Obrazy na stronie
PDF

intelliguntur. Licet tamen dignoscere quantum inter hæc, et ea quæ vere sunt, distet; et quemadmodum tamen etiam ista omnia Deo auctore creata sint, et in illorum comparatione nulla sint; per se autem considerata, mira atque pulchra. Tunc agnoscemus quam vera nobis credenda imperata sint, quamque optime ac saluberrime apud matrem Ecclesiam nutriti fuerimus, quæve sit utilitas lactis illius quod apostolus Paulus parvulis se potum dedisse prædicavit (I Cor. iii, 2): quod alimentum accipere cum quis matre nutrilur, utilissimum est; cum jam grandis est, pudendum : respuere cum opus est, miserandum ; reprehendere aliquando aut odisse, sceleris et impietatis: tractare autem ac dispensare commode, laudis et charitatis plenissimum est. Videbimus etiam naturæ hujus corporeæ tantas commutationes et vicissitudines, dum divinis legibns servit, ut etiam ipsam resurrectionem carnis, qnæ partim tardius, partim omnino non creditur, ita certam teneamus, ut certius nobis non sit, solem, cum occiderit, oriturum. Jamvero eos qui ad exemplum salutis nostræ ac primitias, a Filio Dei potentissimo, æterno, incommutabili susceptum hominem, eumdemque natum esse de virgine, cæteraque hujus historiæ miracula irrident, sic contemnemus, tamquam eos pueros, qui cum pictorem propositis tabulis, quas intueatur, pingentem viderint; non putent posse hominem pingi, nisi aliam picturam, qui pingit, aspexerit. Tanta autem in contemplanda veritate voluptas est, quantacumque ex parte eam quisque contemplari potest, tanta puritas, tanta sinceritas, tam indubitanda rerum fides, ut neque quidquam præterea scisse se aliquando aliquis putet, cum sibi scire videbatur; et quo minus impediatur anima toti tota inhærere veritati, mors qnæ antea metuebatur, id est ab hoc corpore omnimoda fuga et elapsio, pro summo munere desideretur. CAPUT XXXIV. — Anima solus Deus melior, adeoque solus ei colendus est. 77. Audisti quanta is sit animæ ac potentia: quod ut breviter colligam, quemadmodum fatendum est, animam humanam non esse quod Deus est; ita præsumendum, nihil inter omnia quæ creavit, Deo esse propinquius. Ideoque divine ac singulariter in Ecclesia catholica traditur, nullam creaturam colendam esse animæ (libentius enim loquor his verbis quibus mihi hæc insinuata sunt), sed ipsum tantummodo rerum, quæ sunt, omnium Creatorem, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia ; id est incommutabile principium, incommutabilem sapientiam, incommutabilem charitatem, unum Deum verum * atque perfectum, qui numquam non fuerit, nunquam non erit, numquam aliter fuerit, nunquam aliter erit; quo nihil sit secretius, nihil praesentius: qui difficile invenitur ubi sit, difficilius ubi non sit ; cum quo esse non om1 Sic plerique Mss. cum Er. At Bhd. et Lov. habent: id est incommutabilem veritatem, incommutabilem aetermitatem, incommutabilem virtutem incommutabilem charitatem, uauum verum Deum. Mss. tres : id est imcommutabilem,

æternitatem, incommutabilem veritatem, incommutabilem charitatem, upum verum Deum.

nes possunt, et sine quo esse nemo potest: et si quid de illo incredibilins, convenientius tamen atque aptius homines dicere valemus. Hic ergo solus Deus animae colendus est, neque discrete, neque confuse. Quidquid enim anima colit ut Deum, necesse est ut melius esse, quam seipsam, putet. Animae autem natura nec terra, nec maria, nec sidera, nec lnna, nec sol, non quidquam omnino quod tangi, aut his oculis videri potest, non denique ipsum quod videri a nobis non potest, coelum melius esse credendum est. Imo haec omnia longe deteriora esse, quam est quælibet anima, ratio certa convincif ; si modo eam veri amatores ducentem per insolita quaedam, et ob hoc ardua, constantissime atqne observantissime sequi audeant.

