Obrazy na stronie
PDF
ePub

uno pene verbo tantæ disciplinæ definitio continetur. Non enim tale aliquid hic discendum est, quale quilibet cantores histrionesque noverunt. M. Illud superius, quod in omnibus etiam præter musicam factis modus servandus est, et tamen in musica modulatio dicitur, non te moveat; nisi forte ignoras dictionem oratoris proprie nominari. D. Non ignoro: sed quorsum istuc? M. Quia et puer tuus quamlibet impolitissimus et rusticissimus, cum vel uno verbo interroganti tibi respondet, fateris eum aliquid dicere? D. Fateor. M. Ergo et ille orator est? D. Non, M. Non igitur dictione usus est cum aliquid dixerit, quamvis dictionem a dicendo dictam esse fateamur. D. Concedo: sed et hoc quo pertineat requiro. M. Ad id scilicet ut intelligas modulationem posse ad solam musicam pertinere, quamvis modus unde flexum verbum est, possit etiam in aliis rebus esse: quemadmodum dictio proprie tribuitur oratoribus, quamvis dicat aliquid omnis qui loquitur, et a discendo dictio nominata sit. D. Jam intelligo.

modus, et, bonus. D. Litterarum sono ista video discrepare, cætera autem paria esse. M. Quid? cum enuntiamus, pone verbum, et pone adverbium; præter id quod significatio diversa est, nihil tibi videtur sonus distare? D. Distat omnino. M. Unde distat, cum et iisdem temporibus utrumque, et iisdem litteris constet? D. Ego distat quod in diversis locis habent acumen. M. Cujus tandem artis est ista dignoscere? D. A grammaticis hæc audire soleo, et ibi ea didici; sed utrum hoc ejusdem artis sit proprium, an aliunde usurpatum, nescio. M. Post ista videbimus: nunc illud quæro, utrum si tympanum vel chordam bis percuterem tam raptim et velociter quam cum enuntiamus modus, aut bonus; agnosceres et tibi eadem. tempora esse, an non. D. Agnoscerem. M. Vocares ergo pedem pyrrhichium. D. Vocarem. M. Nomen' hujus pedis a quo, nisi a grammatico, didicisti. ? D. Fateor. M. Ergo de omnibus hujusmodi sonis grammaticus judicabit; an per teipsum istos pulsus didicisti, sed nomen quod imponeres, a grammatico audieras? D. Ita est. M. Et ausus es nomen quod te grammatica docuit, transferre ad eam rem, quam non pertinere ad grammaticam confiteris? D. Video non ob aliud pedi nomen impositum, quam propter temporum dimensionem ; quam ubicumque cognovero, eo transferre illud vocabulum cur non audeo? Sed etsi alia vocabula sunt imponenda, cum ejusdem dimensionis soni sunt, sed ad grammaticos tamen non pertinent; quid mihi est de nominibus laborare, cum res aperta sit? M. Nec ego id volo: sed tamen cum videas innumerabilia genera sonorum, in quibus certæ dimensiones observari possunt, quæ genera fatemur grammatiæ disciplinæ non esse tribuenda; nonne censes esse aliam aliquam disciplinam, quæ quidquid in hujusmodi sit vocibus numerosum artificiosumque, contineat? D. Probabile mihi videtur. M. Quod ejus esse nomen existimas? Nam opinor non tibi novum esse omnipotentiam quamdam canendi Musis solere concedi. Hæc est, nisi fallor, illa quæ Musica nominatur. D. Et ego hanc esse existimo.

[ocr errors]

CAPUT II. Musica quid sit. Modulari quid sit. 2. M. Sed jam placet nobis de nomine minime laborare modo inquiramus, si videtur, quam diligentissime possumus, omnem hujus quæcumque est disciplinæ vim atque rationem. D. Inquiramus sane: nam hoc totum quidquid est, multum nosse desidero. M. Defini ergo musicam. D. Non audeo. M. Potes saltem definitionem meam probare? D. Experibor, si dixeris. M. Musica est scientia bene modulandi, An tibi non videtur? D. Videretur fortasse, si mihi liqueret quid sit ipsa modulatio. M. Numquidnam hoc verbum quod modulari dicitur, aut nunquam audisti, aut uspiam nisi in eo quod ad cantandum saltandumve pertineret? D. Ita est quidem: sed quia video modulari a modo esse dictum, cum in omnibus bene factis modus servandus sit, et multa etiam in canendo ac saltando quamvis delectent, vilissima sint; volo plenissime accipere quid prorsus sit ipsa modulatio, quo 1 Distant, juxta Cd. Mss. A et edd. Er. Lugd. M.

