Obrazy na stronie
PDF
ePub

tempus dividitur. Ut enim vermiculus ille plus loci totus, quam pars ejus occupabat; ita majorem temporis moram tenet, cum Lucifer dicitur, quam si Luci tantummodo diceretur. Quare si hoc significatione vivit in ea diminutione temporis, quæ diviso illo sono facta est, cum eadem significatio divisa non sit (non enim ipsa per tempus distendebatur, sed sonus); ita existimandum est, secto vermiculi corpore, quanquam in minore loco pars eo ipso quo pars erat viveret, non omnino animam sectam, nec loco minore minorem esse factam, licet integri animantis membra omnia per majorem locum porrecta simul possederit. Non enim locum ipsa, sed corpus quod ab eadem agebatur, tenebat: sicut illa significatio non distenta per tempus, omnes tamen nominis litteras suas moras ac tempora possidentes, velut animaverat atque compleverat. Hac similitudine interim contentus sis peto, qua te sentio delectatum. Quæ autem subtilissime de hoc disputari possunt, ita ut non similitudinibus quæ plerumque fallunt, sed rebus ipsis satis fiat, ne in præsentia exspectes: nam et concludendus est tam longus sermo, et multis aliis quæ tibi desunt, animus ad hæc intuenda et dispicienda præcolendus est, ut possis intelligere liquidissime,utrum quod a quibusdam doctissimis viris dicitur, ita sese habeat, animam per seipsam nullo modo, sed tamen per corpus posse partiri.

69. Nunc accipe a me, si voles, vel potius recognosce per me, quanta sit anima, non spatio loci ac temporis, sed vi ac potentia: nam ita si meministi, propositum ac distributum jamdiu nobis est. De numero vero animarum, nescio quid tibi respondeam, cum hoc ad istam quæstionem pertinere putaveris : citius enim dixerim non esse omnino quærendum, aut certe tibi nunc differendum, quam vel numerum ac multitudinem non pertinere ad quantitatem, vel tam involutam quæstionem modo a me tibi posse expediri. Si enim dixero unam esse animam, conturbaberis, quod in altero beata est, in altero misera; nec una res simul et beata et misera potest esse. Si unam simul et multas dicam esse, ridebis; nec mihi facile, unde tuum risum comprimam, suppetit. Sin multas tantummodo esse dixero, ipse me ridebo, minusque me mihi displicentem, quam tibi, perferam. Audi ergo quod ex me bene te audire posse polliceor; quod vero aut ambobus, aut alteri nostrum ita onerosum est, ut fortasse opprimat, ne subire aut imponere velis. E. Cedo prorsus, et quod tibi congruenter mecum videtur agi posse, quantum valeat anima, exspecto ut exponas. CAPUT XXXIII. Vis animæ in corpore, in seipsa, et apud Deum, septem ejus magnitudinis gradus constituti.

Primus gradus animæ.

70. 4. O utinam doctissimum aliquem, neque id tantum, sed etiam eloquentissimum, et omnino sapientissimum, perfectumque hominem de hoc ambo interrogare possemus Quonam ille modo quid anima in corpore valeret, quid in seipsa, quid apud Deum cui mundissima proxima est et in quo habet summum atque omne bonum suum, dicendo ac disputando explicaret! Nunc autem

:

cum mihi ad hanc rem desit alius, audeo tamen tibi non deesse sed hoc mercedis est, quod dum, quid valeat anima, indoctus expedio; quid ipse valeam, securus experior. In primis tamen tibi amputem latissimam quamdam et infinitam exspectationem, ne me de omni anima dicturum putes, sed tantum de humana, quam solam curare debemus, si nobismetipsis curæ sumus. Hæc igitur primo, quod cuivis animadvertere facile est, corpus hoc terrenum atque mortale præsentia sua / vivificat; colligit in unum, atque in uno tenet, diffluere atque contabescere non sinit; alimenta per membra æqualiter, suis cuique redditis, distribui facit; congruentiam ejus modumque conservat, non tantum in pulchritudine, sed etiam in crescendo atque gignendo. Sed hæc etiam homini cum arbustis communia videri queunt : hæc enim etiam dicimus vivere, in suo vero quidque illorum genere custodiri, ali, crescere, gignere videmus atque fatemur.

Secundus gradus animæ.

