Obrazy na stronie
PDF

satagerem discere quae dicebat, sed tantum quemadmodum dicebat audire (ea mihi quippe jam desperanti ad te viam patere homini, inanis cura remanserat), veniebant in animum meum simul cum verbis quæ daligebam, res etiam quas negligebam. Neque enim ea dirimere poteram. Et dum cor aperirem ad eaecipiendum quam diserte diceret, pariter intrabat et quam vere diceret, gradatim quidem. Nam primo etiam ipsa defendi posse mihi jam cœperant videri; et fidem catholicam, pro qua nihil posse dici adversus oppugnantes Manichæos putaveram, jam non impudenter asseri eæistimabam; maæime audito uno atque altero, et saepius ænigmate soluto de Scriptis veteribus : ubi, cum ad litteram acciperem, occidebar. Spiritualiter itaque plerisque illorum librorum eaepositis locis. jam reprehendebam desperationem meam, illam duntaa:at qua credideram Legem et Prophetas detestantibus atque irridentibus resisti omnino non posse. Nec tamen jam ideo mihi catholicam viam tememdam esse semtiebam, quia et ipsa poterat habere doctos assertores suos, qui copiose et non absurde objecta refellerent; nec ideo jam damnandum illud quod tenebam, quia defensionis partes æquabantur. Ita enim Catholica nom mihi victa videbatur, ut nondum ctiam victriae appareret. Tunc vero fortiter intendi animum, si quo modo possem certis aliquibus documentis Manichæos convincere falsitatis. Quod si possem spiritualem substantiam cogitare, statim machinamenta illa omnia solverentur et abjicerentur eae animo meo; sed non poteram. Verumtamem de ipso mundi hujus corpore, omnique matura quam sensus carnis attingeret, multa probabiliora plerosque sensisse philosophos, naagis magisque considerans atque comparans, judicabam. Itaque Academicorum more, sicut caestimantur, dubitans de omnibus atque inter omnia fluctuans, Manichæos quidem relinquendos esse decrevi : non arbitrans e0 ipso tempore dubitationis meæ in illa secta mihi permanendum esse, cui jam nonnullos philosophos praepomebam : quibus tamen philosophis, quod sine nomine salutari Christi essent, curationem languoris animæ meæ committere omnino recusabam. Statui ergo tamdiu esse catechumemus in catholica Ecclesia, mihi a parentibus commendata, donec aliquid certi eluceret, quo cursum dirigerem (Conf. lib. 5, cap. 14, nn. 24, 25). Idipsum rursus scribit ad Honoratum in hæc verba : Rationem ipse mecum habui, magnamque deliberationem, jam in Italia constitutus, non utrum manerem in illa secta, in quam me incidisse pœnitebat; sed quomam modo verum inveniendum esset, in cujus amorem suspiria mea nulli melius quam tibi mota sunt. Sæpe mihi videbatur, non posse inveniri, magnique fluctus cogitationum mearum in Academicorum suffragium ferebantur. Saepe rursus intuens, quantum poteram, memtem humanam tam vivacem, tam sagacem, tam perspicacem, non putabam latere veritatem, nisi qu0d in ea quærendi modus lateret,eumdemque ipsum modum ab aliqua divina auctoritate esse sumendum. IRestabat quærere quaemam illa esset auctoritas, cum in tantis dissensionibus se quisque illam traditurum polliceretur. 0ccurrebat igitur inea plicabilis silva, cui demum inseri multum pigebat, atque inter haec sine ulla requie, cupiditate reperiendi veri animus agita