78. Si quid vero aliud est in rerum natura præter ista quæ sensibus nota sunt, et prorsus quae aliquod spatium loci obtinent, quibus omnibus præstantiorem animam humanam esse diximus: si quid ergo aliud est eorum quæ Deus creavit, quiddam est deterius, quiddam par: deterius, ut anima pecoris; par, ut angeli: melius autem, nihil. Et si quando est aliquid horum melius, hoc peccato ejus fit, non natura. Quo tamen non usque adeo fit deterior, ut ei pecoris anima præferenda, aut conferenda sit. Deus igitur solus ei colendus est, qui solus ejus est auctor. Homo autem quilibet alius, quanquam sapientissimus et perfectissimus, vel prorsus quælibet anima rationis compos atque beatissima, amanda tantummodo et imitanda est, eique, pro merito atque ordine, quod ei congruit deferendum. Nam, I)ominum Deum tuum adorabis, et illi soli soli servies (Dcut. vi, 13; Matth. iv, 10.)Errantibus vero cognatis animis et laborantibus, quantum licet atque præceptum est, opem ferendam esse sciamus, ita ut hoc ipsum cum bene agitnr, Deum per nos agere intelligamus. Neque quidquam nobis proprium vindicemus inanis gloriae cupiditate decepti, quo uno malo a summo in ima demergimur '. Neque vitiis oppressos, sed ipsa vitia ; neque peccantes, sed ipsa peccata oderimus. 0mnibus enim subventum velle debemus, etiam qui nos læserunt, aut laedere, aut omnino lædi volunt. Hæc est vera, hæc perfecta, hæc sola religio, per quam Deo reconciliari pertinet ad animæ, de qua quærimus, magnitudinem, qua se libertate dignam facit: nam ille ab omnibus liberat, cui servire omnibus utilissimum est, et in cujus servitio placere perfecta et sola * libertas est. Sed video me pene excessisse metas propositi mei, ac sine ulla interrogatione tamdiu tibi multa dixisse: neque id me poenitet. Nam cum sint ista per tam multas Ecclesiæ scripturas dispersa, quanquam ea non incommode collegisse videamur, plene tamen intelligi nequeunt; nisi quisque in illorum septem quarto gradu fortiter agens, pietatemque custodiens, et ad ea percipienda sanitatem ac robur comparans, inquirat omnia singillatim, diligentissime ac sagacissime: namque illis omnibus gradibus inest distincta et propria pulchritudo, quos actus melius appellamus.

[ocr errors]

CAPUT XXXV. Actus animæ juæta septem
præfatos gradus varie appellantur.

79. Quærimus quippe de animæ potentia, et fieri potest ut hæc omnia simul agat, sed id solum sibi agere videatur quod agit cum difficultate, aut certe cum timore '. Agit enim hoc multo quam cætera attentior. Ascendentibus igitur sursum versus, primus actus, docendi causa, dicatur animatio ; secundus, sensus ; tertius, ars; quartus, virtus ; quintus, tranquillitas; sextus, ingressio ; septimus, contemplatio. Possunt et hoc modo appellari: de corpore; per corpus ; circa corpus; ad seipsam ; in seipsa; ad Deum ; apud Deum. Possunt et sic: pulchre de alio ; pulchre per aliud; pulchre circa aliud; pulchre ad pulchrum; pulchrein pulchro; pulchre ad pulchritudinem; pulchre apud pulchritudinem. De quibus omnibus post requires, si quid videbitur aperiendum: nunc ideo volui toties ista signare vocabulis, ne te moveat cum alii aliis nominibus eadem vocant, aut aliter etiam partiuntur; et ob hoc aut ista aut illa improbes. Innumerabilibus enim modis eædem res et appellari, et dividi possunt rectissime ac subtilissime; sed in tanta copia modorum utitur quisque, quo se congruenter uti existimat.