71. Ascende itaque alterum gradum, et vide quid possit anima in sensibus, ubi evidentior manifestiorque vita intelligitur. Non enim audienda est nescio quæ impietas (a) rusticana plane, magisque lignea quam sunt ipsæ arbores quibus pratrocinium præbet, quæ dolere vitem quando uva decerpitur, et non solum sentire ista cum cæduntur, sed etiam videre atque audire credit de quo errore sacrilego alius est disserendi locus. Nunc quod institueram, intende quæ sit vis animæ in sensibus, atque in ipso motu manifestioris animantis, quorum nobis cum iis quæ radicibus fixa sunt, nulla potest esse communio. Intendit se anima in tactum, et eo calida, frigida, aspera, lenia, dura, mollia, levia, gravia sentit atque discernit. Deinde innumerabiles differentias saporum, odorum, sonorum, formarum, gustando, olfaciendo, audiendo videndoque dijudicat. Atque in iis omnibus ea quæ secundum naturam sui corporis sunt, adsciscit atque appetit; rejicit fugitque contraria. Removet se ab his sensibus certo intervallo temporum, et eorum motus quasi per quasdam ferias reparans, imagines rerum quas per eos hausit, secum catervatim et multipliciter versat, et hoc totum est somnus et somnia. Sæpe etiam gestiendo ac vagando facilitate motus delectatur, et sine labore ordinat membrorum concordiam ; pro copulatione sexus agit quod potest, atque in duplici natura, societate atque amore molitur unum. Fetibus non jam gignendis tantummodo, sed etiam fovendis, tuendis alendisque conspirat. Rebus inter quas corpus agit, et quibus corpus sustentat, consuetudine sese innectit, et ab eis quasi membris ægre separatur: quæ consuetudinis vis etiam sejunctione rerum ipsarum atque intervallo temporis non discissa, memoria vocatur. Sed hæc rursus omnia posse animam etiam in bestiis nemo negat.

Tertius gradus animæ.

72. Ergo attollere in tertium gradum, qui jam est homini proprius, et cogita memoriam non consuetudine inolitarum, sed animadversione atque signis (a) Manichæorum error.

commendatarum ac retentarum rerum innumerabilium, tot artes opificum, agrorum cultus, exstructiones urbium, variorum ædificiorum ac moliminum multimoda miracula; inventiones tot signorum in litteris, in verbis, in gestu, in cujuscemodi sono, in picturis atque figmentis; tot gentium linguas, tot instituta, tot nova, tot instaurata; tantum librorum numerum, et cujuscemodi monumentorum ad custodiendam memoriam, tantamque curam posteritatis; officiorum, potestatum, honorum dignitatumque ordines, sive in familiis, sive domi militiæque in republica, sive in profanis, sive in sacris apparatibus; vim ratiocinandi et excogitandi, fluvios eloquentiæ, carminum varietates, ludendi ac jocandi causa milleformes simulationes, modulandi peritiam, dimetiendi subtilitatem, numerandi disciplinam, præteritorum ac futurorum ex præsentibus conjecturam. Magna hæc et omnino humana. Sed est adhuc ista partim doctis atque indoctis, partim bonis ac malis animis copia communis. Quartus gradus animæ.

73. Suspice igitur atque insili quarto gradui, ex quo bonitas incipit, atque omnis vera laudatio. Hinc enim anima se non solum suo, si quam universi partem agit, sed ipsi etiam universo corpori audet præponere, bonaque ejus bona sua non putare, atque potentiæ pulchritudinique suæ comparata discernere atque contemnere : et inde quo magis se delectat, eo magis sese abstrahere a sordibus, totamque emaculare ac mundissimam reddere et comptissimam; roborare se adversus omnia, quæ de proposito ac sententia dimovere moliuntur; societatem humanam magni pendere, nihilque velle alteri quod sibi nolit accidere; sequi auctoritatem ac præcepta sapientium, et per hæc loqui sibi Deum credere. In hoc tam præclaro actu animæ inest adhuc labor, et contra hujus mundi molestias atque blanditias magnus acerrimusque conflictus. In ipso enim purgationis negotio subest metus mortis sæpe non magnus, sæpe vero vehementissimus non magnus tum cum robustissime creditur (nam videre hoc utrum sit verum, non nisi perpurgatæ animæ licet) tanta Dei providentia justitiaque gubernari omnia, ut nulli mors inique accidere possit, etiamsi eam forte iniquus intulerit. Vehementer autem formidatur mors in hoc jam gradu, cum et illud eo creditur infirmius, quo sollicitius quæritur; et eo ipso minus videtur, quo tranquillitas propter metum minor est, investigandis obscurissimis rebus pernecessaria. Deinde quo magis magisque sentit anima, eo ipso quo proficit, quantum intersit inter puram et contaminatam; eo magis timet, ne, deposito isto corpore, minus eam possit Deus quam seipsa ferre pollutam. Nihil autem difficilius quam et metuere mortem, et ab illecebris hujus mundi, sicut pericula ipsa postulant, temperare. Tanta est tamen anima, ut etiam hoc possit adjuvante sane justitia summi et veri Dei, qua hæc universitas sustentatur et regitur; qua etiam factum est, ut non modo sint omnia, sed ita sint, ut omnino melius esse non possint. Cui 1 Er. et unus e nostris Mss., quam et non metuere mortem.