3. M. Illud ergo quod abs te postea dictum est, multa esse in canendo et saltando vilia, in quibus si modulationis nomen accipimus, pene divina ista disciplina vilescit; cautissime omnino abs te animadversum est. Itaque discutiamus primum quid sit modulari, deinde quid sit bene modulari: non enim frustra est definitioni additum. Postremo etiam quod ibi scientia posita est, non est contemnendum: nam his tribus, nisi fallor, definitio illa perfecta est. D. Ita fiat. M. Igitur quoniam fatemur modulationem a modo esse nominatam; numquidnam tibi videtur metuendum ne aut excedatur modus, aut non impleatur nisi in rebus quæ motu aliquo fiunt? aut si nihil moveatur, possumus formidare ne præter modum aliquid fiat? I). Nullo pacto. M. Ergo modulatio non incongrue dicitur movendi quædam peritia, vel certe qua fit ut bene aliquid moveatur. Non enim possumus dicere bene moveri aliquid, si modum non servat. D. Non possumus quidem sed necesse erit rursus istam modulationem in omnibus bene factis intelligere. Nihil quippe nisi bene movendo, bene fieri video. M. Quid si forte ista omnia per musicam fiant, quamvis modulationis nomen in cujuscemodi organis magis tritum sit, nec immerito? Nam credo videri tibi aliud esse tornatum aliquid ligneum, vel argenteum, vel cujusce materiæ; aliud autem ipsum motum artificis, cum illa tornantur. D. Assentior multum differre. M. Numquidnam ergo ipse motus propter se appetitur, et non propter id quod vult esse tornatum? D. Manifestum est. M. Quid? si membra non ob aliud moveret, nisi ut pulchre ac decore moverentur, eum facere aliud nisi saltare diceremus? D. Ita videtur. M. Quando ergo censes aliquam rem præstare et quasi dominari? cum propter seipsam, an cum propter aliud appetitur? D. Quis negat cum propter seipsam? M. Repete nunc illud superius quod de modulatione diximus: nam ita eam posueramus, quasi quamdam movendi esse peritiam, et vide ubi magis habere sedem debeat hoc nomen: in eo motu qui velut liber est, id est propter se ipse appetitur et 1 Sic Ms. B; at Ms. A, hujuscemodi. Edd. ejuscemodi. M.

per se ipse delectat; an in eo qui servit quodammodo : nam quasi serviunt omnia quæ non sibi sunt, sed ad aliquid aliud referuntur. D. In eo scilicet qui propter se appetitur. M. Ergo scientiam modulandi jam probabile est esse scientiam bene movendi ; ita ut motus per se ipse appetatur, atque ob hoc per se ipse delectet. D. Probabile sane. CAPUT III.

Bene modulari quid sit, et cur in musicæ definitione positum.

4. M. Cur ergo additum est, bene; cum jam ipsa modulatio nisi bene moveatur, esse non possit? D. Nescio, et quemadmodum mihi ereptum sit ignoro : nam hoc requirendum animo hæserat. M. Poterat omnino nulla de hoc verbo controversia fieri, ut jam musicam sublato eo quod positum est, bene, tantum scientiam modulandi definiremus. D. Quis enim ferat, si enodare totum ita velis? M. Musica est scientia bene movendi. Sed quia bene moveri jam dici potest, quidquid numerose servatis temporum atque intervallorum dimensionibus movetur (jam enim delectat, et ob hoc modulatio non incongrue jam vocatur); fieri autem potest, ut ista numerositas atque dimensio delectet, quando non opus est; ut si quis suavissime canens, et pulchre saltans, velit eo ipso lascivire, cum res severitatem desiderat : non bene utique numerosa modulatione utitur; id est ea motione quæ jam bona, ex eo quia numerosa est, dici potest, male ille, id est incongruenter utitur. Unde aliud est modulari, aliud bene modulari. Nam modulatio ad quemvis cantorem, tantum qui non erret in illis dimensionibus vocum ac sonorum; bona vero modulatio ad hanc liberalem disciplinam, id est ad musicam, pertinere arbitranda est. Quod si nec illa bona tibi motio videtur, ex eo quia inepta est, quamvis artificiose numerosam esse fateare; teneamus illud nostrum, quod ubique servandum est, ne certamen verbi, re satis elucente, nos torqueat; nihilque curemus, utrum musica modulandi, an bene modulandi scientia describatur. D. Amo quidem rixas verborum præterire atque contemnere, non tamen mihi displicet ista distinctio.