CAPUT XXXVI. — Attinguntur reliquæ de anima

quæstiones. Quæ sit reliqio vera.

80. Deus igitur summus et verus lege inviolabili et incorrupta, qua omne quod condidit regit, subjicit animæ corpus, animam sibi, et sic omnia sibi: neque in ullo actu eam deserit, sive pœna, sive præmio. Id enim judicavit esse pulcherrimum, ut esset quiquid est, quomodo est; et ita naturæ gradibus ordinaretur, ut considerantes universitatem nulla offenderet ex ulla parte deformitas; omnisque animæ pœna et omne præmium conferret semper aliquid proportione justæ pulchritudini * dispositionique rerum omnium. Datum est enim animæ liberum arbitrium, quod qui nugatoriis ratiocinationibus labefactare conantur, usque adeo cæci sunt, ut ne ista ipsa quidem vana atque sacrilega propria voluntate se dicere intelligant. Nec tamen ita liberum arbitrium animæ datum est, ut quodlibet eo moliens, ullam partem divini

1 In Mss. quatuor melioris notæ, cum amore. * Edd., aliquid proportionijustæ pulchritudinis. AtMss., proportione; tumque ex illis tres, justæ pulchritudini.

ordinis legisque perturbet. Datum est enim a sapien. tissimo atque invictissimo totius creaturæ Domino. Sed ista ut videnda sunt videre, paucorum est; neque ad hoc quisquam nisi vera religione fit idoneus. Est enim religio vera, qua se uni Deo anima, unde se peccato velut abruperat, reconciliatione religat. Innectit ergo animam in illo actu tertio, atque incipit ducere; purgat in quarto ; reformat in quinto ; introducit in sexto; pascit in septimo. Atque hoc fit alias citius, alias tardius, ut quæque amore ac meritis valent: omnia tamen Deus justissime, moderatissime, pulcherrime facit, quoquo wmodo sese habere voluerintde quibus facit. Jamvero etiam puerorum infantium comsecrationes quantum prosint, obscurissima quæstio est, nonnihil tamen prodesse credendum est. Inveniet hoc ratio, cum quæri oportuerit: quanquam et alia multa jamdiu quærenda tibi potius aliquando, quam cognoscenda protulerim. Quod fiet utilissime, siduc? pietate requirantur. 81. Quæ cum ita sint, quis est qui juste stomachetur, quod agendo atque administrando corpori anima data sit, cum tantus et tam divinus rerum ordo comnecti melius non possit; aut quærendum putet, qualis in hoc mortali et fragili corpore efficiatur, cum et in mortem propter peccatum jure contrusa sit, et virtute hic etiam possit excellere; aut qualis post hoc corpus futura sit, cum et pœna mortis necessario manere debeat manente peccato, et virtuti pietatique sit Deus ipse, id est veritas ipsa, præmium ? Quare si jam pl* cet, tam longum sermonem terminemus aliquando, et implendis Dei præceptis vigilantissime et religiosi* sime operam demus: non est enim alia fuga de tantis malis. Si quid autem obscurius a me dictum estquam velles, facito ut memoriæ mandatum alias opportunius requiras. Neque enim deerit nobis quærentibus se, qui desuper est Magister omnium. E. Ego vero et lioratione ita sum affectus, ut eam interpellare nef* putaverim: et si tibi modus sermonis hic plateb tresque illæ quæstiones quæ remanebant, tam bre* ter perstringendæ in præsentia visæ sunt; cedamj* dicio tuo, ac deinceps tam magnis rebus investiganis, non modo tempus propter tuas occupationes, sed etiam meipsum opportuniorem observabo.

ADMONITIO

DE SEQUENTIBUS SEX LIBRIS DE MUSICA.