sese in opere tam difficili mundationis suæ adjuvandam et perficiendam piissime tutissimeque committit. Quintus gradus animæ.

74. Quod cum effectum erit, id est, cum fuerit ab omni tabe anima libera maculisque diluta, tum se denique in seipsa lætissime tenet, nec omnino aliquid metuit sibi aut ulla sua causa quidquam angitur. Est ergo iste quintus gradus: aliud est enim efficere, aliud tenere puritatem; et alia prorsus actio qua se inquinatam redintegrat, alia qua non patitur se rursus inquinari. In hoc gradu omnifariam concipit quanta sit: quod cum conceperit, tunc vero ingenti quadam et incredibili fiducia pergit in Deum, id est, in ipsam contemplationem veritatis, et illud, propter quod tantum laboratum est, altissimum et secretissimum præmium Sextus gradus animæ.

75. Sed hæc actio, id est, appetitio, intelligendi ea quæ vere summeque sunt, summus aspectus est animæ, quo perfectiorem, meliorem rectioremque non habet. Sextus ergo erit iste gradus actionis: aliud est enim mundari oculum ipsum animæ, ne frustra et temere aspiciat, et prave videat; aliud ipsam custodire atque firmare sanitatem; aliud jam serenum atque rectum aspectum in id quod videndum est, dirigere. Quod qui prius volunt facere quam mundati et sanati fuerint, ita illa luce reverberantur veritatis, ut non solum nihil boni, sed etiam mali plurimum in ea putent esse, atque ab ea nomen veritatis abjudicent, et cum quadam libidine et voluptate miserabili in suas tenebras, quas eorum morbus pati potest, medicinæ maledicentes refugiant. Unde divino afflatu, et prorsus ordinatissime illud a Propheta dicitur : Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis (Psal. 1, 12). Spiritus enim rectus est, credo, quo fit ut anima in veritate quærenda deviare atque errare non possit. Qui profecto in ea non instauratur, nisi prius cor mundum fuerit, hoc est, nisi prius ipsa cogitatio ab omni cupiditate ac fæce rerum mortalium sese cohibuerit et eliquaverit.

Septimus gradus animæ.

76. Jamvero in ipsa visione atque contemplatione veritatis, qui septimus atque ultimus animæ gradus est; neque jam gradus, sed quædam mansio, quo illis gradibus pervenitur; quæ sint gaudia, quæ perfructio summi et veri boni, cujus serenitatis atque æternitatis afflatus, quid ego dicam? Dixerunt hæc quantum dicenda esse judicaverunt, magnæ quædam et incomparabiles animæ, quas etiam vidisse ac videre ista credimus. Illud plane ego nunc audeo tibi dicere, nos si cursum quem nobis Deus imperat, et quem tenendum suscepimus, constantissime tenuerimus, perventuros per Virtutem Dei atque Sapientiam ad summam illam causam, vel summum auctorem, vel summum principium rerum omnium, vel si quo alio modo res tanta congruentius appellari potest: quo intellecto, vere videbimus quam sint omnia sub sole vanitas vanitantium (Eccle. 1, 2 [a]). Vanitas enim est fallacia, vanitantes autem vel falsi, vel fallentes, vel utrique (a) Ita frequenter citat. Vide 1 Retract., cap. 7, п. 3.