[ocr errors]

CAPUT IV. Scientia cur in musicæ definitione ponitur. 5. M. Restat ut quæramus cur sit in definitione scientia. D. Ita fiat : nam hoc flagitare ordinem memini. M. Responde igitur, utrum tibi videatur bene modulari vocem luscinia verna parte anni: nam et numerosus est et suavissimus ille cantus, et, nisi fallor, tempori congruit. D. Videtur omnino. M. Numquidnam liberalis hujus disciplinæ perita est? D. Non. M. Vides igitur nomen scientiæ definitioni pernecessarium. D. Video prorsus. M. Dic mihi ergo, quæso te; nonne tales tibi omnes videntur, qualis illa luscinia est, qui sensu quodam ducti bene canunt, hoc est numerose id faciunt ac suaviter, quamvis interrogati de ipsis numeris, vel de intervallis acutarum graviumque vocum, respondere non possint? D. Simillimos eos puto. M. Quid? ii qui illos sine ista scientia liben

1 Sic in Mss.; at Lov., quidquid numerositatis temporum. Am. et Er. habent, quidquid numerositatis, quæ temporum. Benedictinis adstipulatur Vatic. Cd. M.

1

:

ter audiunt; cum videamus elephantos, ursos, aliaque nonnulla genera bestiarum ad cantus moveri, avesque ipsas delectari suis vocibus (non enim nullo extra proposito commodo tam impense id agerent sine quadam libidine); nonne pecoribus comparandi sunt. D. Censeo sed pene in omne genus humanum tendit hæc contumelia. M. Non est quod putas. Nam magni viri, etsi musicam nesciunt, aut congruere plebi volunt, quæ non multum a pecoribus distat, et cujus ingens est numerus, quod modestissime ac prudentissime faciunt (sed de hoc nunc disserendi locus non est); aut post magnas curas relaxandi ac reparandi animi gratia moderatissime ab iis aliquid voluptatis assumitur. Quam interdum sic capere modestissimum est; ab ea vero capi vel interdum, turpe atque inde

corum est.

6. Sed quid tibi videtur? qui vel tibiis canunt vel cithara, atque hujusmodi instrumentis, numquidnam possunt luscinia comparari? D. Non. M. Quid igitur distant? D. Quod in istis artem quamdam esse video, in illa vero solam naturam. M. Verisimile dicis; sed ars tibi videtur ista esse dicenda, etiamsi quadam imitatione id faciunt? D. Cur non? Nam video tantum valere in artibus imitationem, ut, ea sublata, omnes pene perimantur. Præbent enim se magistri ad imitandum, et hoc ipsum est quod vocant docere. M. Videtur tibi ars ratio esse quædam, et ii qui arte utuntur, ratione uti: an aliter putas? D. Videtur. M. Quisquis igitur ratione uti non potest, arte non utitur. D. Et hoc concedo. M. Censesne muta animalia, quæ etiam irrationalia dicuntur, uti posse ratione? D. Nullo modo. M. Aut igitur picas et psittacos et corvos rationalia esse dicturus es animalia, aut imitationem nomine artis temere vocasti. Videmus enim has aves et multa canere ac sonare quodam humano usu, et nonnisi imitando facere: nisi tu aliter credis. D. Quomodo hoc confeceris, et quantum contra responsionem meam valeat, nondum plane intelligo. M. Quæsiveram ex te, utrum citharistas et tibicines, et hujusmodi aliud genus hominum, artem diceres habere, etiamsi id quod in canendo faciunt, imitatione assecuti sunt. Dixisti esse artem, tantumque id valere affirmasti, ut omnes pene tibi artes periclitari viderentur imitatione sublata. Ex quo jam colligi potest, omnem qui imitando assequitur aliquid, arte uti; etiamsi forte non omnis qui arte utitur, imitando eam perceperit. At 2 si omnis imitatio ars est, et ars omnis ratio; omnis imitatio ratio: ratione autem non utitur irrationale animal; non igitur habet artem habet autem imitationem; non est igitur ars imitatio. D. Ego multas artes imitatione constare dixi, non ipsam imitationem artem vocavi. M. Quæ igitur artes imitatione constant, non eas censes ratione constare? D. Imo utroque puto eas constare. M. Nihil repugno, sed scientiam in quo ponis; in ratione, an in imitatione? D. Et hoc in utroque. M. Ergo scientiam illis avibus dabis, quibus imitationem non adimis. D. Non dabo: ita enim dixi