Ex disciplinarum libris quos Augustinus Mediolani, cum esset Baptismum percepturus anno Christi tre* tesimo octogesimo septimo delibavit (Vide Retract. lib. 1, cap, 6), quanquam cæteri perierint (nam de Gra" matica, Principia Dialecticæ, Categoriæ, et Principia Rhetoricæ, qui libri inter ejus opera sunt hactenus vulgati, supposititios esse in appendice ostendemus), sex isti de Musica, iique iutegerrimi ad nos usque pef'* nerunt; studiosius nimirum a librariis descripti, cum suis omnibus numeris absoluti prodiissent circiteram" Christi, ut videtur, trecentesimum octogesimum nonum, quo tempore post editos libros de Genesi contra* nichæos iis perficiendis in Africa se vacavisse innuit Augustinus libro primo Retractationum, capii? undecimo. Eum porro dialogos hosce cum Licentio habuisse ferunt manuscripti plerique etiam vellistiores; quod nescimus an intelligi possit ex illis Licentii ad Augustinum versibus in epistola vigesima sexta.

Præsentem ipsa mihi te redíent, si mihi morem

Gesseris, et libros, quibus in te lenta recumbit

Musica, tradideris; nam ferveo totus in illos.

In primo libro definitio Musicæ, et qui ad hujusce disciplinæ considerationem pertinent, numerosorum

motuum species explicantur. In secundo disputatur de syllabis pedibusque metricis. In tertio proponitur tra-. ctandum singillatim de rhythmo, de metro et de versu; atque hic primum rhythmi ratio et proprietates traduntur: tumque incipit tractatio de metro, quæ in quarto libro continuatur. In quinto disseritur de versu. Quæ porro hactenus multa cum eruditione tractavit Augustinus, vocat ipse nugacitatem, quam apud benevolos officiosi laboris nomine deprecatur initio libri sexti, ubi deinceps studiosorum mentes ex numerorum consi

deratione ad Deum provehit.
s. AUGUSTiNUs, EpisT. 101, MEMORIO EPISCOPo.

« Verum quia in omnibus rerum motibus quid numeri valeant, facilius consideratur in vocibus, eaque consideratio quibusdam quasi gradatis itineribus nititur ad superna intima veritatis, in quibus viis ostendit se sapientia hilariter, et in omni providentia occurrit amantibus: initio nostri otii cum a curis majoribus magisque necessariis vacabat animus, volui per ista quæ a nobis desiderasti scripta proludere, quando conscripsi de solo rhythmo sex libros, et de melo scribere alios forsitan sex, fateor, disponebam, cum mihi otium futurum sperabam. Sed posteaquam mihi curarum ecclesiasticarum sarcina imposita est, omnes illæ deliciæ fugere de manibus, ita ut vix nunc ipsum codicem inveniam, quoniam tuam voluntatem, nec petitionem, sed jussionem, contemnere nequeo. Quod sane opusculum si potuero mittere, non quidem me tibi obtemperasse, verumtamen te hoc a me tantopere flagitasse pœnitebit. Difficillime quippe intelliguntur in eo quinque libri, si non adsit qui non solum disputantium possit separare personas, verum etiam pronuntiando ita sonare morulas syllabarum, ut eis exprimantur sensumque aurium feriant genera numerorum: maxime quia in quibusdam etiam silentiorum dimensa intervalla miscentur, quæ omnino sentiri nequeunt, nisi auditorem pronuntiator informet. Sextum sane librum quem emendatum reperi, ubi est omnis fructus cæterorum, non distuli mittere Charitati tuæ : fortassis ipse tuam non multum refugiet gravitatem. »

Vide præterea librum M, cap. 11, Retractationum, col. 600-602, a verbis, Deinde, ut supra, m. 1, usque ad verba n. 4, Satis diu pene. M.

S. AURELII AUGUSTINI

HIPPONENSIS EPISCOPI

D E M U S I C A

LIBRI SEX (^).

LIBER PRIMUS.

Traditur musicæ definitio; et qui ad hujusce disciplinæ considerationem pertinent, motuum numerosorum species ac proportio explicantur.