intelliguntur. Licet tamen dignoscere quantum inter hæc, et ea quæ vere sunt, distet; et quemadmodum tamen etiam ista omnia Deo auctore creata sint, et in illorum comparatione nulla sint; per se autem considerata, mira atque pulchra. Tunc agnoscemus quam vera nobis credenda imperata sint, quamque optime ac saluberrime apud matrem Ecclesiam nutriti fuerimus, quæve sit utilitas lactis illius quod apostolus Paulus parvulis se potum dedisse prædicavit (I Cor. III, 2): quod alimentum accipere cum quis matre nutritur, utilissimum est; cum jam grandis est, pudendum respuere cum opus est, miserandum; reprehendere aliquando aut odisse, sceleris et impietatis: tractare autem ac dispensare commode, laudis et charitatis plenissimum est. Videbimus etiam naturæ hujus corporeæ tantas commutationes et vicissitudines, dum divinis legibus servit, ut etiam ipsam resurrectionem carnis, quæ partim tardius, partim omnino non creditur, ita certam teneamus, ut certius nobis non sit, solem, cum occiderit, oriturum. Jamvero eos qui ad exemplum salutis nostræ ac primitias, a Filio Dei potentissimo, æterno, incommutabili susceptum hominem, eumdemque natum esse de virgine, cæteraque hujus historiæ miracula irrident, sic contemnemus, tanquam eos pueros, qui cum pictorem propositis tabulis, quas intueatur, pingentem viderint; non putent posse hominem pingi, nisi aliam picturam, qui pingit, aspexerit. Tanta autem in contemplanda veritate voluptas est, quantacumque ex parte eam quisque contemplari potest, tanta puritas, tanta sinceritas, tam indubitanda rerum fides, ut neque quidquam præterea scisse se aliquando aliquis putet, cum sibi scire videbatur; et quo minus impediatur anima toti tota inhærere veritati, mors quæ antea metuebatur, id est ab hoc corpore omnimoda fuga et elapsio, pro summo munere desideretur.

CAPUT XXXIV. — Anima solus Deus melior, adeoque solus ei colendus est.

77. Audisti quanta is sit animæ ac potentia: quod ut breviter colligam, quemadmodum fatendum est, animam humanam non esse quod Deus est; ita præsumendum, nihil inter omnia quæ creavit, Deo esse propinquius. Ideoque divine ac singulariter in Ecclesia catholica traditur, nullam creaturam colendam esse animæ (libentius enim loquor his verbis quibus mihi hæc insinuata sunt), sed ipsum tantummodo rerum, quæ sunt, omnium Creatorem, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia; id est incommutabile principium, incommutabilem sapientiam, incommutabilem charitatem, unum Deum verum atque perfectum, qui numquam non fuerit, nunquam non erit, numquam aliter fuerit, nunquam aliter erit; quo nihil sit secretius, nihil præsentius: qui difficile invenitur ubi sit, difficilius ubi non sit; cum quo esse non om

1

1 Sic plerique Mss. cum Er. At Bhd. et Lov. habent: id est incommutabilem veritatem, incommutabilem æternitatem, incommutabilem virtutem incommutabilem charitatem, unum verum Deum. Mss. tres: id est incommutabilem, æternitalem, incommutabilem veritatem, incommutabilem charitatem, urum verum Deum.

nes possunt, et sine quo esse nemo potest: et si quid de illo incredibilius, convenientius tamen atque aptius homines dicere valemus. Hic ergo solus Deus animæ colendus est, neque discrete, neque confuse. Quidquid enim anima colit ut Deum, necesse est ut melius esse, quam seipsam, putet. Animæ autem natura nec terra, nec maria, nec sidera, nec luna, nec sol, non quidquam omnino quod tangi, aut his oculis videri potest, non denique ipsum quod videri a nobis non potest, cœlum melius esse credendum est. Imo hæc omnia longe deteriora esse, quam est quælibet anima, ratio certa convincit; si modo eam veri amatores ducentem per insolita quædam, et ob hoc ardua, constantissime atque observantissime sequi audeant.