1 In B., posito. Ms. A, Vatic. Cd., proposito. M. 2 In B., aut. Mss. A et B, at. M.

in utroque esse scientiam, ut in sola imitatione esse non possit. M. Quid? in sola ratione videtur tibi esse posse? D. Videtur. M. Aliud igitur putas esse artem, aliud scientiam. Siquidem scientia et in sola ratione esse potest, ars autem rationi jungit imitationem. D. Non video esse consequens. Non enim omnes, sed multas artes dixeram, simul ratione atque imitatione constare. M. Quid ? scientiam vocabisne etiam illam, quæ his duobus simul constat; an ei solam partem rationis attribues? D. Quid enim me prohibet vocare scientiam, cum rationi adjungitur imitatio?

7. M. Quoniam nunc agimus de citharista et tibicine, id est de musicis rebus; volo mihi dicas, utrum corpori tribuendum sit, id est obtemperationi cuidam corporis, si quid isti homines imitatione faciunt. D. Ego istam et animo simul et corpori tribuendam puto: quanquam idipsum verbum satis proprie abs te positum est, quod obtemperationem corporis appellasti: non enim obtemperare nisi animo potest. M. Video te cautissime imitationem non soli corpori voluisse concedere. Sed numquid scientiam negabis ad solum animum pertinere? D. Quis hoc negaverit? M. Nullo modo igitur scientiam in sonis nervorum' et tibiarum, simul et rationi et imitationi tribuere sineris. Illa enim imitatio non est, ut confessus es, sine corpore; scientiam vero solius animi esse dixisti. D. Ex iis quidem quæ tibi concessi, fateor hoc esse confectum sed quid ad rem? Habebit enim et tibicen scientiam in animo. Neque enim cum ei accedit imitatio, quam sine corpore dedi esse non posse, adimet illud quod animo amplectitur. M. Non adimet quidem nec ego affirmo eos, a quibus organa ista tractantur, omnes carere scientia, sed non habere omnes dico. Istam enim ad hoc volvimus quæstionem, ut intelligamus, si possumus, quam recte sit scientia in illa definitione musicæ posita; quam si omnes tibicines et fidicines, et id genus alii quilibet habent, nihil ista disciplina puto esse vilius, nihil abjectius.

8. Sed attende quam diligentissime, ut quod diu jam molimur appareat. Certe enim jam mihi dedisti in solo animo habitare scientiam. D. Quidni dederim? M. Quid? sensum aurium animone, an corpori, an utrique concedis? D. Utrique. M. Quid memoriam? D. Animo puto esse tribuendam. Non enim si per sensus percipimus aliquid quod memoriæ commendamus, ideo in corpore memoria esse putanda est. M. Magna fortasse ista quæstio est, neque huic opportuna sermoni. Sed quod proposito sat est, puto te negare non posse, bestias habere memoriam. Nam et nidos post annum revisunt hirundines, et de capellis verissime dictum est:

Atque ipsæ memores redeunt in tecta capellæ.
(Georg. lib. 3, v. 316.)

Et canis heroem dominum, jam suis hominibus oblitum recognovisse prædicatur (Odysseæ p, v. 291 seqq.). Et innumerabilia, si velimus, animadvertere possumus, quibus id quod dico manifestum est. D. Nec ego istud nego, et quid te adjuvet, vehementer exspecto. 1 Verborum, juxta Mss. A et B. M.