CAPUT PRIMUM. — Sonorum certas dimensiones obser- M. Bonus, qui pes est? D. Idem qui et modus. M. Hoc
vare non ad grammaticam spectat, sed ad musicam. est ergo modus, quod bonus. D. Non. M. Cur ergo
M. MAGISTER: Modus, qui pes est? DiscipULUs ': idem? D. Quia idem in sono, in significatione aliud.
Pyrrhichius. M. Quot temporum est? D. Duum. M. Concedis ergo eumdem sonum esse cum dicimus,
Ad MoNitio pp. benedictinonum.
A mendis prope innumeris expurgati sunt (Libri de Musica) ad Mss. Corbeiensem optimæ notæ, Arnulfensem, Albinensem,
Victorinum, Regium, Vaticanum; adlectiones ex Belgicis quatuor per Lovanienses còllectas; et ad editiones Am. Er. et Lov.
Præterea libri quinque priores ad alium Victorinum et ad Navarricum Mss. collati sunt; sextus demum liber ad alium
Navar. et alium Victor. ad unum majoris conventus Augustinianorum Paris. et ad Benignianum.
Comparavimus praeterea eas omnes editiones initio Retractationum et Confessionum memoratas, necnon duos Regiae
Bibliothecae Mss. numeris A, 7200, et B, 7231 designatos, ac operis Augustiniani quamdam epitomen eae ipsis potissimum
A ugustini verbis concinnatam, quam Angelus Maius in pervetusto Codice Bibliothecae Vaticanae £! ediditque Romae,
anno 1828, in tomo 3, parte 3, pag. 116-134, novæ Collectionis scriptorum veterum e Vaticanis Cdil. expressæ. M.

* Im gapite Operis, apud Albinensem Mss. habetur: Inci- interlocutores Augustinus et Licentius ex nomineJesignanpit dialogorum Augustini et Iicentii de Musica liber pri- tur per totum opüs, ubicumque in editis notæ affixæ sunt ?mus. Titulum persimilem præferunt Regius codex et Victo- Magistri ac Discipuli. - - rini duo. In Mss. autem Corb. Arnulf. et aliis plerisque, (a) Inchoati an. Christi 387, perfecti circiter am. 389.

m0dus, et, bonus. D. Litterarum sono ista video discrepare, caetera autem paria esse. M. Quid? cum enuntiamus, pone verbum, et pone adverbium ; praeter id quod significatio diversa est, nihil tibi videtur sonus distare ? I). Distat omnino. M. Unde distat, cum et iisdem temporibus utrumque, et iisdem litteris constet? D. Ego distat * quod in diversis locis habent acumen. M. Cujus tandem artis est ista dignoscere ? D. A grammaticis hæc audire soleo, et ibi ea didici ; sed utrum hoc ejusdem artis sit proprinm, an aliunde usurpatum, nescio. M. Post ista videbimus: nunc illud quæro, utrum si tympanum vel chordam bis percuterem tam raptim et velociter quam cum enuntiamus modus, aut bonus; agnosceres et tibi eadem tempora esse, an non. D. Agnoscerem. M. Vocares

ergo pedem pyrrhichium. D Vocarem. M. Nomen'