batur. Dissuebam me tamen magis magisque ab istis, quos jam deserere proposueram. Restabat autem aliud nihil in tantis periculis, quam ut divinam providentiam lacrymosis et miserabilibus vocibus, ut opem mihi ferret, deprecarer. Atque id sedulo faciebam. Et jam fere me commoverant nonnullæ disputationes Mediolanensis episcopi, ut non sine spe aliqua de ipso Vetere Testamento multa quærere cuperem; quae, ut scis, male nobis commendata eaesecrabamur. Decreveramque tamdiu esse catechumenus in Ecclesia, cui traditus a parentibus eram, domec aut invenirem quod vellem, aut mihi persuaderem non esse quaerendum. Opportunissimum ergo me ac valde docilem tunc invenêre posset, si fuisset qui posset docere (De Utilitate credendi, n. 20). CAPUT III. { Monnica Mediolanum venit. 2 Augustino nulla copia datur sciscitandi quae cupit, ab Ambrosio episcopo. 3 Conciones ejus ad populum audire perseverat, eae iisque magis in dies veram Ecclesiæ catholicae doctrinam intelligit. 4 Fidei necessitatem et salubrem Scripturarum auctoritatem agnoscit. 5 Adhuc iaborat in quæstione de mali origine. 6 Platonicorum lectione proficit in cognitione Dei, non autem Verbi incarnati. 7 Commiserationis sensu afficitur in eos qui Manichæorum errore sunt implicati. M. Periculi plena erat illa inveniendi veri desperatio, in qua versabatur Augustinus, quod ex ea torpor ac negligentia ejus inquirendi masceretur. Verum hæc animi constitutio, aut potius instabilitas et amceps fluctuatio, ad quam audito Ambrosio perductus erat, fuit instar accessionis criticæ, per quam ab ægritudine ad sanitatem, intercurrente acriore periculo, erat transiturus (Confes. lib. 6, cap. 1, n. 1). Et eo quidem loco positus erat,cum Monnica terra marique filium insecuta, Mediolanum pervenit. Quæ ubi totius rei certior ab eo facta est, tametsi voluptatis exinde aliquid cepit,quod falsitati ereptum cerneret : non tamen, quasi inopinatum aliquid audierit,in turbulentam se lætitiam extulit; sed mente placida et fiduciæ plena dixit, confidere se in Christo, fore ut priusquam ex hac vita migraret, eum visura esset fidelem catholicum (Ibid.). 2. Interea vero temporis cum Augustinus ad ingemiscendum ac Deo supplicandum assiduus esse debuisset, quo ei subveniret; erat animus ejus ad quærendum intentus, et ad disserendum inquietus. Nec vero ulla erat ei copia communicandi cum Ambrosio dubia aestusque suos, secludentibus illum ab ejus aure atque ore catervis negotiosorum hominum, quorum infirmitatibus serviebat. Ac nemo quidem unquam ad Ambrosium accedere prohibebatur, neque ei nuntiari mos erat, si quis ad se veniret; cum omnibus liberam sui copiam homo bono publico natus devotusque ultro faceret : sed cum ad eum Auguslinus frequens ventitaret, feriatum licet ab strepitu causarum alienarum interdum reperisset, religioni tamen habebat lectioni intentum alio avocare (Ibid., cap. 3, n. 3). Quamobrem mulla dabatur occasio percunctandi quæ vellet, nisi si quæ forsitan paucis explicari possent: quemadmodum illud de relaxando sabbati die jejunio (qua de re ambigebat Monnica), quæsivisse se adhuc catechumenum isthæc parum curantem scribit (Epist. 36, n. 32). At illi, quibns dies noctesque angebatur, scrupuli altius animo hæserant, quam ut facile ac cito evelli possent. Warii illi cogitationum fluctus, qnibus æstuabat, otiosum atque omnibus curis expeditum, cui refunderentur, doctorem exigebant : neque porro ita comparatum Ambrosium unquam nanciscebatur. Erumpebat sæpe numero sacer antistes in Monnicæ laudes gratulans mihi, inquit Augustinus, quod talem matrem haberem; nesciens qualem illa me filium, qui dubitabam de illis omnibus, et inveniri posse viam vitae minime putabam (Confes. lib. 6, cap. 2, n. 2). Non suppetebat vero ipsi pecunia coemendis libris, quorum se ope erudiret, non facultas commodato ab amicis accipiendi, non, etiamsi præsto fuissent, legendi tempus : antemeridianas enim horas occupantibus discipulis, quod reliquum diei supererat, aut prælectionibus adornandis, aut curando corpusculo, aut reficiendo animo ab intentione curarum, aut denique officiose salutandis amicis magnatibusque, quoru:m favore ad rerum suarum commodum indigebat, absumebatur (Ibid., cap. H 1, n. 18). Etsi vero Philastrium Brixiensem doctrina tum ætatis celebrem, visum a se Mediolani scribat (Epist. 222, n. 2); non apparet tamen ullam ipsi cum eo episcopo necessitudinem intercessisse, aut cum eo de religione unquam egisse. 3. Quod igitur unum supererat vulneri remedium, audire Ambrosium per diem quamque dominicam coram ac publice ad populum disserentem sedulo perseverabat: quo magis ac magis tanti viri sermonibus persuasum sibi fuisse testatur, omnes versutarum calumniarum nodos, quos quidem adversum divinos Libros Manichæi innecterent, non magno negotio ab Catholicis posse dissolvi. Ubi vero comperit hominem ad imaginem Dei factum non sic a Catholicis intelligi, ut humani corporis membris Deus terminari crederetur, quemadmodum Manichæi calumniabantur (De Hæresibus, haer. 46), quanquam spiritualem substantiam nondum mente assecuto res ea haud satis aperta esset; gaudium tamen pudore mixtum exinde sensit, quod tandem aliquando cerneret, se adversum cogitationum suarum figmenta magis, quam adversum Ecclesiæ catholicæ fidem oblatrasse temere; cum humiliter ac religiose investigare debuisset, quemadmodum res se haberet (Confes. lib. 6, cap. 3, n. 4). Hinc eo ardentiori dignoscendæ veritatis desiderio flagrabat, quo se vanis Manichæorum pollicitationibus turpiter delusum esse verecundabatur. Nondum liquido compererat, an quæ ab Ecclesia Dei traderentur, vera essent: sed sine ulla dubitatione tenebat, illic non doceri quæ ipse falsa existimatione tam acerbe olim criminatus esset. Itaque confundebar, inquit, et convertebar : et gaudebam, Deus meus, quod Ecclesia unica, corpus Unici tui, in qua mihi nomen Christi infanti est inditum, non saperet infantiles nugas; neque hoc haberet in doctrina sua sana, quod te creatorem omnium, in spatium loci quamris summum et amplum, tamen undique terminatum, membrorum humanorum figura contruderet. Gaudebam