78. Si quid vero aliud est in rerum natura præter ista quæ sensibus nota sunt, et prorsus quæ aliquod spatium loci obtinent, quibus omnibus præstantiorem animam humanam esse diximus: si quid ergo aliud est eorum quæ Deus creavit, quiddam est deterius, quiddam par: deterius, ut anima pecoris; par, ut angeli: melius autem, nihil. Et si quando est aliquid horum melius, hoc peccato ejus fit, non natura. Quo tamen non usque adeo fit deterior, ut ei pecoris anima præferenda, aut conferenda sit. Deus igitur solus ei colendus est, qui solus ejus est auctor. Homo autem quilibet alius, quanquam sapientissimus et perfectissimus, vel prorsus quælibet anima rationis compos atque beatissima, amanda tantummodo et imitanda est, eique, pro merito atque ordine, quod ei congruit deferendum. Nam, Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli soli servies (Deut. vi, 13; Matth. iv, 10.)Errantibus vero cognatis animis et laborantibus, quantum licet atque præceptum est, opem ferendam esse sciamus, ita ut hoc ipsum cum bene agitnr, Deum per nos agere intelligamus. Neque quidquam nobis proprium vindicemus inanis gloriæ cupiditate decepti, quo uno malo a summo in ima demergimur. Neque vitiis oppressos, sed ipsa vitia; neque peccantes, sed ipsa peccata oderimus. Omnibus enim subventum velle debemus, etiam qui nos læserunt, aut lædere, aut omnino lædi volunt. Hæc est vera, hæc perfecta, hæc sola religio, per quam Deo reconciliari pertinet ad animæ, de qua quærimus, magnitudinem, qua se libertate dignam facit: nam ille ab omnibus liberat, cui servire omnibus utilissimum est, et in cujus servitio placere perfecta et sola libertas est. Sed video me pene excessisse metas propositi mei, ac sine ulla interrogatione tamdiu tibi multa dixisse: neque id me pœnitet. Nam cum sint ista per tam multas Ecclesiæ scripturas dispersa, quanquam ea non incommode collegisse videamur, plene tamen intelligi nequeunt; nisi quisque in illorum septem quarto gradu fortiter agens, pietatemque custodiens, et ad ea percipienda sanitatem ac robur comparans, inquirat omnia singillatim, diligentissime ac sagacissime: namque illis omnibus gradibus inest distincta et propria pulchritudo, quos actus melius appellamus.

1 Ita Par. Er. Ven. Lov. In B., demergitur. M. 2Siclegendum ex auctoritate Mss. Ebrulph..perfecte sola.]

[blocks in formation]

præfatos gradus varie appellantur.

79. Quærimus quippe de animæ potentia, et fieri potest ut hæc omnia simul agat, sed id solum sibi agere videatur quod agit cum difficultate, aut certe cum timore 1. Agit enim hoc multo quam cætera attentior. Ascendentibus igitur sursum versus, primus actus, docendi causa, dicatur animatio; secundus, sensus; tertius, ars; quartus, virtus; quintus, tranquillitas; sextus, ingressio; septimus, contemplatio. Possunt et hoc modo appellari: de corpore; per corpus; circa corpus; ad seipsam; in seipsa; ad Deum; apud Deum. Possunt et sic: pulchre de alio; pulchre per aliud; pulchre circa aliud; pulchre ad pulchrum ; pulchre in pulchro; pulchre ad pulchritudinem; pulchre apud pulchritudinem. De quibus omnibus post requires, si quid videbitur aperiendum: nunc ideo volui toties ista signare vocabulis, ne te moveat cum alii aliis nominibus eadem vocant, aut aliter etiam partiuntur; et ob hoc aut ista aut illa improbes. Innumerabilibus enim modis eædem res et appellari, et dividi possunt rectissime ac subtilissime; sed in tanta copia modorum utitur quisque, quo se congruenter uti existimat. CAPUT XXXVI. Attinguntur reliquæ de anima quæstiones. Quæ sit religio vera. 80. Deus igitur summus et verus lege inviolabili et incorrupta, qua omne quod condidit regit, subjicit animæ corpus, animam sibi, et sic omnia sibi: neque in ullo actu eam deserit, sive pœna, sive præmio. Id enim judicavit esse pulcherrimum, ut esset quiquid est, quomodo est; et ita naturæ gradibus ordinaretur, ut considerantes universitatem nulla offenderet ex ulla parte deformitas; omnisque animæ pœna et omne præmium conferret semper aliquid proportione justæ pulchritudini 2 dispositionique rerum omnium. Datum est enim animæ liberum arbitrium, quod qui nugatoriis ratiocinationibus labefactare conantur, usque adeo cæci sunt, ut ne ista ipsa quidem vana atque sacrilega propria voluntate se dicere intelligant. Nec tamen ita liberum arbitrium animæ datum est, ut quodlibet eo moliens, ullam partem divini In Mss. quatuor melioris notæ, cum amore. 2 Edd., aliquid proportionijustæ pulchritudinis. At Mss., proportione; tumque ex illis tres, jusíæ pulchritudini.