M. Quid putas, nisi quod scientiam qui soli animo tribuit, eamque omnibus irrationalibus animantibus adimit, neque in sensu eam, neque in memoria (nam illud non est sine corpore, et utrumque etiam in bestia est), sed in solo intellectu collocavit? D. Et hoc exspecto quid te adjuvet. M. Nihil aliud, nisi omnes qui sensum sequuntur, et quod in eo delectat, memoriæ commendant, atque secundum id corpus moventes, vim quamdam imitationis adjungunt; non eos habere scientiam, quamvis perite ac docte multa facere videantur, si rem ipsam quam profitentur aut exhibent, intellectus puritate ac veritate non teneant. At si tales esse istos theatricos operarios ratio demonstraverit; nihil erit, ut opinor, cur dubites eis negare scientiam, et ob hoc musicam, quæ scientia modulandi est, nequaquam concedere. D. Explica hoc; videamus quale sit.

9. M. Mobilitatem digitorum celeriorem vel pigriorem credo te non scientiæ, sed usui dare. D Cur ita credis id? M. Quia superius soli animo scientiam tribuebas, hoc autem quanquam imperante animo tamen esse corporis vides. D. Sed cum sciens animus hoc imperat corpori, magis hoc scienti animo, quam servientibus membris tribuendum puto. M. Nonne censes posse fieri ut unus alium scientia præcedat, cum ille imperitior multo facilius et expeditius digitos moveat? D. Censeo. M. At si motus celer et expeditior digitorum scientiæ tribuendus esset, tanto in eo quisque excelleret, quanto esset scientior. D. Concedo. M. Attende etiam istud. Nam opinor nonnunquam te animadvertisse fabros, vel hujusmodi opifices, ascia sive securi eumdem locum feriendo repetere, et non alio quam eo quo intendit animus ictum perducere; quod nos tentantes cum assequi nequimus, ab eis sæpe irridemur. D. Ita est ut dicis. M. Ergo cum id nos facere non valemus, numquid ignoramus quid feriri debeat, vel quantum debeat amputari? D. Sæpe ignoramus, sæpe scimus. M. Fac ergo aliquem nosse omnia, quæ fabri facere debeant, et perfecte nosse, minus tamen valere in opere; sed eisdem ipsis qui facillime operantur, multa dictare solertius quam illi per se judicare possent; an id usu evenire negas? D. Non nego. M. Non igitur solum movendi celeritas atque facilitas, sed etiam motionis modus ipse in membris, usui potius quam scientiæ tribuendus est. Nam si aliter esset, eo quisque manibus melius uteretur quo esset peritior: quod licet ad tibias citharasve referamns, ne quod ibi digiti atque articuli faciunt, quia difficile nobis est, scientia potius quam usu et sedula imitatione ac meditatione fieri putemus. D. Non queo resistere; nam et medicos audire soleo modo doctissimos viros, sæpe in secandis, vel quoquo comprimendis membris, in eo quod manu ac ferro fiat, ab imperitioribus antecedi. quod genus curandi chirurgiam nominant, quovocabulo satis significatur operaria quædam in manibus medendi consuetudo. Perge itaque ad cætera, et jam istam confice quæstionem.

1 In B., indicare; sic etiam Lov. ; at Er. Lugd. Ven. Mss, A et B. judicare. M.

CAPUT V.

Sensus musices an insit a natura.