hujus pedis a quo, nisi a grammatico, didicisti. ? D. Fateor. M. Ergo de omnibus hujusmodi sonis grammaticus judicabit ; an per teipsum istos pulsus didicisti, sed nomen quod imponeres, a grammatico audieras? D. Ita est. M. Et ausus es nomen quod te grammatica docuit, transferre ad eam rem, quam non pertinere ad grammaticam confiteris ? D. Video non ob aliud pedi nomen impositum, quam propter temporum dimensionem ; quam ubicumque'cognovero, eo transferre illud vocabulum cur non audeo ? Sed etsi aliâ vocabula sunt imponenda, cum ejusdem dimensionis soni sunt, sed ad grammaticos tamen non pertinent; quid mihi est de nominibus laborare, cum res aperta sit ? M. Nec ego id volo : sed tamen cum videas innumerabilia genera sonorum, in quibus certæ dimensiones observari possunt, quæ genera fatemur grammatiæ disciplinæ non esse tribuenda; nonne censes esse aliam aliquam disciplinam, quæ quidquid in hujusmodi sit vocibus numerosum artificiosumque, contineat? D. Probabile mihi videtur. M. Quod cjus esse nomen existimas? Nam opinor non tibi novum esse omnipotentiam quamdam canendi Musis solere concedi. Hæc est, nisi fallor, illa quæ Musica nominatur. D. Et ego hanc esse existimo. CAPUT II. — Musica quid sit. Modulari quid sit. 2. M. Sed jam placet nobis de nomine minime lahorare : modo inquiramus, si videtur, quam diligentissime possumus, omnem hujus quæcumque est disciplinæ vim atque rationem. D. Inquiramus sane: nam hoc totum quidquid est, multum nosse desidero. M. Defini ergo musicam. D. Non audeo. M. Potes saltem definitionem meam probare ? D. Experibor, si dixeris. M. Musica est scientia bene modulandi, An tibi non videtur ? D. Videretur fortasse, si mihi liqueret quid sit ipsa modulatio. M. Numquidnam hoc verbum quod modulari dicitur, aut nunquam audisti, aut uspiam nisi in eo quod ad cantandum saltandumve pertineret ? D. Ita est quidem: sed quia video modulari a modo esse dictum, cum in omnibus bene factis modus servandus sit, et multa etiam in canendo ac saltando quamvis delectent, vilissima sint; volo plenissime accipere quid prorsus sit ipsa modulatio, quo 1 Distant, juxta Cd. Mss. A et edd. Er. Lugd. M.

uno pene verbo tantæ disciplinæ definitio continetur. Non enim tale aliquid hic discendum est, quale qui. libet cantores histrionesque noverunt. M. IIlud supe. rius, quod in omnibus etiam præter musicam factis modus servandus est, et tamen in musica modulatio dicitur, non te moveat; nisi forte ignoras dictionem oratoris proprie nominari. D. Non ignoro: sed quor. sum istuc? M. Quia et puer tuus quamlibet impolitis. simus et rusticissimus, cum vel uno verbo interroganti tibi respondet, fateris eum aliquid dicere? D. Fateor. M. Ergo et ille orator est? D. Non, M. Non igitur dictio. ne usus est cum aliquid dixerit, quamvis dictionem a dicendo dictam esse fateamur. I). Concedo : sed et hoc quo pertineat requiro. M. Ad id scilicet ut intelligas modulationem posse ad solam musicam pertinere, quamvis modus unde flexum verbum est, possit etiam in aliis rebus esse: quemadmodum dictio proprie tribnitur oratoribus, quamvis dicat aliquid omnis qui loquitur, et a discendo dictio nominata sit. D. Jam intelligo.

3. M. Illud ergo quod abs te postea dictum est, multa csse in canendo et saltando vilia, in quibus si modulationis nomen accipimus, pene divina ista disciplina vilescit; cautissime omnino abs te animadversum est. Itaque discutiamus primum quid sit modulari, deinde quid sit bene modulari: non enim frustra est definitioni additum. Postremo etiam quod ibi scientia p0sita est, non est contemnendum : nam his tribus, nisi fallor, definitio illa perfecta est. D. Ita fiat. M. Igitur quoniam fatemur modulationem a modo esse nominatam; numquidnam tibi videtur metuendum ne ant excedatur modus, aut non impleatur nisi in rebus quæ motu aliquo fiunt? aut si nihil moveatur, posstimus formidare ne præter modum aliquid fiat? I). Nullo pacto. M. Ergo modulatio non incongrue dicitur m0vendi quædam peritia, vel certe qua fit ut bene aliquid moveatur. Non enim possumus dicere bene m0veri aliquid, si modum non servat. D. Non possumus quidem : sed necesse erit rursus istam modulationem in omnibus bene factis intelligere. Nihil quippe nisi