[ocr errors]

ordinis legisque perturbet. Datum est enim a sapientissimo atque invictissimo totius creaturæ Domino. Sed ista ut videnda sunt videre, paucorum est; neque ad hoc quisquam nisi vera religione fit idoneus. Est enim religio vera, qua se uni Deo anima, unde se peccato velut abruperat, reconciliatione religat. Innectit ergo animam in illo actu tertio, atque incipit ducere; purgat in quarto; reformat in quinto; introducit in sexto; pascit in septimo. Atque hoc fit alias citius, alias tardius, ut quæque amore ac meritis valent: omnia tamen Deus justissime, moderatissime, palcherrime facit, quoquo modo sese habere voluerint de quibus facit. Jamvero etiam puerorum infantium consecrationes quantum prosint, obscurissima quæstio est, nonnihil tamen prodesse credendum est. Inveniet hoc ratio, cum quæri oportuerit: quanquam et alia multa jamdiu quærenda tibi potius aliquando, quam cognoscenda protulerim. Quod fiet utilissime, si duce pietate requirantur.

81. Quæ cum ita sint, quis est qui juste stomachetur, quod agendo atque administrando corpori anima data sit, cum tantus et tam divinus rerum ordo connecti melius non possit; aut quærendum putet, qualis in hoc mortali et fragili corpore efficiatur, cum et in mortem propter peccatum jure contrusa sit, et virtute hic etiam possit excellere; aut qualis post hoc corpus futura sit, cum et pœna mortis necessario manere debeat manente peccato, et virtuti pietatique sit Deus ipse, id est veritas ipsa, præmium ? Quare si jam placet, tam longum sermonem terminemus aliquando, et implendis Dei præceptis vigilantissime et religiosissime operam demus: non est enim alia fuga de tantis malis. Si quid autem obscurius a me dictum est quam velles, facito ut memoriæ mandatum alias opportunius requiras. Neque enim deerit nobis quærentibus se, qui desuper est Magister omnium. E. Ego vero et hac oratione ita sum affectus, ut eam interpellare nefas putaverim: et si tibi modus sermonis hic placet, tresque illæ quæstiones quæ remanebant, tam breviter perstringendæ in præsentia visæ sunt; cedam judicio tuo, ac deinceps tam magnis rebus investigandis, non modo tempus propter tuas occupationes, sed etiam meipsum opportuniorem observabo.

ADMONITIO

DE SEQUENTIBUS SEX LIBRIS DE MUSICA.

Ex disciplinarum libris quos Augustinus Mediolani, cum esset Baptismum percepturus anno Christi trecentesimo octogesimo septimo delibavit (Vide Retract. lib. 1, cap, 6), quanquam cæteri perierint (nam de Grammatica, Principia Dialecticæ, Categoriæ, et Principia Rhetoricæ, qui libri inter ejus opera sunt hactenus vulgati, supposititios esse in appendice ostendemus), sex isti de Musica, iique integerrimi ad nos usque pervenerunt; studiosius nimirum a librariis descripti, cum suis omnibus numeris absoluti prodiissent circiter annum Christi, ut videtur, trecentesimum octogesimum nonum, quo tempore post editos libros de Genesi contra Manichæos iis perficiendis in Africa se vacavisse innuit Augustinus libro primo Retractationum, capite undecimo. Eum porro dialogos hosce cum Licentio habuisse ferunt manuscripti plerique etiam vetu

1081

DE MUSICA, S. AUGUSTINI LIBER PRIMUS.

1082

stiores; quod nescimus an intelligi possit ex illis Licentii ad Augustinum versibus in epistola vigesima

sexta.

Præsentem ipsa mihi te reddent, si mihi morem

Gesseris, et libros, quibus in te lenta recumbit
Musica, tradideris; nam ferveo totus in illos.

In primo libro definitio Musicæ, et qui ad hujusce disciplinæ considerationem pertinent, numerosorum motuum species explicantur. In secundo disputatur de syllabis pedibusque metricis. In tertio proponitur tractandum singillatim de rhythmo, de metro et de versu; atque hic primum rhythmi ratio et proprietates traduntur: tumque incipit tractatio de metro; quæ in quarto libro continuatur. In quinto disseritur de versu. Quæ porro hactenus multa cum eruditione tractavit Augustinus, vocat ipse nugacitatem, quam apud benevolos officiosi laboris nomine deprecatur initio libri sexti, ubi deinceps studiosorum mentes ex numerorum consideratione ad Deum provehit.