etiam, quod vetera scripta Legis et Prophetarum jam non illo oculo mihi legenda proponerentur, quo antea videbantur absurda, cum arguebam tanquam ita sentientes sanctos tuos ; verum autem non ita sentiebant : et tamquam regulam diligentissime commendaret, sæpe in popularibus sermonibus suis dicentem Ambrosium lætus audiebam, « Littera occidit, Spiritus autem vivificat » (II Cor. iii, 6): cum ea quæ ad litteram perversitatem docere videbantur, remoto mystico velamento spiritualiter aperiret non dicens quod me offenderet, quamvis eu diceret, quæ utrum vera essent, adhuc ignorarem. Tenebam enim cor meum ab omni assensione, timens præcipitium ; et suspendio magis necabar. Volebam enim eorum quæ non viderem, ita me certum fieri, ut certus essem quod septem et tria decem sint. Neque enim tum insanus eram, ut ne hoc quidem putarem posse comprehendi ; sed sicut hoc, ita cætera cupiebam, sive corporalia quæ coram sensibus meis non adessent ; sive spiritualia, de quibus cogitare nisi corporaliter nesciebam. Et samari credemdo poteram, ut purgatior acies mentis meæ dirigeretur aliquo modo in veritatem tuum semper manentem, et eae nullo deficientem. Sed sicut evenire assolet,

