere cætera. Nihil enim opus esse jam puto te per singula interrogari, cum sit una ratio demendi deinceps breves syllabas, et pro his longas subjiciendi, donec ad omnes longas veniatur; et cum demuntur breves, longæque subduntur, quas varietates faciant, et quot pedes gignant, considerandi; ea scilicet syllaba principatum ordinis retinente, quæ una fuerit inter cæteras vel longa vel brevis in his enim omnibus jam superius es exercitatus. Ubi autem duæ breves sunt et duæ longæ, quod in præcedentibus non erat, quas censes principatum habere debere? D. Jam hoc quoque manifestum est de superioribus. Siquidem magis tenet unitatem brevis syllaba quæ unum habet tempus, quam longa quæ duo. Et propterea in omni capite atque principio eum pedem constituimus qui ex brevibus constat.

10. M. Nihil igitur te impedit, quin omnes istos persequaris pedes audiente ac judicante me, non interrogante. D. Faciam si potero: nam primo de quatuor brevibus primi pedis, brevis una detrahenda est, et pro ea longa ponenda in primo loco propter unitatis dignitatem. Hic autem pes dividitur bis: aut in longam et tres breves; aut in longam et brevem, et duas breves; id est aut in duo et tria; aut in tria, et duo tempora. Secundo autem loco posita longa facit alium pedem, qui uno modo recte dividitur, in tria scilicet et duo tempora, ut prior pars teneat brevem et longam, posterior duas breves. Porro tertio loco constituta longa facit eum pedem, qui rursus uno modo rite dividitur; sed ita ut prior pars habeat duo tempora in duabus brevibus syllabis, posterior tria in longa et brevi. Quartum pedem facit longa ultima, qui

'Tenco, juxta Er. Ludg. Ven. et Mss. A et B. M.

[blocks in formation]

11. Sequitur ut de quatuor brevibus duabus detractis, pro his duas longas subjiciamus, videamusque quot formas ac pedes cum breves ac longæ binæ sint, possint edere. Primo igitur video duas breves et duas longas esse ponendas, quod a brevibus rectius exordium sit. Hic autem pes habet duplicem divisionem aut enim in duo et quatuor, aut in quatuor et duo dividitur tempora; ut aut duæ breves priorem partem teneant, et posteriorem duæ longæ; aut ut priorem duæ breves et longa, posteriorem autem longa quæ reliqua est. Fit alius pes, cum duæ istæ breves quas in capite posueramus, ita ut ordo ipse postulat, in medio fuerint collocatæ, et est hujus pedis divisio in tria et tria tempora: nam priorem partem occupant longa et brevis, posteriorem brevis et longa. Cum autem ponuntur in ultimo, nam hoc sequitur, faciunt pedem geminæ divisionis, cujus aut prior pars habeat duo tempora in una longa, posterior quatuor in longa et duabus brevibus; aut prior quatuor in duabus longis, posterior in duabus brevibus duo. Horum autem trium pedum partes, quod ad primum et tertium attinet, complicatorum numerorum ratione sibi comparantur; medius æquales eas habet.

12. Jam deinceps istæ duæ hreves quæ conjunctæ ponebantur,disjunctæ ponendæ sunt: quarum minima disjunctio est, a qua etiam incipiendum, ut unam.syllabam longam inter se habeant; maxima, ut duas. Sed cum una est inter eas, duobus modis fit, et duo pedes gignuntur. Prior autem est horum modorum, ut in capite brevis sit, deinde longa: inde brevis, et longa quæ reliqua est. Alter modus est, ut in secundo et in ultimo sint breves, in primo et tertio loco longæ : ita erit longa et brevis, et longa et brevis. Maxima vero illa disjunctio est, cum duæ longæ in medio sunt, brevium autem una in primo, altera in extremo loco. Et dividuntur ii tres pedes, in quibus breves disjunctæ ponuntur, in tria et tria tempora, id est primus horum in brevem et longam, et brevem ac longam : secundus in longam ac brevem, et longam ac brevem: tertius in brevem ac longam, et longam ac brevem. Ita fiunt sex pedes duabus brevibus et duabus longis syllabis varie inter se, quoad possunt, locatis.

13. Restat ut de quatuor brevibus detrahantur tres, et pro his tres longæ constituantur : erit una brevis; et quia una brevis in capite, quam tres longæ consequentur, facit alium pedem, secundo loco posita secundum, tertium tertio, quartum quarto. Quorum quatuor, duo primi in tria et quatuor tempora dividuntur, duo autem posteriores in quatuor et tria, et omnes sesquatorum ratione numerorum partes sibi collatas

[blocks in formation]

habent: nam prior pars primi est brevis et longa, tenens tria tempora; posterior duæ longuæ in quatuor temporibus. Secundi prior pars est longa et brevis, ergo tria tempora; posterior duæ longæ, quatuor tempora. Tertius prior empartem habet in duabus longis, quatuor temporibus; posteriorem ejus partem brevis et longa obtinet, id est tria tempora. Quarti priorem partem similiter faciunt duæ longæ quatuor temporum; et posteriorem longa et brevis, tribus temporibus. Reliquus pes est quatuor syllabarum, ubi omnes auferuntur breves, ut quatuor longis pes constet. Hic in duas et duas longas secundum æquales numeros, id est in quatuor et quatuor videlicet dividitur tempora. Habes quod per meipsum explicari voluisti: perge jam rogando persequi cætera.