10. M. Illud restat, ut opinor, ut inveniamus, si possumus, has ipsas artes quæ nobis per manus placent ut illius usus potentes essent, non continuo scientiam, sed sensum ac memoriam secutas: ne forte mihi dicas fieri quidem posse, ut scientia sine usu sit, et major plerumque quam est in eis qui usu excellunt; sed tamen etiam illo ad usum tantum non potuisse sine ulla scientia pervenire. D. Aggredere : nam ita deberi manifestum est. M. Nunquamne hujusmodi histriones audisti studiosius? D. Plus fortasse quam vellem. M. Unde fieri putas, ut imperita multitudo explodat sæpe tibicinem nugatorios sonos efferentem; rursumque plaudat bene canenti, et prorsus quanto suavius canitur, tanto amplius et studiosius moveatur? Numquidnam id a vulgo per artem musicam fieri credendum est? D. Non. M. Quid igitur? D. Natura id fieri puto, quæ omnibus dedit sensum audiendi, quo ista judicantur. M. Recte putas. Sed jam etiam illud vide, utrum et tibicen ipse hoc sensu præditus sit. Quod si ita est, potest ejus sequens judicium movere digitos cum tibias inflaverit, et quod satis commode pro arbitrio sonuerit, id notare ac mandare memoriæ, atque id repetendo consuefacere digitos eo ferri sine ulla trepidatione et errore, sive ab alio accipiat id quod cantet, sive ipse inveniat, illa de qua dictum est ducente atque approbante natura. Itaque cum sensum memoria, et articuli memoriam sequuntur, usu jam edomiti atque præparati; canit cum vult tanto melius atque jucundius, quanto illis omnibus præstat quæ superius ratio docuit cum bestiis nos habere communia, appetitum scilicet imitandi, sensum atque memoriam. Numquid habes adversum ista quod dicas? D. Ego vero nihil habeo. Jam audire cupio cujusmodi sit illa disciplina, quam profecto a cognitione vilissimorum animorum video subtilissime vindicatam.

CAPUT VI. Cantores theatricos nescire musicam. 11. M. Nondum est satis quod factum est, nec ad ejus explicationem transire nos sinam, nisi quemadmodum constitit inter nos posse histriones sine ista scientia satisfacere voluptati aurium popularium; ita etiam nullo modo esse posse histriones musicæ studiosos peritosque constiterit. D. Mirum si hoc effeceris. M. Facile id quidem, sed attentiore te mihi opus est. D. Nunquam equidem, quod sciam, remissior in audiendo fui, ab usque sermo iste sumpsit exordium: sed nunc me, fateor multo erectiorem reddidisti. M. Gratum habeo, quanquam tibi te commodes magis. Itaque responde, si placet, utrum tibi videatur scire quid sit aureus solidus, qui eum æquo pretio vendere cupiens, decem nummos eum valere putaverit? D. Cui hoc videatur? M. Nunc age, dic mihi, quid charius habendum sit, quod nostra intelligentia continetur, an quod nobis fortuito imperitorum judicio tribuitur? D. Nulli dubium, est, longe illud primum præstare cæteris omnibus, quæ ne nostra quidem putanda sunt. M. Num ergo negas omnem scientiam intelligentia

1 Ms. A, has ipsas quæ nobis perplacent manus. M.

contineri? D. Quis negat? M. Et musica igitur ibi est, D. Video ex ejus definitione id esse consequens. M. Quid? plausus populi et omnia illa theatrica præmia, nonne tibi ex eo genere videntur, quod in potestate fortunæ et imperitorum judicio positum est ?D, Nihil magis arbitror esse fortuitum obnoxiumque casibus et plebeiæ dominationi nutibusque subjectum, quam illa sunt omnia. M. Hoccine igitur pretio cantus suos venderent histriones, si musicam scirent? D. Non parum quidem hac conclusione commoveor, sed nonnihil habeo quod contradicam. Nam ille venditor solidi cum isto comparandus non videtur: non enim accepto plausu aut qualibet sibi largita pecunia scientiam, si quam forte habet qua populum delectavit, amittit; sed onustior nummo, et laude hominum lætior, cum eadem disciplina incolumi atque integra domum discedit stultus autem esset, si commoda illa contemneret, quæ non adeptus multo esset ignobilior atque pauperior; adeptus autem nihilo esset indoctior.

[ocr errors]

12. M. Vide ergo utrum vel isto conficiamus quod volumus. Nam credo videri tibi multo esse præstantius, id propter quod aliquid facimus, quam idipsum quod facimus. D. Manifestum est. M. Qui ergo cantat vel cantare dicit, non ob aliud nisi ut laudetur a populo, vel omnino abs quovis homine, nonne judicat meliorem laudem illam esse quam cantum? D. Negare non possum. M. Quid? ille qui male de aliqua re judicat, videtur tibi eam scire? D. Nullo modo, nisi forte quoquo modo corruptus. M. Ergo qui vere putat melius esse aliquid quod deterius est nullo dubitante scientia ejus caret. D. Ita est. M. Quando igitur mihi vel persuaseris vel ostenderis quemlibet histrionum non ideo illam, si quam habet facultatem, vel assecutum esse vel exhibere ut populo placeat propter quæstum aut famam; concedam posse quemquam et musicæ habere scientiam, et esse histrionem. Si autem perprobabile est, neminem esse histrionum qui non sibi professionis finem in pecunia seu gloria. constituat ac proponat, fateare necesse est aut musicam nescire histriones, aut magis expetendam esse ab aliis laudem, vel quæque alia fortuita commoda, quam a nobismetipsis intelligentiam 1. D. Video me, qui superiora concesserim, etiam istis cedere debere. Non enim mihi ullo modo videri potest de scena inveniri posse talem virum, qui artem suam propter seipsam, non propter extra posita commoda diligat; cum de gymnasio vix talis inveniatur : quanquam si quis existit, vel exstiterit, non eo contemnendi musici, sed honorandi aliquando histriones possint videri. Quamobrem explica jam, si placet, tantam istam, quæ jam vilis mihi videri non potest, disciplinam.