ut malum medicum eaepertus, etiam bono timeat se com

mittere ; ita erat valetudo animæ meæ, quae utique nisi credendo sanari non poterat, et me falsa crederet, curari recusabat: resistens manibus tuis, qui medicamenta fidei confecisti, et sparsisti super morbos orbis terrarum (Confes. lib. 6. cap. 4, nn. 5, 6). 4. Tum porro intelligere cœpit, sincerius ac modestius Ecclesiam agere, dum earum rerum fidem postulat, quæ neque sensu percipi, neque certa ratione commonstrari possent, quam Manichæi, qui eam credulitatem irridentes, magnifice quidem pollicerentur, nihil se nisi apertum ac perspicuum tradituros; sed id postea cum præstare non valerent, eo demum devolvuntur, ut sua ipsorum fide, confictas a se fabulas stare atque accipi velint (Ibid., cap. 5, n. 7). Postea cum mitissima Dei manus cor ejus pertractatum paulatim emolliisset, consideravit quam innumera ex aliorum testimonio indubitanter crederet, quibus nisi fides haberetur, tollenda foret e vita vitæ societas. Hinc intellexit argui non posse, qui sacris Codicibus fidem tribuerent, quorum nempe auctoritatem Deus ipse in omnibus propemodum orbis terrarum partibus tam potenter stabilivit. Cum enim ad veritatem liquido investigandam natura simus infirmiores, et ad hoc divina auctoritate indigeamus; tantam Deus illi Scripturæ, quam Ecclesia reveretur, non contulisset, nisi et per ipsam sibi credi, et per ipsam se quæri voluisset, humillimo genere loquendi usus, ut omnes populos alliceret. Si qua vero Scripturæ loca nondum animo perciperet, hanc sententiarum caliginem ad sacramentorum altitudinem referendam esse facile intelligebat: qua occasione sic Deum alloquitur: Cogitabam hæc, et aderas mihi ; suspirabam, et audiebas me ; fluctuabam, et gubernabas me ; ibam per viam sæculi latam, nec deserebas( Ibid., n. 8). Eo vero promptius Scripturis sacris primas auctoritatis deferendas esse judicabat, quo variæ illæ pugnantesque invicem variornm philosophorum sententiæ, quibus ingenium imbuerat, insitam opinionem, qua et Deum esse, et rerum humanarum administrationem ad eum pertinere credebat, ejus animo nunquam depulerunt. Id credebam, ait, aliquando robustius, aliquando eæilius; semper tamen credidi, et esse te, et curam nostri gerere ; etiamsi ignoraJam vel quid sentiendum esset de substantia tua, vel qua via duceret aut reduceret ad te (Ibid.). Hærebant insuper animo timor mortis, futuri divini judicii formido, spes immortalitatis, atque actae vitæ meritorum futura dispunctio ac merces nulla opinionum diversitate ejus pectore submotæ: quibus veluti frenis coercitum se, atque a profundiore obscenarum voluptatum gurgite revocatum scribit (Ibid., cap. 16, n. 26). 5. Etsi vero Deum cogitatione non complecti aliter posset, quam ceu nobilissimum aliquod corpus immensa mole quaquaversum diffusum, extensumque ; incontaminabilem tamen, incorruptibilem, ac nulla ex parte mutabilem ejus, quæcumque tandem illa esset, naturam inconcusse tenebat (Ibid., lib. 7, cap. 1, m, 2j. Quo insanius delirare arbitrabatur Manichæos, qui divinam substantiam malo patiendo obnoxiam, quam suam ipsorum malo perpetrando ream teneri, sasatius existimarent (Ibid., cap. 3, mum. 4). Nihilominus tamen quænam esset mali origo, nondum dilucide perspicere poterat. 0ccurrebat interea quidem solerti animo, quod identidem auditu accipiebat, liberum voluntatis arbitrium, ejus quod faceremus, rectum vero Dei judicium, ejus quod pateremur, mali causas esse ; sed nec liquido intelligere poterat cur ita res se haberet: etsi enim sentienti se libero pollere voluntatis arbitrio, nonnihil lucis ohoriretur, quo illud esse fontem eorum peccatorum, quæ libens ac volens admisisset, non difficulter agnosceret ; attamen rursus inextricabilis erat quæstio, unde libero arbitrio a Deo optimo condito insita ad malum proclivitas esset ; unde illi male velle, et bene nolle (Ibid., n. 5). His ac consimilibus cogitationum æstibus exagitatus, curis conficiebatur excruciabaturque eo magis, quo eas familiaribus suis minus explicare atque explicando partiri poterat. Sed tacita illa cordis tormenta erant velut clarissimæ voces, quæ divinæ misericordiæ solium pulsabant. Sua tamen eum arrogantia inde removebat ; et qui faciem ejus inflaverat tumor, sic oculos claudebat, ut veritatis lucem admittere non posset (Il)id., cap. 7, n. 11). Tu Domine, inquit, stimulis internis agitabas me, ut impatiens essem, domec mihi per interiorem aspectum certus esses. Et residebat tumor meus eae occulta manu medicinæ tuæ, aciesque conturbata et contenebrata mentis meæ, acri collyrio salubrium dolorum de die in diem sanabatur (Ibid., cap. 8, n. 12). 6. Ad id plurimum ipsi subsidii contulit lectio quorumdam librorum Platonis et ejus sectatorum, qui a Victorino urbis Romæ rhetore clarissimo latine redditi, per quemdam hominem præter modum arrogantem etelatum, in ejus manus venerunt(Ibid., cap. 9, n. 13). Nam cum cæteri philosophi, qui solis rebus corporeis inhærentes non altius assurgunt, falla