[blocks in formation]

14. M. Faciam sed satisne considerasti progressionem istam usque ad quaternarium numerum, quæ in ipsis numeris demonstrata est, quantum in his etiam pedibus valet? D. Ita sane in his ut in illis hanc progrediendi rationem probo. M. Quid illud ? nonne ut contextis syllabis pedes facti sunt, ita etiam contextis pedibus aliquid fieri posse existimandum est, quod jam neque syllabæ neque pedis nomine censeatur? D. Omnino existimo. M. Quid tandem id putas esse? D. Versum arbitror. M. Quid si perpetuo contexere quispiam pedes aliquos velit, ita ut eis modum ac finem non imponat, nisi aut defectus vocis, aut aliquis alius casus interpellans, aut temporis ratio ad aliud aliquid transeundi? etiamne versus a te nominabitur, habens vel vigenti vel trigina vel centum etiam sive amplius pedes, ut voluerit ac potuerit ille qui eos quamlibet longa perpetuitate contexit? D. Non ita est: neque enim aut ubi pedes quos libet quibuslibet permixtos animadvertero, aut per infinitam longitudinem multos connexos, versum appellabo; sed et genus et numerum pedum, id est qui et quot pedes versum conficiant aliqua disciplina consequi et ex ea judicare potero, utrum versus aures meas pepulerit. M. At hæc quæcumque est disciplina, versibus regulamet modum non utique ut libitum est, sed aliqua ratione constituit. D. Non enim aliter, siquidem disciplina est, aut oportebat, aut poterat. M. Hanc ergo rationem investigemus, et assequamur, si placet: nam si auctoritatem solam intueamur, is erit versus, quem versum dici voluit Asclepiades nescio qui, aut Archilochus, poetæ scilicet veteres, aut Sappho poetria, et cæteri, quorum etiam nominibus versuum genera vocantur, quæ primi animadvertentes cecinerunt. Nam et Asclepiadæus versus dicitur, et Archilochius et Sapphicus, et alia sexcenta auctorum vocabula Græci versibus diversi generis indiderunt. Ex quo non absurde cuipiam videri potest, quod si quis ut volet, pedes quot volet, et quos volet ordinaverit, quia nemo ante ipsum hunc ordinem ac mensuram pedibus constituerit, recte ac jure conditor novi generis versuum propagatorque dicetur. Aut si hæc licentia intercluditur homini, cum conquestione quærendum est quid

tandem illi meruerunt, si nullam rationem secuti, connexionem pedum quos illis connectere placuit, versum apellari haberique fecerunt. An tibi aliter videtur? D. Ita vero est ut dicis, et prorsus assentior, ratione potius quam auctoritate versum esse generatum, quam peto jamjamque videamus.

CAPUT VIII. — Varia pedum nomina.

15. M. Videamus ergo qui pedes sibimet copulandi sint, deinde quid his copulatis fiat (non enim versus fit solus); postremo de versus tota ratione tractabimus. Sed num censes commode ista nos posse persequi, nisi pedum nomina teneamus ? Quanquam hoc ordine a nobis digesti sunt, ut possint ipsius sui ordinis nominibus nuncupari: dici enim potest, primus, secundus, tertius, atque hoc modo cæteri. Sed quia non sunt contemnenda vetusta vocabula, nec facile a consuetudine recedendum, nisi quæ rationi adversatur; utendum est his nominibus pedum quæ Græci instituerunt, et nostri jam utuntur pro latinis: quæ plane ita usurpemus, ut non quæramus origines nominum. Multum enim habet ista res loquacitatis, utilitatis parum. Neque enim eo minus utiliter in loquendo appellas panem, lignum, lapidem, quod nescis cur hæc ita sint appellata. D. Ita prorsus, ut dicis, sentio.

M. Primus pes vocatur Pyrrhichius, ex duabus brevibus, temporum duum, ut fuga.

Secundus, Iambus, ex brevi et longa, ut parens, temporum trium.

Tertius, Trochæus, vel Chorius, ex longa et brevi; ut meta, temporum trium.

Quartus, Spondeus, ex duabus longis, ut æstas, temporum quatuor.

Quintus, Tribrachus, ex tribus brevibus, ut macula, temporum trium.

Sextus, Dactylus, ex longa et duabus brevibus, ut Mænalus, temporum quatuor.

Septimus, Amphibrachus, ex brevi et longa et brevi, ut carina, temporum quatuor.

Octavus, Anapæstus, ex duabus brevibus et longa, ut Erato, temporum quatuor.

Nonus, Bacchius, ex brevi et duabus longis, ut Achates, temporum quinque.

Decimus, Creticus vel Amphimacrus, ex longa, et brevi et longa, ut insulæ, temporum quinque." Undecimus, Palimbacchius, ex duabus longis et brevi, ut natura, temporum quinque. Duodecimus, Molossus, ex tribus longis ut Eneas, temporum sex.

Decimus tertius, Proceleumaticus, ex quatuor brevibus, ut avicula, temporum quatuor. Decimus quartus, Pæon primus, ex prima longa et tribus brevibus, ut legitimus, temporum quinque. Decimus quintus, Pæon secundus, ex secunda longa. et tribus brevibus, ut colonia, temporum quinque. Decimus sextus, Pæon tertius, ex tertia longa et tribus brevibus, ut Menedemus, temporum quinque. Decimus septimus, Pæon quartus, ex quarta longa

« PoprzedniaDalej »