CAPUT VII. - Diu et non diu in motu.

13. M. Faciam, imo tu facies. Nam ego nihil aliud quam rogabo te ac percontabor: tu vero totum hoc quidquid est, et quod nunc nesciens quærere videris,

1 Mss. A addit: Et quia ab aliis expetunt laudem et commoda, et a nobis intelligentiam non expetunt, cum præjudicant id quod vilius est, quod est carius, constat, quia ejus scientiam non habent; addita sane perperam. M.

in utroque esse scientiam, ut in sola imitatione esse non possit. M. Quid? in sola ratione videtur tibi esse posse? D. Videtur. M. Aliud igitur putas esse artem, aliud scientiam. Siquidem scientia et in sola ratione esse potest, ars autem rationi jungit imitationem. D. Non video esse consequens. Non enim omnes, sed multas artes dixeram, simul ratione atque imitatione constare. M. Quid ? scientiam vocabisne etiam illam, quæ his duobus simul constat; an ei solam partem rationis attribues? D. Quid enim me prohibet vocare scientiam, cum rationi adjungitur imitatio?

[ocr errors]

primum de diu

placet.D. Ita fiat.

7. M. Quoniam nunc agimus de citharista et tibicine, id est de musicis rebus; volo mihi dicas, utrum corpori tribuendum sit, id est obtemperationi cuid corporis, si quid isti homines imitatione fa D. Ego istam et animo simul et corpori trib puto: quanquam idipsum verbum satis pr positum est, quod obtemperationem cr lasti non enim obtemperare nisi M. Video te cautissime imitationer voluisse concedere. Sed numqu' ad solum animum pertinere? M. Nullo modo igitur scien tibiarum, simul et ratior ris. Illa enim imitatic corpore; scientiam D. Ex iis quidem

sed

confectum scientiam in a

tatio, quam illud quod

dem: n

ctantur dico.

intel

Mama diuturno et non

ab: est, id dici diu neri quod

on diu quod per

breve tempus

[ocr errors][merged small][merged small]

M. Quid putas, nisi quod se
tribuit, eamque omnibus
adimit, neque in sensp.
illud non est sine
bestia est), sed j
hoc exspecto
omnes qui s'
memoriæ

moven'

eos

fa

1

Jam intelligo, et fieri posse

us rationabiles et irrationabiles, merati et dinumerati.

am, ut opinor, intelligis, omnem aodum immoderationi et infinitati' .. D. Manifestissimum est. M. Duo igitur d sese, ut dictum est, habent aliquam nudimensionem, iis qui eam non habent ante