ciarum et deceptionum pleni sint; Platonici cunctis suis ratiocinationibus mentem ad cognitionem Dei et Verbi ejus æterni conantur evehere. Reipsa in eorum libris reperit, non iisdem quidem verbis, quidquid Joannes ipse Evangelii sui exordio de Verbi gloria, et quod Paulus de ejusdem æqualitate cum Patre, docent. Ibidem reperit Filium Patri suo esse coæternum, ante omnia et supra omnia tempora incommutabiliter permanere: animas de plenitudine ejus accipere, ut beatæ sint, et participatione manentis in se Sapientiæ renovari, ut sint sapientes. Inde admonitus, inquit, redire ad memetipsum, intravi in intima mea, duce te; et potui, quomiam factus es adjutor meus. Intrari, et vidi qualicumque oculo animæ meæ, supra eumdem oculum animæ meæ, supra mentem meam, lucem incommutabilem ; non hanc vulgarem et conspicuam omni carmi, nec quasi eae eodem genere. Grandior erat, tanquam si ista multo multoque clarius claresceret, totumque occuparet magnitudine. Non hoc illa erat, sed aliud, aliud valde ab istis omnibus. Nec ita erat supra memtem meam, sicut oleum super aquam, nec sicut lum super terram; sed superior, quia ipsa fecit me; et ego inferior, quia factus sum ab ea. Qui movit veritatem novat eam : et qui novit eam, novit aetermitatem. Charitas novit eam (Ibid., cap. 10, n. 16). Postea fuse ac mirifice describit, quo pacto ad cognoscendam æternam veritatem, creaturarum conditionem ac statum, veram quoque mali originem, divinitus fuerit illustratus. Nee vero in solis Platonicorum libris reperit, cum de Deo et de anima cogitaretur, nihil omnino corporis esse cogitandum : id ipsum didicit ex sermonibus sacerdotis Ambrosii, et Mallii Theodori, viri non eruditi modo, sed etiam religione christiani. Hic ipse est haud dubie, qui consulatum gessit anno trecentesimo nonagesimo nono. Ubi fuse retulit Augustinus, qua ratione per Platonicorum libros a Deo fuerit edoctus, hæc subjungit: Mirabar quod jam te amabam, non pro te phantasma. Et mom stabum frui Deo meo, sed rapiebar ad te decore tuo, moaeque deripiebar abs te pondere meo, et ruebam in ista cum gemitu : et pondus hoc, consuetudo carmalis. Sed mecum erat memoria tui, neque ullo m0d0 dubitabam esse cui cohærerem; sed momdum esse me qui cohærerem (Ibid., cap. 17, n. 23). Quærebat itaque viam, qua idoneum ad fruendum Deo robur sibi compararet, nec inveniebat nisi in cognitione et amore Mediatoris Dei et hominum Jesu Christi Dei et hominis. Verum neque Jesum Christum tenebat humilem, qui humilis non erat; neque cujus rei magistra esset ejus infirmitas, noverat. Præterquam quod non aliud de Domino Christo sentiebat, nisi eum esse hominem cæteris similem, ex corpore, anima et mente rationali constantem, excellente solummodo sapientia præditum, cui nullus possit æquari; quem Deus singulari erga nos providentia ex Virgine mirabiliter nasci, summamque in universos auctoritatem et magisterium obtinere voluerat, ut ejus exemplo, ad immortalitatem adipiscendam, temporalia contemnere disceremus. Quid autem sacramenti lateret sub hisce verbis, Verbum caro factum est (Joan. 1, 14), ne le_ viter quidem suspicari poterat : nec nisi aliquanto posterius didicit, qua ratione super hoc mysterio catholica veritas ab errore Photini discreparet. In libris quidem Platonicorum majestatem et divinitatem Verbi repererat : sed nihil de illius depressione, nihil de incarnatione, nihil de ejusdem morte et cruce legerat.