bene movendo, bene fieri video. M. Quid si forte ista

omnia per musicam fiant, quamvis modulationis n0men in cujuscemodi ' organis magis tritum sit, nec immerito? Nam credo videri tibi aliud esse tornatum aliquid ligneum, vel argenteum, vel cujusce materiae; aliud autem ipsum motum artificis, cum illa tornamtur. D. Assentior multum differre. M. Numquidnam ergo ipse motus propter se appetitur, et non propter id quod vult esse tornatum? D. Manifestum est. M. Quid? si membranon ob aliud moveret, nisi ut pulchre ac decore moverentur, eum facere aliud nisi saltare diceremus? D. Ita videtur, M. Quando ergo censes aliquamrem præstare et quasi dominari? cumpropters* ipsam, an cum propter aliud appetitur? D. Quis negat cum propter seipsam? M. Repete nunc illud superius quod de modulatione diximus: nam ita eam posueramus, quasi quamdam movendi esse peritiam, et vide ubi magis habere sedemdebeat hoc nomen: in eo motu qui velut liber est, id est propter se ipse appetitur*

1 sic Ms. B; at Ms. A, hujuscemodi. Eld. ejuscemodi "

per se ipse delectat; an in eo qui servit quodammodo : nam quasi serviunt omnia quæ non sibi sunt, sed ad aliquid aliud referuntur. D. In eo scilicet qui propter se appetitur. M. Ergo scientiam modulandi jam probabile est esse scientiam bene movendi; ita ut motus per se ipse appetatur, atque ob hoc per se ipse delectet. D. Probabile sane. CAPUT III. — Bene modulari quid sit, et cur in musicæ definitione positum. 4. M. Cur ergo additum est, bene; cum jam ipsa modulatio nisi bene moveatur, esse non possit? D. Nescio, et quemadmodum mihi ereptum sit ignoro : nam hoc requirendum animo hæserat. M. Poterat omnino nulla de hoc verbo controversia fieri, ut jam musicam sublato eo quod positum est, bene, tantum scientiam modulandi definiremus. D. Quis enim ferat, si enodare totum ita velis? M. Musica est scientia bene movendi. Sed quia bene moveri jam dici potest, quidquid numerose servatis temporum * atque intervallorum dimensionibus movetur (jam enim delectat, et ob hoc modulatio non incongrue jam vocatur); fieri autem potest, ut ista numerositas atque dimensio delectet, quando non opus est; ut si quis suavissime canens, et pulchre saltans, velit eo ipso lascivire, cum res severitatem desiderat : non bene utique numerosa modulatione utitur; id est ea motione quæ jam bona, ex eo quia numerosa est, dici potest, male ille, id est incongruenter utitur. Unde aliud est modulari, aliud bene modulari. Nam modulatio ad quemvis cantorem, tantum qui non erret in illis dimensionibus vocum ac sonorum ; bona vero modulatio ad hanc liberalem disciplinam, id est ad musicam, pertinere arbitranda est. Quod si nec illa bona tibi motio videtur, ex eo quia inepta est, quamvis artificiose numerosam esse fateare; teneamus illud nostrum, quod ubique servandum est, ne certamen verbi, re satis elucente, nos torqueat; nihilque curemus, utrum musica modulandi, an bene modulandi scientia describatur. D. Amo quidem rixas verborum præterire atque contemnere, non tamen mihi displicet ista distinctio. CAPUT IV. — Scientia cur in musicæ definitione ponitur. 5. M. Restat ut quæramus cur sit in definitione scientia. D. Ita fiat : nam hoc flagitare ordinem memini. M. Responde igitur, utrum tibi videatur bene modulari vocem luscinia verna parte anni : nam et numerosus est et suavissimus ille cantus, et, nisi fallor, tempori congruit. D. Videtur omnino. M. Numquidnam liberalis hujus disciplinæ perita est? D. Non. M. Vides igitur nomen scientiæ definitioni pernecessarium. D. Video prorsus. M. Dic mihi ergo, quæso te; nonne tales tibi omnes videntur, qualis illa luscinia est, qui sensu quodam ducti bene canunt, hoc est numerose id faciunt ac suaviter, quamvis interrogati de ipsis numeris, vel de intervallis acutarum graviumque vocum, respondere non possint? D. Simillimos eos puto. M. Quid? ii qui illos sine ista scientia liben