di sunt. D. Et hoc manifestum est atque consequens illos enim certus quidam modus, atque mensura quæ in numeris est, sibimet copulat; qua qui carent, non utique sibi aliqua ratione junguntur. M. Appellemus ergo, si placet, illos qui inter se dimensi sunt, rationabiles; illos autem qui ea dimensione carent, irrationabiles. D. Placet vero. M. Jam illud attende, utrum tibi videatur major concordia in motibus rationabilibus eorum qui æquales sunt inter se, quam eorum qui sunt inæquales. D. Cui hoc non videatur? M. Porro inæqualium, nonne alii sunt in quibus possumus dicere, quota parte sua major aut coæquetur minori, aut eum excedat, ut duo et quatuor, vel sex et octo; alii autem in quibus non idem dici potest, sicut in his numeris, tria et decem, vel quatuor et undecim?? Cernis profecto in illis duobus numeris superioribus dimidia parte majorem minori coæquari ; in iis rursum quos posterius dixi, minorem a majore quarta parte majoris excedi in his autem aliis, quales sunt tria et decem, vel quatuor et undecim, videmus quidem nonnullam convenientiam, quia partes ad se habent, de quibus dici possit, tot ad tot; sed numquid talem, qualis est in superioribus? Nam neque quota parte minori major æquetur, neque quota parte minorem major excedat, dici ullo modo potest. Nam neque tria quota pars sit denarii numeri, neque quatuor quota pars sit undenarii, dixerit quispiam. Cum autem dico ut consideres quota sit pars, liqui dam dico, et sine ullo additamento; sicuti est dimidia, tertia, quarta, quinta, sexta, et deinceps; non ut trientes et seminnciæ, et hoc genus præcisionum aliquid addatur. D. Jam intelligo.

M. Motus igitur quilit, verbi graForTS, Bonne ad eum qui una hora fit, duder tiperis D. Quis hinc dubitaverit? M. enoid quod diu vel non diu dicimus dimenpusmodi et numeros, ut alius motus ad alium, alus quantum semel alius item ad alium tanquam gam duo adunum sit; id est ut bis tantum habeat beat, quantas aliud duas: atque ita per cæteros numetria ad duo, id est ut tantas tres partes temporis haras heet currere, ut non sint spatia indefinita et indeterminata, sed habeant ad se duo motus aliquem numerum; aut eumdem, velut unum ad unum, ad duo duo, ad tria tria, quatuor ad quatuor2: aut non eumdem, ut unum ad duo, duo ad tria, tria ad quatuor; aut unum ad tria, duo ad sex, et quidquid potest3 aliquid ad sese dimensionis obtinere. D. Planius ita quæso. M. Revertere ergo ad illas horas, et quod satis putabam dictum, cum de una hora et de duabus dixissem, per omnia considera. Certe enim non negas posse fieri aliquem motum tempore unius hoalium duarum, aliem trium non fateris? D. Fateor. ræ, et alium duarum. D. Verum est. M. Quid?

illa

ne

is

al. Et alium tribus horis fieri, alium quatuor; rursus alium una, alium tribus; aut alium duabus, alium sex, nonne manifestum est? D. Manifestum. M. Cur ergo et aliud non manifestum sit? Nam hoc dicebam cum duos motus habere ad se posse aliquem numerum dicerem, velut unum ad duo, duo ad tria, tria ad quatuor; unum ad tria, duo ad sex, et si quos alios recensere volueris. His enim cognitis, est et "potestatis persequi cætera, sive septem ad decem, sive quinque

semel. Sic legit Vatic. Cd. Ut bis tantum habeat spatii,
1 Mss. A et B ac Edd. omnes non habent, alius quantum
quantum habet ille qui una hora fit. M.

tum temporis unus tantum teneat alter, aut eumdem, etc.
2 Sic veteres Mss.; at Edd. habent:Aut eumdem,ut quan-
Sic etiam Ms. A et Cd. Vatic. M.

3 Cd. Vatic., potest omnino, addita voce omnino. M.
Cd. Vatic. legit simpliciter, est potestatis, sublata vocula

et. M.

16. M. Ergo ex his inæqualibus motibus rationabilibus, quoniam duo genera subjectis etiam numerorum exemplis proposui, quos quibus anteponendos arbitraris? illosne in quibus illa quota pars dici potest, an in quibus non potest? D. Illos mihi ratio videtur anteponendos jubere, in quibus potest dici, ut demonstratum est, quota parte sui major coæquetur minori, aut eum excedat, iis in quibus idem non evenit. M. Recte. Sed visne etiam his nomina imponamus, ut cum eos deinceps commemorare necesse fuerit,

Mss. plures,et informitati recte anteponi.—Quod etiam ferunt Mss. nostri et Vatic. Cd. M.

2 In B. Inæqualium, nonne alii sunt in quibus possu mus dicere, quota parte sua major aut coæquetur minori, aut eum excedat, aliiautem in quibus non idem dici potest, sicut in his numeris, duo et quatuor, vel sex et octo, locum hunc damus emendatum ex Vatic. M.

« PoprzedniaDalej »