7. Quo plus autem operæ ac laboris consumpserat Augustinus in investiganda veritate, eo postmodum teneriori commiserationis sensu afficiebatur erga eos, quibus id beneficii Deus nondum contulerat. Sic enim Manichæos compellat : Illi in vos sæviant, qui nesciunt cum quo labore verum inveniatur, et quam difficile careantur errores. Illi in vos sæviant, qui nesciunt quam rarum et arduum sit carnalia phantasmata piæ mentis serenitate superare. Illi in vos sæviant, qui nesciunt cum quanta difficultate sanetur oculus interioris hominis, ut possit intueri solem suum. Illi in vos sæviant, qui nesciunt quibus suspiriis et gemitibus fiat, ut eae quantulacumque parte possit intelligi Deus. Postremo, illi in vos saeviant, qui nunquam tali errore decepti sunt, quali vos deceptos vident. Ego autem qui diu multumque jactatus tandem respicere potui, quid sit illa sinceritas, quæ sine inanis fabulæ narratione percipitur; qui vanas imaginationes animi mei variis opinionibus error ìbusque collcctas riae miser merui Domino opitulante convincere; qui me ad detergendam caliginem mentis tam tarde clementissimo medico vocanti blandientique subjeci; qui diu flevi ut incommutabilis et immaculabilis substantia, concinentibus divinis Libris sese mihi persuadere intrinsecus dignaretur ; qui denique omnia illa figmenta, quæ vos diuturna consuetudine implicatos et constrictos tenent, et quæsivi curiose, et attente audivi, et temere credidi, et instanter quibus potui persuasi, et adversus alios pertinaciter animoseque defendi, sævire in vos omnino non possum, quos sicut me ipsum illo tempore, ita nunc debeo sustinere, et tanta patientia vobiscum agere, quanta mecum egerunt proaeimi mei, cum in vestro dogmate rabiosus et cæcus errarem (Contra Epist. Manichæi, nn. 2, 3).

CAPUT IV.

1 Sic veritatem consectatur Augustimus, ut nihilominus terrenis adhuc inhiet. 2 Eae memdico jocante et lætante, miseriam ambitiosorum intelligit. 3 In eligendo vitæ genere fluctuat. 4 Concubina ab se, ut uæorem ducat, dimissa, aliam assumit. 5 De vitæ communitate ineunda consilium frustra cum amicis habitum. 6 Ejus amorem erga sapientiam augemt Platonici. 7 Plurimum proficit eae Apostoli lectione.

1. Non sola ignoratio veri obstabat quominus in philosophiæ sinum celeriter evolaret Augustinus : conjugii adhuc et honoris illecebra detinebatur. Utrumque vero primum consequi ac tum demum totis velis omnibusque remis ad hunc securum portum properare, ibique conquiescere peroptabat. In hæc aliquando verba erumpebat, familiares suos compellans : Quid cunctamur, relicta spe sæculi, conferre nos totos ad quærendum Deum et vitam beatam? Sed ea specta : ju

L PATROL. XXXII.