S. AUGUSTINUS, EPIST. 101, MEMORIO EPISCOPO.

• Verum quia in omnibus rerum motibus quid numeri valeant, facilius consideratur in vocibus, eaque consideratio quibusdam quasi gradatis itineribus nititur ad superna intima veritatis, in quibus viis ostendit se sapientia hilariter, et in omni providentia occurrit amantibus: initio nostri otii cum a curis majoribus magisque necessariis vacabat animus, volui per ista quæ a nobis desiderasti scripta proludere, quando conscripsi de solo rhythmo sex libros, et de melo scribere alios forsitan sex, fateor, disponebam, cum mihi otium futurum sperabam. Sed posteaquam mihi curarum ecclesiasticarum sarcina imposita est, omnes illæ deliciæ fugere de manibus, ita ut vix nunc ipsum codicem inveniam, quoniam tuam voluntatem, nec petitionem, sed jussionem, contemnere nequeo. Quod sane opusculum si potuero mittere, non quidem me tibi obtemperasse, verumtamen te hoc a me tantopere flagitasse pœnitebit. Difficillime quippe intelliguntur in eo quinque libri, si non adsit qui non solum disputantium possit separare personas, verum etiam pronuntiando ila sonare morulas syllabarum, ut eis exprimantur sensumque aurium feriant genera numerorum: maxime quia in quibusdam etiam silentiorum dimensa intervalla miscentur, quæ omnino sentiri nequeunt, nisi auditorem pronuntiator informet. Sextum sane librum quem emendatum reperi, ubi est omnis fructus cæterorum, non distuli mittere Charitati tuæ: fortassis ipse tuam non multum refugiet gravitatem. »>

Vide præterea librum 1, cap. 11, Retractationum, col. 600-602, a verbis, Deinde, ut supra, n. 1, usque ad verba n. 4, Satis diu pene.

M.

S. AURELII AUGUSTINI

DE

HIPPONENSIS EPISCOPI

MUSICA

LIBRI SEX (@).

LIBER PRIMUS.

Traditur musicæ definitio; et qui ad hujusce disciplinæ considerationem pertinent, motuum numerosorum species ac proportio explicantur.

CAPUT PRIMUM. Sonorum certas dimensiones observare non ad grammaticam spectat, sed ad musicam. 1. MAGISTER: Modus, qui pes est? DISCIPULUS': Pyrrhichius. M. Quot temporum est? D. Duum.

M. Bonus, qui pes est? D. Idem qui et modus. M. Hoc est ergo modus, quod bonus. D. Non. M. Cur ergo idem? D. Quia idem in sono, in significatione aliud. M. Concedis ergo eumdem sonum esse cum dicimus,

ADMONITIO PP. BENEDICTINORUM.

A mendis prope innumeris expurgati sunt (Libri de Musica) ad Mss. Corbeiensem optimæ notæ, Arnulfensem, Albinensem, Victorinum, Regium, Vaticanum; ad lectiones ex Belgicis quatuor per Lovanienses collectas; et ad editiones Am. Er. et Lov. Præterea libri quinque priores ad alium Victorinum et ad Navarricum Mss. collati sunt; sextus demum liber ad alium Navar. et alium Victor. ad unum majoris conventus Augustinianorum Paris. et ad Benignianum.

Comparavimus præterea eas omnes editiones initio Retractationum et Confessionum memoratas, necnon duos Regiæ Bibliotheca Mss. numeris A, 7200, et B, 7231 designatos, ac operis Augustiniani quamdam epitomen ex ipsis potissimum Augustini verbis concinnatam, quam Angelus Maius in pervetusto Codice Bibliotheca Vaticana reperit ediditque Romæ, anno 1828, in tomo 3, parte 3, pag. 116-134, novæ Collectionis scriptorum veterum e Vaticanis Cdd. expressæ. M.

In capite Operis, apud Albinensem Mss. habetur: Incipit dialogorum Augustini et Licentii de Musica liber primus. Titulum persimilem præferunt Regius codex et Victorini duo. In Mss. autem Corb. Arnulf. et aliis plerisque,

interlocutores Augustinus et Licentius ex nomine designantur per totum opus, ubicumque in editis notæ affixæ sunt Magistri ac Discipuli.

(a) Inchoati an. Christi 387, perfecti circiter an. 389.

« PoprzedniaDalej »