1 Sic in Mss.;at Lov., quidquid numerositatis tempoAm.et Er. habent, quidquid numerositatis, quae tem. — Benedictinis adstipulatur Vatic. Cd. M.

ter audiunt; cum videamus elephantos, ursos, aliaque nonnulla genera bestiarum ad cantus moveri, avesque ipsas delectari suis vocibus (non enim nullo extra proposito * commodo tam impense id agerent sine quadam libidine); nonne pecoribus comparandi sunt. D. Censeo : sed pene in omne genus humanum tendit hæc contumelia. M. Non est quod putas. Nam magni viri, etsi musicam nesciunt, aut congruere plebi volunt, quæ non multum a pecoribus distat, et cujus ingens est numerus, quod modestissime ac prudentissime faciunt (sed de hoc nunc disserendi locus non est); aut post magnas curas relaxandi ac reparandi animi gratia moderatissime ab iis aliquid voluptatis assumitur. Quam interdum sic capere modestissimum est; ab ea vero capi vel interdum, turpe atque indecorum est. 6. Sed quid tibi videtur? qui vel tibiis canunt vel cithara, atque hujusmodi instrumentis, numquidnam possunt lusciniæ comparari? D. Non. M. Quid igitur distant? D. Quod in istis artem quamdam esse video, in illa vero solam naturam. M. Verisimile dicis; sed ars tibi videtur ista esse dicenda, etiamsi quadam imitatione id faciunt? D. Cur non? Nam video tantum valere in artibus imitationem, ut, ea sublata, omnes pene perimantur. Præbent enim se magistri ad imitandum, et hoc ipsum est quod vocant docere. M. Videtur tibi ars ratio esse quædam, et ii qui arte utuntur, ratione uti : an aliter putas? D. Videtur. M. Quisquis igitur ratione uti non potest, arte non utitur. D. Et hoc concedo. M. Censesne muta animalia, quæ etiam irrationalia dicuntur, uti posse ratione? D. Nullo modo. M. Aut igitur picas et psittacos et corvos rationalia esse dicturus es animalia, aut imitationem nomine artis temere vocasti. Videmus enim has aves et multa canere ac sonare quodam humano usu, et nonnisi imitando facere : nisi tu aliter credis. D. Quomodo hoc confeceris, et quantum contra responsionem meam valeat, nondum plane intelligo. M. Quæsiveram ex te, utrum citharistas et tibicines, et hujusmodi aliud genus hominum, artem diceres habere, etiamsi id quod in canendo faciunt, imitatione assecuti sunt. Dixisti esse artem, tantumque id valere affirmasti, ut omnes pene tibi artes periclitari viderentur imitatione sublata. Ex quo jam colligi potest, omnem qui imitando assequitur aliquid, arte uti; etiamsi forte non omnis qui arte utitur, imitando eam perceperit. At * si omnis imitatio ars est, et ars omnis ratio; omnis imitatio ratio : ratione autem non utitur irrationale animal; non igitur habet artem : habet autem imitationem; non est igitur ars imitatio. D. Ego multas artes imitatione constare dixi, non ipsam imitationem artem vocavi. M. Quae igitur artes imitatione constant, non eas censes ratione constare? D. Imo utroque pulo eas constare. M. Nihil repugno, sed scientiam in

[merged small][merged small][graphic]
« PoprzedniaDalej »