cunda sunt etiam ista, habent non parvam dulcedinem suam : non facile ab eis præcidenda est intentio; quia turpe est ad ea rursum redire. Ecce jam quantum est, ut impetretur aliquis homor ? et quid amplius in his desiderandum? Suppetit amicorum majorum copia : ut nihil aliud, et multum festinemus, vel præsidatus dari potest et ducenda uæor cum aliqua pecunia, ne sumptum n0strum gravet; et ille erit modus cupiditatis. Multi magni viri et imitatione dignissimi sapientiæ studio cum conjugibus dediti fuerunt (Confess. lib. 6, cap. 1 1, n. 19). Nimis enim se miserum fore arbitrabatur, si cœlibem vitam duceret. Hinc episcopum Ambrosium, qui ab ipsis orbis principibus impense coleretur, felicem secundum sæculum reputabat : unus illius cœlibatus ei laboriosus et molestus videbatur; cum quod ille spei gereret, quid adversus ipsius excellentiæ tentamenta luctaminis, quidve solaminis in adversis haberet, et quam sapida essent ejus gaudia, ne conjicere quidem posset '(Ibid., cap. 3, n. 3). Honoribus igitur, opibus, conjugio inhiabat (Ibid., cap. 6, n. 9). Werum Deus illius vota deludens, in ipso cupiditatum æstu, amarissimis eum difficultatibus cruciabat, tanto magis propitius, quanto minus ei aliquid extra se dulcescere sinebat, ut omnibus posthabitis ad ipsum converteretur. 2. Notat ipse, qua data occasione miseriam perspicue suam intellexerit, cum ad panegyricum se compararet, Walentiniano juniori Augusto dicendum. Loquitur alibi de panegyri, quam pro sua rhetoricæ artis professione in frequentissimo consessu kalendis januariis habuerat (Cont. Litt. Petil., lib. 3, n. 30) : sed ea oratio panegyrica Bautoni tum consuli anno trecentesimo octogesimo quinto, dicta fuit. De hoc autem Imperatoris panegyrico sic loquitur : Cum pararem recitare Imperatori laudes, quibus plura mentirer, et mentienti faveretur ab scientibus, easque curas anhelaret cor meum, et cogitationum tabificarum febribus æstuaret ; transiens per quemdam vicum Medvolanensem, animadverti pauperem mendicum, jam credo saturum, jocantem atque lætantem : et ingemui, et locutus sum cum amicis, qui mecum erant, multos dolores insaniarum n0strarum; quia omnibus talibus comatibus nostris, qualibus tunc laborabam, sub stimulis cupiditatum trahens tnfelicitatis meæ sarcinam, et trahendo eaeaggerans,nihil vellemus aliud nisi ad securam lætitiam pervenire, quo nos memdicus ille jam præcessisset, nunquam fortasse illuc venturos! Quod enim jam ille pauculis et emendícatis mummulis adeptus erat, ad h0c ego tam ærumnosis amfractibus et circuitibus ambiebam, ad lætitiam scilicet temporalis felicitatis. Nom enim verum gaudium habebat, sed et ego illis ambitionibus multo falsius quærebam (Conf. lib. 6, cap. 6, n. 9). Hæc erat gemituum,in quos ipse cum amicis erumpebat, assidua materies; de qua et frequentius atque confidentius cum Alypio et Nebridio colloquebatur. Nebridius enim matre, patria, prædiis relictis, Carthagine Mediolanum non aliam ob causam se contulerat, quam ut Augustino conviveret, et pariter cum eo ad veritatis ac sapientiæ indagationem omni studio incumberet, beatæ vitæ inquisitor

[ocr errors]

ardens, et quæstionum difficillimarum scrutator acerrimus. Erant, ait Augustinus, ora trium egentium, et inopiam suam sibimet invicem anhelantium, et a te eaespectantium ut dares eis escam in tempore opportuno. Et in omni amaritudine, quae nostros sæculares actus de misericordia tua sequebatur, intuentibus nobis finem cur ea pateremur, occurrebant tenebræ; et aversabamur gementes, et dicebamus : Quamdiu hæc ? Et hoc crebro dicebamus; et dicentes non relinquebamus ea : quia non elucebat certum aliquid quod illis relictis apprehenderemus (Ibid., cap. 10, n. 17). 3. Et ego, subjicit Augustinus, maæime mirabar, satagens et recolens quam longum tempus esset ab undevigesimo anno ætatis meæ, quo fervere cœperam studio sapientiæ, disponens ea inventa relinquere omnes vanarum cupiditatum spes inanes et insanias mendaces : et ecce jam tricenariam ætatem gerebam, in eodem luto hæsitans, aviditate fruendi praesentibus, fugientibus et dissipantibus me, dum dico : Cras inveniam; ecce manifestum apparebit, et tenebo (Ibid., cap. II, n. 18). Pergit sub hæc eximie describere, quibus ipse dubiis distraheretur circa vitæ genus, quod sibi foret ad inquirendam veritatem opportunum eligendumque. Ipsi quippe lumen veritatis vix primum affulserat hoc tempore, quo videlicet nondum Platonicorum libros legerat. In hoc multiplici æstu motuum et cogitationum, quibus simul jactabatur, et navis instar contrariis ventis abreptæ, huc atque illuc impellebatur, effluebant tempora, et ipse semper animi dubius suam quotidie conversionem procrastinabat. Beatæ vitæ amans, eam in ejus ipsius sede, quæ est rerum omnium contemptio ad inhærendum uni Deo, sic timebat, ut eamdem cum quæreret, fugeret (Ibid., n. 20). lnfirmitatis suæ conscius, et gratiæ vim nondum expertus, inducere animum non poterat, ut coelibem vitam coleret. Alypius cästissimus adolescens omni studio enitebatur, quo eum averteret à coiijugio; cum causaretur fieri nullatenus posse, si uxorem duceret, ut tranquillam vitam simul in amore sapientiæ degerent, sicut jam pridem expetebant. At deligatus morbo carnis, mortifera suavitate, inquit, trahebam catenam meam, solvi timens, et quasi concusso vulnere repellens verba bene suadentis, tamquam manum solventis. Hinc Alypius, qui de Augustini ingenio bene existimabat, curiositate stimulatus et ipse, conjugium expetere; et aliena servitute obstupefactus, in eamdem ultro propendere (Ibid., cap. 12, nn. 21, 22). 4. Cum itaque sic animo constitutus Augustinus esset, nihil mirum si Monnica dabat operam, ut ante susceptum Baptisma, ad quod illum se in dies comparare gaudebat, matrimonio jungeretur (Ibid., cap. 13, m. 23), ne scilicet post sacram regenerationem incontinentiæ periculo foret adhuc obnoxius. Deum illa frequenter oravit, etiam a filio sollicitata, ut sibi de hoc matrimonio aliquid per visum indicaret; sed nunquam exoravit. Quæsita tamen est puella, transactumque negotium : verum cum illa nonnisi post biennium nubilis futura esset, placuit idoneum tempus exspectari, quod illa conditio non spernenda vi

deretnr. Interim cum illius concubina impedimentum afferret conjugio, ab ipsius latere avulsa est. In Africam illa rediit, vovens Deo alium se virum nescituram. At ille ne mulierculam quidem virili animo imitari valuit : et cum biennium præstolari non posset, in locum illius quæ discesserat, aliam ascivit (Ibid., cap. 15, n. 25); quasi animæ suæ morbum aut semper producere, aut proritare statueret. Nec ipse diffitetur, se à profundiore libidinum gurgite, solo mortis et divini judicii metu fuisse revocatum : Qui metus, ait, per varias quidem opiniones, numquam tamen recessit de pectore meo (Ibid., cap. 16, n. 26). Cum de finibus bonorum et malorum cum Alypio et Nebridio interdum disputaret, dicebat se daturum fuisse palmam Epicuro, nisi credidisset ipse, quod Epicurus credere noluit, post mortem restare animæ vitam et tractus meritorum. Qua mente suam ipse miseriam satis aperte monstrabat, seque cœlestis illius pulchritudinis, quæ propter se adamanda est, purissimum lumen non posse perspicere. 5. Multi amici, ait, agitaveramus animo, et colloquemtes, ac detestantes turbulentas humanæ vitæ molestias, pene jam firmaveramus remoti a turbis otiose vivere : id otium sic moliti, ut si quid habere possemus, conferremus in medium, unamque rem famliarem comflaremus eae omnibus : ut per amicitiæ sinceritatem non esset aliud hujus, et aliud illius; sed quod eae cunctis, fieret unum, et universum singulorum esset, et omnia omnium.... Placuerat nobis, ut bini annui, tanquam magistratus, omnia necessaria curarent, caeteris quietis. Sed posteaquam cœpit cogitari, utrum hoc mulierculæ sinerent, quas et alii nostrum jam habebant, et nos habere volebamus, totum illud placitum quod bene formabamus, dissiluit in manibus atque confractum et abjectum est. Inde ad suspiria et gemitus, et gressus ad sequendas latas et tritas vias sæculi, quoniam multae cogitationes erunt in corde nostro; consilium autem tuum manet in æternum. Er quo consilio deridebas n0stra, et tua præparabas, nobis daturus escam in opportunitate, et aperturus manum tuam, atque impleturus animas nostras benedictione (Ibid., cap. 14, n. 24). Congregandi videbantur circiter decem, quibus hæc vitæ societas arridebat : inter quos erant quidam prædivites, Romanianus in primis Augustino a teneris familiarissimus; nec erat qui hanc vitæ communitatem aut eo ardentius expeteret, aut ad eam suadendam majori auctoritate polleret, cum res ei familiaris amplior quam cæteris esset. Id temporis Mediolani degebat, ut intentas sibi a præpotente adversario lites persequeretur, quibus quidem cum divina providentia quodam somno hujus vitæ veternoque sopitum excitabat. De hoc fortasse vitæ communis consilio,quod inierant, cum eo agit Augustinus, dum sic illum alloquitur : Quidquid de otio meo modo gaudeo, quod a superfluarum cupiditatum vinculis evolavi, quod depositis oneribus mortuarum curarum, respiro, resipisco, redeo ad me, quod quaero intentissimus veritatem, quod invenire jam ingredior, quod me ad summum ipsum modum perventurum esse comfido; tu animasti, tu impulisti, tu

« PoprzedniaDalej »